De natura hominis, graece et latine. Post editionem Antverpiensem et Oxoniensem, adhibitis tribus codd. Augustanis, duobus Dresdensibus, totidemque Monachiensibus; nec non duabus vetustis versionibus latinis, Cononis et Vallae, denuo multo, quam ante

발행: 1802년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

DE NATURA HOMINIS.

et ignem levitatem qua natura in sublime tendant Stoici tradunt, elementorum alia habere vim efficiendi, alia accipiendi, et quasi patiendi. Efficiendi quidem vim habere aerem et ignem accipiendi et patiendi, terram et aquam Aristoteles etiam quintum corpus inducit coeloste et volubile, quod Coelum e quatuor elementis conflatum esse nolit Appellat autem volubile quintum corpus, quod in orbem circum terram feratur, cum lato diserte dicat, ex igne et terra coelum Constare. Ita enim ait Corporeum et adspectabile et tractabile oportet esse, quod natum sest. Sine igne autem nihil unquam fuerit adspectabile, neque tractabile, me aliquo solido.

Solidum. autem non sine terra. Unde moliens hoc universum Deus, ex igni ipsum et terra effecit. Duo autem sola recte, suae tertio, constare non possunt. Oportet enim vinculum in medio si amborum, quod a copulet. Vinculum porro Optimum, quod maxime ex se et iis, quae incit, unum facit, quod optime nata est proportio efficere. Vinculum dicit, duo media elementa, ea proportione, quae eli posita est, inter se comparata. Qui Hebraeorum dogmata de sensitant, de coelo terraque dissentiunt. Caeteri enim fere omnes ex nulla subjecta materia, quae prius fuerit, coelum et terram genitam esse volunt, quoniam Moyses scribit his verbis: nprincipio fecit Deus coelum et terram Apolinarius vero, ex abysso secisse Deum coelum et terram, cont*ndit. Nam abyssi, ut ejus, quae creata sit, Moyses in commemorando

Orbis ortu non meminit, sed in libro, qui ob inscribitur, perscriptum hoc est Qui fecit abyssum. Ex hac igitur, ut

materia, omnia alia nata esse vult, neque tamen eam nullo generatam ortu, sed genitam ante omnia corporea et ad caeterorum naturam a Deo praeparatam esse tuetur. Atque ipsum

quoque abyssi nomen significat autem Latine fundi expers, infinitatem ostendit. Sed hoc quoquo modo se habeat, nihil refert Etenim etiam hoc modo Deum omnium et Opificem esse, et ex nihilo secisse omnia, probatur. Adversus eos, qui dicunt, unicum esse elementum, aut ignem, aut aerem, aut aquam, satis erunt, quae ab Hippocrate disputata

sunt.

462쪽

sunt. Si unum homo es et, nunquam doleret neque eniis osset, unde doleret, si unum esset quodsi etiam doleret, unum siet, quod sanaret. Oportet enim, quod doliturum est, in mutatione Versetur, adjuncto sensu at si unicum essest elementum, non esset in quod mutaretur: si autem non mutaretur, sed in seipso remaneret, non doleret, etiamsi esset sensu praeditum. Oportet etiam, quod patitur, ab aliquo pati: si autem unum solum esset elementum, non esset alia qualitas praeter eam, quae est unius elementi, a qua animal pateretur. Quodsi neque mutari, neque pati posset, quomodo doleret 8 Quum igitur hoc probasiet fieri non possis, per concessionem infert: Si vero etiam doleret, unum esset, quod sanaret: nunc Vero non est unum, quod sanat, sed multa non ergo linum homo est. Porro autem iis ipsis, quibus singuli suam

sententiam confirmare nituntur, maxime ostenditur, quatuor esse elementa. Etenim Thales, solam aquam dicens esse elementum, conatur probare, alia tria ex aqua generari. Nam ejus secem, terram esse, tenuissimam partem, aerem, aeris item tenuissimam partem, ignem. Et Anaximenes quoquo aorem solum statuenS, similiter conatur ostendere, caetera

elementa ex eo gigni atque perfici Heraclitus, et Hipparchus Netapontinus, ignem dicentes, iisdem hisce rationibus usi sunt. Quod igitur isti dicunt, in igne causam es e gignendi

caetera elementa, et caeterorum Philosophorum alius aquam, alius a serem inducit, ex eo ostenditur, onmia elementa in se mutuo mutari. Cum autem Omnia in se mutuo vertantur, necesi e ost omnia esse elementa. Quodcunque enim de quatuor sumser s, id ex alio fieri reperietur. Corpus autem, eum sit animae instrumentum, una cum animae viribus dividitur. Nam ad eas accommodatum aptumque fastum est, ut nulla animae vis a corpore impediatur. Unicuique enim facultati animi, quo suo munere fungi possit, sopriae partes corporis tributae sunt, ut in progressu orationis demonstrabitur. Nam anima locum obtinet artificis corpus instrumenti: materia autem est, in quibus Versatur actio effectio vero,

ipsa actio. Quemadmodum ut materia subjicitur foemina:

