De natura hominis, graece et latine. Post editionem Antverpiensem et Oxoniensem, adhibitis tribus codd. Augustanis, duobus Dresdensibus, totidemque Monachiensibus; nec non duabus vetustis versionibus latinis, Cononis et Vallae, denuo multo, quam ante

발행: 1802년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

DE NATURA HOMINI s.

anima, per se corpus moveatur. Quod si est, etiam antimal erit sine anima haec autem absurda sunt: absurdum erugo et id, quod initio dicebatur Uerum ne illud quidem verum est, quod dicitur: quidquid natura movetur, etiam per vim moveri; et quidquid per vim movetur, etiam moveri natura. Mundus enim, cum natura moveatur, per vim non movetur. Neque si quid natura movetur, id etiam natura consistit; nam et mundus, et sol, et luna, cum secundum naturam moveantur, secundum naturam stare non possunt. Eodem modo et anima, cum secundum naturam semper moveatur, secundum naturam consistere non potest.

Nam status, animas est interitus, ut cujuslibet rei, quae semper moveatur. Accedit eodem, quod illud, quod ab initio quaerebatur, non dissolvitur, unde corpus contineatur, quod natura sua dissolubile est et dissipabile. Atque haec quidem, selecta de multis, satis sum, ut animam neque en telechiam esse, neque immobilem, neque in corpore gigni ostendamus Pythagoras vero per quandam significationem, et Deum, et omnia alia, cum numeris semper comparare solitus, etiam animam, numerum esse seipsummoventem, definivit, quem Xenocrates sequutus est, non quod numerus sit anima, sed in iis, quae numerantur et multiplicata sunt, reperiatur, et quoniam anima est, quaa res invicem secernat, quod formas cuique et notas imprimat. Haec enim est, quae speciem a specie distinguat, et eas cum dissimilitudine formarum, tum numeri multitudines discrepantes efficiat, eamque ob rem numerum in rebus constituat. Unde non omnino a societate et conjunctiones numerorum aliena est. Caeterum immortalem eam esse, et per se moveri suo quoque judicio et testimonio comprobavit. Veruntamen numerum eam non esse, hinc clarum et apertum est. Numerus enim quantitas est, anima autem non est quantitas, sed substantia, non ergo numerus anima est: etsi vel maxime etiam numerum in iis, quae intelligentia cernuntur, substantiam esse volunt, ut deinceps dicemus. Deinde anima continua est, numerus continuus non est non ergo anima numerus. Numerus item vel par est,

B s vel

442쪽

vel impar anima neque par, neque impar ergo anima non est numerus. Praeterea numerus addendo crescit, at anima addendo non crescit. Anima insuper per se movetur numerus autem desinitisS, est immobilis. Adde, quod numerus

unus idemque natiar permanens, nullam qualitatem, quae in numeris sit, mutare potest anima autem una eademque permanens essentia, mutat qualitates dum ex inscitia inscientiam, ex vitio in virtutem commutatur: non ergo anima numerus. Itaque veterum dogmata de anima haec

sunt Eunomius cum Platone simul et Aristotele consentiens, animam substantiam esse corporis expertem, quae in corpore creatur, definiunt. Nam, quod ait, substantiam corporis Apertem, a Platone accepit ut illud alterum, quae creatur in corpore, ex Aristotelis disciplina neque Nidit, quamvis cuius sit, ut est, se ea conj tingere, quae convenire nullo modo possunt. Quidquid enim corporeum habet ortum, et ab aliquo temporis principatu genitum est. id fragile et caducum est. His consentanea sunt, quae a Noyse sunt prodita. Nam ortum eorum, quae sensum movent, describens, non diserte dixit, in eo etiam illorum naturam existere, quae ratione sapientiaque comprehenduntur, etsi aliqui sunt qui hoc opinion augurentur, sed his non omne assentiuntur. Quodsi qui ex eo, quod post effictum corpus anima immissa est, eam post corpus generatam esse putat, a vero aberrat. Non enim Moyses creatam dicit tum, cum in corpus impacta est, neque ratio fert, ut ita se res habeat. Quare, aut mortalem in imam dicat, ut Aristoteles et Stoici, qui voluerunt eam in corpore generari aut, si dicit substantiam corporis expertem, ne dicat eam in corpore creari, ne in mentibus nostris mortalis animae notionem gignat, atque adeo, quae prorsus ratione sit acua. Praeterea, ejus sententia nondum plenus mundus est sed etiamnum inchoatus ac dimidia sui parte perfectus, ae- cessionemque semper desiderat. Nam quinquaginta millia substantiarum, quae ratione percipiuntur, ut minimum, quotidie ad eum sit accessio et quod gravissimum est, cum absolutus erit, tum illo auctore, dissolvetur, ultimis hominibus,

