De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

De Clarium Potestatis Existensia ιque Natura. 47 p. 625 V , dicens: Tu es Christus Filius Dei viv1' Tu es

unctus ille per excellentiam toties promissus a Domino: Tu es Messias; u es Filius Dei, non adoptivus, sicut nos et ceteri homines sumus, sed naturalis Tu eamdem Muram ac Pater habes: Tu non tantum es divinus Legatus, sed ipse Deus. b Chrisι responsio. 'Beatus es, Simon, Barq onaV D minus ait Vere beatus, quia Dominum confessus est a Patre caelesti genitum, sicut ipse Petrus genitus est a suo patre Joanne, demptis tamen humanae generationis imperfectionibus'. Vere beatus es, o etre, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis es''. ' humana ratione suis derelicta viribus, non per hominum doctrinam, immo neque -- gelorum, has divinas veritates cognovit etrus, sed divina et speciali atris caelestis revelatione; et ideo beatus l1 Peιrus constituitur Ecclesiae fundamentum. Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam'. Et ego, inquit, dico tibi hoc est, sicut Pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ego tibi notam facio excellentiam tuam: Ovia u es ejus: id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo potest aliud ponere . . . tamen tu quoque Petra es, quia mea virtute olidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum panicipatione communia' S. Leo, Sem. IV, cap. 2 Migne, P. L., iom. 54, col. 150 . Tu es sinum hoc enim sonat aramaica vox epha), et super hoc saxum aedificabo Ecclesiam meam, ait Christus. Notandum est Dominum dixisse EcclesiAM eΑΜ, iis autem dixisse EcclesiAS, sicut male dixerunt sic dicti Muther Baptists: Christ's

urches'. o minime rectum est,i cum Dominus de una tantum loquatur Ecclesia. In hac metaphora, Christus est architectus; aedificium est Ecclesia seu societas religiosa, quam Christus sibi efformaturus est fundamentum est etrus; quod fundamentum, cum sit petreum, firmum est, atque aedificio stabilitatem atque unitatem praestabit. Aliis verbis, Dominus intendit religiosam societatem instituere, et promittit se etro da-

62쪽

turam auctoritatem seu potestatem conservandi atque unificandi societatem illam; nam auctoritas est societati, quod fundamentum est domo.

Et portae inferi non praevalebunt adversus eam . Per synecdochem, vox portae' indicat civitatem, et civitas indicat ejusdem habitatores. Nomine finiemi' inimicus infensissimus regni Dei in . Scriptura indicatur. Itaque sensus verborum et portae inferi . . V hic est Diabolus ejusque sequaces, angeli apostatici et homines impii, suprema facient conamina ad Ecclesiam Christi destruendam sed Ecclesia debellabit omnes

inimicos suos, victoriamque obtinebit per mirum, qui, cum fundamentiun sit, eam sustinabit vegetem atque victricem. 2). Petrus eonstituitur eclesiae Ianitor seu Supremus Moderator 'Si tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis''. In primis notandum est expressionem illam regnum caelorum idem esse ac Ecclesiam Christi Christus enim asseruit se regem esse atque nihil aliud instituit in terris nisi Ecclesiam consequenter Ecclesia et regnum caelorum in casu identificanda sunt.

Et hoc tenendum est ex contextu, contra nonnullo protestanteS,

qui volunt hos terminos disjungere ad hoc ut facilius possint

denegare Petri, ac praesertim Romanorum ontificum, supremam auctoritatem super Ecclesiam militantem. Cfr. v. g. 'The

Internationa Critica Commenta , St. Matthew, pag. 175-180, Allen, New ork, Charte Scribner' Sons 1907V, ubi dicitur Petrum in Ecclesia esse sicut quemlibet alium Apostolum sed

in regno caelorum, M., in regno instituendo quando Christus veniet mundum judicare, tunc etrum recepturum esse claves

seu Supremam auctoritatem.

