Sanctissimi domini nostri domini Clementis papae 11. Constitutio unigenitus theologicè propugnata. Tomus primus quartus cum synopsi

발행: 1719년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

Constitutio UNice Nietus propugnata Sag

tur, etiam bonam voluntatem nos divinitus

adipisci. guamquam voluntar mirum sipotes in medio quodam ita con ere, ut nec bona , nec mala sit I aut enim justitiam diligi-mti, , O bona est; 'si magis diligimus, magis

bona et si minus , minus bona es; aut st omniano non diligimus, non bona est . fitiis verὰ dubitet dicere, voluntatem nulla modo j i-liam diligentem, non modo esse malam; sed etiam pej mam voluntatem e Non existimo , adversarium ausurumofuisse istam in nos Augustini vibrare sententiam, si integram retulisset; Sed truncanda capite fuit, ne sensus, de veritas dignosceretur . Contendebant liaeretici, volendi quidem facultatem a Deo conditam ;sed effectus ejus bonos, quibus justitia , &salus acquiritur, esse a nobis . Augustinus autem , si hoc est , inquit, meliores a nobis

reddimur quam a Deo: Si nempe Deus voluntatem solum liberam, & ad bonum ma- lumve fecerit indifferentem ; homo vero ei superaddat bonitatem, atque ita voluntatem faciat bonam, quod si absurdis 8 dicatur , ut revera absurdissimum est, oporteis reantur , etiam bonam voluntatem , seu volitiones bonas, nos divinitus adipisci; tum sequuntur verba ab adversario objecta, quamquam voluntas mirums potest in medio quodam ita consistere , ut nec bona , nec mala sit ;quod nullus admiserit catholicus: ut enim omnes peccatores sumus, vel justi, nullus indisserens, ita nulla indifferens voluntas i

Sed inde non sequitur, volitiones singulathonas esse bonitate ad veram justitiam, debeatitudinem conducente; vel malas, &peccata; nullam mediam inter bonitatem

istiusmodi, & malitiam. Nullus quidem

status animae, seu voluntatis medius est justitiam inter, & peccatum lethiserum; sed non ideo omnis humana actio , omnis volitio peccatum mortiferum est, aut sancta,& sanctificans. Denique non omnis actio hominis justi bona, & sancta est, neque peccatoris actio omnis peccatum. Quod evidentius patet in determinatae speciei vitio i Luxuriosi hominis , vel avari non omnis prorsus actio avaritia, vel luxuria est. His supppositis,quae a nemine novitatibus non infatuato, negari potuerunt, patebit, caetera quoque hujus loci in1nissime objici . Mirum itaque ait Augustinus , spotes voluntas in medio quodam, ita consistere , ut nec bona , nec mala sit; aut

enim justitiam diligimul, ct bona rati si magis diligimur, magis bona; is minos diligimus , miniti bona es t aut si omnino non diligimus ,

non bona es.

Consentiunt Augustino omnes theo logi, etiam illi, qui admittunt opera indill rentia . Quis enim neget, hominem minimhbonum esse, minime bonam voluntatem ,

si justitiam non diligit 3 Sed, inquient Scotistae, non propterea in homine justo voluntas laude bonitatis excidet, etsi operis subinde aliquid exercuerit indifferentis. Seotiis starum tamen praesidio hic nobis opus non est i rigidiora non aversor. Statuamus omnibus humanis actibus ex praecepto praefigendum scopum moralis bonitatis a non desinet tamen voluntlls bona effe, de appellari; lichi finem illum xIiis quando seu oblivione, seu infirmitate praetermittat, modo passim eundem sedulo se-

Uerum Adversarii nomine Voluntatis hic intelligunt volitionem, ut de singulis voluntatis actibus justitiam non prosequentibus, affirmari oporteat, non solum non esse bonos, sed esse simpliciter malos. Afferistioni non repugnabo , quamvis appareat certissimum, hane in allegato textu non esse Hipponensis sententiam cum sequatur et

quis ver. dubitet dicere , voluntatem nunto modo j itiam diligentem , non modo essematam , sed etiam pes imam voluntateme Profecto si non de potentia voluntatis, sed det effectu seu volitione qualibet sermo esset , non solum dubitaremus dicere pessimam; sed quivis sanae mentis, de doctrinae theologus

sine cunctatione pernegaret. Quis enim, nisi novator exoticus, pronuntiet defectum relationis ad finem moraliter bonum sufficere, ut quaelibet volitio dicatur non modo

mala, sed etiam pessima e Tanta infamia non

convenit voluntati, neque volitioni, nisi inquinatae vitio gravi, & mortiferor Quis autem sapiens tantam malitiam cuilibet impingat operi, quod tali caruerit relationitae alias omnia forent peccata mortalia, quae liDoctoribus Subtili, & Seraphico, ac religiosissimis utriusque discipulis vocantur in differentia , & Iieita. Contumeliosum magis crederem in ipsum Augustinum, quicumque tam exoticae, &certo erroneae opinionis eum fingeret authorem,

Non igitur de singulis voIuntatis actibus, sed de Voluntate ipsa , quae animae potentia seu volendi facultas est, dicitur quod non modo mala ,sed etiam pessima sit, si omniano justitiam non diligit, seu nunquam, aut quasi numquam diligit; non autem si subim de eam diligere in rebus levibus praetermiserit. Denique in tota Augustini sententia

nusquam exprimitur Deus aut ejus amor;

Sed sola dilectio justitiae. Alienissimum quoque,

182쪽

sa Pars II. Propos XLIV. Cap. XIII.

