Sanctissimi domini nostri domini Clementis papae 11. Constitutio unigenitus theologicè propugnata. Tomus primus quartus cum synopsi

발행: 1719년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

18 a Constitutio Unic

ta 3y. 'lantaI , quam gratia non praevenit, nihil habet luminis , nisi ad aberrandum . aris doris , nisi ad se praecipitandum a virium, ni sad se vulnerandum : est capax omnis mali, O

incapax ad omne bonum.

y Peccat nihilominus, inquis, quia impostibilitas illa ipsi voluntaria est, orta ex

pravitate , & corruptione animi libera. Sed quae species Iibertatis est i si perversitatem illam, & corruptionem animi, quam comminisceris, impedire homo non potuerit, ut impedire iuxta te non potuit sine gratia sussiciente, qua perseverare posset, & qua supponitur caruisse i alias mansurus in iustitia, cum in vestro systemate omnis gratifisuffciens nune simul efficax sit 3 Si dixeris, ad libertatem lassicere voluntarium, incidis in damnationem Baiani articuli 3 o. Ruod voluntaria sit, etiamsi necessario flat, libere

tamen sit. 66. Sola violentia repugnat libertati hominis naturali. Hos errores resuscitavit Ian senius Tom. 3. edit. Lova n. col. 632. Necessisas, qua es voluntaria , qua simpliciter necesse est aliquid feri, non repugnat libertati et colum. 86T.& 6r . me ipso quo volitio e , libera es. Rursus eoium. Sa . Contradictionis absurditas es, volitionem esse poste , qua tamen non istin nostra potestate, nee libera. Col. 6 8. Sola necessitas coactionit repugnat libertati . Col. 638. Libero sola prementis , cogent que neeessitatis violentia repugnat. Ista procul

dubio dogmata sunt inter ea de quibus Urbanus VIII. Constitutione in Eminenti deis clarat, quod Ex diligenti, O matura ejusdem libri ( Cornelii Ian nil cui titulus Amgustinus lectione compertum fuerit, in eodem libro multas ex propontionibus d praedecessoriabus nostris olim, ut praefertur, damnatis, conistineri, O magno eam catholicorum scandalo , in authoritatis dictae Sedis contemptu, contra

praefatas damnationes,ct prohibitiones (Pii U.& Gregorii XIII.) defendi malo insanis datum totiar Reipublieae Orclianae, dei catholieae perniciem vertenti; cui a se iteratis censuris, & quibuscunque opportunis remediis occurrendum essicacius censuit Urbanus Pontifex; Quesnellus vero luget nimiam adhue in Iansenti adversariis potentiam, in EeeIesiae vero iudicibus defectum luminis necessarii, ut ulta Iansenio injuria resarciatur . Sperat tamen, has in Pontifice,

Cardinalibus, Episcopis, S. ossicii Consultoribus , Qualificatoribus, & Theologis caeteris tenebras dissipandas, & jam qumdam principia bona quasi perspiciens, meliora paulatim secutura ominatur, quibus causaJansenii, & Res novae Ecclesiae, adpl

l Nirus propugnata I 8 g

nam victoriam disonantur.

ro Tertia allegatio desertionis Divinae in punitionem praecedentis delicti jam pariter exclusa est a primis iustorum Iapsibus , a primis scilicet omissionibus amoris

Dei, & relationis operum in Deum, quae relatio juxta adversarios perpetuo, & inis dispensabili praecepto incumbit omnibus, ut primum rationis compotes sunt. Dunia igitur in infantia bapti Eati ad rationis usum perveniunt, neque primo amoris, & relationis praecepto satisfaciunt, caruere, ut patet, gratia essicaci et suffciens juxta adversarios nulla est in praesenti statu . Quomodo autem a Deo non prius deserantur justi illi, priusquam Deum deserant E Non potest ea desertio esse punitio praecedentis delicti, quale nullum praecessit, praeterquam originis, quod in baptismate condonatum est, atque extinctu in . Quod de primis baptiratorum in infantia peccatis , majoris evidentiae causa , dictum est, ad caetera justorum peccatae facithtraducitur. Inania itaque sunt Hexaptorum pro Quesnello,& Iansenio argumenta, m

nentque articuli dellibertate sine gratia justissime proscripti, & digni censuris minime

levibus, ut multiplex nostra contra eos ratio demonstravit.

CAPUT II.

Examinatur observatio nomine Theolo

: gorum Galliae proposita.

r x Ibellus monymus Theologor Gallie, sed anonymos citat propositi a num de libertate sinh gratia defensores. Non deesse prorsus in Gallia Theologos novitatibus addictos , satis exploratum est . Tales fuere qui ab initio f vere Calvino, dein Iansenio, qui Sorbonam clamoribus implevere, no ad propositionum ex Ian senio excerptarum censuram facultas illa Theologica procederet, & qui non minus irrito molimine Innocentium T. ab eorumdem dogmatum condemnatione avertere conati sunt: qui denique hoc tempore florentissimum illud regnum tot infamibus libellis, & aperti comminatione schismatis perturbant, non plan E exti istum illic esseJansentanae haereseos fermentum manifestissimheon vincunt. Quidquid sit, fallax libelli titulus authores Theologog Gallia praeseserens, imponere posset incautis , saltom exteris, quasi omnium, vel fero omnium Gallorum Quesnello suffragaretur sententia, quam constat ab Episcopis

112쪽

18 . ParSI.Praeced. s. Prop. Impugnatio iterata. Cap. II. IS S

pene omnibus, & Pastorum vocem sequente fideli populo condemnari. Audiatur tamen magnificae inseriptionis, quiscunque est , subdolus ostentatori pag. 18 . ait,, Quam Tridentini Patres in se secernendis fidei articulis ab opinioni-- bus Scholae Theologicae prudentiam,

is atque animi moderationem constanter D retinuere, eandem existimant cordatissita mi quique in Galliis viri summo necessa M riam esse, tum ad fovendam in regno, &,, in Ecclesia pacem , & concordiam , tum se ad intricatarum Quaestionum dissolven M dos nodos , tenebrasque, quibus ipsa H saepe veritas involvitur, paulatim dispel-- lendas publicis disputationibus, liberis se que collationibus M pag. Iso. ,, Praeterea is gravissime dolent Theologi eandem M (Scholarum libertatem omnino laedita proscriptione Propositionum s. Io. II.