Et tibi dabo claves . . V Dare claves in sensu scripturistico et in sensu Orientalium idem est ac conferre supremam auctoritatem in aliquid, v. g. in aliquam domum aut civitatem. Hoc probatione non indiget, cum admittatur ab omnibus, tam cath licis quam catholicis, qui S. Scripturae operam navant. Ergo per verba tibi dabo . . V Dominus miro promisit supremam auctoritatem super Ecclesiam, eum constituit domus aedificandae administratorem absolutum, suum primum rePraesentantem, Suum locum-tenentem, atque Supremum suum in terris Vicarium.

63쪽

Deilatatim Potestatis Existentia Atque Natura. 49

Et quodcumque ligaveris . . V Hisce verbis Ρetro Dominus promittit potestatem amplissimam: Quodcumque', ait Dominus. Et hanc potestatem exercere potest Petrus dupliciter: Ligando, ligaveris', et solvendo 'solveris'. Ubinam exercere debeat Petrus suam auctoritatem, indicatur verbis: Super

terram' ergo non debet exspectare ut mortuorum resurrectio peragatur, ut incipiat suae potestatis exercitium Aliud promittitur etiam . Petro, M., suas decisiones confirmandas esse

in caelis seu a Deo. Ouidquid itaque Petrus statuit aut prohibet, Deus statuit aut prohibet. Ligatio atque solutio non intelligendae sunt materialiter, sed spiritualiter: nam agitur hic de societate. Quae autem spiritualiter ligari possunt aut solvi, sunt intellectus et voluntas. Ergo Petrus potest suorum subditorum intellectus et voluntates solvere aut ligare, et hoc plenissima potestate. otest proinde

a Christi mentem atque doctrinam interpretari b legitime declarare quid liceat, quidque prohibitum sit in lege Christi c legis observantiam urgere e novas leges imponere, Secundum spiritum Christi e sententias ferre, atque poenas infligere i exigere fidem, quando proponitur aliqua veritas fidei

vel morum in sacro revelationis deposito contenta g solvere quodcumque spirituale vinculum fidelium, i. e. quodcumque impedimentum auferre, quo fideles ab ingressu caeli praepediri possint aut retardari. Uno verbo, Petrus potest plenissime potestatem exercere administrativam legislativam, iudicialem, coercitivam, et quamcumque aliam, si adsit. Numquid potestas retinendi aut remitιendi peceas continetur in hac amplisissima potestate ZRe. Continetur utique, non tamen explicitis verbis, sed implicitis. Cum enim Christus Dominus etro promiserit Omnimodam potestatem solvendi quodcumque vinculum spirituale, eo ipso etro promisit potestatem absolvendi a peccatis 1 quia peccata fideles ab ingressu caeli aut excludere aut saltem retardare possunt 2 quia potestas absolvendi a peccatis continetur in illa omnimoda potestate, sicut pars in toto sed cui concessum est totum, ei concessa est et pars ergo Petro, etc. 3 quia Patres, quando loquuntur de verbis, Tibi dabo . . .' mentionem de potestate remissiva faciunt ergo, juxta ipsos, Potesta re-

64쪽

50 De Oamiam Potesistis Existentia Atque Natura. missiva continetur in illis verbis 4 quia theologi, tum antiquitum modemi, idipsum agnoscunt; 5 quia etiam inimici remissiuae potestatis hoc ipsum agnoscunt. E. g. Dr. Lea, Protevans, admittit Dominum Petro ceterisque Apostolis concessisse potestatem absolvendi atque ligandi per verba: Ouorum remiseritis Peccata . . V Joan. 20, 22), et dicit hanc potestatem fuisse promissam in Maιtheo loc. it. 'The orthodox explanationis the eiterationis the grantis powe is Christ alter Η1 resurrectio is that in Matthewme meret made a promise,

Itaque potestas remissiua non continetur explicite in verbis: Tibi dabo . . V; quia Dominus non loquitur expresse de peccatis in hoc loco; sed continetur implicite ex omnium confeSSu. Non semper ergo et tantum voces Solvere et Ligare' idem sunt ac declarare aliquid licitum esse aut illicitum, sicut tenebant antiqui protestanteS.

