De natura hominis, graece et latine. Post editionem Antverpiensem et Oxoniensem, adhibitis tribus codd. Augustanis, duobus Dresdensibus, totidemque Monachiensibus; nec non duabus vetustis versionibus latinis, Cononis et Vallae, denuo multo, quam ante

발행: 1802년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

DE NATURA OMINIS.

tar, natura paratum est, ut omnem essentiae commutationem res priat sed vel decedit, Vel in nihilum occidit, mutationis Vero omnis est expers neque ero in nihilum occidit non onim est et immortale et anima cum sit vita, si in temperatio inem mutaretur, mutaretur quoque, neque amplius esset, vita quid autem conferret corpori, si ei Vitam non impertiret gnon ergo anima in unctione commutatur Hoc ostenso, quae sub rationem et mentem cadunt, essentia sua commuta ri non posse, necessario sequitur, ea, dum unguntur, non una interire cum iis, quibuscum uncta sunt quare et uncta est , et non confuse juncta est anima corpori nam unctam oste, naturae consensus atque conspirati declarat. Consoniati enim atque congruit sibi totum animal, quippe quod unum

sit. Non contandi autem curi corpore animam, e eo constat, quod secundum somnum quodammodo sejuncta a corpore, Idque velut exanime relinquens, nec praeter vitam quidquam illi adspirans, ne prorsus intereat, per se in somniis suo munere fungatur, sutura praesentiens et se cum beatis Italis mentibus et ab omni corporis contagione segregatis conjungens Quod idem illi usu venit, dum per se considerat aliquid earum rerum, quae sub intelligentiam cadunt. Nam etiam tum, quoad fieri potest, seipsam abducit a corpore, et per se est, ut ad hunc modum res apprehendat. . Cum enim

vacat corpore, quovis penetrat et permeat, quemadmodum quae simul corrupta sunt manet tamen incorrupta, quemada nodum quae non confusa sunt, et tuetur illam suam unitatem,

et, in quibuscunque fuerit, ea ad suam vitam Vertit, neque ab iis vertitur. Ut enim sol praesentia sua aerem illustrans, eum ad lumen traducit, aerique lumen jungitur, et cum eo non confuse unditur: ita anima, juncta corpori, manet omnino non confusa hoc uno a sole discrepans, quod sit, cum corpus sit, locoque circumscribatur, non es , ubicunque lux sua est; quemadmodum neque ignis. manet enim ignis in ligno, aut in lucerna, tanquam in loco illigatus Anima vero, quod corporis est expers, neque loco definitur tota per totum, et lumen suum et corpus, permeat neque est

pars ulla, quae ab illa illustretur, in qua tota non adsis.

452쪽

Non enim tenetur a corpore, sed ipsa tenet corpus neque in corpore est, ut in vase, aut utre, sed contra potius, in ea corpus Non enim, quae cernuntur intelligentia, a corporibus impedita, sed per totum corpus meantia et transeuntia et vagantia corporeo loco comprehendi possunt Cum enim intelligentia comprehendantur, etiam in locis sunt, quae animo cernuntur. Aut enim in seipsis, aut in superioribus mentibus, ut animus aliquando in seipso est, dum ratiocinatur aliquando in mente, dum intelligit. Cum igitur in corpore esse dicitur, non in corpore, ut in loco esse dicitur sed ut in inclinatione quadam, et qui adest, quomodo Deum in nobis esse dicimus. Etenim inclinatione et propensione ad aliquido assectione vinctam dicimus a corpore animam quemadmodum eum, qui amat, ab amicis Vinctum dicimus, non corpore, aut loco, sed animi inclinatione. Cum enim magnitudine et mole et partibus careat, nulla loci parte terminari aut

circumscribi potest Quod enim partem nullam habet, quo loco circumscribi queat Cum mole enim locus existit. Nam locus terminus est continentis, quo id, quod continetur, complectitur. Quodsi quis dixerit Ergo et Alexandriae, et

