장음표시 사용
421쪽
inferiectus, si corporis voluptatibus delinitus eas praeoptaverit, bestiarum vitam amplectetur, et in illis numerabitur, et terrenus, ut loquitur Paulus, vocabitur, audietque illud Terra es, et in terram reverteris, et Comparatus
est cum umentis insipientibus, o illorum similis o ossectus sim despectis et pro nihilo ductis omnibus voluptatibus
corporis, rationi paruerit, divinam et Deo acceptissimam, eamque, quae ad hominem praecipue pertineat, vitam sequitur, et erit velut coelestis, ut literis sanctis est proditum. Qualis terrenus, tales terreni qualis co Elestis, tales coelestes Est autem naturae, ratione utentis, hoc caput sugere et aversari, quae mala sunt sequi et Xpetere contraria. Bonorum porro alia, in animi et corporis societate
cernuntur, nam et haec ad animum, velut utentem corpore, referuntur ut virtutes alia animi ipsius per se, nec egentis corpore, sunt propria, ut pietas in Deum et rerum cognitio. Itaque, qui hominis, qua homo est, non animal tantum, vitam volunt degere, virtutes o religionem colunt Quae autem ad virtutes et religionem pertineant, postea perspicieturi, cum de anima et corpore disseruerimus. Cum enim nondum sit cognitum, quaenam vis sit et essentia animi nostri, non convenit, de usu ejus agere et munere. Hebraei hominem ab initio, neque plane a ortalem, neque plane immortalem genitum esse aiunt, sed veluti in confinio cadentis et sempiternae naturae esse positum, sic, ut, si corporis anfectionibus se dederet, sub corporis mutationes subjiceretur sim animi bona anteponeret, ad immortalitatem traduceretur Nam si hominem a primo ortu Deus mortalem procreasset, profecto non postquam se peccato obstrinxerat, mortis eum condemnasset Nam mortalem quidem, quis mortalitatis condemnat Contra, si immortalem, neque alimenti egentem fecisset: nihil enim, quod immortale est, corporeum alimentum desiderat nequo ita facile poenitentia ductus, eum, qui creatus esset immortalis, continuo mortalem effecisseti moque enim in angelis, qui peccarunt, hoc fecit, sed ut ab initio natura immortales sunt creati, ita amanserunt, neque peccatorum suorum poenam mortem,
422쪽
sed aliud supplicii genus exspectant. Quare, vel haec probanda sententia est vel dicendum, mortalem quidem factum esse hominem, sed qui ad persectionem procedere ac immortalitatem tandem consequi posset quod hanc habet senten. tiam, potestate hominem isse immortalem procreatum. Quoniam vero non conducebat illi, ante partam perfectionem, nosse naturam suam, ligno illi cognitionis interdixit. Erant enim, et vero sunt etiam nunc, vires in his, quae
e terra oriuntur, maXimae, verum tunc, ut in exordio mundi, cum purae et incorruptae essent, erant efficacissimae.
Erat igitur fructus quidam, qui delibatus, illi naturae suae cognitionem afferret Nolebat autem Deus ipsum, ante. quam perfectus et absolutus esset, nosse naturam suam, ne, ubi multa sibi deesse cognosset, animi curam usui cultuique corporis posthaberet Hanc ob causam, ne cognitionis lignum attingeret, prohibuit. Verum, ubi non obtemperasse seque ipse cognovisset, et a perfectione remotus est, et, quae ad corpus usui essent, desideravit Itaque statim, quos tegeret, quaesivit. Ait enim Moyses, illum se esse nudum cognovisse. Prius enim apud se non erat, et in sui ipsius ignoratione versabatur. Cum igitur a perfectione esset rejectus, item ab immortalitate depulsus est: quae tamen postea Dei benescio recipietur Post hunc casum concessum est, ut carnibus vesceretur, cum prius solis iis, quae e terra nascerentur contentum esse jus sisset Ea enim in Paradiso erant. At, desperata perfectione, , caetero, ut, quibus vellet, frueretur, indulsit. Num autem e corpore homo constet, Omne porro corpus ecquatuor elementis conflatum sit, necesse est, quae assectiones elementis
conveniunt, easdem in hominem cadere, sectionem, commutationem, fluxum, quae sunt solius corporis. in coni. mutatio quidem in qualitate, fluxus in exinanitione perspicitur Exhauritur enim semper animal cum per aperta.