ri bus gratia per se efficax a B. Thoma , D eiusque discipulis , ac plerisque aliis si Scholasticis Doctoribus hodieque de-- fenditur . Putant iidem propositionum,s 38, 3y. o. & i. censura percelli opi-- nionem in Scholis frequentatam , etiam M post tempora S. Pii U. Gregorii XIII., &ri Urbani vIII. circa operum absque gratia H elicitorum pravitatem . Hic dissimulareta non licet Romano Pontifici, novarum M opinionum defensores , aeque promptosta ad augendos fidei articulos, quam adH eos dijudicandos parum perspicaces , ex M censura Pontificia sumpturos, imo jam sumpsisse , ut ex multis eorum scriptis,, patet, occasionem opprimendae Schola-,, rum libertatis; parum scilicet observan- tes istius regulae, nobis ab antiquo Ec-,, clesiae magistro traditae, ut in rebus noM cessariis unitatem, in dubiis libertatem, in M omnibus charitatem sectemur. Ha Quam hie Jan senis arum Patronus in Tridentinis Patribus non immerito Iaudat, vel laudare se simulat prudentiam, atque moderationem animi, quoad discerisnendos fidei articulos ab opinionibus Scholae Theologieae, nos pariter Apostolicae Sedi non inferiore merito applicamus . Laudationis simulatae suspicionem ingerunt, quae alias novimus a Ian senistis sentiri de Tridentino Concilio parum honorifica , ut de Sancyrano superius retuli ex testimonio Lingonensis Episcopi, quod sibi sino amba- ibus asseruerit, Concilium Tridentinum non uisse verum Concilium e non posse em haberies dem Concilii desinitionibus, quia celebraium non fuit juxta normam conciliorum vel

Testimonio Episcopi iunxi aliud, &quidem juratum Ioannis de Iouaud religiosi Abbatis Cisteretensis ,, cum c inquit

objicerem Concilium Tridentinum, , ,, quod perspicuo docet, peccata venialia ,, esse sufficientem absolutionis materiam, ,, licet non necessariam, quaerebat Sancyri ranus, approbatae Tridentinum e Ee,, moto capite subjunxi te si cum Triden-,, tino sentias, consentis Pontifici. Imo, ,, ajebam, consentio utriquer quo respon-,, se accepto, discessit. Alias rursus oblati,, opportunitate , eum percunctatus sum, ,, an non haberet Concilium Tridentinum M pro Oecumenico Respondit non quidem

se didaetice; Sed Concilium istud fuissect,, Pontificis, & Scholasticorum, qui doctriari nam Ecclesiae multum immutaverint .,,3 Prius etiam juxta Baium quadam fuere in isto Concilio inconsiderate posita is et

Propositio ista ab ipsis Lovaniensibus inter alias missa fuit in Hispaniam, atque ab Academiis illic Salmanticensi , & Compluten ficondemnata. Recentioribus quoque Baji,& Iansenti sectatoribus Concilium illud

placere non potest, cujus Decretis, & Canonibus doctrina ipsorum novaturiens minimo consonat. Eliae du Pin in sua nova bibliotheca videtur idem Concilium minus probari, quod solis eo iterit oecidentis Diascopis convocatis a Ponti e , qui suas illictum ad dogmata, tum ad disciplinam sectantes decisiones promulgarit, approbantibur( tantum O eonfirmantibus Episcopis . Magis displicet aegidio de mitte Candidorum Jansenis arum Principi in Auginino ore

mindieato Parte I. cap. Io. quod natio Dadiaca , qua nulli extensione par , omnes alias mulsumptassees numeroEpiscoporum aquant, omnia reformationis in capite, O in membris ineandae consilia, ut minus faventia suis commodit dissipet, O mertati sic homo impudens calumniatur. Quare optat, ut in novo

Concilio, ad quod appellat, ex singulis nationibus aequalis quodammodo suffragia conferentium numerus sit. Denique, inquit, Hierarchiasecundi Ordinis, hoe es, Presbyteri

curam animarum habentes, atque in verbo, S

doctrina jam praecipue, O in pluribus dioeee

bus unice laborantes, suas etiam ad proponem dum, ad opinandum, adjudieandum, , ad diacendam sententiam partes habeant; non vero ut in Concilio Tridentino solum censeantur Consultores, & Theologi advocati ; quapropter an laus illa ab adversario in Tridentinis Patribus praedicata, ex animo candido, an potius simulante profecta sit, est, cur dubitem.

113쪽

At certe iniquissima XI., eique assistentibus tum Eminentissimis Cardinalibus, tum doctissimis Consultoribus, & Qualifieatoribus querela est, quasi prudentia, O moderatio animi eis defuerit in proscriptione dogmatum quae adversarius recensuit. Propositionem p., & reliquas usque ad ar. censuris gravibus dignissimas ostendi, ubi expendi singulas ; Nullam vero esse S. Thomae, ac discipulorum ejus ;aut aliarum Scholarum inter catholicas in Ecclesia habitas, patet ex iis , quae de propositionibus singulis a me disputata sunt. Quae schola scilicet catholica tradidit unquam, vel ut probabiles admisit tales

gratiae definitiones: Prop. II. Gratia non es aliud, quam voluntas Omnipotentis Dei jubemtis, ct facientis quod jubet. Prop. I o. Gratia est operatio mani t Omnipotentis Dei, quam allat impedire potest, aut retardare . Prop. I s.

Dei gratia nihil est aliud, quam ejus omnipotens voluntas . Haec est idea, quam Deus nobis tradit in omnibus suis Scripturis. Prop. 2 o. Vera gratia idea es, quod Deus vult sibi a nobis obediri, di obeditur e imperat, O omnia fiunt: loquitur tanquam Dominus, ct omnia

sibi sumbis uni. Gratiam se ipsa efficacem,

quae aliam susticientem non excludit, &veram electionis homini non adimit libet-tatem , nec ullam infert necessitatem proprie antecedentem, nusquam Constitutio prohibuit, neque a me ulla notatam censura reperies , aut impugnatam . Adeone vero caeci fuerint, aut honoris, & sensuum

suorum prodigi Thom istae illi doctissimi, qui tum in primo propositionum examine, Praeside Eminentissimo Ferrario, tum in S. Ossicii Congregationibus propositiones suo

calculo condemnarunt, ut suas ab illis sententias non discernendo, eadem cum illis censura involverente Pueris itaque, non

Theologis occinant adversarii aniles suas naenias , deplorentque laedi Scholam Th mist icam, atque ejus pessumdari libertatem: satis sua scientia securi sunt Thom istae, nullam Angelico suo Doctori maculam damnationis, nullam sententiis in sua schola communiter traditis inspergere CLEMENTEM XI. voluisse. Et quidem in praesenti materia de operibus sinh gratia exercitis semper Thomistae prae oculis habent illud Doctoris suiAngelici I. a. quaest. Ios. art. 2. Natura humana per peccatum non est totaliter corrupta ,

ut scilicet toto bono naturali privetur . Potes eoidem etiam in satu naturae corrupta per virtutem sua natura aliquod bonum particu

lare agere

Eadem q. ios .art. S. Sine gratia homo non potes mereri vitam aeternam, potes tamen facere opera perducentia ad honum aliquod homini eonnaturale. a. a. Quaest. Io. art. q. Manifestum est, quod insideles non possunt operari bona opera, qua sunt ex gratia, scilicet opera meritoria stamen bona opera , ad quae sufficit honum natura , aliqualiter operari possunt, linis non oportet, quod in omni suo opere peccent. Ibid. Ad tertium dicendum, quod per in delitatem non corrumpitur totaliter in insidelibus ratio naturalis, quin remaneat in eis alia qua veri cognitio, per quam facere possunt alia quod opus de genere bonorum. Angelicum,

