De natura hominis, graece et latine. Post editionem Antverpiensem et Oxoniensem, adhibitis tribus codd. Augustanis, duobus Dresdensibus, totidemque Monachiensibus; nec non duabus vetustis versionibus latinis, Cononis et Vallae, denuo multo, quam ante

발행: 1802년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

DE NATURA HOMINI s.

riam quoque, sed usque ad duo, aut tria, eaque exigua, et quae facile comprehendantur. Sed haec adspectus magis, quam tactus percipit, ut etiam aequabile et in aeuuabile. Sunt enim de laevium et asperorum genere. Nam ad duritiem, admiXta non aequabilitas, aspΘritatem, aequabilitas, juncta ad spissitudi nona, laevitatem gignit. Quare ex his, quae diximus, magnam est horum sensuum inter se communitatem, facit perspicitur. Nam alterius errorem alter indicat. Iti pictura enim oculi quidem eminentias quasdam

cernunt narium et caeterorum: at accedens tangendi vis,

ejus errorem coarguit. Atque ut adspectus omnia semper, aere interjecto, intuetur: ita tactus per baculum, et dura, et in Ollia, et humida sentit, si ratiocinationem et cogitationem Ghibeat. Hunc enim sensum homo habet acerrimum. Nam tactu et gusta reliqua vincit animalia, caeteris sensibus Vincitur. Cum cnim aliud animal alio sensu de tribus hominem superet, canis tribus pariter excellit. Nam o audit acutius, et videt, et odoratur: quod ii canes ostendunt, quos ad investigandas seras adhibemus. Quanquam autem laniVersum corpus tactus est instrumentum, ut supra est declaratum, marii me tamen interiores manus et harum in primis summi digiti. Hos enim ut indices habemus tactus certissimos. Nam non modo ad comprehendendum idoneum instrumentum a Deo manus e tectae sunt, sed etiam ad tangendum. Quam etiam ob causam cute tenuiores sunt, et nausculi universae palmae substrati sunt, et pilis carent, ut

magis, quae tangi possunt, percipiant. Cur autem pilos Nsese non esserant, musculus substratus causa est. Manus autem, quae duriores sunt, ad capiendum valentiores sunt; quae molliores, ad actionem certiores. Quomodo etiam nervi, qui duri sunt, ad motum, qui molles, ad sensum sunt aptiores. Nervi enim tactus quoque instrumenta sunt, cum per Os tangendo sentimus.

472쪽

CAP. IX.

DE GUSTATU.

Visum quid bin supra diximus ad sectas sentire lineas odoratus autem et auditus non solum ad rectam lineam, sed undique tactus et gustatus, neque rectis lineis, nequc undique cognoscunt, sed tum solum, cum proxime ad ea, qua osibi subjecta sunt, accesserint, exceptis his, quae jam explicata sunt. Est autem gustatus, sensus, qui sapores percipit. Instrumenta ejus lingua, eaque maxime summa, praeterea palatum, in quibus nervi, qui e cerebro deferuntur, dissus perceptionem suam ad principem animae partem referunt. Succi autem ii, qui sub gustatum subjectae qualitates. vocantur, sunt hi dulcedo, cor, acrimonia, acerbitas, austeritas, amarities, salsedo, pinguedo. Haec enim gustus dijudicat. His qualitatibus aqua carere dicitur, quod nullam laurum qualitatum in gustando referat. Nam si caeteras qualitates spectes, ut frigus et humorem, insitam habet aqua qualitatem Acerbitas autem et austeritas inter disserunt, quod altera magis, altera minus constringat. Simplices igitur qualitates, quas gustus percipiat, hae fere solae sunt. Compositae, infinitae. Nam cuique animalium ac stirpium generi propriae qualitates sunt. Aliam enim, si ita casus ferat, porcorum, aliam caprarum qualitatem percipimus. Quare cum ignoraverimus, quod genu carniumst, quod affertur, gustando judicamus quod non eveniet, nisi diversa esset cujusque rei, quae sub gustum cadat, qualitas. Proinde generatim a nemo complecti queat, cum sint infinita et inter se omnino disserentes. Nam vel in iis, in quibus una quaepiam simplicium qualitatum dominatur, sapores specie differre notum est. Nam in ficubus ari-'dis et uvis passis o palmula, una dominatur qualitas, dulcedo; et tamen gustus in his sapores specie discrepantes cognoscit.