tum per occulta foramina, qui ori dicuntur de quibus posterius dicemus. Necesse igitur est, paria iis, quae X- hauriuntur, summitti, aut morte dissolvi animal, inopia eorum, quae sufficiantur Quoniam autem sicca sunt et humida,
423쪽
mida, et spiritus, quae exhauriuntur, necesse est, et sicco et humido cibo indigeat animal, et spiritu. Cibus autem
et potus per elementa nobis comparantur, e quibus etiana concreti sumus. Alitur enim unumquodque naturae suae accommodato et simili curatur contrario. Elementorum vero alia proxime, alia, aliis quibusdam naturis intercedentibus, assumimus, ut aquam aliqu/ndo per se, aliquando
per vinum, oleum, et omnia, quae humidi fructus appellantur. Nihil enim aliud est vinum, quam aqua e vite certa quadam qualitate assecta. Similiter igne utimur, aliquando proxime, dum ab eo calesimus, aliquando per ea, nae edimus, vel bibimus. In omnibus enim, vel magna, Velia
V ignis pars inspersa est Do aere idem sentiendum est. Nam proxime quidem eo fruimur, quod respiramus, quod
circumsusum nobis habemus, quod in comedendo et bibendo ducimus per alias vero naturas omnes, quibus alimur.3 erra autem per se, nos quidem nullo modo, sed semper, aliis quibusdam interpositis, vescimur. Terra enim frumentum fit, frumentum autem nobis cibus est Galeritae enim, et columbae, saepe etiam perdices, terram edunt. At homo, per semina, arborum baccas, Carnes. Sed quoniam, non solum propter decentiam, sed etiam propter tangendi sensus excellentiam, quo maxime omnibus animalibus homo praestat, neque corio nos obduxit, ut boves et caetera, quae crassa cute vestita sunt; neque pilis magnis et densis, ut capras, Ves, lepores neque cortice, ut serpentes, et pisces; neque testa molliore, ut carabos neque pennis, ut aves necessario, vestitu opus habuimus, qui cum iis, quae caeteris animantibus tribuit, compensaretur. Atque hae quidem causae sunt, cur alimento et amictu nobis opus sit. Tectum Vero, cum iisdem de causis, ob quas et vestitu et victu indiguimus tum maxim ad sugiendum ferarum impetum opus est. Medicos autem et curationem, propter malas temperationes qualitatum, et dissolutionem continuationis corporis, requirimus. Mutatio autem cum in qualitate sat necesse est, per contrariam qualitatem ad aptam compositionem humorum constitutionem corporis redigere.
424쪽
Non enim, ut opinantur quidam, medicis propositum est,
corpus concalefactum refrigerare, sed ad bonam temperationem traducere. Si enim refrigerarent, in contrarium morabum habitus corporis verteretur. Quare concluditur, homini cibo et potione opus esse, propter exinanitiones et
discussones vestitu quoniam a natura nullo valido amictu munitus est domo, propter malas temperationes aeris et feras curatione, ob mutationes qualitatum, et sensum, qui corpori in generatus est. Si enim sensus nobis non adesset, neque doleremus, neque curationis indigeremus: Si autem non doleremus, utique periremus, neque in ignoratione mali morbum curaremus. Jam vero propter artes et scientias, et utilitates, qua ab iis manant, indigemus alter alterius Opera et idcirco unum in locum multi convenimus, et ad vitae usus res inter nos, rationesque contrahimus. Quem
conventum et conjunctionem aedium, civitatem vocavimus, ut e propinquo, non longe, mutua commoda caperentur.
Natura enim animal congregabile et civile homo factus est. Flam in nomine uno ad omnia satis praesidii est. Itaque perspicuum est, civitates propter commercia et disciplinas esse constitutas. st auto duplici honoris et muneris genere homo assectus, quod et ipse soliis poenitentia veniam peccatorum impetrat, et ejus unius corpus, quamvis mortale et caducum, aeternum et immortale redditur quorum alterum, quod ad corpus pertinet, propter animum, alterum, quod ad animum, propter corpus consecutus est. Solus enim homo inter omnia, quae ratione sunt praedita, habet hoc praecipuum, ut ejus erratum poenitentiae condonetur. Nam neque daemones, neque angeli, per poenitentiam delictorum veniam impetrare possunt. In quo maxime justus et misericors Deus, et ostenditur, et dicitur. Nam angelicum nullam habeant causam necessariam, quae ad peccandum impellat sed natura omni assectione corporis et inopia et Voluptate vacent, merito per poenitentiam ad veniam adspirare non possunt. At homo non modo rationis particeps, sed etiam animal est, o necessarii vitae usus animalis, motusque turbidi persaepe rationem attentant atque labefactant.