que, uti a veritate catholica, ita & ab Augustini mente est, volitionem omnem, di actionem hominis liberam appellare non

mod. malam, sed etiam pessisam , hoc ipso quod Dei dilectio non sit, nec ab ea imperetur, sive ut Questellus ait, hoc ipso quod

non Rascatur, ab amore Dei, qui omnia agit propter Deum , quemque Deus remuneratiar .s Assueri a saevitia ad benignitatem

conversio laudatur ut bona, & Divino muneri tribuitur lib. I.de gratia Christi cap. 2 . ad illud Scripturae Convertitque Deus spiriatum regis in mansuetudinem, sive, ut Augustinus refert, Deut transtulit indignationem ejus in lenitatem et in quod ita Sanctus Doctor: Intueantur ( Pelagiani) atque fateantur, non lege atque doctrina insonante fortu eus; sed interna, ct occulta; mirabili,ae ineffabili potesate operari Deum in cordibus hominum nonsolum veras revelationes, sed etiam honas voluntates. Audiant adversarii bonam in gentili Principe voluntatem ab Augustino praedicari, tribuique Deo eam mirabili ae ineffabili potestate operanti. Procul tamen aberat Assueri voluntas ab amore Dei omnia agente propter Deum. Nondumne Quesnellus percipit, quam manifesto Augustinum exponat Pelagianorum Iudibrio , quasi Doctorem levissimum, qui easdem Gentilium voluntates , & bonas definiat & dioinitus concessas, ac simul non mod) malas, fed etiam pessimas e De similibus infidelium actibus bonis asserit Augustinus lib. . contra Iulianurria cap. 3. Ex quo colligitur, etiam ipsa bona opera, quae faciunt in Metei, non lasorum esse s sed

kllius, etii bene utitur malis . Ecce iterum in infidelibus opera bona profluentia a Deo; non autem ab hominum amore omnia age ee propter Deum. Rursus lib. de Spiritu & Iit. ad MareeI- Iinum cap. a T. Rui naturaliter quae legis sunt faciunt, nondum sunt habendi in numero e

rum , quos Cisi iij i cat gratia ; sed eorum

potius, quorum etiam impiorum , nec Deum avertim veraciter , iusteque colentium, quadam tamen facta , vel legimur, vel novimur , vel audivimus,quae secundum justitia regulam non solom vituperare non possumuI; verum etiam merito recteque laudamus. Qui naturaliter quae legis sunt faciunt, in numero impiorum, & gentilium nec Deum verum , veraciter, justeque colentium, non operantur ex amore Dei omnia agente propter Deum. Et tamen quaedam eorum facta noverat Augustinus, quae juxta justitiae regulam adeo vituperare non poterat, ut etiam merito recteque Iaudaret i non igitur

Constitutio Theo propug .rim.ILea mala censuit, multo miniis pessima. Addit quidem S. Doctor : quamquam discutiatur, quo sine flant, vix inveniuntur qua justitia debitam laudem , des onemque mereantur . Pauca istiusmodi opera unde- quaque bona in Gentilibus etiam nos agnoscimus , plerisque finem admixtum habentibus illicitum, seu vanae gloriae, seu honorandi falsa numina, quae specie bona apparuerint, corrumpentem . Sunt tamen aliqua

a tali fine, & eorruptione prorsus immunia, ut Actus Hrenui quibus Romani Veteres a Deo promeruerunt imperium, Augustino teste Iib. s. de Civitate Dei cap. I a. & cap. I g.

Proinde per i ad imperium tam latum, tamque diuturnum, Uirorumque tantorum virtutibus practarum , atque gloriosum, O iuorum intentioni, quam quaerebant, merces est reddita , O nobis proposita necessariae commonitionis exemplas, ut, s virtutes, quarum clauicumque sunt similes , quas isti pro civitatis torrena gloria tenuerunt, pro Dei gloriari

ma civitate non tenuerimur , pudore pungamur . Pudore quoque pungantur Adversarii dum hanc Doctorum maximo sive impietatem tribuunt, sive insaniam; quasi opera tantopere a se laudata, & a Deo donata praemio declaraverit non mossi, mala , sed etiam pessima; quia non nata fuerant ex amore Dei, qui omnia agit propter Deum. Ueram itaque objectae ex Augustino sententiae significationem teneant, ut sonant vocibus in sensu proprio, & obvio acceptis, non de volitionibus singulis, seu voluntatis effectibus; sed de ipsa volendi facultate, seu potentia ; quis dubitet dicere, voluntatem nullo modo justitiam diligentem , non modo esse malam; sed etiam pessimam e verum nempe est,uoIuntatem, quae nullo modo , seu numquam justitiam diligit, esse non modo malam et sed etiam pessimam , etsi neque singulae volitiones, in quibus justitiae amor praetermittitur, sint pessimae; neque voluntas, sive volendi facultas propter tales omissiones non valde frequentes , voluntatis peia

simae contumeliam mereatur.

Denique in vibrata ab Adversariis Augustini sententia, nulla exprimitur mentio amoris Dei omnia agentis propter Deum , sed iustitia solummodo . qui amor etiam in impiis , & gentilibus subinde, ut audivi

mus reperitur non autem memoratus amor

Dei , de quo in propositione agitur condemnata . Adeo in toto advertarii argumento nihil est quod fidem sapiat, aut mentem senatu . 6 Latinorum textuum Collector anonymus, authori Hexaptorum suppetias latu-X a rus