473쪽

A P. X.

Auditii voces sentit et sonos, eorumque acumen et gravitatem et laevitatem et asperitatem, magnitudinemque indicat. Instrumenta hujus quoque sensus, molles sunt servi, cerebro ducti, et aurium structura, maximeque, quod iiiii cartilaginosum est. Nam ad sonos et strepitus apta a tilago est. Solus homo et simia aures non movent, Cum caetera Omnia, quae aures habeant animalia, eas moveant.

DE ODORATU.

Odoratu sit ille quidem per nares, sed ad terminos an feriorum ventriculorum cerebri perficitur. Hi enim cum a. porum naturam in primis referant, facile vapores percipi- t. Dictum est enim supra, quodque instrumentum per naturae conjunctionem ea percipere, quae proprie sibi subjecta sint. Ueruntamen non, ut caeteris instrumentis, ita odoratu, sentiendi nervum cerebrum demisit, sed ipsum suis terminis usum nervorum Xplet, aporesque, qui afflantur, accipit. Est autem odorum latissime patens differsentia, suavis odor et teter, et qui inter hos medius interjicitur, qui neque suavis, neque teter est. Gignitur autem suavis odor, cum humores, qui sunt in corpore, exquisite, medius, cum mediocriter, teten, cum parum aut nul lo modo concocti sunt.

A P. XII

DE COGITATIONE.

Eius partis, quam phantasticam diximus, cum facultatem,

tum instrumenta, tum partes, tum partium conjunctionem et disserentiam , ut potuimus, breviter satis e licavinius.

Ob 5 Illius

474쪽

Illius autem partis, in qua cogitatio est, generatim judicia sunt, assensus et declinatio et appetitio speciatim rerum intelligentia, virtutes, scientiae, artium rationes, deliberandi vis, electio. Atque haec pars est, quae per somnia vaticinatur nobis futura, quam solam Pythagorici, Hebra os secuti, veram divinationem esse volunt. Inistrumentum ejus est, medius ventriculus cerebri, animaeque spiritus, cui in eo claudituri

cis P. XIII.

Ea vis, qua meminimus, memorias et recordationis causa est et penu. Memoria est, ut Origenes ait phantasia intus relicta ab aliquo sensu, qui actu sit ut Plato vero definiebat, sensus et intelligentiae notionis conservatio. Animus enim, quae sub sensus cadunt, per sentiendi instrumenta percipit, opinioque nascitur: quae vero sub intelligentiam, intelligentia, gigniturque intelligentiae notio. Cum igitur imagines et eorum, quae opinatus est, et quae intelligentia

comprehendit conservat, meministe dicitur. Quo loco Plato non eam intelligentiae notionem, quae vere dicitur, videtur accipere, sed cogitationem. Nam quae sub sensum subjecta sunt, per se memoria tenentur; quae intelligentia cernuntur, X accidenti quandoquidem eorum, quae cogitamus, e antegressa phantasia memoria est. Quas vero proprie intelligentia intuemur, quoniam didicimus aut audivimus, meminimus, substantiae vero eorum memoria nulla est. Non enim ex antegressa phantasia, quae intelligentia cernimus, percipimus, sed ex disciplina aut naturali notione. Quod meministe dicimur, quae prius vidimus aut audivimus aut alio quovis modo cognovimus, prius autem ad tempus praeteritum refertur, dubium non est, quin sub memoriam cadant ea, quae fiunt, quae pereunt, quorum in tempore cohaerentia est. Et quanquam absentium memoria est, non etiam ab absentibus commovetur Recordatio dici