Magistrum passim sequuntur discipuli.s Sed neque de Constitutione Unigenitus , quasi scholae suae sententias perstringeret, aut laederet libertatem, conquerentes audivimus hactenus Scotistas , scholam profecto Eelo fidei catholicae nulli alteri secundam . Notissima est sententia Seoti pro operum naturalium bonitate in s. dist. 3 p. q. r. Sic di S. Bonaventura in a. dis . 18.art. 3. q. s. Hominis cinquit liberum arbitrium in puris naturalibus constitutum eiam ,

generali Dei influxu (tametsi di ciliter, potera tamen jacere opus bonum morale, quod non disponat ad gratiam, nec ad gloriam . Gabriel in a. dist.28. concl. I. Liberum hominis arbitrium ex suis naturalibus Pygratia elicere potes actam moraliter bonum . Richardus in a. dist.28. a. I. Verum, O

bonum intra naturam lumine tantum natura

li , O primae causae generali motione absque alia particulari gratia potes homo cogitare , di velle; bonum autem, O verum, quod super naturam invenitur, nequaquam. Durandus in a.dis . 28. q. . num. . Priamo modo (bonitate morali potes homo Ad

gratia bonum opus

Scholam Societatis, sive, ut aiunt, Molinisticam non est quod commemor m , hanc ultro mihi adversarii concedent tamquam de Constitutione nullatenus conquerentem; contra illam potissimum bilem suam evomit Quesnellus Iibro cui titulus Uana Iesultarum Molimina contra jucli a-tionem Resexionum moralium in novum testamentum . Academiae celeberrimae Parisie sis, Salmanticensis. Conimbricensis , Coloniensis, Lovaniensis, Duacena, Mussipontana Bullam UNic uirus debita recipientes submissione Quesnellianos articulos dam

navere .

Estne auditus ullus in toto Christiano orbe extra Galliam Episcopus, vel ulla Academia de Constitutione conqueri minimo

Constitutio UNior Nirus propugnata 18Zde CLEMENTE Disii troes by Coosl

114쪽

i 88 Pars I. Praeced. s. Prop. Impugnatio iterata. Cap. II. 18s

nimo vero ullus Episcopus , vel academisi num de religione diversitas inter ea mala causata est,suam in illis opinionibus senten- est, quae restringere semper Ecclesia conataliam condemnari, vel turbari pacem publi- est et impedire penitus numquam potuit, ut eam, vel scholae catholicae infligi infamiam; voluntatibus hominum, ita & ingeniis in vel destrui, vel imminui convenientemia varia passim nova, & saepe noxia propensis .

Theologis libertatem ; Et quidem, ut intra Nihil aequb commendat Apostolus , quam

dogmatum hic controversorum de libertam ut idem dicamus omnes,atque uno ore ho- te sinh gratia terminos haereamus, ipse Lum norificemus Deum , habentes quasi lintherus quem adversarii Patronum nacti suam, cor, & animam unam . Ex di 'n sunt , fatetur, scholasticos omnes, uno ex- sionibus nempe intellectus paulatim nasei e epto Gregorio Ariminensi , potestatem tur aversio voluntatis, atque hinc, ut moris agnoscere ad opera moraliter bona sine talium fert infirmitas, oriuntur cum dissi- gratia i Ita scribit de disputatione Lypsica; diis, contentiones, rixae, & caetera charita- Certum es, modernos cum Scoticlis, O 'o- tis naufragia. Misis, in hae reconsentire, excepto uno Grem Lovanienses Theologi qui cis. Propogorio Ariminensi, quem omnes damnant, qui sitionum censuram ab Innocentio XI. oblitae, ipse eos Pelagianis deteriores esse, O rect , nuere, non praetermittendum sibi duxeranto emaciter convincit; is enim solus inter motivum pacis scholis Belgicis restituendat, scholasticos recentiorei cum Augustino, Apo- quam aiebant istiusmodi contentionibus

solo consentit . Nam Pelagiani, et si gra- turbari. Sic Regem Catholicum libello tia opus honum Feri posse asseruerint; non ta- supplice anni I 6 6. alloquunturi Repr mensin/gratia caelum obtineri posse dixerunt. sentat humillime Decanus, ct alii facultati Idem certe Aetint schol fici dum sine gratia Theologica in universitate Lovaniensi, quod opus bonum; sed non meritorium Feri posse magno ipsorum dolore complures in Belgio, Siscent . grandes sint controversia, ct contentiones

5 Gregorium Ariminensem Ianseni- pertinentes ad doctrinam non P acerbitate, stat passim sibi, di magistro suo Iansenio non O vehementiori motu aliquorum i Da tit hine

minus,quam Lutherus patronum vindicant; comtingat veritatem Christianam valde obse

A quibus ita unus in Belgio scripserat rari, turbari, O injuriose tractari ( quem refert, & refutat Cardinalis Aguir- aeuam ob rem reprasentantes ad hasce nubes re Theologiae S. Anselmi disp. ra. sect. i. di pandas , inducendamque malaetam hi imo Co helitit Iansivitiae discipulam egit non foliui ad suo fungendum munere, aptiorem modum Atiae ini Hipponensis ; sed etiam Cregorii non inveniunt, quam ad S. Sedem Ap olicam

A iminensis; nullam enim, aut cert8 virum iam per deputatos a se recurrere, quemadmodum tam evitatem eonclusionem ex Augustino eti- in hujusmodi casibus, tantique momenii nego-euit Iavsentur, quam non ante in termisit etia tio semper practicatum fuit ..., ad intelligenis

euerit Gregorius. Hunc quidem Gregorium dam super illis decisionem , di iudicium, eui se scholasticum in variis dogmatibus singula- conforment, O submittant omni reverentia ,ria fuisse, & nova sectatum , ut fateri cogi- ct obedientia. Non fidei articulos definiri, mur, ita facile ignoscimus erranti; quod non damnari haereses postulant: sed finem

humanum est, antequam suprema Ecclesiae imponi controversiis, S eontentionibus pertia aut horitas veritatem definiens, lucem scho- nentibus ad doctrinam Theologieam, agitatis Iis attulerat. Hanc vero nullus imposte- non P acerbitate, O vehementiori motu aliarum theologus ignorare sinitur , minus quorum , ut postea contigit in Gallia ante

infamium libellorum iaculis impetere . Constitutionem UNIGENITUS, pro qui- Quos adversarius appellat cordatis bus sedandis motibus ad CLEMENTEM simor quosque in Galliis viros , veneror qui- XI. ab utraque dissidentium parte, ab Epidem et sed eorum facit E patietur humanitas, scopis , ab ipso Rege Christianissimo preci-

ut cordati morum numero non excludantur bus ardentissimis recursum est .