463쪽

nam in hanc es actio actio adulterium, aut stuprum, aut legitimus concubitus. Dividuntur autem Vires animae, in vim pliantasiae, cogitationis, et memoriae, quae Graeci vo

sti,'Destia igitur, vis est animae rationis Xpertis,

quae per sensuum sedes suo munere fungitur Φανταστον vero, quod in phantasiam cadit, ut in sensum, quod sensui dubiicitur. φαντασιοι vero, affectio est animae, a rationes vacuae, quae sit ab aliquo, quod ανταστον appellavimus. Φαυτασα vero, inanis aspectio in animae partibus rationis expertibus, quae a nullo, quod sis φανταστον, Coui movetur. Stoici autem haec quatuor ponunt φαντασιαν, φανταστον, φανταστικον , φαντασμα ac φανταsίαν deliniunt, anima affectionem, quae et seipsam Ostendit et ψαυταστον illud, quo nata est. Cum enim albi quid adspexerimus gignitur in anima ex rius adspectu quaedam affectio. Ut enim in sensuum sedibus assectio gignitur, cum sentiunt, ita in anima, cum intelligit. Nam imaginem in se accipit ejus rei, quam intelligit. φανταστον, subjectum illilii sensui, quod φαντο - σιοι genuit, ut aliquid albi, et quidquid animam movero

potest. Φανταοτικον, inanem distractionem sine eo, quod sit φανταστον Φάντα συια Vero, rem ipsam, qua ad ψαυτα-

στικον, id est, vanam distractionem attrahimur, ut in insanis et melancholicis. Horum dissensio in sola mutation nominum consistit. Instrumenta ejus sunt anteriores cerebri ventriculi, et qui in eis animae spiritus continetur, quique ex eis; nervi nascuntur, animae spiritu madefacti, et sensus sedium structura. Sunt autem sensus sedes quinque sensus unus, anima, quae per sensuum sedes assectiones, qua in eis existunt, cognoscit. Atque ea quidem sede, quae praecaeteris terrena et corporea est, hic autem laetus est, turre

464쪽

nam naturam indicati a vero, quae maxime est splendida, qui cernendi sensus est, splendida ut aerea, assectiones aeris: vocis enim substantia aer est, aut aeris ictus hac spongiosa et quea, quae in gustu est, sapores percipita Comparatum enim natura est, ut quodque, quod sub sensum cadat, per aliquid, quod sit aptum ad naturam suam, cognos eatur. Oportebat igitur hac ratione, quoniam quatuor sunt elementa, quatuor etiam esse sensus. Sed quoniam vapor et Odorum genus, media quadam natura sunt, inter aerem et aquam: aere enim est crastior, aqua tenuior, quod in gravedine planum sit. Nam qui eo morbo afficiuntur, spiritu quidem aerem ducunt, et tamen in ducendo spiritu vaporem non percipiunt propter enim obstructionem, quod crassus est, ad sensum non pervenit. J Idcirco quintam sedem odoratus natura machinata est, ut nihil eorum, quae cognosci possunt, sensum effugiati Est autem sensus non commutatio, sed commutationi dijudicatio. Commutantur enim sensuum sedes, et sensus commutationem dijudicat. Vocantur tamen saepe sensus, etiam ipsae sensuum sedes. Est autem sensus, perceptio eorum quae sub sensum cadunt. Sed haec definitio non ipsius sensus, sed munerum Hus esse videtur. Quare sic quoque sensum definiunt Spiritus intelligens, a principatu animae ad sedem sensuum pertinens. Praeterea hoc modo Uis animae, quae sensui subjecta sunt, percipiens. Sensuum autem sedem, instrumentum perceptionis eorum, quae sensu cognoscuntur. Plato vero sensum, animae et corporis ad externa societatem, desinit. Nam vis quidem ipsa animae est instrumentum corporis atque ambo haec per phantasiam res externas percipiunt. Animae autem partium, aliae sunt famulae et satellites , aliae dominantur et imperant. Ea enim partes, in quibus ratio et scientia est, imperant, sensus et motus cum appetitia, itemque vocis mittendae facultas ancillantur. Etenim motus et vox celerrime, nulloque fere interveniente tempore, voluntati rationis obtemperant. Simul enim volumus, et movemur, meque tempus, quod voluntati et

465쪽

motioni interponatur, requirimus, ut in motu digitorum licet animadvertere. Atque etiam naturalia quaedam imperio rationis parent, ut quae perturbatione animae dicuntur.