183쪽

s16 Constitutio UNic ENITus propugnata sap

rus , addit ex Augustino sequentia lib. do gratia Christi cap. a o. Aliud enim es charitas

radix bonorum , aliud cupiditas radix malorum ; tantumque inter se disserunt, quantumoirtur, O vitium. lib.f. de Trinitate cap.I. Nemo enim volens aliquid facit,quod non in eorde tuo prius dixerit, quod verbum amore eoncipitur sive creatura , sive creatoris, id est,

aut natura mutabilis , aut incommutabilis oeritatis et ergo aut cupiditate, aut charitate inon quod non sit amanda creatura i se st ad

creatorem refertur ille amor, non jam evidiatas ; sed charitas erit. Tunc enim est evidia

tas, cum propterse amatur creatura et tunc non

utentem adjuvat ; sed corrumpit fruentem. Charitas radix bonorum dicitur, quia ex ea, dum possidetur, caeterarum actus virtutum germinant, & ab illa imperantur tsi ad illa nullum est meritum condignum, nulla salus ; nemo tamen probe catholicus afferet, charitatem ita esse radicem bonorum , ut fine ea nullus actus bonus , nullus

bonus habitus ect possit. Iam enim juxta Augustinum lib. i. de gratia Christi cap. et .

vidimus in Affuero charitatis experte bonam voluntatem , quam Deut mirabili, aeta abili potesate in ejus corde operatus es . Epistola igo. juxta novam editionem I . concedit Augustinus infidelibus continentiae conjugalis ,& castitatis virtutes a Deo inditas e,, ipsius namque corporis,

si quod est infimum nostrum si qua bonao,, sunt, sicut forma & vires, & salus, &,, si quid ejusmodi est, non sunt nisi a Deois Creatore, ac perfectore naturae; quanto,, magis animi bona donare nullus alius pota test. Quid enim superbius , vel ingratiussi cogitare potest humana vecordia, si puri laverit, cum carne pulchrum faciat Deus is hominem, animo castum ab homines,, fieri e

Lib. . contra Iulianum cap. 3. M ex quo,, colligitur, etiam ipsa bona opera, quaeri faciunt infideles, non ipsorum esse, sed ,, illius, qui bene utitur malis . Lib. de spiritu , & Iitera, cap. 26. H Sicis ut non impediunt a vita aeterna justum is quaedam peccata venialia, sine quibus,, haec vita non ducitur; sic ad saluten , , aeternam nihil prosunt impio aliquo

M opera bona, sine quibus difficillime vita ta cujuslibet pessimi hominis invenitur. In istis autem impiis, & infidelibus bona opera ex charitate procedere non pose sunt; quae tamen bona , & Dei munera agnosci iubet Sanctus Augustinus , ut pluribus ejus textibus 1 me superitis allegatis , invictissime confirmatum est. Prodii ut hic itaque adversarii, ut passim alibi, classiam, & affectatam Augustini

norum sensuum ignorantiam, aut verius fraudem pessimam, de animum in damnatis saepius erroribus obduratum. Ionae cap. 3. & clamante Prophetar,, Adhuc o. dies & Ninive subvertetur,ri crediderunt viri Ninivitae in Deum, ti,, praedicaverunt jejunium, & vestiti sunt

,, saccis a majore usque ad minoremi &,, pervenit verbum ad regem Ninive, de,, surrexit de solio, & abjecit vestiment vin,, suum a se, & indutus est sacco, de seditis in cinere et & vidit Deus opera eorum ,

H quia conversi sunt de via sua mala, &,, misertus est Deus super malitiam, quamo,, locutus fuerat, ut faceret eis, & non ,, fecit. ,, Ubi videmus, Ninivitas, anteis quam diligerent, credidi me in Deum vi dein concepto timore, de spe veniae egisse opera poenitentiae ; atque ita se ad consequendam

misericordiam disposui'. Ipsorum itaque

fides,timor, spes, & opera poenitentiae fuere bona, etsi ex charitate, velut radice, qua caruerant hactenus, initio non profluxerint;

sed ad eam potius introducendam fuerint dispositio.

Apostolus Hebr. cap. II. monete Acco dentem ad Deum oportet credere ; quia es, Squod inquirentibus se remunerator sit . Idem inculcat Tridentinum Concilium Sessi.6. cap.6. hunc praeparationis modum ad justificationis gratiam describens:,, Disponun- , , tur autem ad ipsam justitiam, dum exei-

M tati Divina gratia, & adjuti, fidem ex,, auditu concipientes libere moventur in ,, Deum, credentes vera eme, quae divini- , , tus revelata, & promissa sunt . . . , &,, dum peccatores se essie intelligentes , ata divinae justitiae timore, quo utiliter conis, , cutiuntur, ad considerandam Dei mise-- ricordiam se convertendo, in spem eris, guntur, fidentes, Deum sibi propter ,, Christum propitium fore, illum quos, tamquam omnis justitiae fontem diligeri re incipiunt,, . Adversarii autem novum praeparationis ordinem commenti, iubent ptimum diligere Deum amore,qMi omnia agit propter Deum , quemque Deiar reis muneratur ; dein credere, timere, de spera.re ; alias , inquiunt, quod ex charitate non profluit, necessie est proveniat eae cupiditate, atque hujus vitio maculetur. Qua nomvitate nihil est magis contrarium lumini rationis , Scripturis, Tridentino Concilio,& plurium Pontificum definitionibus, Traditioni Patrum etiam Augustini, ut ejus leotus clarissimi edocuere.

Ipse

184쪽

Ipse Angelietis, Augustini interpres Ad illimus , cujus Summa theologica, etiam teste Iansenio , Augusinus contractus est , I. a. q. 62. a. . ait et Oportet, quod ordine generationis ei praecedat spem, ct charitatem. Quomodo autem fides potest ordine generationis praecedere charitatem, si omnis actio, quae non nascitur ex amore Dei omnia agente propter Deum, mala sit, ut in damnato asseritur articulo, sive si omnis actionis bonae radix necessaria sit charitas, ut adversarius perperam explicat Augustiuum Vocem elaritas in ampliore significatione Augustinus, ut alii interpretantur, accipit pro amore honesti, sive bona voluntarate . Saltem extra dubium apparet, charitatis nomine comprehendi ab eo subinde etiam spem theologicam. Sic in Psalm. 3.