QUAESTIUNCULAE.

I. - Utrum B. Petrus secutus fuerit nomine proprio, an Omine Apostolorum. Multi tenent etrum locutum fuisse nomine Apostoloriam. Cum autem loqui nomine alterius sit aliquantulum aequivocum, expedit statuere quo sensu admitti possit etrum locutum fuisse nomine Apostolorum. Aliquis enim loqui potest nomine alterius tamquam ipsius merus legatus Vel tamquam ipsius superior. Quo ergo sensu locutus est Petrus nomine Apostolorum Z Protestantes Videntur communiter asserere etrum locutum fuisse nomine Apostolorum tamquam merum ipsorum deleg tum et hoc faciunt ne cogantur admittere . Petri primatum, et principaliter Romani ontificis primatum, cum hic Verus legitimusque Piscatoris successor sit. Sed eorum asSertum numquam Probabunt, quia in sacra pagina neque indicium neque

vestigium habetur de hujusmodi delegatione ex parte Post

lorum.

Quod autem etrus locutus fuerit nomine Apostolorum, tamquam ipsoriun Superior, admitti potest, quia hoc asserunt multi Patres, et quia in sacra Scriptura multa sunt quae hujusmodi superioritatem indicant atque probant.

ε Cir. Rev. P. H. Casey, S. I. Notes on amistor os auricular Comsession Philadelphiae 1899, pag. 6.

65쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 51 Attamen conformior Videtur sacro textu sententia quae tenet B. Petrum locutiun fuisse nomine proprio. Nam Dominus adeo singulari loquitur modo, ut nonnisi de etro, et quidem solo, i. e. exclusis ceteris Apostolis, ejus verba intelligi possint. Dominus in medium profert Varia nomina etri: Simon, filius Joannis, tu es Petrus'. Petrum beatum proclamat Petrum declarat caelesti lumine donatum Petrum constituit fundamentum Ecclesiae, interposito nomine Petri rapha . Petro claves tradit, seu melius, promittit: 'Τibi dabo . . V Ergo nisi violentiam velimus, saltem aliqualem, inferre sacro textui, verba Domini intelligenda sunt de solo Petro. Quibus quaeso ait Card. Cajetanus describendum fuit ab Evangelista quod ad solum

Petrum erat sermo . . . . Non pluribus nec majoribus circumstantiis describuntur et nominantur a notariis personae haeredes et legatariae quam persona etri in hoc textu descripta et nominata fuit 'si Ergo cum Dominus locutus fuerit ad . Petrum tam singulari modo, B. Petrus locutus est nomine proprio. II. - Ouid dessignaveri Christus per verba, Super hanc petram 'fa Juxta plures antiquos Protestantes, per illa verba Christus dessignavit Semetipsum gestu: Tu es Petrus verba ad Apostolum etrumh; et super hanc petram hisce verbis et gestu e- ipsum dessignavit Christus aedificabo . . . Haec opinio est sacri textus manifesta violatio jam antiquata est, atque ab ipsis protestantibus ut ridicula rejicitur. b Multi Patres verba Super hanc petram' litteraliter intellexerunt de persona etri. Huic sententiae astipulantur omnes exegetae moderni tam catholici quam etiam catholici. Et requidem Vera, sacer textus sic simpliciter sonat: Tu es etrus Kepha), et super hanc petram Kepha aedificabo . . .' Sensu ergo obvio et naturali nemo non intelliget hujusmodi verba referenda esse ad personam etri. N. B. S. Augustinus Retrare lib, I, cap. 21 n. 1 dubitat, utrum praelata verba litteraliter intelligenda sint de Petro, an de Christo. Sed modem omnes fatentur omni fundamento carere hujusmodi dubium, et verba illa referunt ad Petram

ipsum.

De Rom. Pontil. Institutione Cay. 4.