CAP. VII.

Vssu Libistuum nomon est. Juam et instrumentum et

vis sentiendi visus dicitur. Hipparchus ait, radios, qui

ab oculis porrigantur, suisque terminis, elut manuum Contrectationibus, extetiora corpora attingant, eorum per-c0ptionem ad visum referre Geometrae vero Onos quosdam describunt ex radiorum concursu factos, qui ex oculis emittantur. Emittor enim dextrum oculum putant radios ad laevam, sinistrum ad dextram, deinde ex eorum concumsione conum absolvi, unde accidat, ut multa quidem simul oculus complectatur, quae aspectu sentiri possim t. sed X-quisite ea cernat, ubi radii concurrerint. Nam saepe hac de causa pavimentum intuentes non videmus nummum, qui in eo jaceat, quamvis diu intentis oculis, donec radii ad eum locum, in quo jacet nummus, concurrerint, et tum demum eum adspicimus, ut qui tum primum coeperimus aditender . Epicurei imagines earum rerum, quae appareant, censent in oculos incurrere Aristoteles non imaginem corpoream, sed qualitatem per commutationem aeris, ab his, quae videntur, usque ad oculum accedet P. Plato vero per confusionem splendorum res adspici existimat, ut id quidem lumen, quod e oculis proficiscitur, aliquo usque in aerem, qui ejusdem secum est generis, effluat quod vero a corporibus manat contra feratur, a quod in aere est, qui interponitur facileque diffunditur et vertitur, simul cum oculorum igne extendatur Galenus cum Platone de visiones consentit, in septimo de consensu sparsim sic fere scribens: Si enim ad oculum veniret pars quaedam, aut vis, aut imago, aut qualitas corporum, quae cernuntur, non Cognosceremus magnitudinem ejus, quod videtur, ut montis, si ita Nemef. D casus

466쪽

casus erat, maximi tantae enim rei simulacrum in eurrere in oculos nostros, prorsus a ratione alienum est. Enimvero neque spiritus visionis tantam vim expressus habere potest, ut circum omnia, quae cernuntur, fundatur. Relinquitur igitur, aerem, qui nos circumstat, tale instrumentum nobis esse tum, cum videmus, quale in corpore nervus visionis est. Videtur enim aeri, qui nos ambit, aliquid evenire hujusmodi. Nam solis splendor attingens superiorem extremitatem aeris, per totum aerem vim suam transmittit, et splendor, qui per nervos visionis fertur, naturam habet spirabilem, et in aerem incidens, eundemque primo impetu commutans longissime tranat, seipse continens, donec indurum aliquod corpus incurrerit est enim se tale instri montum oculo ad dijudicanda ea, quae videntur, quale cerebro nervus ut, quam habet rationem cerebrum ad nervum,

eandem habeat oculus ad aerem splendor solis animatum. Est autem aerem hac natura, ut assimiletur corporibus quae sibi admoveantur, ex eo constat, quod, si in lumine aliquid splendidum, vel fulvum, vel caeruleum, vel argenteum per

aerem feratur, ab eo, quod fertur, aes commutetur. Porphyrius in libro de sensu, neque conum, neque simulacrum, neque aliud quicquam visionis causam esse vult, sed a1rimam ipsam, cum incidit in ea, quae cernuntur, agnoscere seipsames s ea, quae adspectu sentiantur, quod anima contineat Omnia, quae sint, omniaque, quae sint, nihil sint aliud,

quam anima, corpora diversa continens. Nam cum velit unam si omnium animam, eam, quae rationis est compos,

merito dicit in omnibus, quae sunt, seipsam cognoscere. Cernit autem hic sensus per lineas rectas, et cum primario loco colores percipit, tum cum his etiam cor)us coloratum dijudicat, et ejus magnitudinem, et liguram, et locum, in quo

est, et intervallum, et numerum, et motum, et statum, et asperum et laeve, et aequabile et inaequabile, et acutum et obtusum, et cohaerentiam, sive ad aquae, sive ad terrae naturam accedat, ut humidumne sit, an siccum. Itaque, quod proprie adspectu sentitur, color est. Nam sola vision colores percipimus, atque consestim cum colore coloratum corpus

467쪽

DE NATURA HOMINI s.