Deus noster laudetur volunflate, ametur cha

ritater gratuitumsit quod amatur , ct quod laudatur . fiuid est gratuitum e Ipse propter se, non propter aliud. Si enim laudas Deum , ut det tibi aliquid aliud, jam non gratis amas Deum . Erubesceres,si te uxor tua propter dia vitias amaret Ipsum autem gratis diligis, quia melius ab eo non invenis quod det, quam se ipsum . Amplissima significatione aecipitur charitas Sermone 3 a. de tempore et Charitas alia es Divina, alia humana et humana alia es tutia , alia illicita humana charitat non solium licita est,ut concedaturi sed ita liciata, ut si defuerit, reprehendatur. Liceat vo-hiae humana charitate diligere conjuges , ut , amicos cte. Sed videtis, sam charitatem esse

posse ct impiorum, ides, Paganorum, Iudaeo

rum , harethorum; quis enim eorum non amat

uxorem, Bias, die. Si ergo talis quissique erudelitate essertur, ut perdat etiam humamum

dilectionis assectum , O non amet silios suos,

in non amet coniugem suam , nec inter homi- NeF numerandus eri; non enim laudandus est,

qui amat silios suos;sed damnandus est, qui non amat silios .... amant filios ci fera , aman hos Upides .... ergo qui non amat Alios suos,etiam leone pejor es. Etiam Gregorius Magnus hanc Augustino dignam sententiam secutus est homilia a T. in Evangelia. Denique quod de chartistate bonorum omnium radice, &de cupiditate malorum in objecto ab adversariis

Ith.de grat. Christi allegatur, jam praeoccupavimus , loci similis explicatione in pluribus Augustini textibus fundatissima.

CAPUT XIV.

Praecipua ex Augustino objectio

accurarius expenditur.

I A Mplius exponendum superest quod

objicitur ex lib.v. de Trinitate 1 A. cap. . Nemo enim volens aliquias cit, quod non in eorde suo prios dixerit; quod

verbum amore concipitur se creatura sive creatoris , ides, aut natura mutabilis, aut i commutabilia veritatis. Ergo aut rapiditate aut charitate . Non quod non sit amanda cre tura ,se ad Creatorem refertur ille amor , non jam cupiditas; sed charitas erit. Tune enim est cupiditas,cum propter se amatur cre

tura : tunc non utentem adjuvat ,sed corrum

pit fruentem. Ex his , & similibus , quae ad pietatis aedificationem scripserat Augustinus , ad destructionem fidei usa est Lutheri,& Calvini temeritas , quos incautius secuti aliquando Bajus & Jansenius , sibi eandem diffisi prudentius de eruere, Romani Ponti-fieis se judicio submittentes. Non viderat scilicet Bajus, quomodo ex istiusmodi Augustini sententiis non sequeretur hie suus

38. Articulus: Omnis amor creatura rati

natis aut oitiosa est eviditas, qua munduT diligitur , qua a Ioanne prohibetur ; aut Iaudabili, illa ebaritas, qua per Spiritum Sanctum in eoiae dissuma Deus amatur .

In eundem scopulum dein impegit Ian- senius, quem uti & Baium felix erga Sedem Apostolicam submissio ab aeterno animae liberavit naufragio. Sed imprudentiores utriusque discipuli, contempta, aut neglecta Sedis Apostolicae authoritate , dissimulata suorum retractatione , atque obedientia Magistrorum, hane sibi praeseripserunt malesani regulamr Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clare fundatam, illam absolute potes tenere , O docere, non respiaciendo ad uuam Pontificis Bullam. Hinc emersere tot nova dogmata praesenti Que nelliano conformia,quae ab Alexandro VIII.

damnata retuli cap. .

a Si & illius Pontificis sententiam

audax novaturientium turba flocci faciat,

ut Schismatici solent, & Haeretici, Augustinum supremis Ecelesiae, & fidei opponere judicibus , audiat saltem hic Eminentissimum Cardinalem Aguirre, quem sibi

toties mentitur alibi patronum. Disputat.1go. Sect. I 2.,, Quando aliqui ex Patribusta indicant, duos esse in nobis fontes affe-,, ctionum omnium , charitatem, sive

185쪽

sso Constitutio Unic

,, amorem Dei, & cupiditatem , sive amo M rem privatum, charitatis nomen latius M usurpant Quandoque peccator fi-- delis edit alias actiones, pariter innoxias, , , seu vitio carentes in obsequium implici-,, tum ejusdem supernaturalis finis ; quales,, sunt actus fidei theologicae , spei, & a

,, tritionis, quae certe procedunt ab habitu, D vel auxilio supernaturali I & , licet non ,, quaerant gloriam Dei, implicite tamen ad , , illam ordinantur, relatione quadam sibi,, intima, & transcendente ultimam earum ,, differentiam . Eoque sensu procedere,, dicuntur non ab aliqua cupiditate vitio-

sa; sed a concupiscentia supernaturali,, propriae salutis, in finem charitatis impli ,, cite ordinata, quo sensu actus spei Chri-,, stianae, & attritionis, etiam seorsim a , , formali dilectione Dei propter se , inno-M xii,& laudabiles sunt. Sola superest di

,, ficultas in actionibus virtutum acquisita-,, rum, quoties eliciuntur ab homine sive,, fideli, sive infideli, ex motivo proximo, , , aut fine honestatis moralis ipsarum , ab ,, que ulla relatione in Deum finem ultis, mum supernaturalem. . . . Si actiones ip-

elicitae propter honestatem moralem ,, non dirigantur explicite ab homine ino, , obsequium Dei, ut authoris finisque nais,, turalis ; sed implicite solum, adhuc tune,, erunt innoxiae , & honestae , intra limi-,, tes naturae. Quo sensu dici possint pro-,, cedere ex amore formali honestatis mo-,, ratis, qui est implicito solum amor Dei,