66쪽

52 De Osritim Potestatis Existentia Atque Natura. e Alii Protestantes tenuerunt verba Super hanc petram' significare non personam Petri, sed ejus fidem. Ad quod sustinendum citant Patres illos, qui intelligunt non personam etri,

sed ejus confessionem. Resp. ersona etri essignatur immediate, ut constat ex omnibus circumstantiis sacri textus Mediate autem dessimatur fides seu confessio etri, quatenus propter hanc fidem seu confessionem, etrus fundamentum Ecclesiae constituitur'. Patre tamen non excluserunt personam Petri, sed ejus fidem in divinitatem Christi adducunt, ut hanc divinitatem contra Arianos

monstrent.

III. - Suntne genuina, an vero interpolata illa verba Et tibi dabo .... solatum in caelis fAutumant interpolata esse nonnulli liberales et nonnulli, demistae. Sed ceteri omnes exegetae sustinent genuina esse. Et ratio est, quia haec verba non solum in omnibus codicibus inveniuntur, sed absque haesitatione allegantur ab Origene ap.

Eusebium, II. E. VI, 25, 8), et Tertulliano De Pudicit. 22,

necnon apud De Aleatoribus c. I), et Tatiani Diatessaron, ide que ab Ecclesia tum graeca tiun latina initio saeculi tertii immo exeunte saeculo secundo, tamquam genuina habebantur: quod explicari nequit, si recenter fuissent interpolata'y. Obj. I.-Marcus et Lucas illa verba non citant. Resp. Eorum silentium nil obstat; quia non singuli vangelistae singula Magistri verba referunt. Obj. II. Ecclesia' est vox paulina. Ergo Christus eam non potuit adhibere. Resp.-S. Paulus quidem saepe saepius adhibet praefatam vocem, Sed non est ejus inventor, cum jam Septuaginta ipsam vocem adhibuerint ad designandum coetum religiosum Iudaeorum. Nihil ergo impedit quominus Dominus adhibuerit analogo

sensu ad dessignandum suum proprium coetum. Obj. III. rimatus Petri atque ecclesiasticae Hierarchiae in-sstutio nonnisi saeculo secundo affirmari coepit. Re. Hoc assertum falsum omnino est, ut probant A. Michleis, origine de episcopat, ouvain 1900, et . Missol, Uselis naissante et te Caιholiciam, aris, 1909.

67쪽

De Clamiam Potestatis Existentia Atque Natura. 53

ARTICULUS II.

Clavium oleata erieris Amatona promittitur.

Postquam Dominus constituit Petrum Caput Supremum Ecclesiae, eique spirituales tradidit laves, jam nune etiam ceteris Apostolis potestatem ligandi solvendique promittit verbis a

S. Mattheo, cap. 18, V. 18, relatis Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in eaelo'. Christus itaque Apostolis suis amplissimam promittit potestatem quaecumque alligaveritis, quaecumque omeritis. Et ex hoc ipso magna exoritur quaestio circa potestatem etro promissam estne Apostolorum potestas aequalis etri potestati, an etri potestas major est Apostolorum Potestate, Seu numquid in aliquo minuitur auctoritas et potestas ctri propter potestatem Apostolis promissam pRespondeo cum S. atribus et Conc Vaticano Potestas Petri minime minuta fuit per illam potestatem Apostolis promissam. Audiatur, v. g. Pius re Pastores Ecclesiae convocans ad Concilium Vaticanum Antequam vero, devicta morte, triumphans in Caelum consessurus ad dexteram Patris Christus conscenderet, misit Apostolos in mundum universum, ut praedicarent Evangelium omni creaturae, eisque potestatem dedit regendi Ecclesiam . . . Ut autem ejusdem Ecclesiae regimen recte Semper atque ex ordine procederet, et omnis christianus populus in una semper fide, doctrina, caritate, et communione persisteret, tum semetipsum perpetuo affuturum usque ad consumationem saeculi promisit, tum etiam omnibus unum selegit Petrum, quem Apostolorum primeipem suumque hic in terris Vicarium Ecclesiaeque Caput fundamentum ac centrum Onstituit, ut cum ordinis et honoris gradu, tum praecipuae plenissimaeque auctoritatis, potestatis ae jurisdictionis amplitudine pasceret agnos et oves, confirmaret fratres, universamque regeret Ecclesiam, et esset Caeli Ianitor, ae ligandorum solvendorumque arbiter, mansura etiam in Caelis judiciorum suorum definitione ' Quidquid ergo faciunt Apostoli, quoad regimen Ecclesiae, iaciunt, consulto Petro, qui Pastor est seu Supremus, derator agnorum, α, subditorum, et ovium seu Apostolorum reliquorumque Superiorum.