Rex Christianissimus glor. mem. , Supremus S Joannes Neercassetius Episcopus Galliarum Senatus, Centum, & amplius Castoriensis, & pro Hollandia Uicarius Episcopi eum plerisque sive e Ciero, sive e Apostolicus, qui Arnaidum, & Quesnel- Religio iis ordinibus, & fideli populo Pon- tu in propter Iansenismum ex Gallia profu-tificem, Regem, Episcopos suos sequenti- gos, non minus suscepit liberaliter, quam bus, qui non minus quam restactarii sapien- benevole invitaverat, accepto Innocentiitia , & prudentia praediti sunt, ut noverint X l. contra cis . articulos Decreto, mox Di- quid ad fovendam in regno, O in Ecclesia pa- ploma edidit, Uicario Apostolico dignum , cem, O rancordiam necessarium sit, opinio- atque hoc insignitum exordio. Salvator,

115쪽

iso Constitutio UN ic ENi rus propugnata I si

ct Magister noster Iesus Chri ui per Anti iatum, Pres terorum , Religiosorum, O Fidelium preces, qui diu doluerunt, aliquorum vianionibus eatholicam obscurarisdem, Ecclesiam

inhonorari, mores corrumpi, pacemque turbari, misericorditer exoratus, aperuit Os sui iuterris mearii Sanctissimi Domini niari Innocentii M., ut sexaginta quinque propositiones tanquam scanda fas, ct in praxi perniciosas condemnaret, Osub excommunicationis pcina praeciperet,n8 quis illas, vel in liaris, vel in thesibus, vel in sermone ad alium sinem aude

rei alligare , quam ad eat impugnandum, atque earum perniciem Melibus exponendam. Censuit itaque Neercastellus, magnum a

Salviatore nobiro IESU Che o praestitutam, Ecclesiae beneficium, quando per Anti iratum, Prethterorum, Religiosorum preces ex ratus aperuit ossi in terris mearu Innocentii XL, ut sexaginta quinque propositiones tanquam scandalasas, O in praxi perniciosas

condemnaret .

Episeopo isti libens hie consentio ; sed

pariter existimo, non minus a Salvator nostro concessum Ecclesiae beneficium , quando per Antisitum, Presbyterorum , Religiosorum, O Fidelium, ipsius quoque Christianissimi Regis precer exoratur aperuit Orfui in terris Vicarii Clementis XI., ut propositiones Io I. tanquam fassas, capti as, male sonanter , piarum aurium osse vas , scandalosas, perniciosas, temerarias, Ecesessa, ct ejus praxi iniuriosas , neque in Ecclesiam solium; sed etiam in Potestates sculi contumeliosas,sediticas, impias, blasphemar,suspectat de haeresi, ac haresim ipsamsapientes, nec non hareticis, , haeresibus, ae etiam stasmati

faventes, erronear, haeresi proximat , pluries damnatas , ac demum etiam hareticas ,

varia ue hareset, O potismum illat, qua in famosis vansenti propositionibur, O quidem in

eo sense, in quo hae damnata fuerunt, acceptis continentur, manifese renovantet respectivphac sua perpetuo valitura Conclitutione decla

naret, damnaret, ct reprobaret.

o Tempore Innocentii XI. non existimabant Cordati mi quique in Galliis tari

prudentiam, atque animi moderationem,quam

Tridentini Patres in secernendissidet articulit ab opinionibus Sehora Theologicae eon ianter retinuere in Decreto Innocentii XI. defeci se; quia ad bonum Ecclesiae pertinet prohiberi, atque damnari non solum haereses ;sed etiam propositiones scaudaseos, ct in praxi perniciosas, atque has ab opinionibus Schola Theologicae probis, ac vere probabilibus secerni. Tunc, inquam, cordati mi quique in Galliis viri, & cordatiores forte alibi non censuerunt Innocentio XI. abstinenduin ab examine, ac censura dogmatum in scholis non minus catholicis, nec minori acumine disputatorum . quam defensa fuerint Quem elliana. Neque tunc cordatissimi causati sunt, indulgentiam, &dogmatum illorum permissionem , seu dissimulationem in Innocentio , summe necessariam esse, tum ad fovendam in Regno, in vicinis Provinciis, & in Eces a pacem, O eo cordiam, tum ad intricatarum quae ionum di solvendos nodos , tenebrasque, quibus ipsa 'pe veritas involvitur, paulatim dispellendas, publici, dismationibus , liberisque collationi-btis . Talibus praesidiis quemadmodum

tunc neque veritas, neque Ecclesia, neque Regnum Galliae, aut caeterae eguere Provinciae: ita neque egent modo. Et quidem adversariorum contra constitutionem UNIGENITUS rebellio, qualis non fuit contra Decretum Innocentii, Theologos orthodolos, & Sedi Apostolicae obsequentes compellet ad diligentius veritatis studium , ad dissolvendos nodos, tenebrasque paulatim dispellendas , quibus veritatem catholicam involvere nova secta, tot tenebrarum opera quotidie nova procudendo , molitur. Condemnatio propositionum cis . ipsi Patri Quemello perutilis visa fuit ad sistenda scholarum dissidia ,& stabiliendam amplius Ecclesiae, ac Reipublicae tranquillitatem. Sic enim scribit in Epistola Abbatis ad quemdam Romanae Curiae Praelatum pag. 23. Uidebatur Innocentius M. tranquillitatem Ecclesia aliquanto restaurasse suo contra propositiones os . decreto , ct aliqua ex parte amputasse similium novarum disensionum radices ; atque ecce jam reviviscunt per Decretum aequi vocum , ad nia

hic rei ad dissentiones, utile . Ita nempe quoties aliquid contra Anti - Jansenistarum opiniones statuit Apostolica Sedes, placet Arnaldo , Que esto, &eorum sequacibus definitio et tunc per Pontificem os Domini locutum est, sive, ut superius in Neerea gelii diplomate legimus , Salvator noster IESUS Christus aperuit Ossui in terris mearii, de turbatam dissensionibus pacem, sua determinatione restituit, quod videmus Quesnelli suffragio confimmatum. At quando librum Jan senii, eius. que sensum quinque propositionibus, velut compendio expressum , vel dein triginta, Munum articulos, quorum saltem triginta

constat esse partim san senii, partim Iansenio adhaerentium , Alexander VIII. promscripsit, vel CLEMENS XI. centum, &unum Que melli, tunc Regni, atque Eccle-

116쪽

is et Pars I.Praeced. s. Prop. Impugnatio iterata. Cap. II. Iss

sia pax, concordia turbatur, ad eam mere ria scholarum libertas defruitur , actumes de inritate et , depeliendi ab ea tenebras, quibus miserh involvitur , spes omnis ever

ia est.