425쪽
Quare, cum ad sanitatem redit, et declinatis turbulentis animi motionibus, virtutem complectitur, justa illi misericordia, id est, venia tribuitur. Atque, ut proprium ejus naturae ridere est; nam et soli adest, et omni, et semper ita in rebus, non naturae lege, sed Dei erga nos beneficio constitutis, proprium est hominis, prae omnibus, quae ratione sunt praedita, ut per poenitentiam omni culpa liberetur. Nam soli homini, et omni, et semper, quoad in terris vivit, hoc datum est. Nam morte obita, non item. Quomodo etiam angelos nonnulli volunt non amplius, postquam lapsi sunt, consequi veniam per poenitentiam. Mors enim illorum lapsus est: sed ante lapsum, ad similitudinem vitae hominum, etiam ipsis veniam Deum daturum fuisse nunc
ero, cum non poenituerit Os erratorum suorum, aeternis,
nec ulla venia remittendis suppliciis suisque meritis congruentibus multantur. Quapropter hinc intelligitur, qui poenitentiam respuunt, eos praecipuum munus et proprium hominis tollere. Est hoc quoque in homine proprium et Ximi. um, quod in omni genere animantium, HVS uniu corpus a morte excitatur ad vitam et ad immortalitatem contendit.
Quod quidem, propter animi immortalitatem ut illud alterum , propter corporis imbecillitatem et perturbationes, quibus plurimis actatur, adeptus est. Solius quoque hominis
est artium et scientiarum cognitio, et harum ipsarum artium exercitatio. Quamobrem hominem definiunt sic: Animal rationis particeps, mortale, mentis et scientiae capax. Ani mal, quoniam homo substantia est animata, sentiens quae animalis definitio est rationis particeps, ut separetur ab his, quae ratione carent mortale, ut ab immortalibus, quae ratione utuntur, ejungatur mentis et scientiae capax, quoniam discendo artos et scientiae parantur. Etsi enim natura- facultas in nobis est, mentis artiumque capaX, earumtamstia usum et exercitationem disciplina acquirimus. Quanquam hanc partem, additamentum definitionis junt esse,
quod nihilo minus, ut ea absit, definitio consistas. Sed quoniam sunt, qui nymphas et alia quaedam daemonum genera inducant, Viventia quidem illa ad longum tempus, non
426쪽
tamen immortalia, ut ab his hominem secernant, addiderunt ad definitionem mentis capax atque scientiae. Nihil enim illa discunt, sed natura sciunt, quae sciunt. Porro autem Hebraeorum dogma est, hanc rerum universitatem hominis causa aedificatam esse, ut, quae tergo gestandis oneribus apta sunt, et boves, qui ad agri cultionem sunt utiles, proxime hominum causa, foenum illorum. Quae enim facta sunt, alia propter se, alia aliorum causa facta sunt: propter se,
omnia, quae ratione utuntur aliorum causa, cum Uae ratione, tum quae anima carent. Quodsi haec aliorum causa sunt genita, age, quorum causa sint genita videamus. An
igitur angelorum at hoc quidem nemo, qui sapiat, dixerit:
quae enim propter alia sunt effecta, propter eorum cohaerentiam et permanentiam et oblectationem comparata sunt aut
enim propagandi generis gratia, aut cibi, aut tegumenti, aut curationis, aut voluptatis et requietis. At vero angelus nihil horum desiderat. Neque enim genus suum propagat, neque corporeo Dalimento, neque tegumento, neque reliquis opus habet: in autem hornm angeli non indigent, equidem multo minus alia ulla natura, quae angelis sit praestantior. Ut enim quidque excellit maxime, ita ab inopia et indigentia est remotissimum. Itaque quaerenda natura est, quae et rationis sit particeps, et his, quae jam enumeravimus, opus habeat. Quae igitur alia, si hominem praetermittamus, talis queat existere Quare efficitur, hominis causa, et quae in anima sunt, et quae ratione carens, esse procreata. Quod quoniam ita est, ei imperium in illa omnia mandatum est. Officium autem ejus, qui imperat, est, pro modo suae inopiae uti iis, quibus imperet; neque intemperanter et contuis meliose ad luxum abuti, aut iis gravem esse atque molestum. Ergo in vitio sunt, qui bestiis non recte utuntur. Non enim imperantis, aut omnino justi hominis munere funguntur, quando, ut traditur divinis literis, justus miseretur animarum jumentorum suorum. Sed fortasse dicet quis, nihil alterius causa, sed quodque propter se factum est e. Quocirca sejunctis primum animatis ab inanimis, consideremus, an fieri