Romae, denique ubique est mea anima non videt, se locram denuo dicere. Etenim, quod ita dicitur, Aleaeandriae, aut Omnino hic locus est. In loco autem prorsus non est, sed in inclinatione. Ostensum est enim loco comprehendi non posse.' Cum ergo in inclinatione aliqua suerit, quod intelligentia comprehenditur, ad locum, aut rem, quae in loco sit, per abusionem ibi esse dicimus, propter muneris funerionem, quae illic est, locumque pro inclinatione et functione muneris accipimus Cum enim dicendum sit, illic fungi suo munere, illic esse, dicimus Uerum haec ratio junctionis liquidius maximeque ad junctionem Verbi Dei et hominis conveniet, qua post unctionem, neque confusum, neque comprehensum ab homine est neque tamen ad eundem modum, quo anima. Haec enim, cum multiplicata sit, videtur etiam consentire et congruere aliquo modo propter societatem cum corpore, et tum ipsum tenere, tum ab eo ten ri At Deus verbum, nihil ipsum a societate corporis et animae immuta

453쪽

DE NATURA HOMINI s. 37

tum, neque illorum imbecillitatis particeps, sed eis suam divinitatem impartiens, unum cum eis fit, et permanet, quod erat snte junctionem. Novus hic temperationis aut unctionis modus est et temperatur, is manet, . omnis duntaxat admixtionis expers, et non confusum, et incorruptum, et immutabile, et praeterquam quod se non Vertit, neque conis finditur, quoniam omnis prorsus commutationis est expers;

non una cum illis patitur, sed una tantum agit neque simul interis aut commutatur, sed cum illa amplificat, tum ab illis non imminuitur. aestatur hoc Porphyrius, qui Christum oppugnare et insectari non dubitavit. Iuni autem gravia inimi- eorum, quae pro nobi sunt, testimonia, neque contradici quicquam potest. Itaque Porphyrius, capite secundo Variarum qnaestionum, ad verbum sic scribit: Non improbati dum igitur, accidere posse, ut aliqua substantia ad alterius substantiae absolutionem assumatur et pars substantiae sit, ita, ut in sua ipsius natura maneat, et aliam substantiam compleat, et unum cum alio fiat, et suam unitatem conservet, et, quod majus est, ipsa quidem non vertatur, sed ea, in quibuscunque fuerit, ad suam ipsus actionem sua praesentia vertat. Atque haec de animae et corporis junctione scribit Quodsi in anima vera est ratio, propterea quod est non corpus, longe longeque erit verior de Deo verbo, quod multo magis non Concretum et vere ab omni coagmentatione corporis remotumost. Hoc planisti me obturatis iis, qui junctionem Dei cum

homine accusare conantur Plerique enim Graecorum hoc irridens, quod dicant seri non posse, nec probabile, nec decorum esse, ut divina sentia cum natura mortali temperetur atque jungatur. mos vero usi eorum testimonio, quorum inter illos celebre nomen est, crimen hoc depellimus. Dicitur a quibusdam, et maxime ab urnomianis, unctum esse Deum verbum corpori, non substantia, sed utriusque Viribus, Non enim esse substantias, quae junctae aut temperatae sint, sed vires corporis cum viribus divinis si commixtas Vires statem corporis nimirum omnis, quod instrumentis sit praeditum, ex Aristotelis sententia dicunt esse sensus His ergo divinae vires commixtae unctionem, illis auilioribus, effece-