443쪽

nibus, qui erunt ad illa tempora, cum mortui ad vitam re-

Vocabuntur, animarum numerum explentibus. Quo quida ratione magis avorsum esse possit, dicere, tum mundum interire, cum omnibus suis partibus expletus fuerit Omnino enim hoc ini a lusionis puerorum in arena est, qui statim, ut opus perfecerunt, ea, quae fabricarant, perturbant. Nam asserere, providentia ratione animas nunc gigni, non creationis: non enim novam substantiam, neque aliam ab ea, qua esst, importari, sed eam, quae sit per providentiam, multiplicari, ignorantium est disserentiam creationis et providentiae. Providentiae enim opus est, per unius o

tum X altero conservare substantiam caducorum animalium: die eorum, quae ex putredine non nascuntur. Nam horum propagation B alia rursus putrefactio conservat. Creationis vero prasstantissimum ossicium es , ex nihilo aliquid

efficeres. Si ergo animae ex ortu fiunt mutuo, ratione providentias fiunt, et caducae sunt, ut caetera, quae e propagatione generis oriuntur: si fiunt ex nihilo creatio haecesso neque verum est, quod dicit Moyses: Cessavit Deus ab omnibus operibus suis sed horum utrumque absurdum est: non ergo nunc animae fiunt. Nam illud Pater meus operatur, non de creatione, sed de providentia dictum esse, etiam ipsi Eunomio videtur Apolinarius vero putat, animos ab animis gigni, ut a corporibus corpora Progredi enim, ut propagationem corporum, ita animam per propagationem primi hominis in omnes, qui ex illo generantur. Neque enim sepositas esse et conditas animas, neque nune gigni. Eo enim, qui hoc dicant, Deum moechis operam navantem facere, propterea, quod ex his pueri nascantur. Mendacii etiam convinci illud: Cessavit Deus ab omnibus operibus suis, quae coepit facere, siquidem nunc etiam sa-cit animas. Verum, si omnia , quae per propagationem exortu mutuo gignantur, ostensa sunt esse mortalia propterea

enim generant et generantur, ut caducorum genus permaneat necesse est, etiam istum, aut mortalem dicere esse animam, cum fiat ex ortu mutuo, aut non per propagationem istiusmodi ortu gigni animas. Nam de iis, qui ex

adulteis

444쪽

adulterio nascuntur, providentiae rationi, quae incognita nobis est, relinquamus. Veruntamen, si aliquid de providentia conjiciendum est, plane cognoscit id, quod gignitur, aut vitae hominum, aut sibi ipsum utile futurum, ideoque

animam subire corpus permittit. Cujus abunde magnum a gumentum licet arripere Solomonem, qui ex Uriae uxore et Davide natus est. Nunc, Manichaeorum opinio qualis sit, inspiciamus. Ajunt enim, animam immortalem et Corporis expertem esse sed unam solam omnium, quae ubique sunt, animam minutatim concerptam et distributam in singula corpora, tam in anima, quam animata, et Ju in aliis plus in aliis minus inesse. Plus enim esse in animatis, in inanimis minus, a multo plus in coelestibus corporibus, quam in aliis omnibus, ut partes universae animae rerum singularum sint animae Ae si quidem individue dividi eam dicerent, ut vocem in iis, qui eam auribus accipiunt, mediocre malum esset. Nunc ipsam substantiam animae in partes junt

dividi, et, quod omnium gravis simum est, ipsam proprie in elementis esse volunt, cum quibus et in ortu corporum dividatur, et rursus in eorundo dissolutione coeat, non secus, atque aqua, quae dividitur, iterum contrahitur et permiscetur. Ac puras quidem animas in lucem Acedere, cum sint lux; quae Vero a materia contaminatae sunt, abire in elementa, et rursus ab elementis in stirpes o animalia. Et ad hunc modum substantiam ejus concidentes et corpoream patibilemque facientes, immortalem esse fiant. Uerum eo delabuntur, ut secum pugnantia loquantur. Nam , cum dieant, eas, quae contaminatae sunt, sevocari in lementa, et sibi mutuo misceri rursus eas pro magnitudine cujusque peccatorum, dum ab uno corpore in aliud transferuntur, puniri

Censent, et earum naturam, tum conjungunt, tum separant.