possit, ut inanima suam ob causam creata sint. Si enim
427쪽
propter se ipsa, quomodo, aut unde nutrientur animalia δVidemus enim naturam suppeditare animalibus pastum e terra, fructus et stirpes, exceptis paucis, quae Carnem Orant, quae tamen ipsa pascuntur animalibus, quibus terra cibus est, ut lupi et leones, agnis capris, suibus cervis aquilae, perdicibus, palumbibus, leporibus, et ejusmodi quae terrae fructibus aluntur. Nam pisces, qui inter se alius alium vorant, non omnes in carnem gractantur sed haec carnis appetitio insistit in iis, quae pascuntur alga et aliis quibusdam,
quae in aqua nascuntur. Nam omnia piscium genera carne Vescerentur, nullumque esset, quod a carne abhorreret, ne
ad exiguum quidem tempus suffecissent, ac jamdudum alia mutuis caedibus, alia cibi inopia periissent. Quod ne evo-niat, aliqui pisices a carnibus se absLinent, et marinam, ut ita dicam, herbam depascunt, ut ex ipsis etiam caeteri sustententur. Horum enim pabulum alga est, ipsi aliorum et isti rursus aliorum, ut ultimorum alimento, quod perpetuo eterreno illo, quod in mari est, suggeritur, reliqui incolumes
conserventur. Ratio igitur edocet, stirpes non sua causu, sed ob victum et naturam hominum et caeterorum animalium ortas esse. Idque si verum est, dubium non est, quin etiam causae illarum accretionis et Ortus propter eadem animalia constitutae sint. Ergo stellarum motus et orbes coelestes et anni tempora et imbres et omnia talia propterea instituta sunt, ut alimentis continenter, vehit in Orbem, suppeditanti bi is, nullo tempore eorum natura occidat, quae fructibus Vescuntur ut illa quidem propter fructus, fructus autem animalium causa et hominum reperiantur. Reliquum est Videre, beluae et mutae pecudes sua ne causa, an hominis gratia generatae sint. Uerum fortasse absurdum sit, quae prudentia vacent et naturali solum appetitione ViUant et terram prona intuea tu et servitutem figura sui corporis declarent, dicere,
propter se se producta. Cum autem multa stat, quae hac de re dici possint, et fere proprium opus propter multitudinem desiderent nec institutum nostrum hujus temporis longitudinem orationis patiatur, ad pauca, eaque, quae pondus
aliquod abeant, veniendum est Itaque, si in hominem,
428쪽
ut in imaginem, intuentes, ea, quae externa sunt, contemplabimur, ex ipsa essentia earum rerum, quae quaeruntur, argumentum concludemus. Videmus in nostra anima partem eam, quae rationi est expers ejusque iton duas partes, iram et cupiditatem, servire rationi itaque rem comparatam,
ut haec imperet, illa pareant; haec jubeat, illa usis obsequantur, et praesto simi, velut ministrae, ad omnes usus, quos ratio ostenderit, cum quidem homo in naturae lege perstiterit. Quodsi ratio, quae in nobis est, imperat rationisecipertibus animae partibus, quae in nobis sunt, nonne erum est, etiam eorum expertium rationis, quae extra sunt, cam esse dominam et illa ad ejus usus esse comparata Natura enim ita statutum est, ut quod rationis est expers, rationi serviat, ut ex eo, quod in nobis usu venit, probatum est. Ostendit idem multorum animalium structura ad hominum ministerium fabricata, boum, Omniumque, quae tergo gestant, ad colendos agros et vectiones plerarumque Ohacrium et aquatilium et terrestrium, ad vescendi voluptatem: imitatricium avium, ad delectationem et animi remisit onem. Sin aliqua sunt, quae hos fructus non erant, contraque perniciem homini important, sciendum est, cum, quae ad hominum usus Valent, primario loco creata essent, tum caetera Omnia, quae natura ferebat, esse condita ut ne res ulla,
quae fieri posset, ab hoc opificio abesset. Quanquam ne ista quidem plane ejusmodi sunt, ut nullam ex iis homo utilitatem capiat. Nam etiam venenatae bestiae emolumentum illi faciunt, propterea, quod eis ad curanda vulnera ab illis ipsis illata, caeterosque morbos sanandos abutitur. Tales sunt theriacae quaedam compositiones, quae Ocantur, quas ratio eXcogitavit, ut per eas etiam illis dominaretur, et velut a devictis hostibus, commodum perciperet. Sed habet homo infinitas vires his contrarias a Deo acceptas, quibus arcere et ulcisci et corrigere eorum injurias possit. Alia enim alios 1lsus habent, communiter tamen omnia ad hominis commoditatem natura conserunt, etiam illa, quorum alioqui nulla utilitas appareat. Verum haec sic accipienda sunt, ut ad praesentem vitae nostrae statum reserantur. Nam antiquitas quidem