454쪽

runt. At nemo, opinor, hoc iis dederit, sensus corporeas vires esse. Supra enim perspicue explicatum est, quae corporis, quae animae, quae ejus, quod ex utroque est, sint propria. Et in propriis ejus, quod ex utroque conflatum est,

sensus, per instrumenta suum munus fungentes, ponebamus, ipsa porro instrumenta, corporis esse dicebamus. Quare satius est, ut ante diximus, ex propria natura rerum, corpore Vacantium, non confuse junctionem fieri substantiarum, ita, ut quae divinior est, nihil mali aut sordium ab humiliori contrahat, sed contra potius, quae humilior est, a diviniora duntarat adjuvetur Nam natura pure expers OrporiS, penetrat libere omnia, et a nullo ipsa penetratur, ut, quoniam Omnia penetrat jungatur, quoniam a nullo penetratur, X- per Omnis admixtionis et confusionis maneati Non ergo

haec unctionis ratio, Dei lubito, ut quibusdam claris viris videtur, sed natura nititur. Nam quod corpus quidem induit, merito dixerit quispiam Dei lubito factum esse. Quod Vero, postquam junctus est, non confundatur, propria Dotnatura sit, non quoniam ita illi est collibitum. Nam gradus animarum, ascensus item et discensus, quos Origenes in diicit, nihil pertinentes ad divinas literas, neque cum Christianorum decretis consentanei , relinquendi sunt.

Omino corpus o quatuor elementis concretum et conflatum

est proxime quidem eorum, quae sanguinem habent, corpora, e quatuor humoribus, sanguine pituita, ava bile et atra eorum Vero, quae sangu1ne carent, cum e caeteris humoribus, tum ex eo, quod in iis cum sanguine comparatur. Proximo autem dicitur, quando, nulla natura intercedente, ex illis quid factum suerit, ut e quatuor quidem elementis, quatrior humores, ex humoribus ea, quae particularum sunt similium et partes sunt corporis onerata sint. Comparant auten cum terra atram bilem, cum aqua pituitam, cum aere

455쪽

sanguinem, cum agni flavam bilem. Quidquid autem ex elementis concretum est, aut solidum est, aut humidum, aut spiritus. Aristoteles vero proxime e sanguine solo vult fieri corpora

animantium. Eo enim et ali proxime et augeri omnes corporis partes, et semen quoque e sanguine ortum ducere. Sed quoniam rectum non Videbatur, et Ossa, quae durissima essent, et carnem, quae mollissima, et adipem, X uno eodemque gigni, placuit Hippocrati primum e quatuor humoribus proxime concrescere corpora animalium, ut ex his, quae terrena magis et craslsiora sunt, solidiora fiant, o mollioribus mollia. Inveniuntur tamen saepe quatuor humores in sanguine, ut licet videre in venarum incisionibus clum aliquando serosa pituita in eo abundet, aliquando atra aut flava bilis. Quamobrem isti inter se consentire aliquo modo Videntur. Sunt autem inter partes animalium Quaedamia milium partium, quaedam dis imilium. Similium cerebrum, tunicae cerebri,

nervuS, medulla, Os, dens, cartilago, glandes, Ungues, ligamenta, membranae, si irae, pili, CarneS, Onae, arteriae, ori, adeps, cutis, et horum Velut proXima elementa sanguis, qui purius est, pituita, bilis atra, et flava. Nam tendo, cum e ligamentis, tum ex nerVossis fibris compositus os . Dissimilium partium, caput, thorax, manUS, pedes et caetera membra hominis. Non enim in caput caput dividitur,

ii nervus in nervum, et vena in Venam, et caro in Carnom.

Quidquid autem dis Isimilium est partium, ex his, quae similium sunt partium, constat, ut caput 'nervis et carnibus et Ossibus et ali s ejusmodi, quae etiam Organica, id est, si ita licet loqui, instrumentaria Vocant. De initi eorum, Uae similium sunt partium, haec est quorum partes, et totius, et inter se sunt simile, simile porro nunc pro eodem felligendum est. Non autem omne animal omne parte corporis habet, sed aliqua ori in mutila reperiuntur. Alia enim carent pedibus, ut pisces et serpentes cilia capite, ut cancri et carabi et quaedam aquatilia habent enim sensi tum instrumenta in pectore, quia caput non habent alia pulmone, quotquot scilicet aerem spiritu non ducunt alia Esca , utaVes, et Omnia, quae urinam non reddunt Quibus autem