Nam quod umbrae lucente soles separantur, coelo nubibus obducto junguntur, id in natura, quae mente cernitur, eri non potest: nam umbras sub sensum cadunt, etiamsi conceda tinnispiarn, eas separari rursusque conjungi Plato et Unam, et multas esse animas, affirmat. Unam enim esse

hujus universi avi mam esse etiam alias rerum singularum,

445쪽

DE NATURA HOMINI s.

ut universum universi anima separatim animatum sit, itemque separatim res singulae sua quaeque anima sint praeditae.

Dicit enim, universae naturae animam porrectam esse a Centro orbis terrae usque ad Xtremas oras coeli non quidem,

ut locum ista noto porrectio , sed extensionis que fidam modum, quem mens et ratio assequatur atque hanc esse animam, quae in orbem rerum universitatem contorqueat, mundique corpus contineat atque cons ringat. gere enim compora vi aliqua, a qua contineantur, idque praestare animam, quae speciem efficit, supra ostensum est. Vivere enim quamque rem suo Vitae genere, et interitus, interire. Quoad enim corpus continetur et constringitur, esse dicitur; dum dissolvitur, occidere. Et vivere quidem omnia, non esse tamen omnia animalia. Secernunt enim ab inanimis stirpes, quod hae crescant et nutriantur, id est, altrice et naturali facultate, expertes rationis animantes, a stirpibus et herbis, sensu rationis compotes ab Xpertibus, ratione. Atque ita cum omnia dicant vivere, uniuscujusque naturam distinguunt. Itaque vivere dicunt etiam , quae prorsus sunt in anima, vita quadam, quae in habitu est, quoniam continentur ab universi anima, eo quod sint untaxat, nec dilabantur. Hanc esse volunt animam, quae gubernat universa,

et singulas animas, quae tamen jam antea a Deo factae sint, in corporibus includat, cum scilicet Deus illi leges dederit, quibus hunc mundum administret quas etiam fatum vocat Plato et vim, quae ad nos regendos satis sit, suppeditet. Sed haec etiam in disputatione de fato dicta sunt. Communiter igitur omnes Graeci, qui animam immortalem statuerunt, eam de uno corpore in aliud transferri censuere:

sed in formis animarum dissentiunt. Alii enim, unam speciem ratione utentem dicunt, eamque et ad st:rpes, et embas, et ad bestiarum corpora transire, et horum partim certo et desinito temporum ambitu, partim ut casus tulerit, id fieri eaeistimarunt. Alii, non unam speciem animarum e se tradunt, sed duas, rationis participem, et quae rationis sit expers. Neque desunt, qui multas animarum species constituant, totidem scilicet, quot sunt species animantium,

446쪽

maximaque est inter Platonicos in hoc dogmate dissensio.

Cum enim Plato scripserit, furiosas et iracundas, et rapaces animas, in luporum et leonum corpora transferri, quae vero intemperate vixissent, asinorum et limilium corpora assumere alii proprie intellexerunt leones, et lupos, et asinos: alii mutation verborum eum usum esse judicarunt, ac mores per animalia designasse. Cronius enim in libro,

quem de iteras ortu scripsit, ita enim migrationem illam de uno corpore in aliud appellat, omnes animas ratione praeditas esse vult. Similiter Theodorus Platonicus, in libro, qui inscribitur Animam esse omnes speciei itemque Porphyrius: amblichus vero contrariam rationem sequitur, et perinde, utcunque fuerit species animalium, ita animae spe etem esse dicit quod hanc habet vim, species animarum esse disserentes Nam librum edidit unum, inscriptione hac: Non fieri migrationes animarum ab hominibus ad bestias, neque a bestiis ad homines, sed ab animalibus ad animalia, et ab hominibus ad homines. In quo mihi quidem videtur non modo Platonis opinionem, sed etiam veritatem prae caeteris esse assecutus, ut cum multis aliis, tum his rationibus licet ostendere Nullus enim motus rationis cernitur in bestiis. Neque enim artes, neque disciplinae, neque consilium, neque virtutes, ne due aliud quippiam, quod ad rationem pertineat, in illis est. Ex quo patet, non

esse zs animae, utentis ratione, participes Etenim absurdum es , quae ratione careant, dicere, ratione esse praedita. Etsi enim in modo natis pueris solus, ratione vacuus, motus inest, tamen antina, rationis compote ornatos eos dicimils Nam ubi adoleverint, rationis usum declarant. At bestia cum nulla aetate rationem patefaciat, supervacaneam habeat animam, rationis participem, quod nullam illi rationis vis utilitato allatur sti Nam nihil supera