429쪽
dem nullum caeterorum animalium hominem audebat laedere, sed omnia illi serviebant, et imperio parebant, quoad suos ipse turbidos animi motus, et partem illam a ratione vacuam, in potestate habebat cum vero non ratione regeret commotiones illas turbulentas, sed illis se ipse dederet, merito etiam ab extraneis feris superatus est. Nam peccatum nocumenta bestiarum comitata sunt. Quod ita esse, patet ex his, qui caste et innocenter vixere, quos bestiarum conatus refutasse scimus, ut Danielem leonum, autum
morsum viperae. Quis ergo hujus animalis nobilitatem di ne admirari possit quod in seipso mortalia cum immoratalibus copulat, et rationes utentia cum rationis expertibus conjungit quod in sua ipsius natura omnium rerum creatarum specioni gerit, qua de causa parvus mundus dictus est: cui tam egregie Deus consuluit, cujus gratia omnia, et praesentia, et sutura sunt, cujus causa etiam Deus homo factus est quod mortalitatem effugit et ad immortalitatem tendit, in eaque acquiescit: quod ad imaginem et formam Dei factum, imperat coelorum orbibus cum Christo beatam vitam ducit Dei filius est omni potestati et dominatui praeest. Quis hujus animantis praestantiam et ornameota, quibus caetera vincit animalia, oratione consequatur8Maria transmittit, animi contemplatione coelos peragia siderum cursus et intervalla et magnitudines intelligit tirrae mari potitur, feras et cete contemnit omnem scien iam, Omnem artem, omnem doctrinam rectissime tractat: bsen
tes, quos Vult nihil impediente corpore, per litem Con-Venit praedicit futura omnibus imperat omnibi dominatur omnibus fruitur cum angolis et Deo coloquitur: Caeteris rebus creatis mandat, quas vult daemoaibu imperat rerum naturam indagat: Do osson fiam sudiose investigat domus et templum Dei sit; et haec tinia per i tutes et pietatem adipiscitur. Sed ne videariu aliquibus inepte hominis laudes pertexere, neque solan ejus naturameSponere, quod nobis erat propositum, hic orationem terminabimus etsi maxime, dum ejus naturae praestantiam eXplicamus, ipsam naturam exponimus Proinde excellentiae
430쪽
lia naturae nostrae conscii, et stirpem nos est coelestem quandam scientes, ne dedecoremus naturam, neque tantis muneribus indigni judicemur, aut pro caduca et brevi voluptate ad omnem aeternitatem duraturam laetitiam projicientes, tanta nos potestate, tanta gloria, tanta beatitudines'oliemus, imo potius per honestas et cum virtute conjunctas actiones, per fugam vitiorum, per propositum et voluntatem bonam, quam in primis adjuvare Deus solet, et porpreces, nobilitatem et dignitatem nostram tueamur. Sed de his satis. Quoniam autem hominem X animo constaro et corpore, communis omnium sententia docet, age, ut distribute procedat oratio, prius de anima tractemus, sed ita, ut subtiles et spinosas admodum et vulgo ad intelligendum difficiles quaestiones praetermittamus.
De anima omnium fere veterum rationes inter se dissentiunt.
Democritus enim et Epicurus, et omnis Stoicorum philoso-paorum choruS, corpus es animam, dicunt. Et hi ipsi, qui Capus esse animam volunt, de ejus essentia inter se non con-Veiiunt. Stoici enim, spiritum an esse animam, concalefacti et igneum. Critias sanguinem Hippon philosophus aquari Democritus ignem. Etenim globosas individuorum Corpuculorum figuras concretas, ignem et aerem, animam enficere. Heraclitus universi quidem animam, exhalationem esse humidovim animalium autem animam, cum ab exteriori exhalatiine, tum ab ea, quae in ipsis est animalibus ejusdem cum lia generis ortam esse auctor est. Inter eos etiam, qui me coapor non torpoream animam dicunt, in sinit dissensio est chio alii eam substantiam et immortalem confirment alii, ii corporis sit expers, substantiam tamen et immortalem neg int Thales nim princeps dicendi fuit, animam semper moveri et per se moveri Pythagora numerum asseruit, seipsum noventem Plato substantiam, quae sub intelligentiam cadat, per seque ad numerum harmoniae aptum