Bulla Aeterni Patris, 2 Iun. 1868 cfr. Conc Vat. seSS. IV, Cay. I.

68쪽

54 De Clarium Potestatis Existentia Atque Mura. Amen dico 'bis ...' Nunc nobis inquirendum est quinam sint illi ad quos sermo dirigitur dico vobis. Ex hujus capitis contextu videriter educitur seris,nem esse ad Apostolos, et quidem solas. Nullus enim alius interfuisse videtur illa occasione, qua disputabant de majoritate in regno caelorum h. cap. v. 1). Consequienter illud vobis' nonnisi ad Apostolos referendum St. Particula Amen', secundum scripturistas, significat aliquid Sollemne, mirandum atque extraordinarium. Miranda quidem et extraordinaria est potestas hic Apostolis promissa-sα, Ol- Vere et ligare, et quidem quaecumque, et eorum actus ratificandos in caelis esse tque solemnis valde modus quo loquitur Dominus: Amen dico vobis ...' Magna quidem et amplissima ipsis promittitur potestas a Domino. Haec tamen amplissima potestas exerceri nequit, inconsulto Petro; nam si Ianitor domum aperire non vult, nihil in domo facere poteris, quidquid sit de tua potestate. Ut autem aliquantuluin cognoscere POSSI-mus hanc Apostolis promissam potestatern necessario nobis est

recurrendum ad contextum.

Apostoli etrum videbant multis peculiaribusque modis honoratum a Domino. deo disputabant inter ipsos, et quidem inter ipsos solos n0 enim probabile est se velle proprias imperiectiones, inter quas enumeranda quidem est illa aliqualis ambitio, pandere plebi), quisnam esset major in regno caelorum. Tunc Dominus, hac occasione arrepta, suos docet Apostolos sanctam humilitatem et simplicitatem, posito inter ipsos parvulo. Ob parvuli praesentiam, Dominus Apostolis praecipit ut magni faciant pusillos, quia eorum curam angeli gerunt eos praeterea docet scandaliun vitare addiditque Dominus: Vae mundo a

scandalis necesse est enim ut Veniant scandala, eruntamen vae

homini illi, per quem scandalum venit' Sed quamvis Dominus proferat illa terrifica vae', attamen non desperat de salute hominis scandalum praebentis, atque Iroponit benignus et misericors aliqua media quibus salvari possint scandalos necnon reliqui peccatoreS. Primum medium a Domino propositum est correctio Peccatoris privata: Si peccaverit frater tuus Vade et corripe eum inter te et ipsum solum'. Si peccator correctioni acquiescat, nihil amplius iaciendum est, nam lucratus es fratrem tuum'.

69쪽

De Claritim Potestatis Existentia Atque Natura. 55

Secundum medium est correctio coram uno Vel duobus, ut clarius videat peccator se male egisse, et sic emendationem promittat. Facilius enim credimus duorum vel trium testium testimonio, quam unius, iam in ore duorum Vel trium testium stet

omne Verbum' Deut 19, 15). Tertium, medium: Dic Ecclesiae'. Si secundum medium inessica fuit, rem deferas a judicium Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus'. Si homo ille judicio atque sententiae Ecclesiae non se submittat, te geras erga ipsum sicut se gerunt Iudaei erga paganos et publicanos eos habent tamquam immundos, tamquam graviSSLmos Peccatores, ab eorum consortio abstinent omnino, eosque