, , ut authoris & finis naturae , differtque a,, cupiditate vitiosa, quae nullius actionis,, honestae radix esse potest. Sect. D. num. It . M Non ait c Augu-,, stinus esse illicitum, esse peccatum , , , non esse veram Iegis obedientiam, quid-,, quid fit ab homine ex fine honestatis mo- , , ratis ; sino explicita relatione ad Deum, ,, vel ad finem charitatis formali, aut Uie-,, tuali ; hoc enim soli recentiores aliquot,, Belgae docent praeter sensum Augustini, ,, & contra expressam sententiam omnium ,, Scholasticorum , atque in iis Divi Tho-,, mae, & Bonaventurae Quod Eminenatissimus tunc tribuebat solis recentioribus alia quot Belgis, nunc Constitutione UNic Enimus

a Belgis omnibus religiosδ suscepta, ad solum Quesnellum, & aliquot ejus asseclas Gallos, Episcopis fere universis refragantibus, transferendum est.

3 Pergamus audire Eminentissimum

Aguirre num. Ias. ubi ipsam refert Adversarii ex Augustino objectionem: ,, Quod si subditur ex eodem S. Augustino lib. . de

NIT Us propugnata agi

is doctrina Christiana cap. to. & I.y. do,, Trinitate cap.T.circa cupiditatem contra ,, positam charitati, non urget. Dato enim

,, quod Charitas, & cupiditas sint duo,, fontes, ex quibus oriatur omnis actio de-,, liberata creaturae rationalis, quod passim ,, inculcant adversarii, &nescio an illaes1,, authoritate Pontificum damnantium pro-H positionem 38. Michaelis Baji, ut supra

,, vidimus ti id intelligi debet de charitateri largo accepta , & abstrahente tum a chais,, ritate theologica, tum a pia affectione ,, erga ea, quae ad Dei gloriam attinent, , , sive naturali, sive supernaturali; tum ,, denique ab amore honestatis moralis im-,, plicite relatae in Deum, ejusque gloriam M prout naturae, & totius moralis honesta-,, tis author ac finis ultimus est: quod satis se explicuimus, & probavimus supra n. Io T. ,, & duobus sequentibus. Quis autem di-M cat, amorem virtutis , & honestatis mo-,, ratis propter se ipsam , nulla vitiosa cir-,, cumstantia, aut pravo fine inquinatum, ,, spectare ad cupiditatem inconcessam, aesi Divinis literis reprehensam e Sane cum ,, ejusmodi amore nihil commercii habet si cupiditas illa vitiosa , ut patet veI ex ipsi so testimonio r.EpistolaeJoan.cap. .HuOM niam omne,quod est in mundo, concupis en- , , tia carnis est , ct concupiscentia ocisorum,

,, Osuperbia vitae 3 atqui amor honestatis,, moralis propter seipsam, finh alio fine pra-

M vo,aut circumstantia vitiosa, non est comri cupiscentia carnis, non concupiscentia ,, oculorum,necsuperbia vitae,ut patet:ergo,, amor ejusmodi non est ex mundo;ac pro-,, inde nec ex cupiditate vitiosa procedit.,,

Quae quantumvis certa sint, &perspicua; quia tamen nobis eum praetensis

Augustini discipulis obstinatissimis res est, nihil agimus, nisi eos ex ipso Hipponensium

Antistite convincamus . Quod enim ab ipsis assumptum retuli, numquam deseruero perniciosissimum axioma: Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clar8 fundatam, illam absolute potes tenere di docere, non respiciendo ad ullam Ponti is Auliam. Non respiciunt enim vero Acephali ne Tridentinam quidem Synodum, aut Scripturas , nisi ut

pravis interpretationibus corrumpendo, ad suam quam tumuis contrarias, & reluctantes sententiam detorqueant. Ad hoc itaque reducitur tota praesens de mente Augustini controversia, nuri adaequata sit humanorum actuum in charit

tem , & cupiditatem divisior sive an in omni amore sit aut Sancia De ruitio, aut damnabilis fruitio creatura . Assirmant adversariit

Zeti D

186쪽

nos pernegamus et verborum illi eorticem pro se avide arripiunt, nos nucleum , seu intimum S. Doctoris sensum , pluribus ab eo locis testatissimum, Ecclesiae catholicae vindicamus . Examinis initium ducendum acharitatis , & eupiditatis definitio ne. L. t. de Doctrina Christiana cap. Io. Charitatem v co motum animi adfruendum Deo propter ipsum, O se, atque proximo propter Deum; Cupiditatem autem motum animi adfruendum sera proximo , ct quolibet corpore non propter Deum. Lib. I. de Doctrina Christiana cap. . Ea re frui dicimur, quae nos non ad aliud referenda per se ipsam delectate uti ea re , quam propcer aliud quaerimurr frui es amore alicujus 'et inhaerere propter ipsam; uti autem,quod in usum venerit, ad id quod amas, obtinen

dum referre .