piis et locum, in quo est, quod cernitur, et intervallum, quod inter id, quod cernit, et id, quod cernitur, interjicitur. Quotquot enim sensibus corpus percipitur, iisdem statim etiam locus simul cognoscitur, ut in tactu et gustatu evenit. Sed hi quidem, tum solum sentiunt, cum admoti fuerint corpori, exceptis iis , quae post explicabuntur: visio

vero, etiam magno intervallo interjecto. Quoniam autem procul cernit subjecta propria, necesi ario consecutum est, ut etiam sola intervallum videat. Nagnitudinem vero sum sola percipit, cum potest id, quod cernitur, uno obtutu comprehendere. Quae vero majora sunt, quam ut uno adspectu comprehendi positiat, in his vilio et memoriam requi-3it, et cogitatioriem. Cum enim ea particulatim, seque tota uno cernat intuitu, necessario ab uno transit ad alterum,

et, ut quidque in ea transitione in sensum incidit, ita sensupercipitur. Quae vero prius percepta sunt, memoria conservat, et cogitatio utrumque cogit, et quod sensu, et quod memoria perceptun est. Quar magnitudinem duplieiter percipit, aliquando sola, aliquando adjuncta memoria et

cogitatione. Numerum autem eorum, quae cernuntur, si

plus tribus est, aut quatuor, qui uno adspectu non cernitur, motus etiam et figuras multorum angulorum, nunquam sola, sed cum memoria et cogitatione sentit. Non enim potos o quinques et sex et septem et his amplius sine memoria cogere, ut neque exagona, et Octagona, et figliras multorum angulorum. Motus etiam cum fiat per transitionem, aliud abo primum, aliud secundum. Ubi autem primumst fecundum est et tertium, id memoria sola conservat. Sursum autem et deorsum, aequabile et inaequabile, item asperum et laeve, acutum et obtusum, tactus et visus comis munia sunt, quandoquidem hi soli sensus oeum dijudicant. Cogitatione tamen etiam opus habent, quoniam illud solum, quod uno impetu in sensum incurrit, solius sensus opus est. Quae vero non uno, non solius sensus, sed etiam memoriae adjuncta cogitatione, ut supra ostensum est. Transluacidarum autem rerum Etiam usque ad fundum natura sua viosi protenditur, primum quidem et maxime aeris totum

D a enim

468쪽

enim penetrat secundo aquas stantis et limpidae, siquidem pisces natantes videmias: per vitrum vero et id genus aliani inus cernimus o si modo illa lumine illustrata sint, et hoc hujus sensus est proprium. Sed videndum est, ne quis in errorem inducatur, quod etiam calidorum perceptionem ad visum pertinere existimet, quoniam ignem dum adspicimus, statim etiam calidum esse scimus Nam si ad primam visionem rationem retuleris, invenies tum, cum primum visio ignem sensit solum colorem et figuram percepisse, deinde, accedente tangendi sensu, calidum esse cognovimus, quod memoria a tactu acceptum conservavit. Quare nunc, cum ignem adspicimus, nihil praeter figuram et colorem ignis cernimus , At cogitatio una cum iis, quae adspectus cognoscit, per memoriam, etiam colorem apprehendit. Eadem ratio in pomo est Si enim non solum colore et sigura pomum formatur, sed etiam odore et saporis genere, non quo haec quoque visio percipiat, pomum esse novit; sed animus odoratus et gustatus memoriam retinet, et simul atque adspexerit, etiam istorum cum figura et colore informatam cogitationem habet. Itaque cum pomum cereum, Verum se pomum putaverimus, non visio est quae fallitur, sed cogitatio. Nam visio, in suis et propriis subjectis, falsa non est colorem enim et figuram adspexit res igitur

sensus, visio, auditus, odoratus res externas, neque admotas sibi, percipiunt, aero interjecto. Gustatus vero non aliter sentit, quam si ad subjectum, quod percipiendum est, admoveatur actus vero utramque vim habet: iam et admotus corporibus, et aliquando intercedente baculo suo munere fungitur Quocirca interdum adspectus caeterorum sensuum testimonio indigst, cum id , quod cernitur, artificio ad falloiadum factum su0rit, ut in pictura Nam ingendi artis opus est fallere adspectum, non veris eminentiis et lacunis, si res ejusmodi natura est, ubi opus sit maxime quidem tactum adsciscere, interdum tamen etiam gustatum aut odoratum, ut in pomo cereo Aliquando tamen per se, et sua i , quae appareant, evidenter ostendit, cum quidem non magno intervallo conspexerit. Nam turrem qua

dra.