Io Ita enim vero res habeti quoties Catholicorum libri, vel sententiae proscribuntur, secura est Apostolica Sedes, pacem Ecclesiae non turbandam, nullam fore drasublata scholis libertate querimoniam, nul-Ias ad futurum Concilium appellationes ;quia Petro in successoribus loquenti omnis multitudo fidelium acquiescit; sed nomminus certus esse debet quiscumque Pontifex, sive ipse solus , eum suo Cardinalium ,& Sacrorum Procerum Senatu, sive eum Concilio, etiam oecumenico, opera haereisticorum, aut dogmata damnaverit, omnia

mox personitura cIamoribus de laesa pace ,& concordia, de Ecclesia, & Republica turbata, libertate pessumdata, proculcata veis ritate, fide, & religione funditus eversa .

Quid humilius Luthero , quid submissus Apostolicae Sedi apparere voluit, Entem quam damnaretur e Hac arte scilicet proscriptionem dogmatum suorum impedire se poste speraverat, honori Pontificis , de paci Ecclesiae se consulere simulans , modo su pensis censuris , prohibitis eat holicorum contra se scriptis acrioribus , pacifica sibi

tribueretur sentiendi, & docendi quidlibet

facultas

De his famosa est Lutheri ad Leonem X. Epistola, quae refertur operum Lutheri to-mo a. ,, Sine me ( inquit optime Leo hicis & meam aliquando cautam agere, vero M que tuos hostes accusare. Notum esse

M arbitror tibi, quid mecum egerit Cardi-- nalis S. Sixti Legatus tuus imprudens, - & infelix, imo infidelis, in cujus manu,

M ob tui nominis reverentiam , cum me, &b omnia mea posuissem, non hoc egit, uts, pacem statueret, cum uno verbulo pomis tuisset facile statuere; cum ego tunc

M promitterem silentium, & finem causa ,, facturum , si adversariis idem mandar is tur. At homo gloriae cupidu coepit mi-M hi palinodiam mandare . . . . Unde quidquid post haec secutum est, non Lutheri ;,, sed Cajetani tota culpa est, qui ut sile-- rem, & quiescerem, non est passus, quod ., tum summis viribus poscebam i quidis enim amplius facere debui 3Tandem, inquit Uenio, Beatissime Pas, ter, & adhuc prostratus rogo, si fieri post test, manum apponas , & adulatoribus,, istis pacis hostibus, dum pacem simulant, M seaenum iniicias. Porro palinodiam ut Conclitatio Theo propugn. Tom.LL,, canam, Beatissime Pater, non est quod M ullus praesumat, nisi malit adhue majoriri turbine causam involvere Conten-,, tiones odit neminem provocabo; sedis provocari rursus nolo; provocatus au-,, tem, Christo Magistro, elinguis non ero.- Poterit tua Beatitudo brevi, de facili ver- , , bo contentionibus istis ad se vocatis , &,, extinctis silentium , de pacem utrimquO,, mandare, id quod semper audire deside-,, ravi. Proinde, mi Pater Leo, cave sire-,, nas istos audias , qui te non hominem ita sed mixtum Deum faciunt , ut quaevis,, mandare , & exigere possis r non fiet ita,ri nec praevalebis

Sic humilis Frater Lutherus , ct adhiae prostratui rogat, in cujus schola probe edo ctus videtur Missionarius Hollandiae mihi non ignotus, qui sub nomine Petri Gratiani

epistolam dedit ad CLEMENTEM XI. pro

Quemello non minus temeritate, & insania plenam isti Sed misso istiusmodi insipido Seriaptore , hic nobis res est cum majoris nominisTheologis, si, ut praefertur, observationeIsint Theologorum Gallia. Pacem etiam ipsi ,& concordiam Regno, ct Ecclesia optanti latasam autem Constitutione Unigenitur veheta mentius dolentes, restitui cupiunt i sedeonditione prorsus necessaria , qua permi tatur scholasticis libertas retinendi, ac d eendi in primis Propositionem nonam cum

duodecim immediath sequentibus de grais

Alias longh plures, de , ni fallor, omnes erui h damnatione cupiunt iidem Galliae

Theologi in observationibus caeteris eodem propinatis opusculo.

Necessaria denique CLEMENTI XI

pacis conditio proponitur, abrogatio suae Constitutionis ; nam quod subinde refractarii Explicationes solummodo peter videantur, mera ludificatio est, quandoquidem omnibus libellos eorum ubique o, vios inspicientibus satis constat, Explicationis nomine, veram intelligi censurarum omnium, & totius Constitutionis Unigeniatus interitum , atque adeo damnatorum omnium dogmatum, etiam haereticorum de

CLEMENTE XI. de Ecclesia , de Fido

Catholica triumphum. Hac ratione epistola nuperrimp ad Pontificem dat, a noto Constitutionis adversario denuntiat, eo loco causam Ecclesiae,& religionis esse in Gallia, ut solus Pontifex mederi malis possit, solus turbatis rebus pacem reddere . Fixum scilicet refragantibus est, retinere, ac defendere p-

117쪽

rso Constitutio Unic

positiones singulas; unde nihil superest Apostolicae Sedi, quam ut, si pacem sibi, Regno, & Ecclesiae voluerit, nullam suam

revocet, aut iis instectat, mitiget, in aIienos sensus detorqueat interpretationibus , quae revocationi aequivalentes, robur omne definitionis infringant, Bullamque ad nihil valere faciant, nisi ut mittatur foras, &conculcetur ab hominibus. Uerum nimis fit mis Romana fides nititur fundamentis, quam ut minis, & terroribus concutiatur , aut vacillet. Non habet Romana Ecclesia fidem, ac religionem versatilem , ut quidam ex adversariis, quorum ab Ecclesia diseellio publica nocebit minus, quam mansio staudulenta. Plura in hanc praeposteram adversariorum prudentiam animadvertenda essent; Sed quibus locus magis commodus erit, ubi post tractatum de propositionibus singulis, ea, quae Constitutionein secuta sunt, discutiam. Frivola est de Constitutionis abusu Iamentatio, quae ubique auditur; sed confusa semper , & fictilia; neque Authores exprimens, qui abutantur, neque libros, verba, aut sententias designans. Si vero imprudens quispiam Constitutioni alienum sensum assingeret, ut plurimi assingunt Augustino, ac caeteris Patribus , ipsis quoquo oraculis Scripturarum, ideo ne Constitutio abjicienda est, num deserendus Augustinus, cum reliqua Patrum Traditione, atque

Scriptura

CAPUT III.