vacane a Deo factum esse, ab omnibus uno re concessum

est Quod si est, supervacance anima, rationis compos, jumentis et feris injecta sit, cum nunquam in iis suum munus possit edere nequo hoc illi non vituperationi sit et crimini, qui corpori animam inhabilem dedit. Non enim hoc

artificis

447쪽

DE NATURA HOMINIS ax

artificis opus est, aut omnino jus, cui ordo, et harmonia sit cognita Quodsii quis dieat, esse quidem in animalibus

motus rationis ex habitu , verum ita emicta esse eorum corpora, ut in ea non cadat artificiosa actio, idque hominum exemplo confirmares nitatur, quibus, si digiti modo manuum amputentur, plurimas artes exercere non possunt, quaestionem non dis luit. instin quitur enim adhuc idem absumdum, Deum non ingenuisse corpori accommodatam animam, sed supervasaneam et inutilem et otiosam, quae per omnem ipsorum vitam a fungendo suo munere impediatur. Accedit etiam, quod ex dubiis, neque concestis rebus, eorum ratio constet. . Unde enim scimus, ex habitu ratione moveri animalia Satius ergo est xistimare, cuique corpori accommodatam animam esse insitam, neque habere quidquam amplius ex habitu animalia, quam naturalem illam simplicitatem, quae in operibus eorum apparet Quaeque enim species bestiarum natura instinctu movetur ad quem ab initio usum et ad quod fungendum munus generata se a que ad ea exequenda apposito illorum corpus figuratum est. Neque ea tamen omni ope destituta Deus reliquit, sed unicuique naturalem, non a ratione procisiscentem, prudentiam immisit quibusdam etiam calliditatem, tanquam artis inua-ginem et rationis umbram inseruit Quod duabus de causis ab eo factum est, et, ut instans malum effugerent veniensque praecaVerent, et, ut omnia, quae creata essent, inter se connecteret atque conjungeret ut supra est a nobis expinsitum. Uerum illa non rationes ad agendum adduci, hinc licet existimes, quod omnia, quae sub eandem speciem subjecta sunt animalia, similiter eadem faciant, neque in tanta multitudine opera eorum discrepent, nisi quod unum magis facit, alterum minus, sed uno naturae impetu tot speetes. moveatur omnis enim lepus, eodem modo dolo utitur; et omnis lupus, eodem modo callidus; et omnis simia, eodem modo imitatur Quod in homino non ita est. Sexcentae enim rationes sunt humanarum actionum. Liberum

est enim, suique juris, quod rationem habet. Proinde non,

ut cuique specie bestiarum, ita omnibus hominibus unum

448쪽

idemque opus est Nam illae sola natura moventur, quae

autem naturalia sunt, eodem modo sunt apud omnes at actiones, quae a ratione manant, aliae apud alios sunt, neque apud omnes eaedem necessario. Si dixerint, ad luendam poenam peccatorum, quae, cum in corporibus humanis esset admisit anima, in ejusmodi corpora detrudi, per id, quod posterius est, rem, quae quaeritur, demonstrant. Cur enim in corpora animalium, quae ante hominem sunt facta, animae rationis participes injectae sunt Non enim

certe, quod peccarint in corporibus humanis, etiam antequam in corpore humano reperirentur Videtur autem nostram hanc opinionem approbare etiam admirabilis ille medicus Galenus, et in quaque specie animalis diversam esse animae speciem arbitrari. Scribit enim statim in principio libri primi de usu partium, hoc modo: Atque si hoc ita est,

multae animalium partes erunt, aliae majores, aliae minores, aliae etiam, quae in aliam speciem secari non possunt, quibus omnibus animae opus est Nam corpus ejus est instrumentum, eamque ob rem multum a se disserunt partes animalium, quandoquidem et animae. Deinde in progressu

eiusdem libri addit et hoc de simia Atqui sapientissimus accusator, dicat natura tibi, animali anima ridiculo oportuit ridiculam corporis structuram dari. Ita disserentibus specie corporibus disserentes nosse animas cognovit Atque ista quidem de his disputata sunt Quodsi animam ostendimus

neque corpus esse, neque harmoniam, neque temperationem, neque aliam ullam qualitatem, dubitandum non est, quin substantia quaedam sit anima, vacans corpore: nam esse

quidem, inter omnes constat. Si autem neque corpus est, neque accidens, profecto substantia est corporis expers, neque de iis est, quorum, ut ita dicam, esse, in alio est polium. maec enim adveniunt et recedunt, ne subjecti interi. tu at anima dum seiungitur, prorsus corpus extinguitur. Eisdem rationibus licebit uti, ut eam immortalem esse doceamus.' Si enim neque corpus est quod natura sua dissolvi et interire probatum est; neque qualitas, neque quantitas, neque aliud quicquam e numero caducorum, Obscurum non est,