tandem a synagoga absolute exclusos habent. Sit tibi ergo inobediens ille excommunicatus Vitandus. Hoc sane terribile est Sed adhuc terribilius est quod sequitur excommunicatio Ecclesiae ratificatur et confirmatur a Deo: Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram

erunt ligata et in caelo . . . VSimiliter sententia absolutoria Ecclesiae ratificatur et confirmatur a Deo: Quaecumque solveritis super terram erunt Oluta et in caelo'. Magnum solatium pro peccatoribus poenitentibus lPer haec itaque verba quaecumque alligaveritis, quaecumque solveritis', Dominus Apostolis plenissimam potestatem quaecumque' promittit quoad peccatores Possunt ergo Apostoli: a declarare quid licitiun sit, quid vero non b praescribere quod ipsis videatur necessarium aut utile ad peccatum vitandum salutemque animarum procurandam e si aliquis peccaverit, possunt cognoscere de causa; possunt etiam sententiam ferre ligando, peccatum c. retinendo, poenas infligendo,

Vel solvendo peccatum c. condonando a menisque peccatorem

eximendo. Et haec omnia atthabentur a Deo in caelo. Clare ergo Apostolis Dominus promittit clavium potestatem hisce Verbis. Haec autem potestas etiam Apostolis promittitur, quia Christi Ecclesia per omnes mundi partes diffundi debebat, et unus Petrus non potuisset omnia judicare per semetipsum. Haec deductio non parvam sibi acquirit auctoritatem ex Onfessione protestantium interpretum, ut Keil et Meis. Cfr. na-

70쪽

56 De Oamium Potestatis Existentia Atque Natura.

Nota I. Ex expositis apparet omnino rejiciendam esse nonnullorum protestantium sententiam, qui tenent in praefato textu de peeeat non agi. Quod agatur de peccato are patet ex contextu Dominus enim docens correctionem, supPonit quemquam peccatum aliquod commississe, secus correctio inutilis esset. Immo expresse loquitur de peccato ait enim ' Si peeeat ruin te frater tuus . . .' Si autem frater peccans non vult recipere correctionem ratemam, dic Ecclesiae'. Quid Peccatum fratris, ut Ecclesia videat quid agendum sit in casu. Nota II.-Ρariter rejicienda est sententia illorum protestam lium, qui dicunt praefatam potestatem ecclesiasticam exerceri tantum in foro externo seu in facie Ecclesiae, et quidem non quoad omnia peccata, sed tantum quoad defectus commissos contra Ecclesiam non autem exerceri in foro Onscientiae, in foro intem seu coram Deo, nec quoad peccata contra Deum

1 Non excluditur peccatum aliquod quia Dominus dicit:

quaecumque alligaveritis, quaecumque solveritis. Ergo omne peccatum inclusit. Forsitan opponetur illa restrictio in te' ex contextu Si autem peccaverit in te frater tuus . . .' Sed haec objectio firma non est, cum fundamentum habeat in illis verbis 'in te' de quibus disputatur, utrum sint genuina. Non esse genuina videtur l. nabentauer, 1. c., propter rationes a se allatas pag. 120 AS. 2 Ouod autem Ecclesia exerceat suam potestatem etiam coram Deo, patet ex verbis Domini: si Ecclesia ligat, et caelum seu Deus ligat si Ecclesia solvit, et caelum solvit. Ergo potestas

ecclesiastica exercetur etiam coram Deo.

QUAESTIUNCULA.

Ouid intelligatur nomine Ecclesiae . Iuxta nonnullos protestantes, Ecclesiae nomine intelligitur Unagosta. Iuxta alios, intelligitur multiιudo fidelium. Iuxta catholicos autem intelliguntur praesules Apostoli eorumque successores societatis religiosae, quam Christus promisit aedificare seu constituere. Haec ultima sententia omnino tenenda est. Nam Christus

promisit aedificares Ecclesiam uuam propriam: Aedificabo

SEARCH

MENU NAVIGATION