Chrestomathia sanskrita : quam ex codicibus manuscriptis, adhuc ineditis, Londini exscripsit, atque in usum Tironum versione, expositione, tabulis grammaticis etc.

발행: 1820년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

a 37 EXORDIUM.

Bralimn respondit: i. Equidem ob studii ardentis praestantiam, eamque ex frequenti cuin Munibus conversatione ortam, sane Ob mysteriorum scientiam tibi cognitam te Viasam excellentissimum novi. 72. A nativitate adhuc veridicam tibi esse novi linquam, Brah-mum celebrantem; tibi nunc etiam picturae poesi, scientiac aptandam. Hi no ita dictum pictura poema erit. 73. Eiusmodi poesi describendae poetae impares, quemadmodum aescribendo Grihasthae ordinem tres reliqui ordines. 74. Ρoeseos scribendae caussa poesin Scribenti) Ganaesa recordandus est, o Munisi Sauli dixit: Itaque ergo invocetur. Brali malvit in propriam mansionem. 75. Tum adloquutus est merambam Ganaesam) Viasa, Satja- vatis filius. Invocatione digna attractus Ganaesa, qui cogitationibus

cultorum Suorum praeeSt,

76. Eo advenit, impedimentorum dominus. Quo Vaeda asa ste tit. Veneratione autem cultus ac in exordio positus a Vjaga invocatus sic: Tadan a, hoc instituas et ducas.)77. Bharati hujus scriptor auctor tu sis, Ganarum ductori quod quidem a me imaginatur ac profertur. 78. Quo audito respondit obstaculorum dominus: Si calumus

meus ne momento quidem eX scribentis manu excidat, tum ego sane scriptor Sim.

79. Vjasa vero dixit: Sauli) nisi hujus Dei sensum adsequutussis, nusquam scribas. Itaque, Om dicto, Ganaesa factus est revera scriptor.

80. Libri articulum tum fecit Μunis occultatum ob cupiditatis acerrimae impetum, ubi tamen ex concessu permisso) Munis maiPajana hoc prodidit. - ὰ81. Octo millia Stoliarum atque octingentas SlOhas ego nOVI, Su ka novit, Sandsbaia novit, an non 882. Haec autom stoliarum summa, hodie quidem conjuncto, valde aucta, o Munisi dividi nequit, quia latet sensus ot finis ejus occultus;

163쪽

83. Quam autem omni scius Ganaes a momento Asedet investigatis. Inde vero secit etiam V jasu sto has alias et qυ idem multas, 34. Ac scientiam docuit , quae aperiret oculos mundi. 4gnorantiae tenebris obcoecati et studiis in diversa tendentis, mores et res gestas hominum nBrrando, 85. Virtutis, utilitatis, cupidinis et Mnionis momentis, quae conjunctionibus et disjunctionibus celebrantur, Hoc modo Bharati so Iehominum caligo tollitur sublata , 36. Puranae luna plena Vaedorum Iuces illus Talae, atque in Nu-ravarum bello, quo genus humanum implicatum est, haec illustratio per c B. 37. Itihasae luce, quae ignorantiam mundo obductam destria it

domicilium, in quo mundi i generis humani) foetus habitat, totum petii tus illuminatur, 88. Iliba sa) qui in summae capite elenchi libro) seminis instar continetur, per Puulomam in Asina radices agit, per generationis stirpem ramos diffunditi palatio et sylvae solitudine moratur, 89. Qui prima speci' sylvestris confirmatur articulis pa ia), qui Viraia et Udjoga compellantur, in Βλus imae articulo ramos extendit magnos, in Dronae urticulo folia omittit,90. In ria nae articuloL albis perfectis ornatur floribus, qui in articulo Scitae odores suaves spargunt;- in Strium mulierum articulo arma componit armis requiem dat),01. In Asυamae ne articulo amritae ambrosiae) gustum pro h et, et in ira masthana unionis confugium, in Marmata vaedarum summam, ita discipulorum et bis genitorum articulis venerationem intimam.

92. Omnibus poetarum principibus vita erit et anima, instar par ha ae supra Lempestates elati) inter ea, quae vivunt, Bharati a bor aeterna non destruenda . Sauli dixit: 93. Arboris hujus forum fructuumque ortum perpetuum narra bo. SuaVi puroque sapore est instructa, quam ne immortales quidem

exscindere poterunt.

165쪽

EXORDIUM.

traυtruae regno olim instar trium ignium Luravas generavit heros. 95. Quumque produxisset D iritarashtram Paridiam atque etiam Vidura iri, studio et animi ardore prosectus est sapiens iterum in solitudinem.

. His filiis sqnibus ad iter superius mohsham) prosectis magnus Rishi onarravit Bharatum in hoc hominum mundo 97, Interrogatus millies a DShanam aedfh a et Bra limanis adsignavit Valsam pajanae discipulo proxime sedem. 93. Ipso cum adsidentibus considens enarravit Bharatum, operis intervallis saepius sacrificii admonitus. 99. De Huri familia ramis diffusa, de Gandhciris justa animi temperatione, habitu et vita, de rishattri mente praescia, de Huntis perseverantia constanti plesne persecteque Duaipuiana dixit.