Duo hic potissimum errores debellandi fuere Augustino ; primus philosophorunia

constituentium vitam beatam sive in virtutibus, sive in voluptatibus , aut rebus aliis Deo inferioribus: alter error Pelagianorum appellantium actus bonos, ubicumque o ficium bonum esset; de finis bonitate aut malitia non soliciti. Contra priores Augustinus Sermone I g. de verbis Apostoli: Di-eebat Epicurus et Beatus cujus es in frucIu v luptas carnis ejus: dicebat Stoicus: δ beatus,emus es infructu virtus animi ejus e dicebais olus: Beatus, cujus es nomen Domini spes ejus. Contra Stoicos simul, & Pelagianos

dicitur lib. I s. de civitate, cap. 23. & 26. Licet a quibusdam tunc vera atque hon a phrentur virtutes, elim referuntur ad se ipsas,nee propter aliud expetuntur , etiam tunc in tae ,

ae superbae sunt, ct ideo non virtutes; sed vialia judicanda sunt. Sicut enim non est a carne; sed super carnem quod carnem facit viverer sic non es ab homine ; sed super hominem, quod

hominem facit beate vivere .... quocirca , ut

vitta carnis anima es ; ita beata vita hominiae Deus es.s Quisquis, ut fruatur creaturis,praecepta Dei transgreditur , censetur Deutria creaturis postponere, atque in his, non in Deo suam imprudens beatitudinem collocare. Contra hanc mortalium dementiam Augustinus in secundam partem psalmi 3 a. concione 2. Avare quid inhias erato,edi terra emelior es qui fecit caelum edi terram e ipsum visurus es, ipsum habiturus es a beata gens,cuisius m Dominus Deus eorum . Hoc ama , hoc

posside: ipsest haereditas nostra,possessio noclea.

forte temere dicere possumus , faciendo mo bii Deum posse(sionem, cum sit Dominus , cum

sit Creator e Asseratis es desiderii, ct dulcedo pei. Vel hinc patescit, Augustini mentem

non esse, quod cupiditas, quae fruitio creaturae est; & charitas, quae fruitio Creatoris , constituant adaequatam omnis nostri amoris

liberi divisionem . Amor scilicet spei etiam laudabilis, & salutaris est, ab Augustino

tantopere inculcatus

Ne vero existimes, soIam commendari spem a charitate, inter virtutes theologicas principe , imperatam, laudatur etiam spes charitate prior, utpote ad eandem dispositio lib. de catechi Eandis rudibus cap. II.,, Qui propter beatitudinem sempiternam, ,, & perpetuam requiem , quae post haneta vitam sanctis futura promittitur, vultis fieri Christianus, ut non eat in ignem M aeternum cum Diabolo ; sed in regnum M aeternum intret cum Christo s vero is ipse Christianus est, cautus in omni tenta se latione, ne prosperis rebus corrumpatur, is & ne frangatur adversis .... in tribula-,, tionibus fortis, & patiens; qui etiam , ,, proficiendo perveniet ad talem animum, M ut plus amet Deum, quam timeatri gehennam: ut, etiamsi dicat illi Deus: is utere deliciis carnalibus sempiternis , &, H quantum potes, pecca, nec morieris, ,, ncc in gehennam mitteris; sed mecum D tantummodo non eris, exhorrescat, &,, omnino non pecceti non jam, ut in illud, si quod timebat, non incidat, sed n8 illum, ,, quem sic amat, offendat . , , Vides hie spem , & timorem, etiam ante charitatem velut utiles ad eam praeparationes ab Augustino praedicari. Rursus in Psalm. r. Factum ess cor ea- sum et gratis jam amatur Deus et non ab illo

petitur aliud praemium . . . . Si aliud dilexeris, non erit castur amor . . . . Nondum inhaeres

per praesentiam et inhaere per spem et Ecce iterum spem, Augustino Iudice , non solum innoxiam; sed etiam salutiferam . 6 De timore quoque servili, atque adeo non liberali, non easto , ut Augustiniphrasi utar; bono tamen , O utili, loquitur

in psalm. I a T. Lue timor nondum castus praesentiam Domini, ct poenas timet; timore facit quidquidsciti non timore amittendi bonum illud; sed timore, patiendi illud malam e non timet,n8 perdat amplexus pulcherrimi Sponsi; sed timet, ne mittatur in gehennam e bonus est O i e timor, edi utilis , etsi nondum castus , qualis jam memoratus est in Sponsa, ne privetur amplexibus Sponsi. Ibid. Timor eastis exclamaret,ct diceretrunam petii a Dominor vide, quomodo ardeat timor se eastus, timor verus, timor ceruirunam petii a Domino, hane requiram , quid em inhabitem in Domo Domini per omner dieroita

Pars II. Propos XLIV. Cap. XIV.

187쪽

sso Constitutio Uuic

vitae aeterna. fiuid sipropter terrenam feliciatatem e Audi quidsequatur: propter contemplationem Domini. Amorem spei ubi quo ingerit Augustinus , duos etiam timores, castum unum , alterum non castum quidem; sed tamen bonum, & utilem. Ex tribus autem actibus nullus cupiditatis noxiae, aut proprie dictae charitatis est. Lib. 83. quaestionum cap. 36. Charitatis oenenum esses adipiscendorum, aut retinen

dorum temporalium . . . . es autem cupiditaramor adipiscendi,aut retinendi temporalia . . .