449쪽

est, quin immortalis sit. Multae quidem sunt Cus immor talitatis certissimae rationes apud Platonem et alios, sed pianosae et ad cognoscendum dissiciles, et vix iis notae, qui in illis scientiis magnopere versati sunt. Nobis autem satis est ad demonstrationem animae immortalitatis doctrina divi-riarum literarum, quae a se fidem habet, nec foris petitas probationis eget, quia divino instinctu et inflatu data ost. Adversus os, qui Christianorum literis non utuntur, satis est, quod, non numerari animam in iis, quae occidunt, demonstravimus. Si enim nihil est eorum, quae occidunt, sed interitum omnem effugit, immortalis profecto est. Itaque hoc, quod abunde declaratum sit, omittendum est.

EJUNCTIONE CORPORIS ET ANIMAE.

uafrondum, quomodo animae et corporis, quod anima

vacat, si ut uiictio. Dubia enim res est. Si autem non solum ex anima et corpore, sed etiam mente homo conflatus est, ut nonnulli censuerunt, longe magis res ambigua oste controversa. Si vero etiam aliud, praeter haec, es o mo, ut quidam dixerunt, nulla horum es solatio. Omnia

enim, quae ad unius naturae constitutionem conveniunt, prorsus junctione aliqua tenentur. Omnia autem, quae junctione tenentur, commutantur neque, quae prius erant, permanent, ut de elementis ostendetur. Nam postquam juncta sunt, in aliam quandam naturam abierunt. Quomodo ergo aut corpus junctum animae, corpus manet, aut

anima, cum sit corporis expers et substantia per se jungitur corpori et pars animalis efficitur sic, ut suam essentiam non confusam et incorruptam conservet Necesse est enim, aut ita junctam esses animam et corpus, ut simul ambo commutata et corrupta sint, ut elementa aut non quidem sic juncta esse, propter absurda, quae consequi jam diximus , sed alteium ad alterum esse appositum, ut in choro saltatores, aut

450쪽

calculum ad calculum vel ita semperas csse, ut vinum et

aqua commiscentur. Verum, animam ad corpus non Osictesse appositam, capite, quod de anima est, demonstravimus. Nam praeterquam quod unum dici non possunt, quae appositione unius ad alterum coagmentata sunt, ut Uerbi gratia, lignum et ferrum, vel aliqiuid e iis dein generas ea pars sola corporis esse animata, quae animae propinqua est; quae conjuncta non est, inanima. Vini quoque et aquae temperatio utrumque, et vinum, et aquam, corrumpit neque enim pura aqua est permixtum illud, neqtie vinum: quanquam talis temperatio appositione fit, quam tamen sensus deprehendere non potest, propter tenuitatem partium eorum, quae temperata sunt; quod ex eo perspicuum est quod rursum alterum ab altero separari potest. Nam spongia oleo imbuta et papyrus aquam puram attrahit. At quae vere et exquisite temperata sunt, a se mutuo distrahi nullo modo possunt te, ut sub sensum cadas eorum disjunctio. Quodsi neque juncta sunt, neque appositum alterum

alteri, neque temperata, quae ratio est, cur animal unum dicatur Itaque Plato, hae dubitatione commotus, non vult animal constar ex anima et corpore, sed ipsum esse animam, quae corpore utatur et velut corpore vestita sit.

Sed ne ista quidem ratio ab omni dubitationes libera est

Quomodo enim unum esses potest, cum vestitu anima Non enim unum est tunica cum eo, quod tunica indutum est. Ammonius, Plotini doctor, hanc quaestio irenti ad hunc modum solvebat. Dicebat enim naturas eas, qua ratione et mente cognoscuntur, jusmodi esse, ut etiam iam his, qua os possent accipere, jungerentur, veluti, quae simul Or- rumpuntur et junctas manere, non confusas et incorruptas, ut ea, quae apponuntur. Nam in corporibus quidem unctio Omnino committat ea, quae coeunt, quandoquidem in alia corpora mutantur, ut elem elata, in corpora, quae e eis concreta sunt; et alimenta, in sanguinem, et sanguis in earnem reliquasque partes corporis. In iis Vero, quae intelligentia intuemur, junctio quidem fit, commutatio tamen nulla sequitur. Id enim, quod ratione comprehendi

SEARCH

MENU NAVIGATION