456쪽

festa pro tegumento est, Iurimis membris privata sunt. Nam ea ut sint animalia, in paucis positum habent. Videntur

etiam aliqua non habere, cum habeant, ut cervi videntur non habere flavam bilem, quoniam in intestinis eam dispersam atque latentem habent. Homo vero, et omnia, et perfecta habet, et ita omnia, ut recte aliter res se habere non possit. In partium quoque situ, magna in animantibus dissimilitudo est. Alia enim habent ubera in pectore, alia in alvo, alia sub cruribus, et alia duo, alia quatuor, alia plura Propemodum enim natura ad numerum eorum, quae gignuntur, uberum multitudinem dimensa est. Uerum si quis haec X-quisite velit excerpere, legat Aristotelis historiam, quae de animalibus est. Non enim propositi est nostri, de his exacte agere, sed quibusdam veluti sormis adumbrare. Quare ad disputationem de elementis, quae deinceps quaeritur,

C A P. RDE ELEMENTIS.

I trimonium mundanum pars est minima corporum concretorum. Sunt autem elementa quatuor, terra aqua, aer,

ignis, composita ad ordinem, quem jam diximus si ab infra locatis corporibus ad super progrediamur ipsa prima et simplicia, si cum caeteris corporibus comparentur. Etenim omne elementum ejusdem est generis cum iis, quorum est elementum. Nam principium non ejusdem est generis cum his, quae ex ipso nascuntur. Elementum autem prorsus ejus dein generis. Jam Ver terram, aquam, aerem, ignem esse elementa, evidens et apertum est. Etenim ita his summae qualitates potestate et actu conspiciuntur, quanquam nullum horum elementorum, irae sensu percipiuntur, et temperatione, et admixtione cum alio elemento vacat. Nam tacite quodammodo haec adulterata sunt omnia, et alterum alterius magis minusve est particeps, atque etiam in mixtione cujusque natura facile perspicitur. Mabet autem Quodque elementum jugatas

457쪽

DE NATUR HOMINI S. et

gasas qualitates duas, a quibus sormetur Est enim terra frigida et sicca aqua frigida et humida aer calidus et humidus

natura sua ignis siccus et calidus eque vero vel qualitates per se elementa esse possunt: non enim e corpore VaCantibus qualitatibus corpora constare possunt vel caetera corpora, quae summam eamque actu qualitatem non habent. Eicsent enim infinita elementa cum Omnia, quae sunt, alia magis, alia minus eam qualitatem habeant, nec dijudicari possis,

quae quorum elementa sint. Necesse est ergo elementum et corpus esse, et simplex corpus, et actu habere summas qualitates, calorem dico, et frigus, humorem et siccitatem. Hae enim solae qualitates totam penitus mutant substantiam,

quod caeterarum nulla facit qualitatum. Neque enim albedo aut alia ulla qualitas corpori admota, totum penitUS corpus dealbat aut afficit, it calor calefacit et frigus refrigerat. Sunt autem elementa sibi mutuo contraria, quae duas habent qualitates contrarias, ut aqua frigida et humida igni calido et

sicco et terra sicca et frigida, seri calido et humido. Quoniam autem contraria sibi copulari non poterant, si non esset medium quoddam inculum, quod ea colligaret, qui hunc mundi ornatum molitus est Deus, inter terram et aerem, quae contraria sunt, aquam posuit, duasque ei qualitates dedit, humorem et frigus, quibus cum extremis copulatis, ea colligare posset Nam frigore cum terra necessitudinem ha bset; humore cum aere conjungitur. Inter aquam item fignem, quae contraria quoque sunt, medium aerem interjecit. qui humore cum aqua, calore cum igni convenit. Atque ad istum modum contraria conjunxit, interjectis naturis quibusdam ' incientibus, quae et seipsas et ea, quae incirent, adstringerent. Tale enim vinculum optimum est. Ergo unamquamque harum naturarum, quas interpositas diximuS, altera qualitate junxit cum eo elemento, quod antecedit, altera cum

eo, quod consequitur ut aqua frigida est et humida, sed

frigore cum terra conjungitur', quae antecedit in ascensu ab infimis ad suprema, humore cum aere, qui consequitur. Similiter aer humore conjungitur aquae, quae antecedit, calore igni, qui consequitur. Etiam ignis calore conjungitur