100. De magni in Vasiadaeva animi natura, Pandavarumque in genua veritatis indole; de malis Dbritaraslitrae filiorum moribus loquutus est Bishi felix, 101. Bharati Sanhitam in viginti quatuor stolia ruin millibus constantem fecit. Hactenus Bharatum, Praeter id, quod a sapientibus dictum, qui, quae intexta sunt, deSCLipSerunt. lo2. Inde porro Ris hi epitomen consecit quinquaginta stoliis majorem, integrorum parborum articulorum) Summae caput. 103. Hoc Duai palatia docuit primum filium Suham; oein aliis discipulis addictis impertivit Magister. 104. Idem aliam Sanhitam sexaginta centum stoliorum millibus fecit. Triginta centum millia in deorum mundo fundata eHita) sunt, I 05. In manium mundo quindecim proIata, inter Garidharbas quatuordecim, centies mille autem inter homines editum.106. Narada praedicavit ea diis, Daeυαἶc niger Da ex abra hina Inanibus, Suha vero praedicavit Gandharbis, Ialisliis et Ralisbasis;

167쪽

307. In hoc autem hominum mundo dixit Valsam palana, Via saediscipulus, virtutis spiritu pIenus, inter omnes Vaedarnm scientia in- striactos princeps. Verum centum millia a me dicta sane inspirata. 108. Duuod iana, discordiarum auctor est) arbor magna ; stirps sive truncus Harna , S Iuni Constituit ejusdem ramos, Duh-Sasana fructus et flores pullulantes, radicem rex Dhritaraintra peritus.

109. Itidhishthira, ab ipsa virtute et iustilia formatus, arbor magna, truncus ejusdem est) Ardshuncta, Bh asaena autem ramos ejus ossicit, Madris filii gemini flores et Ductus pullulantes, radicem Krish-ria Brahmaque et Brahmanae. 10. Paridus superatis multis regionibus sapientia et sortitudine in sylva Vonationem exercens habitavit cum sapientibus.111. Ipsi accidit, ut gagellas coeuntes caedendo Poenam contraheret: inde a nativitate per omnem vitam Partharum consequutus est)ordo ex illa patris) vita a providentia divina di8positus, 112. Atque gratia duabus matribus facta, eX Virtutis mysterio, aDharma, V ηο, Sahra atque etiam ab Aminis diis geminis.113. Inter ferventes ardore animi et studio simul educati incrementa coeperunt, a matribus duabus conservati latique in purificatis sylvis et sacris Virorum magnorum ordinibus. 114. Quare, quum a Rishibus sponte conducti ad Dharitarashtras et infantes, et pulchri cincinnati Brahmatsharines; ' ii 5. Tunc, Afilii, fratresque hi et discimii dilectique vobis amici,

Pundi filii isti dixerunt Ilunes.

116. Quos ab his indicatos Pandovas quum ita intuerentur Nau-ravae, ac reliquae ciVium classes gaudio clamorem eder ent; 1l7. Λjunt aliqui: -Nonne hujus isti, illi hujus, itaque alii Τ-Quum dudum mortuus Ρundus, quomodo hujus, itaque alii Τ

169쪽

EXORDIUM.

18. Bene evenit omnimodo saIvete). Evo et Pandi videmus sobolemi Dicatur: optime accidit macti estotel Haec verba audita

sunt undique. 110. Quo clamore ovantium laeto omnes re8onarunt regiones. Ab iis, qui intra urbem morabantur, tumultus transeam strepens sauditus) ciebatur. 120. Flores sparsi, odores suaves diffusi, Concharum ac tympanorum sonitus factus introeuntibus Ρarthis, ita, ut Stupendum esset. 121. Itaque quum laetarentur, etiam omnium sane civium jubilum ex gaudio ortum increvit, nun C aethera feriens xloriantium clamor. 122. Ipsi Pandavae, quum universorum' Vaedctrum diversorumque fastrorum studia absolvissent, hic commorabantur honorati, metus

123. Iadhishfhirae animo puro deIectati fuerunt proceres, Bhbmasaenae constantia ac robore et ArdShiariae fortitudine atque virtute bellica;

124. Huritis obedientia Virtutis praeceptori praestita, geminorum obtemperatione et animi humilitate; atque virtutis eorum heroicae qualitatibus diversis gavisus eSt omni S populus. 125. Quare in conventu reguin lirishriam virginem, dum maritum sponte sua eligeret, accepit Λrdshuna, patrato opere factu dim-cillimo. 126. Exinde semper a populo honoratus inter omnes sagittarios ;quin et in bellis solis instar fuit, cui similis haud videndus.12 T. Devictis principibus omnibus et universis gentibus magnis Ard sh una compulit reges ad Radshasnjam, sacrificium magnum.128. Abundans victu et alimentis praemiisque et muneribus, eX-cellens omnium qualitatum praestantia a Iuduishthira perfectus est Radshasiij a sacrificinin m 3gnum,129. Postquam ad Vasu daevae ductum optimum Bhimae et Λrd- Shunae. Virtute caedi curaverat Dsharasandham et I shaidiam sortitudinis gloria superbientem.

170쪽

narainani rari Lavastarana ni istia

grahae tumulae infiniti dahan kshattram Para Sparam ..

SEARCH

MENU NAVIGATION