469쪽

DE NATURA HOMINIS. 3

dratam, si magnum spatium interponatur, rotundam adspicit. Labitur etiam, quando per caliginem, aut fumum cernimus, aut aliquid simile, quod adspeetum perturbet. Item cum

per aquam, quae agitatur. Nam in mari remum quasi infractum videt. Similiter etiam, cum per aliquam materiam perlucentem adspicimus, ut in speculo et vitro et reliquis ejusmodi, aut, cum celeriter movetur, quod adspicitur. Conturbat enim visum celer motus, ut rotunda videat, quae non sunt rotunda, et quasi si Xa, quae moveantur, aut, cum cogitatio aliud agit, ut in eo, qui constituerit amicum convenire, et cum in eum inciderit, praeterit, quod ejus cogitatio in aliis occupata sit. At ne hoc quidem visionis peccatum est, sed cogitationis. Nam sensus quidem vidit et ad cogitationem detulit, sed illa ad ea, quae deferebantur,

non attendit. Quatuor autem maXime visioni ad res evidenter cognoscendas opus sunt, integrum instrumentum, motus congruens et intervallum, aer purus et illuminatus.

A P. VIII.

uodlibet caesororum instrumentorum Deus duplo fabricatus est, et loco aliquo parte ille corporis circumscripsit. Etenim oculos duos et aures duas et duo foramina ejus sensus, qui in naribus locatus est, effinxit linguas etiam duas in omnibus animalibus genuit, sed alias divisas, ut in serpentibus, alias copulatas et conjunctas, ut in hominibus. Quocirca duos tantum ventriculos anteriores cersebri fecit, ut e utroque ventriculo nervi sentiendi semissi duplicia procreent instrumenta. Causa autem, cur duplicia iustyli

menta fecerit, est eximia procuratio animantium, ut, terum laesum fuerit, reliquum sensum tueatur. Sed ut plurima caeterorum inistrumentorum corrumpantur, nihil animantis vita Ostenditur: tactu vero intereunte, simul etiam extinguitur animal. Solus enim tactu inter sensus, communis est omnium animalium. Omne enim animal tan-

470쪽

gendi sensum habet, caeteros sensus, non omnia omnes, sed aliquos ali Qua. Omnes habent, quae perfectiora sunt. Itaque, quoniam hic sensus, essetne animal, a non esses,dijudicaturus erat, non unam partem Deus actui tribuit, sed totum paene corpus animalis. Nam praetor ossa e cornua et

ungues, ligamenta et pilos et alia quaedam ejusmodi, Omnis pars corporis tangendi sensu praedita est. Evenit igitur, ut unumquodque instrumentum dupli eo sensum habeat, unum eorum, quae proprie percipit, alterum tactus. Nam Visus, verbi causa, colores internoscit, et frigida calidaque percipit, sed haec quidem, ut corpus, illos, ut visus. Idem de gustu et olfactu et auditi judicandum est. Quomodo igitur totius corporis tactus est, si ab anterioribus cerebri ventriculis sensus manare dicimus An perspicuum est, ne vis e cerebro demissis et in omnem partem corporis fusis, tangendi sensum existere Sed quoniam saepe, si spina pedem ossendimus, statim capilli horrent, putarunt nonnulli, dolorem vel sensum doloris ad cerebrum mitti, et ad hunc

modum sentire animal. Uerum si haec ratio vera esset, non dolore afficeretur ea pars, quae secatur, sed cerebrum. Quare rectius es dicere, nervum illum esse cerebrum. Nam cerebri aliqua pars est, in se toto anima spiritum continens, ut ferrum candens ignem. Hanc ob causam, cui parti nervus sentiens ingenitus fuerit, ea pars ab eo sensus particeps sentiensque redditur. Nequo amo absurdum forte fit dicere, in originem nervorum, cerebrum , non dolorem, sed perceptionis societatem quandam et doloris de nunciationem

mitti . Proprie autem sub tactum subjecta sunt calidum et frigidum, molle et durum, viscosum et aridum, graVe et

leve. Solo enim factu haec cognoscuntur Communia tactus et sensus oculorum, acutum et obtusum, asperum et

laeve siceum et humidum, crassum et subtile, sursum et deorsum; quandoquidem et locus: citem magnitudo, cum

fuerit ejusmodi, ut uno impotu tactus comprehendatur, spissum et rarum et rotundum, cum exiguum fuerit, quemadmodum liae figurae quaedam motum item accedentis

corporis percipit, adjuncta memoria et cogitatione. Nume

SEARCH

MENU NAVIGATION