M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

inimicissimi fuerunt; alterum, qui per S mulationem amicitiae , nefarib prodide runt; tertium, qui, quum propter inerti arrimam eadem assequi non possent, inviderunt laudi & dignitati meae; quartum, qui quum custodes rei publicae esse debuerunt, salutem meam, statum civitatis , dignitatem ejus imperii, quod erat penes ipsos , vendiderunt: sic ulciscar facinorum Singula , quemadmodum a quibusque sum provocatuS ; malos cives, rempublicam bene gerendo ; perfidos amicos, nihil credendo , atque omnia cavendo; invidos , vir tuti & gloriae serviendo ; mercatoreS Provinciarum , revocando domum, atque ah iis provinciarum rationem repetendo.

22. Quamquam mihi majori curae est , quemadmodum quidem vobis, qui de me

estis optime meriti , gratiam referam , quam , quemadmodum inimicorum injurias , crudelitatemque persequar. Etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est, quam heneficii remunerandi , propterea quod superiorem esse contra improbos, minus est negotii , quam bonis exaequari et tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis, quam optime meritis , referre quod debeas.

23. Odium vel precibus mitigari potest,

vel temporibus reipublicae communiqudi

utilitate deponi, vel dissicultate ulciscen-

52쪽

POST REDITUM. J

di teneri, vel vetustate sedari: bene meritos quin colas, nec exorari fas est, nec id reipublicae repetere picumque necesse est, neque est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore & die memoriam beneficii definire. Postremo qui in ubciscendo remissior fuit, mox operte laudatur : at gravissime vituperatur, qui i* tantis beneficiis, quanta vos in me contulistis, remunerandis, est tardior; neque solum ingratus , quod ipsum graeve est , verum etiam impius appelletur, necesse est. Atque in officio persolvendo dissimilis est raestio , & pecunia debita ; propterea quod Pecuniam qui retinet , non dissolvit ; qui reddidit, non habet: gratiam & qui retulit , habet; & qui habet, dissolvit.

X. Quapropter memoriam vestri beneficii colam benevolentia sempiterna , non solum dum anima spirabo mea , sed etiam

quum mortuo monumenta vestri in me heneficii permanebunt. In referenda autem gratia hoc vobis repromitto, semperque praestabo , mihi neque in consiliis de re publica capiendis , diligentiam ; neque in Periculis a republica propulsandis , animum ; neque in sententia simpliciter referenda , fidem ; neque in hominum volunestatibus pro republica laedendis, libertatem ;nec in perferendo labore , industriam ; nec in vestris commodis augendis , gratam aniveii benevolentiam de ruturam.

53쪽

d OAΛTIO II. POST REDITUM.

a. s. Atque haec cura , Quirites , erit infixa animo meo sempiterna, ut, quum v his , qui apud me deorum immortalium vim & numen tenetis, tum posteris vectris , cunctisque gentibus dignissimus ea civitate videar, quae suam dignitatem non posse tenere se, nisi me recuperasset, cunc

tis suffragiis judicavit.

54쪽

PRO DOMO SUA,

AD PONTIFICES

ORATIO VIGESIMA NONA,

Re tuto in patriam Cicerone , ma afuit contentio de ejus simo, quam publicatam S eversam Clodius Libertati consecrarat, ne umquam Pr

fana seri posset. Populus quidem eam jure eodem esse jugserat , quo

fuisset et Merum senatus decreverat , ut de ejus reliyione ad Pontifictim collegium reserretur. Igitur Cicero pridie Calendas Octobris pro domostia hane dixit Orationem , ira qua primum respondet Clodio, qui sententiam ejus defloresare rei frumentariae Pompeio permittenda r rehenderat. Deinde domum suam ,

propter cladii consecrationem , fa-

55쪽

quod ea consecraris neque jure , Nemque riti facta sit. Atque ita decreνerunt Pontifices. Hinc Cicero in P sonem Me consequentibus diebus in ea ipsa domo , qua me expuleras , quam expilaras, quam incenderas , pontifices, consules, pam tres conscripti collocaverunt . mihique, quod ante me nemini, pe

cunia publica aedificandam domum centerunt. Vide Epis. a. Libri s.

ad Atticum.

I. U U M multa divinitus , Pontifices . a majoribus nostris inventa, atque instituta sunt, tum nihil praeclarius, quam quod vos eosdem & religionibus deorum immortalium , & summae reipublicae praeesse voluerunt: ut amplissimi & Harissimi cives rempublicam bene gerendo, pontifices religiones sapienter interpretando, rempublicam conservarent. Quod si ulla tempore magna causa in sacerdotum populi Romani judicio, ac potestate versata est ; haec profect5 tanta est, ut omnis reipublicae dignitas , omnium civium salus, vita, libert*s ,

arae ,

56쪽

PRO DOMO SUA. go

arae , foci, dii penates , bona , fortunae , domicilia , vestrae sapientiae , potestatique

commissa , creditaque esse videantur. a. Vobis hodierno die constituendum est , utrum posthac amentes ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare , an etiam deorum immortalium religione armare malitis. Nam si illa labes ac flamma reipublicae suum illum pestiferum & funestum tribunatum , quem aequitate humana tueri non potest , divina religione defenderit; aliae caeremoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium , alii interpretes religionum requirendi : sin autem vestra auctoritate, sapientiaque, Pontifices , ea , quae furore improborum in republica ab aliis oppresese, ab aliis deserta , ab aliis prodita , gesta

sunt, rescinduntur ; erit causa, cur consilium majorum , in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis , jure ac merito laudare possimus. Sed, quoniam ille demens, si ea, quae ego ber nos dies in senatu de re publica sensi, vituperasset, aliquem se

aditum ad aures vestras esse habiturum putavit , omittam ordinem dicendi meum ;respondebo hominis furiosi non orationi,

qua ille uti non potest , sed convicio, cujus exercitationem quum intolerabili petulantia , tum etiam diuturna impunitate

munivit.