458쪽

cum aere, qui antecedit, siccitate crum terra per inflexionem et conversionem ad extremum. AEodem modo terra per inflexionem, frigore cum aqua, calore cum igni connectitUr. Ut enim non solum ad supera et insera ascensium descensumque habeant elementa, sed etiam in Orbem reserantur extrema, id ost, ignem et terram a s mutuo inflexit quodammodo, atque convertit. Etenim ignis, solo calore amisso, terra quod e sulminibus apertum est Delatus enim ignis et a summo ardore refrigeratus in lapidem vertitur. Quocirca Omne fulmen cum lapide fertur et sulphure. Est autem sulphur, velut ignis refrigeratus, neque amplius actu calidus, sed potestate, siccus vero etiam actu. ' Sola autem clementa actula abent eas qualitates, caetera omnia potest a te, nisi ad elementum admoveantur Ac ne unquam Occidant elementa, vel quae ex eis concreta surit, sapienter Deus providit, ut elementa, et in se mutuo, et in concreta ex eis corpora mutarentur, rursusque haec in elementa dissolverentur. Atque ita ex ortu mutuo, in quo satis magna vis est, constantia, perpetuo conservantur 'Terra enim cum liumum contraxeris, aqua sit aqua densata et compressa, terra eademque Calefacta et in vapores soluta, aer aer contradius et densatus in aquam, siccatus in ignem convertitur Sic etiam ignis extinctus et siccitate detracta, in aerem Vertitur. Est enim aer, ignis extinctio, et vapor aquae calefactae quorum UtrUmque declarat ex calore aerem nasci. Etenim aqua calefacta et

ignis extinctus, aer sit. Est igitur sua natura calidus Diagescit tamen,' dum ad aquam et ad terram accedit, ut instamae ejus partes, quae ad terram Vergant, frigidae sint, supremae, quae ad ignem, calidae. Quod ideo evenit, quia mollis est aer et facile alienum qualitatem accipit. Celeriter enim migrat de sua natura et mutatur Aristoteles, duas a tura osse aeris, dicit alium, qui ad vaporum naturam accedat, qui ex aquae respiratione gignitur alium fumosum, qui ex ignis extinctione existit. Ac fumo stim quidem, calidum esse, qui ad vaporum naturam accedat, ubi itidem nascitur, o uidiam procodontem Vero, paulatim errigerari et tandem in aquam converti. Quam duplicem iraturam aeris induxit,

459쪽

D NATURA HOMINI s. 43

aut ut alia quaedam, quae absurda videntur, effugiat, tum vero, quod sublimiora quae sunt, et a terris remota longi sis,

frigidiora appareant. Omnia autem corpora e congres aquatuor horum elementorum oriuntur, tam stirpium, quam animalium, natura purissima elementa ad horum corporum procreationem attrahente. ' Vocat Aristoteles haec corpora Naturalia; neque per acervationem componuntur, sed tota