Persuadendum est Melibus, quid intersit inter

duos homines veterem, , novum, exterioremo interiorem , terrenum O cavsem; id es, inter eum, qui bona carnalia , di temporalia , ct eum, qui spiritualia , ct aeterea sectatur. Neque in timore gehennae, neque in amore spei amantur bona temporalia, atque ita non reperitur definita ab Augustino cupiditas ; et si autem amantur aeterna ac coelestia, h.ictenus tamen non est charitas. I ii psalm. 12 o. Quando facis bonum opus , propter vitam aeterna ac a Nam si opus bonumseceris, ut terrena tibi abundent, sit iastra tua, qui aciat dextera tua : naei Lacere . ni propter vitam aeternam . Si ide aris ,scurus eris ; hoc enim mandavit Dominus. In psal. I i S. concione a. Putabat Diabo-

sis , quod in Deo colendo viri us ( Iob cor

inclinatum haberet in avaritiam, O causa emolumenti,veI utilitatis rerum temporalium, quibus eum ditaverat Dominus , velut mercenarius pro tali mercede serviret. Si ergo eornon habeamus iuclinatum in avaritiam, Deum

non colimus, ni propter Deum, ut fui cultus ipse sit merceX. Sermone Iy. de Verbis Apostoli: Ecce propter quam visione ac bonum et Ecce propter quam visionem noli facere malum . Qui Dei visionem desiderat, & propter hanc retributionem cum Davide inclinat cor

suum ad faciendas iustificationes Dei, &vitanda peccata , non habet cor inclinatum in avaritiam, in bona terrena, O temporalia ;sed in coelestia , & aeterna; in Deum ipsum visione possidendum . Hac intentione iecuros nos esse jubet Augustinus , a Psalle Regio edoctus. Uerum Quesnellus utroque, si non sapientior, saltem rigidior, fidem, timorem , spem theologicam, si a charitate praescindendo sejunxeris, ut generationis ordine juxta doctrinam Sancti Thomae, & Ecclesiae

praecedunt, vitiis annumerat , quae hominem non ad justitiam disponant, sed

fruitionis illicitae cupiditate corrumpant, atque condemnent. Qua vero arte, quibus

praestigiis Quesnellus in actibus fidei, timo ris , ac spei theoIogicae sino charitate, detegit amorem adipi cendi, aut retinendi tem

poralia in his verbis , quibus ab Augustino

Venenum charitatis eviditas definitur ei In ipsis quoque virtutum moralium justitiae, temperatiae, castitatis, misericordiae actibus, a charitate non imperatis, quomodo Quesnellus semper cupiditatem, sive

amorem concupiscendi , aut retinendi temporalia reperiat, non assequor; neque assequeretur Doctorum praestantissimus Augustinus, qui epistola iso. Polemonis gentilis continentiam vocat Donum Dei. Similiter Romanos veteres justitia & caeteris actibus sir nuis promeruise a Deo imperium , docuit lib. s. de Civitate cap. I a. Quapropter Augustino impietatem affingit, aut insaniam, quisquis eum cupiditatis infamiam asperississe ait omnibus prorsus humanis actibus deliberatis,quos non imbuerit divina,& proprie dicta charitas. id enim magis a Divinis perfectionibus alienum, qu1m Authorem

esse , laudatorem , remuneratorem munificum cupiditati, Talis blasphemiae Doctorem statuere Augustinum gravis in virum sanctissimum juxta ac sapientillimum contumelia est . Denique atrox calumnia est , in omnes homines, vitium eis cupiditatis impingere , quoties virtutum moralium Exeriscent opera non ex amore Dei benevolo, de

quo nulla incidit cogitatio .

Non Augustinus , sed spurii ejus distipuli, refragantibus Scripturis, Summis Pontificibus, Patribus. Scholasticis, mortalium genere universo ; rationis etiam natu ratis lumine repugnante, cupiditatem sive, ut Augustinus definit, amorem adipissicendorum , aut retinendorum temporalium inveniunt, ubi omnia apparent amori isti maxime contraria. Inveniunt scilicet, aut invenire se simulant in omni eleemosyna, ita omni redditione depositi, in omni solutione debiti, in omni administratione iustitiae, in omni protectione innocentis , in omni consolatione amicti, in omni adjutorio viduarum, & orphanorum, quoties haec sive IGentilibus,sive a Iudaeis, haereticis, hismaticis, charitatis expertibus praestantur; quoties etiam a Fidelibus , & justis ex inferioris virtutis imperio, quam charitatis. Quae nomvitas cum omnium iudicio absurdilsima sit,& exploratissimis Augustini sensibus contraria ; patet, nullo modo admittendam, velut adaequatam humanorum actuum divisionem in charitatem, quae virtus theologica est ,&oppositam ei, ac noxiam cupiditatem .

De iis scilicet solis actibus loquitur san

188쪽

ctus, quibus finis ultimus eligitur, vel qui

ex finis illius intentione procedunt. Quemadmodum enim ab omni homine finis ultimus statuitur Deus , vel creatura, & res alterutra ipsi beatitudo est,omnis ex alterutra intentione dimanans actio recto dicitur esse cupiditas, vel charitas. ae, ut procul dubio docilina sana est, & sententiae Augustinianae imprimis congrua explicatio; notiaeamen excludit alias plurium Seholasticorum, etiam Eminentissimi Aguirre, qui charitatem accipiunt latius pro omni quoquo hono opere , quod spolite sua, dum nulla prava hominis intentione a Deo avertitur, in eum tendit, ut finem ultimum, quem praecipuum habuit authorem. 8 Indicandus hie superest error gravissimus, imo aperto haereticus, quem adversariorum sive malitia, sive ignorantia crassa nobis ingerit: si enim, ut ipsi contendunt , ad aequata sit actionum omnium liberarum , in charitatem, & cupiditatem penes Augustinum divisio, necesse est, omnia es peccata mortalia, quae charitas non sunt, sive formaliter, ut schola loquitur, sive vi tualiter, propter charitatis imperium. Cupiditas enim , ut ab Augustino superitis definitur , est Motus animi adj ruendum se , ct proximo,di quolibet corpore non propter Deum: unde in objecto textu recto dicitur corrumpere fruememe velle autem frui creatura, juxta significationem propriam , est ponere in ea ultimum finem, quae in dubie perversitas est Iethisera. Quare S. Bonaventura in a. distinet. a. art. r. quaest. r. Ad illud, quod o licitur , quod amor venialis pereati e II amors uitionis , dicendum quo assum es, fecundum quod frui accipitur propria , videlicet quiescere in aliquo tanquam in sine ultimo. Si ergo queras, utrum sit usus, vel mitio, dicendum quod nec est usui, nee fluitio ; sed abusus. De usu paulo aliter loquitur S.Thomas; sed de fruitione convenit cum Seraphico