Sorbonam conqueri non posse de Propos

tionum trigesimae octatae , eae trium sequentium condemnatione, ostenditur ex ea dem Academiae censura an

I vNter eos, qui Constitutioni Unigenia tu, submittere se in Galliis detre--m istant, praeter obscuros, &anonymos

quosdam libellorum famosorum Scriptores , neminem reperio qui propositiones . llic in controversiam revocatas adferat velut perperam condemnatas ; & quarum libera defensio permittenda sit, vel ursumme necessaria ad fovendam in regno, edi in Ecclesia pacem , ct concordiam; neque occurrit hactenus author probabilis, & aliunde de novitatibus non merito suspectus, qui post tempora S. Pii V., Gregorii XIII., & Urbani VIII. de pravitate omnium operum siue gratia Quesnello consentiat. Unum

NIT Us propugnata Is s

exeipio virum religiosum ali s & plum, Lo-vaniensium quorumdam authoritati, ut lata picatur Eminentissimus Aguirre, forsitan nimis credulum, & a communibus Scholae suae placitis non semel abductum . Ejusdem Emincntissimi judicium non referam: vide Damnatarum Propositionum de libertate sive gratia impugnationem alteram cap. s. in fine. Iure itaque ab adversario postulamus, designari scholas , in quibus opinio illa post Constitutiones memoratorum Pontificum frequentata fuerit, & a quibus passim Theologis , ne cum nescio quibus larvis perpetuo nobis luctandum sit. Toletum, vasque Elum , Bellarminum adversario eripiemus

cap. a

Interea dum aliquid solidioris citationis expecto, & divinandum nobis relinquitur, quinam sint isti Theologi Galliae , de eo,

datissimi quique viri, qui Quesnelliani illius

dogmatis condemnatione tantopere offenduntur, convenio clarissimam Sorbonam ,

cujus hodie nota palam est 1 Constitutione aversio, & praecipua apud adversarios authoritas, ut indubitatum appareat, quin in ter Galliae Theologos, de viros quosque corda tissimos ipsorum suffragio advertariorum principem locum Sorbona obtineat. a Quaerere itaque ex istis Doctoribus maxima, ut par est, reverentia, liceat, an dogmatis illius proscriptio sit inter rationes,quibus eorum in admittenda Constituistione constantia luxata est. Ut credam non esse eam inter rationes, suadent plurimae ;aliqua persuadent prorsus, atque convincunt . nisi cui libuerit viros alias tam eximios, aut crassae accusare ignorantiae, aut,

quod pejus foret, pessimae fidei. Nam rationes , quas contra 38. Que elli articulum , & caeteros usque ad a. protuli, non simi longis ambagibus , aut disputationum argutiis elicitae; sed apertae adeo, de captu faciles, ut praesertim in Gallia , Belgio , & vicinis Germaniae provinciis a nemine mediocriter theologo valeant ignorari .

Quis estim in illis Christiani orbis partibus, ubi familiaris adeo cum novis haereticis de reIigione pugna est, nescire Theologus potest Constitutiones S. Pii V., Gregorii XIII., Urbani VIII. contra Baii articulos In illis autem conspicua omnibus est proscriptio dogmatis a T. Liberum arbitrium sine gratia Dei adjutorio non nisi ad peccandam valet.

Tantorum Pontificum, quorum primus sanctitate, & eruditione clarissimus , dae ex Sacro illo ordine est , cujus patrocinium tot

118쪽

isti Pars I. Praeced.s . Prop. Impugnatio iterata. CapaII. Iop

tot artibus ambiunt adversarii, posterior de Gallia optimo meritus, atque illic aestimatus omni semper exceptione superior g tantorum , inquam, Pontificum authoritatem,

de definitionem 1 Cordatissimis quibusque Gallia viris , atque in primis a Sorbonicis Doctoribus contemni, apparet incredibile . Quid tamen excogitari potest magis directe , magis perspicuo oppositum Apostolicae trium illorum Pontificum determinationi, quam Propositiones Quesnelli quatuor, a serentes omnium actuum liberorum 8 gratia pravitatem , ut ipse refert adversarius. Baiana scilicet et . propositio simplicissima, de elatissima est: Liberum arbitrium sint gratiae Dei adjutorio non nise ad peccandum

vi glet

g Recurri non potest ad censurae acerbi-tEtem, ob qua in nonnulli Baiani articuli di plicuisse Pontificibus videantur; nam haec, ut dixi, propositio simplicissima , ab omni abstinet doctrinae contrariae reprehensione rneque potest quatuor Quesnellianorum dogmatum sensus lucidiore exprimi comis pendio, quam isto Baii damnato axiomate ,

ut omnes, nemine hactenus dissentiento , agnoscunt. Si vero de trium illorum Pontificum non tanta apud Galliae Theologos reverentia

est; quin eordatisimi illic quique viri censeant, ad Regni, ct Ecclesiae pacem, ct concor-Aiam necessarium esse, articuli istius in scholis defendendi liberam relinqui Theologis facultatem; quid responsuri illi sunt ad venerandae Sorbonae publicum, & solemne iudicium, quo inter caeteros Brii articulos sibi a Flaneiseanis Patribus h Belgio denuntiatosaeuobus his notam haereseos inu sit anno Isso. Propositio *. Liberum arbia trium ex se non potest nisi peceare, o omne

opus liberi arbit si sibi dimisi (idest sine

gratiae Dei adjutorio est peccatum mortale, me veniati. Censura et Haec ppopositio utraque sui parte es haeretica. Propositio s. Homo faciendo quod in se es, peccaF, ct non potes no pereare , faciendo quod in se est . Censura: Tota hac propositio es haeretica . Utramque propositionem conferat modo Lector cum quinque hix Quesnellianis. Prop. XXXVIII. Peccator non es liber asiad

malum e gratia liberatorii. XXXIX. Voluntas, quam gratia non pra--nit, nihil habet Iuminis,nisi ad aberrandum; ardoris , nisi ad se praecipitandum ; virium , nise ad se vulnerandum e es capax omnis ma-A, O inrapax ad omne bonum. XXXX. Mis/ gratia nihil amare possumus, ni ad n ram condemnationem. Consitutis Theol. propugn. Tom.II. XXXXI. Omnis cognitio De etiam natur sis, etiam in philosophis ethnicis non potest oranire nisi a Deo,ct e gratia non producit, ni praesumptionem , vanitatem, O oppositionem ad ipsum Deum, Ioco assectuum adorationis, gratitudinis , ct amoriI .