475쪽

tur, cum Oblivio memoriam interruperit. Est enim recorda.tio, memoriae, quae evanuerit, recuperatio. EVanescit autem per oblivionem. Oblivio porro, memoriae amisso ost. Sed alia est perpetua, alia ad tempus, quo de genere est recordatio. Alia autem est recordatio, quae non est oblivio eorum, quae sensti et intelligentia percepta sunt, sed naturalium notionum. Naturales notiones appellamus, quae me doctrina omnibus adsunt, ut verbi causa, si Deum. ano Plato recordationem esse dicit id earum. Quid autem idea sit, postea dicemus. Phantastica igitur vis tradit cogitationi ea, quae senstinus conspiciuntur. Cogitatio, cum accepit et judicavit, mittit ad memoriam. Hujus instrumentum est postremus cerebri ventriculus, quem et παρεγκεφαλιδα et παρα- κρανίδα vocant, et qui in eo animae spiritus comprehenditur. Sed quoniam sensuum principia et radices dicimus esse anteriores cerebri ventriculos, cogitationis medium, memoriaci postremum, confirmanda haec ratione stant, ne temere iis, quae dicuntur, credere videamur. Est autem hujus rei argumentum certissimum, quod ex usu et munere partium ducitur. Nam anterioribus ventriculis quoquo modo laesis, sensus Offenduntur, cum cogitandi vis adhuc maneat incolumis solus vero medius ventriculus si laedatur, cogitandi facultas labesastatur, at sensuum sedes manent, sensumque a natura datum tutantur: quodsi anteriores, mediusque ventriculus laedantur ratiocinatio una cum sensibus corrumpitur at Vero si postremus ventriculus offendatur, sola interit memoria, sensu et cogitationi nihil nocetur quod si et anteriori, et medio, et postremo ventriculo aliquid accidat, praeterquam quod totum animal in vitae discrimen adducant, sensum pariter et cogitationem, Et memoriam delent. Quod cum aliis multis assectionibus et morborum incursibus, tum in primis insania febricitantium ostenditur. Nam aliqui eorum, qui eo morbo laborant, sola cogitatione laesa, sensus conservante qualem describit Galenus quendam, qui eum apud eum lanificium quidam exerceret, arreptis vasis vitreis ad fenestram se proripiens, quaerebat de praetereuntibus, quodque asnomine conpellans, an praecipitari vellenti cum ii, qui adstu-bant,

476쪽

bant, velle se respondissent, primum projecit singula vasa:

deinde percunctabatur, an etiam lanisi cum demitti vellent. Illi, quod arbitrarentur, rem est ridiculam et ocularem, cum se velle dixi sient, Ii ominem corripuit et praecipitem dedit. Hic sensibus erat integris, sciebat enim et illa esse vasa, et

hunc lanificum, sed Itiocinatio sana non erat. Aliorum Vana phantasia est, putantium, se videre, quae non Vident, cum caetera recte et ratione dijudicent: horum anteriores tantum ventriculi laesi sunt, medius salvus est. Per assectiones autem , quae membrum quodque insequuntur, ejus munera impediuntur. Nam ne eo munere fungatur, impeditur animal, ad quod obeundum natura parata est ea parS, quae

assecta aut offensa est, quemadmodum pelicissenso, ne deambulemus, impedimur. Eo enim pedis officium est.

RATIONE AET ORATIONE.

aec ergo una divisio est facultatum animae, cum qua partes quaedam corporis dividuntur. Alia diviso, alioque modo, partis antimae rationis compotis est in rationem et orationem. Est autem ratio, animi agitatio, quae fit in parte animae, quae ratiocinatur, sine ulla elocutione. Unde saepe etiam tacentes totam rationem cum animi nostris percurrimus et in somniis disputamus, et per hanc maxime non enimaeque per rationem, ratione praediti esse omnes dicimur. Nam et qui surdi nati sunt, et qui casu aut morbo aliquo vo-Lem amiserunt, nihilominu ratione utuntur. Orationis munus , in voce et sermone perspicitur. Instrumenta autem vocis multa sunt. Nam et musculi, qui intus sunt in mediis lateribus, et thorax, et pulmo, et aspera arteria, et larvnX, et horum maxime, quod cartilaginosum est, et iter vi recurrentes, et lingula, et Omnes mustuli, qui has partes movent,

emittendae vocis sunt instrumenta. Seri noni autem s.