penitus junguntur et commiscentur, et unum quippiam et a sedistinctum corpus efficiunt. Ita enim juncta sunt, ut discerni nullo modo possint, neque separatim cerni terra, separatim aqua et aer et ignis quoniam unum quid, et ab ipssis diversum, ex horum quatuor congressione factum est, ut in tetrapharmaco. Nam hic quoque aliud est tetrapharmacum ab iis, quibus constat. Non tamen eodem modo. Non enim elementa per appositionem rerum tenuistimarum, ut in tetrapharmaco, corpora efficiunt, sed per mutationem et unitatem atque in elementa rursum dissolvuntur corpora, qriae corra Em'ιrro itaque perpetuo perimanent Omnia, et ad rerum omnium, quae sunt, ortum sufficiunt, neque vel r undant unquam, vel imminuuntur uamobrem, alterius ortum, interitum esse, junt, alterius; et vicissim alterius interitum, alterius ortum, non solum in anima, ut supra ostensum est, sed etiam corpore. Platoni Vero placet, tria quidem elementa mutari in alia a terram immutabilem remanere. Nam cum quoque elemento comparans soliditates figurarum, quae rectis lineis continentur cum terra, cubum, quoniam prae caeteris difficillime movetur cum aqua, eam, qua Caeterarum ad motum ineptissima est, id est, figuram vicenarum basinam cum igne, figuram mobilitate omnibus praestantem, pyramidem cum aere, qui aqua facilius, igni dissicilius movetur, siguram octonarum basium. Ex his sorinis demonstrat, tria in se mutuo mutari terram, nequaquam. Nam has tres, pyramidem, octonarum et vicenarum basium figuram, ex triangulis trium laterum non aequalium, qui caleni dicuntur, constare cubum Vero e triangulis parium laterum.

Quae igitur e triangulis scatenis constant, haec disso ita, rursusque coeuntia in se, uultu mutari posse; at cubum dissolutum

460쪽

tum in aliquam trium aliarum figurarum mutar non posse: constat enim ex parium laterum triangulis, ex quibus nullum aliorum trium constare potest: neque aliquam trium aliarum figurarum, in cubum. Necesse est igitur . etiam corpora, quae his formis formantur, ut se formae habeant, ita ipsa se habere inter se. Neque tamen non patibilis omnino terra est, sed a tonuioribus corporibus dividitur, ut distrahi quidem alterius elementi interventu possit, non etiam mutari in ea, a quibus dividitur. Rursus enim in se colens, sibi restituitur, quod in aqua licet cornere. Si enim in aquam exigua terra missa, eam perturbes, dissolvitur in aquam terra sua desistas perturbare, ubi aqua constiterit, terra absidit. Hoc doma totam terram transferendum est. Verum non mutatio

haec est, sed mixtorum diremtio. Ait enim Plato, ignis acumine dissolvi terram, quae diffoluta in ipso feratur, aut in vastitate aeris, cum eam aer dissolverit, aut in aqua, cum ab aqua fuerit dissoluta. Alio modo elementa dividens tradit, unumquodque elementum tres habere qualitates ignem,

acumen, raritatem, motum alterum extremum elementorum, id est terram, contrarias his qualitates. hebetudinem, densitatemI, statum ut sint per has qualitates contraria, ignis et terra, quod in caeteris qualitatibus, qua jugabamus, non eveniebat sumta autem esse ab utroque Xtremorum qualitates, et ita media elementa ortitisse. Sumuntur enim ab igne duae qualitates, raritas et motus una a terra hebetudo, et aer constituitur, qui qualitates habet, quibus formetur, hebetudinem, raritatem, motum. Rursus duae sumuntur qualitates terrae, hebetudo et densitas, et una, ignis, motus, et aqua sit, quae formatur hebetudine, densitate, motu . Est igitur, ut acumen ad hebetudinem, ita ignis ad aerem ut raritas ad densitatem, ita aer ad aquam ut motus ad statum, ita aqua ad terram. Ut igitur ignis ad aerem, ita aer ad aquam; et ut aer ad aquam, ita aqua ad terram. Nam plana quidem, nata et apta sunt, ut ab uno medio, id est, ans logia, solida autem, duobus mediis contineantur. io modo dicunt elementa habere qualitates. Nam terram et anuam habere pondus, quo natura deorsum serantur, aerem

SEARCH

MENU NAVIGATION