His jungi potest Propositio da . Sola gramtia Ch isti reddit hominem aptum 'ad sacri clam eii sive boe, nihil, ni impuritas; nihil, nisi indignitas . Cur praetensi Galliae Theologi

in suis pro Quesnello abferoationibus posteriorem hanc propositionem praetermiserint, vix video , quandoquidem in eundem couspirat cum prioribus sensum 1 nisi quod posterior in eo absurdior videatur, quod ad vitandum peccatum non solum requirat gratiam, sed etiam fidem . Sed sive indignitas propositionis nimia, ejusque defendendae dissicultas, sive quaecumque alia ratio Theo- Iogis illis persuaserit propositionis ulti inaea caeteris rescissionem ; quoniam priores quatuor hic solum objiciunt, tanquam ad fovendam in Regno , & EceIesia pacem, ciconcordiam necessario permittendas, has quoque solas cum duabus Baji, juxta Sor bonae judicium haereticis, componamus. In Quesnelliana quidem 38. agitur de peccatore et sed quae peccatoris, iuxta

Quesnellum, eadem caeterorum est ratio, at patet ex Propositionibus tribus eam in Co stitutione sequentibus, in quibus assertio illimitata, de generali aequivalens agit de omnibus gratiae auxilio destitutis , nullo justorum, injustorumque discrimine. Voluntas, quam gratia non praevenit, nihil habet imminis, nise ad aberrandum cte. Sine gratiani I amare possumus, nise ad n ram condemnationem . Omnir cognitio Dei. . . . sine gratia non producit ni pr sumptionem , vanit tem, , oppositionem ad ipsum Deum . Evidens est, Propositionibus his contineri tum a T. Baji , prout in trium Pontificum Constitutione exprimitur et Liberum arbitriam sine gratia Dei adjutorio non nise ad peccandum valete tum q. & s. ejusdem Scriptoris a Sorbonicis anathemate percussam .

An non igitur mirabile est , qu&d non solum CLEMENS XI., sed & alii tres memorati Pontifices, veth maximi , im5 &eruditissima seculi decimi sexti Sorbona ignoraverint, quid ad pacem , ct concordiam Regni, O Melesiae necessarium sit, dum proscripstre sententia; libertati Seholarum necessario juxta adversarium concedendas ;nisi quis omnia in Regno,& Ece Iesia turbari maluerit 3 Aut forsitan necessaria est distinctio, ad quam nos extranei, & circumstantiarum, quae in Regis Christianissimi Regno N et prae

119쪽

ry8 Conuitutio U NIGE N ir Us propugnata is s

prae aliis Christiani orbis partibus singulares sunt, non satis attendimus r Doctrina

scilicet eadem a Michaele Bajo tradita, a Quesnello post Iansenium adoptata, promscribi ab hodierno Pontifice CLEMENTE XI. non potuit; sed potuit a S. Pio V., Gregorio XIII., & Urbano VIII., potuit

etiam a Sorbona illius temporis inter haereses reiici, neque indδ turbarum quidpiam, sive Regnum, live Ecclesia experta est; nihil habuere tunc Scholae, de quidem Galliarum nobilissima Sorbona , quod de hoc anathemate , velut de libertatis interitu, de imposito cervicibus suis iugo quererentur.3 Contra eandem Baji doctrinam sententias sub idem tempus tulere Academiae Hispaniae.

De Lovanio in Belgio, ubi praecipua

novitatis illius sedes fuerat, ita testantur Fasti Academici pag. 36 q. ad annum IIS .s,ri Die itaque dicto ad ret. kalendas Aprilis hora ante meridiem decima in frequen-- tillimo Conventu , atque Consessu om-,, nium, de singulorum Professorum, Licen

s, tiatorum,Bacca laureorum,c tenorumque

se Studiosorum sacrae Theologiae ingre se sus Scholas Theologicas idem Dominus si ( Toletusi comitantibus eum , ac dedu-,, centibus honoris causa Magistris nostris dicto D. Baio, Cornelio Reineri, Gau-,, dano , de Henrico Gravio, ac conscensari cathedra, cum eadem ferh narrasset, quae,, antea coram Magistris sacrae Theologiae,, Facultatem re prsientantibus dixerat, juc,, sit per praefatum Universitatis Notarium ,, Conradum Sylvium literas primum cre-- dentiae ad eosdem sacrae Theologiae Do- ctores datas, dein ipsam Bullam clara, deis intelligibili voce recitari. Quibus lectis,

is convertit se ad D. Michaelem DuBay, is petiitque ex eo, anno agnosceret,damnario in Bulla multos articulos, qui in aliquoto ejus libellis prius editis continerentur, ,, etiam in eo sensu, quo in Bulla damna

is renture Quo agnoscente, de credenteo ,

se quod sic: rogavit eum deinde, anno eo ,, dem, dc reliquos ibi comprehensos , deis Iectos damnaret e Tum ille , damno, in-,, quit , secundum Bullae ipsius intentio ,, nem, de sicut Bulla damnat. Dehinc prae- , , fatus D. Franciscus (TOIetus ad reliis quos Doctores Theologos conversus in si terrogavit, annδ eosdem articulos omnes damnare ut, de Bullam reverenter susci-,, perent e Qui uno ore omnes responde-,, runt, se eos articulos damnare, de Bullam ,, religios h habituros, atque observaturos.

- Eadem fuit responsio Licentiatorum,Bac-

calaureorum, dc Studiosorum, omnesque,, consona voce conclamarunte Articulos , , damnamus, Bullam reverenter suseipi-,, mus, atque obedientiam pollicemur H .

Ita Fasti Academici Lovanienses de Bulla Sancti Pii U. , a Gregorio XIII., dc Urbano VIII. confirmata.6 At quando eadem toties damnata novitas post lapsum seculi resuscitatur a Que ello, plenissima ei tribuenda est liberistas et cavendum Apostolicae Sedi a confirmando superiorum Pontificum judieio, etsi

praecesserint censurae non Salmanticensium

solummodo de Complutensium , sed etiam Sorbonicorum, ad quos plurimorum dein judicium accesserit. Denique de praesentis

secuti Sorbona, CLEMENTIS XI. Constia

tutionem recipiens, eosdem Quemelli arti culos condemnavi te neque receptionis illius publicae, de in Academiae tabulas relatae postea secuta retractatio , certum indiacium est approbationis eorundem dogmatum , quae praelucentibus suis Maioribus Sorbona etiam ante biennium damnaveratineque ulla ratione apparet credibile, velle eam hodie permittere cursum liberum doctrinae, quam sui Maiores haereticam censuere . De aliis rejiciendi Bullam obtentibus non minus vanis videbitur, ubi Propositionum omnium impugnationem absolis

vero

Interim dissimulare non pomum,hanc qualemcunque admistionis solemnis subsecutam

exiguo postea tempore retractationem, parum decoram appar/re tantorum virorum

inconstantiam . Et quidem, si retractxtio illa videri debeat concessio libertatis, ut articuli, de quibus praesens disceptatio est, impuno Parisiis, de ubicunque Sorbonae extenditur iitrisdictio, imposterum doceantur, quibus pridem haereseos notam Sorbona ipsa inflixerat; quis non videt, occasionem praeberi exteris, de quibuscunque illius Academiae adversariis, ut in eam convertant a