In hoc enim singitur ut figuratur, et Velut conformatur ser

477쪽

DE NATURA HOMINIS.

6 Imo, lingua et gurgulione plectri locum obtinentibus, palato.

cavi illius, quod sonum refert, dentibus et cujusdammodi Oris hiatu, ut in lyra chordarum usum explentibus conserente etiani aliquid naso, ut vox sonora sit, seu egregia, ut in canentibus apparet.

ALIAM DIVISIO ANIMAE.

IDi Vidunt alitε in vires, aut species, aut parte animῖm,

in eam, quae ad stirpes pertinet, quae et altrix et patibilis vocatur, in sentientem, et rationis compotem. Instrunmenta autem cujusque partis, partim explicata sunt, partim in se dicentur Zeno Stoicus octonarum partium animam esse censet, partiens eam in principem facultatem, quinque sensus. et vocis mittendae, procreandique vim. Panaetius philosophus edendae Vocis facultatem, motionis ejus, quo per se animalia cientur, partem esse vult, et quidem reccissime: procreatricem Vero, non animae partem, sed naturae Aristoteles, in physicis quidem, quinque esse dicit partes animae, eam quae ad stirpes pertineat, sentientem, loco mo ventem, appetentem, et ratiocinantem. Eam, quae ad stirpes pertineat, intelligens, quae alit, auget, generat, singit, sormatque corpora, quam eandem altricem quoqUe vocat, totum praestantissimae partis nomine, ejus nempe, quae alit, appellans, a qua caeterae parteS, qua modo enumeravimus, pendent. Atque ita quidem in physicis. In ethicis vero triduo prima et summa genera animum distribuit, in rationis participem, et Spertem. Rursus rationis participem dividit in eam, quae rationi obtemperat, et quae rationi nian Obtem p 0rat. De participe rationis supra dictum est de experto nunc differemus.

478쪽

CA P. XVI. DE

PARTE ANIMAE RATIONIS EXPERTE, QUAE ET PATI BILIS ET AΡPETITIO

'on desunt, qui per se esse dicant, quod ratione caret, utpote cuni anima reperiatur, quae rationi sit e Xpers, neque pars animae rationis participis Primum quidem, quoniam per ses in berinis invenitur, ex quo intelligitur perfectam quandam est animam, nec partem alterius Deinde, quoniam absurdissimum est, rationis partem esse, quod rationis est X-pers. Aristoteles vero, et partem esse dicit, et facultatem, o dividit in partes duas, ut diximus, quae communi nomino appetitus nominantur, ad quem pertinet etiam motus, quo per se animalia sequendi aliquid vel vitandi gratia incitantur. Appetitus enim est motus principium. Nam, simul ut appetierint animalia, per se ad motum, persequendi causa, feruntur. Ratione carentis animae parti8, aliud non paret rationi, aliud paret Rursus, quod rationi paret, dividitur bipartito, in iram et cupiditatem. Instrumentum autem cupiditatis, quae ex sensu nascitur, jecur est irae, cor, pars dura et Vehementioris motionis capax ad gravia negotia et dissicilia, et ad contentum impetum destinata, quemadmodum contra jecur pars mollior, mollis cupiditatis instrumentum factum. Dicuntur autem haec rationi Obedire, quoniam nata sunt, ut pareant tu si ιbjugentur9 et ad nutum rationis moveantur, in iis quidem hominibus, qui convenienter naturae vivunt Atque hi asseditus animalis subitantiam constituunt,

quando me his existere vita non potest Quoniam autem affetius nomen homonymum est distinguenda prius est ejus

homonymia. Dicitur enim asses io, tum corporea, ut morbi, et vulnera tum animi, de qua in praesentia loquimur, cupiditas et ira Communiter autem et generatim animalis

stilectio est, quam voluptas aut dolor insequitur. Nam an

u OCATUR.