57쪽

sano ac furioso , requiro, quae te tanta pin na tuorum scelerum , flagitiorumque vexet, Ut hos tales viros, qui non solum consiliis

suis , sed etiam specie ipsa dignitatem reipublicae sustinent, quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cneii Pompeii conjunxerim , mihi esse iratos, & aliud de summa hoc tempore religione sensuros , ac me absente senserint, arbidi

t rere,

. Fuisti tu , inquit, apud pontifices sue perior; sed jam, quoniam te ad populum

contulisti, sis inferior, necesse est. Itane vero Z quod in imperita multitudine est vitiosissimum , varietas, & inconstantia, Sccrebra, tamquam tempestatum , sic sententiarum , commutatio , hoc tu ad hos transferas , quos ab inconstantia gravitas , a libidinosa sententia certum de definitum

jus religionum, vetustas exemplorum, auo toritas litterarum , monumentorumque deterret Tune es ille , inquit , quo senatus carere non potuit quem boni luxerunt Equem respublica desideravit Z quo restituto , senatus auctoritatem restitutam puta bamus quam primum adveniens prodidisti Nondum drum mea sententia dico : impudentiae primum relpondebo tuae. III. Hunc igitur, funesta reipublicae Pestis , hunc tu civem ferro , & armis ,

58쪽

PRO DOMO S UA. I I

exercitus terrore , & consulum scelere, &audacissimorum hominum minis , servorum delectu , obsessione templorum , occupatione fori, oppreSsione curiae , domo& patria , ne cum improhis boni ferro dimicarent , cedere curasti, quem a senatu, quem a bonis omnibus , quem a cuncta Italia desideratum , arrestitum , revocamtum , conservandae reipublicae causa, confiteris t6. At enim in senatum venire, in Capitolium intrare turbulento illo die non debuisti. Ego vero neque veni, & domo me tenui , quam diu turbulentum tempus fuit; quum servos tuos ad rapinam , ad

honorum caedem paratos , cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu , armmatos in Capitolium tecum venisse constabat : quod quum mihi nuntiaretur, scio me domi mansisse , & tibi , & gladiatoribus tuis iustaurandae caedis potestatem non fecisse : postea quam mihi nuntiatum est, populum Romanum in Capitolium ,

Propter metum atque inopiam rei, frumentariae , convenisse , ministros autem scelerum tuorum perterritos , partim amissis gladiis, partim ereptis, diffsigisse ; veni non solum sine ullis copiis, ac manu, ve-riam etiam 'cum paucis amicis. T. An ego , quum P. Lentulus consul, optime de me, ac de republica meritus ,

59쪽

sa ORATIO

quum Q. Metellus , qui, quum meus linimicus esset, frater tuus, & dissensioni no trae, & precibus tuis salutem ac dignitatem

meam praetulisset, me arcesserent in senatum : quum tanta multitudo civium tam reiscenti ossicio suo me ad referendam gratiam nominatim vocarent, non venirem ,

quum prassertim te jam illinc cum tua sugitivorum manu discessisse constaret Hietu me etiam custodem , defensoremque Capitolii, templorumque omnium , hoStem Capitolinum appellare ausus es, quod , quum in Capitolio senatum duo consules haberent, ed venirem Utrumne est tempus aliquod , quo in senatum venisse turpe sit e an res illa talis erat, de qua agebatur , ut rem ipsam repudiare , & eos, qui agebant, condemnare deberem IV. Primum dico senatoris esse boni , semper in senatum venire : nec cum his sentio , qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsi non venire , non intelligentes , hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis, quorum animum

offendere voluerunt, gratam & jucundam fuisse. At enim nonnulsi propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrahantur, discesserunt. Non reprehendo nee quaero , fueritne aliquid pertimescendum tPuto, suo quemque arbitratu timere oportere. Cur ego non timuerim, quaeris i quia

60쪽

PRO DOMO SUA.ie illinc abiisse constabat. Cur , quum vir boni nonnulli putarint, tuiti se in senatu esse non posse, ego non idem senserim Cur, quum ego me existimassem tuid omnino in civitate esse non posse, illi non item Z an aliis licet, & recte licet, in meo metu sibi nihil timere ; mihi uni necesso erit & meam , & aliorum vicem pertim mescere EO. An , quia non condemnavi sententia mea duo consisses, sum reprehendendus eos igitur ego potissimum damnare debui , quorum lege persectum est , ne ego

indemnatus , atque optime de republica meritus , damnatorum poenam sustinerem quorum etiam delicta, propter eorum egregiam in me conservando voluntatem, non modo me , sed omnes bonos ferre oporteret , eorum optimum consilium ego potiSSimum , per eos in meam pristinam dignitatem restitutus , consilio repudiarem

meo At quam sententiam dixi Primum

eam , quam populi sermo in animis nostris jam anth defixerat: deinde eam, quae erat superioribus diebus agitata in senatu : deinde eam , quam senatus frequens , tum , quum mihi est assensus , secutus est et ut neque allata sit a me res inopinata, ac recens ; nec, si quod in sententia vitium est , magis sit ejus , qui dixerit, quam omnium,

qui probarint. At enim liberum senatus ja-

C. .

SEARCH

MENU NAVIGATION