Joanne vergerio Abbate Sancyrano sacrilege aspersam Ecclesiae calumniam. Iuxta hune scilicet Iansenti Achatem ,, praesens,, Congregatio Pontificis , Praelato rudia , ,, Pastorum , Doctorum , Religiosorum , de H Populi, quos videmus vivere sub iisdem ,, legibus, non alio sensu diei potest Eccle-,, sia, quam quod in locum verae Ecclesiae,, successerit; quemadmodum aqua coeno-,, se, de foetida eundem alveum occupans ,

,, quem olim aqua viva , limpida, de salu-,, bris, eiusdem fluminis nomine appella- , , tur M. Quid inquam pronius, quam ut exteri, sive Gallicae nationi forsitan minus bene

120쪽

roo Pars I. Praeced. S. Prop. Impugnatio iterata.Cap. IV. Eoi

bene affecti, sive de eius Doctoribus hodiernis miniis honorifice sentientes calumniam hanc Parisiensibus applicent, quasi hujus temporis Sorbona rejectam a majoribus haeresim approbans, vel suis permittens,

non alio sensu dici possit Academia 1 Sede Apostolica insti tuta, quam quod in Iocum Academiae Catholicae , & Christianissimae

successerit; quemadmodum aqua caenosa, O faetida , eundem alveum occupans, quem olim

aqua vitia, limpida , Osalubris, ejusdem M. minii semiae appellatur e

CAPUT IR

Praetensi, Galliae Theologi etiam recentio ribus Arbonae Decretis in authoritate

ipsius Caria Dalilii convincuntur, nonese permittenaeas Propositiones s. cum duodecim sequentibus; uti nec trigesi

mam octavam ,3 s. o. I. in r Uperiore capite vidimus Adversarium nomine Theologorum Gallia, conqaerentem de Constitution UNicrisiius , quod damnet Propositiones, quibus cursum liberum permittendum asserit summe necessarium adfoveaedam in Regno, in Ecclesia pacem, S concordiam . Propositiones autem illae sunt nona. & duo eim sequentes , cum 38. 3s. o. i. a. Si praetensi isti Gallia Theologi tam leviter eruditiodie timsti sint, ut censuram Sorbonicam ancio i scio. contra Baii articulos Iatania ignorent, fugere profecto eos non potuit Decretum anni r- ., quo prohibet tam

DoctoribuI, quam Baccalaureis, is probent,

mel sustineant praedictas Propositiones per Bu Iaae Pii V, Gregorii XIII., O Urbani VIII. . . . prohibitas i inter quas propositiones est a T. Liberum arbitrium sies gratia Dei adjutorio, nonnis ad peccandum valet ; quae, ut patet,& saepius a me demonstratum est, convenit cum Quesnelliana 3T & q. sequentibus .

MENTI XL anno I ri. Exi rimo , inquit, Clarum Gallicanum ,side Apostolicis adversus Boum desinitionibus fuisset actum in comitiis, professurumst se, eas habere requisita omnia, ut universam obfringant Ecclesiam. In illis autem definitionibus una est contra Proposia T. Baji jam relatam, Quesnellianae 38. &quatuor sequentibus prorsus consonam . Alia est Sotbonae censura anni 2636. adversus Arnaldum , recentissim h confirmata , ac singulorum Gradus Academicos

suscipientium subscriptione in perpetuum stabilienda . Damnatus Arnaldi articulus censura blasphemiae , impietatis , haereseos, este Defuit Petra tentat gratia, qua nihil

poterat. verissimae autem foret, & inevitabilis enuntiatio, si defensi a Quesnello, Miuxta praetensos Galliae Theologos necessario permittendi subsisterent articuli nonus ,& sequentes duodecim , in eandem omnes

cum nono concurrentes sententiam . Ut

enim sino limitatione est, & dogmatica a firmatio universali aequivalet in Propos. s. de euius damnatione primo loco Adversi rii conquerunturi Gratia rarisi es Iure-ma , sine qua eo teri Christum nunquam possumus , di cum qua nunquam illum negamus .

In hae hypothesi evidens est, Petro tentato gratiam defuisse talias Christum non nega set. Cum autem sivh gratia Deum confiteri nemo valeat, patet, confessionem Christi

tune Petro fuisse impossibilem. Sed neque tentatio ad Christi negationem stimulans, superari sine Christi gratia potuit; quia juxta Queiuelli articulum sq.Vpluuiar , quam gratia non praevenit, nihil habet laminis, nisi ad aberrandum; ardoris ,

ni ad se praecipitandum; virium, ni ad se

vulnerandum. Propos. o. Sinὰ gratia nihil amare possumus, niis ad n ram condemnationem . Vires itaque Petro defuerint, quibus confiteri Christum posset, aut ad negationis perfidiam impellens tentatio saperari. Unde

velim quisquam ex illis ab Adversario jactatis Gallia Theologis, seu viris quibusque illic cordatissimis Arnaldi iii articuli blasph

mi, impii, haretici censuram cum memoratis Quesnelli Propositionibus componat; quod

certus sum praestandum a nemine , neque,

nisi a sophista ridiculo, & vel tironum excipiendo sibilis, esse tentandum. a Ultro hic mihi indubie consentiet Quesnellus , qui callido consilio doctrinam Arnaldi paulo aliter subornatam suis inseruit in Novum Te amentum Observationibus Moralibus, & illis tanta conquisivit Antistitum, Doctorumque Sorbonicorum patrocinia , ut, quod in Arnaldo damnatum fuerat, suis obsereationibus restitueretur. Sic nempe, cum Arnaldinam Causam scriberet,vaticiis natus est, venturum aliquando tempus, quo Sorbonam suae contra Arn dum sententiae

poeniteret, cuius quidem solemnissimi iudicii retractationem directam sperare homo perspicax non statim ausus, satis habuit nunc quidem quibuscunque artibus esse

re, ut Observationes suas Moralis Arnaidino dogmati patrocinantes, Sorbona, praeeuntibus aliquot Episcopis, susciperet. Quae astutia, etsi pluribus illuserit, successum ta-

SEARCH

MENU NAVIGATION