sectiois

479쪽

DE NATURA HOMINIS. 63

sectionem dolor insequitur, non assectio dolor est. Si enimata eisset, quidquid assiceretur, doleret nunc Vero, quae sensa carent, afficiuntur illa quidem, non tamen dolent non ergo assecta dolor est, sed assectionis sensus, quam tamen alicujus eis momenti oportet, ut sensu percipiatur. Animi affectionum desinitio haec est Assed tio est, motus appetendi facultatis sub sensum cadens, ob boni vel mali phantasiam. Et aliter sic: Assectio est , motus animae rationis expers, Ob Opinionem boni vel mali. At universo affeci ionis hanc definitionem traduui Assectio est, motus ex alio in alio. Muneris functio est motus fiscax secundunt natisram9. Uica autem dicitur, quod ex se movetur. Itaque hoc modo ira muneris unctio est irascendi facultatis assectio autem utriusque animae partis et hoc amplius corporis nostri totius, cum per iram violenter rapitur ad agendum. Ex alio enim in alio motus est factus, quam affectionem esse dicebamus. Alio modo, muneris functio affectio dicitur, cum fuerit praetor

naturam. Nam muneris functio secundum naturam, motus est affectio vero, praeter naturam. Quare hac ratione muneris functio asseelio dicitur, cum non secundum naturam movetur, sive a seipso, sive ab alio moveatur. Nam cordis motus, si pulsus est moderatus, muneris est functio si validior agitat o assectio. Nam a corde est validior agitatio, sed praeter naturam, ab eodem pulsus moderatus, sed secundum naturam. Nihil igitur miri, unam et eandem rem, etas ectionem et muneris functionem nominari. Nam qua motus sunt, a patibili animae parte profecti, muneris quaedam functiones sunt qua vero immoderati et praeter naturam, non muneris functiones, sed affectiones sunt. Motus igitur partis animae rationis eaepertis, secundum utramque urbi notionem, assectio est: non omni tamen motus patibilis partis affectio dicitur; sed qui vehementior est et ad sensum pervenit. Nam exigui motus et sensum effugientes, assectiones non sunt. Debet enim assectioni melle magnitudo, quae ali cujus momenti sit. Quocirca desinitoni assedtionis appositum est, motus sub sensun cadens. Nam exigui motus, ut jam dixi, quos sensus non percipit, assectionem non gignunt,

480쪽

C A P. XVII.

DE CUPIDITATE.

Dividitur pars animae rationis Xpers, Ut diXimus, quae

rationi obtemperat, in duas partes, cupiditatem, et iram Rursus cupiditas bipartito distribuitur, in volaiptates et dolores. Nam cupiditas, dum, quod vult, si equitur, voluptatem efficit contra, dum non assequitur, dolorem. Alio modo divisa cupiditas, quatuor omnino species facit. Nam iii rebus, alia sunt bona, alia sunt mala, et alia jam adsunt, alia exspe hantur. His generibus constitutis, si duo per reliqua duo multiplicentur, in quatuor partes cupiditas dividitur. Est nim bonum et malum, item praesens et exspectatum. Exspectatum enim bonum, libido est jam vero praesens, Voluptas rursus malum exspectatum, metus est praesens aegritudo. In bonis enim voluptas et libido versantur, in malis metus et aegritudo. Quae ratio nonnullos movit, ut assectionem in quatuor partes tribuerent, libidinem. Voluptatem,

metum, et aegritudinem. Bona aute ni et mala dicimus, aut quae vere sunt, aut quae existimantur. Innascuntur autem

malae assectiones in animo per tria haec malam institutionem, inscitiam, pravum corporis habitum. Si enim non recto a pueris instituti suerimus, ut regere assectiones posi-rnus, in earum immoderationem incurrimus. Per ignorantiam autem perversa judicia in ratiocinandi animi parte gignuntur, ut opinio sit, quae mala sunt, est bona et quae bona, mala. Aliquae etiam X pravo habitu corpori comparantur. Si quide in in quibus amarae bilis magna copia est, iracundi sunt, o quorum calida humidaque temperatio est, ad obscoe- aias voluptates propens Uerum prava consuetudo, bona consu tudine tollenda est ignoratio, doctrina atque scientia. Ad pravum autem habitum corporea remedia adhibenda sunt, iit eum, quoad fieri potest, ad mediam temperationem idoneo istu et exercitationibus, denique medicamentis, si etiam his opus erit, transseramus.

SEARCH

MENU NAVIGATION