contra Quesnellum quaest.I. de malo art. Io. ad g. dicendum quod ille, qui peceat venialiter , non 'uitur creatura ,sed utitur . Et in . dis . 3I. quaest. 2. ari. g. ad 3. postquam asseruerat, quod utens Matrim nio propter delectationem , peccet venialiter, subjungit : dicendum, quod, quamvis deIectationem non reserat actu in Deum I tamen non ponit in ea ultimum sinem ideo non oportet, quod creatura fruatur ; sed utitur creatura propter se; se autem habitualiter propter Deum.

Denique in hoc consentiunt inter scholarum omnium Theologi , quod frui Proprie creatura, seu ponere in ea suam consitutio Theo propugn. Tom.II.

beatitudinem, & finem ultimum, sit contemptus Dei, & crimen aeternis dignum

suppliciis , quod de actu quolibet, qui ch

ritas non est, asserere non video quomodo

quis sino haeresi possit . Sic reducitur proscriptus a Pio V., Gregorio XIII., Urbano VIII. articulus et O. Nullum est peccatum ex natura sua veniate; sed omne peccatum meretur poenam aeternam. Sic actus fidei, spei,

& quicunque alii ad charitatem disponentes essent peccata gravia, & lethifera, quod quantum Tridentino Concilio , & Scripturis clarissimis repugnet , satis explor

tum est.

CAPUT XV. Albis Fament fiumissio Concilium E. amfamim, SS. Fulgentius,WProspera

t a Rauseanum et . can. I . Fortitudia Z a nem , inquit, Gentilium mundana1 A evidita mortitudinematitem Chriasianorum Dei charitas facit, quae diffusa es in

cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium;

sed per Spiritum Sane iam, qui datus es nobis. Subscribo di finitioni Concilii. Sed velim

adversarius ostendat, qua inde concludatur deductione legitima et Non esse nisi duos amores, unde volitiones , ct actionet omnes nostrae nascantur; amorem Dei, qui omnia agit propter Deum, quemque Deus remuneratur ; Samorem, quo nos lasos, ac mundum diligimus:

qui quod ad Deum referendum es , non refert, , propter hoc ipsum sit malis . Non enim actus quilibet fortitudo est, neque haec, praesertim ad pietatis opera, in ipsa statim infunditur origine; sed multis passim di spositionibus , & bonis actibus comparatur. Sit igitur Christianorum fortitudo ad pietatis actus arduos sita in charitate ; ideone ad ipsam charitatem non requiritur praevia fides, spes , & aliarum series dispositionum e Uel enim de charitatis habitu sermo est, vel de actu ; habitus adultis non infumditur sine praeparatione in variis bonis actibus consistente , ut docet Tridentinum, se T. f. cap. 6. Infusus quoque infantibus per Baptismum se ipso non satis roboris praestat, ut bapti Eatus, ubi ad usum rationis venerit, ad quaelibet statim religionis, & pietatis opera expeditus habeatur, & fortis . Instructione ad hoe opus est , labore non levi, neque paucorum exercitatione operum.

Sed quoniam de actuali charitate apparet disceptatio , actus ille fidem saltem prae- exigit, & spem , quae, ut patet, neque ex charitate nascitur, neque cupiditas est, ne-

Y que

Pars II. Propos XLIV. Cap. XIV.

189쪽

sg8 Constitutio UNic ENirus propugnata ago

que ullo inquinata delicto. Sed neque e ritatis fortitudo ad opus quodlibet bonum,& quantumlibet facile necessaria est i alias nullus Gentilis, Iudaeus,haereticus, vel schismaticus, quos constat charitate destitui, posset umquam dare eleemosynam vel minimam pauperi ex motivo misericordiae, solvere debitum ratione justitiae, abstinere ab

ebrietate ex amore temperantiae. Novitas ista manifestae nimium repugnat rationi,

Augustino , & caeteris Patribus; Scripturis quoque , & totius Ecclesiae sensui. Sit itaque Christianorum fortitudo cha. ritas, Gentilium fortitudo cupiditas ; sed, ut non omnia infideles agunt infideliter , & ex

cupiditate , ita non omnia fideles bono agunt fortitudine charitatis. Clim Polemonis gentilis continentia DONUM DELetiam juxta Augustinum fuerit, non potuit esse vitiosa cupiditas, aut ex cupiditatis oriti fortitudine et non fuit etiam charitas, neque ex charitatis fortitudine dimanare potuit, qua Polemonem caruisse constat, etiam testimonio Augustini epistola i so. Ex

eodem notissimum est, primorum Romanorum

i ii iam, O actusserenuos, quibus a Deo promeruerunt imperium, lib. s. de Civitat cap. I r. cupiditatem non fuisse, utpote quae a Deo justo supplicium mereretur, non praeismium ; opera autem illa tribuere Christianorum fortitudini, quae charitas est , caverint adversarii, nec pateretur veritas. a Detrahunt quoque plurimum famae probatissimorum Patrum, dum eos plurium damnatorum in Bajo dogmatum authores faciunt, aut patronos. Si enim omnia ope

ra infideliun sint cupiditas, & Christianorum bona, vel innoxia necessario sint charitas, vel ex ejus proficiscantur fortitudine, seu imperio,reviviscit Bajana Propositio 2 s. Omnia opera insidelium sunt peceata , ct Phialosophorum virtutessunt vitia . Et s 8. Omnis actio creaturae rationalis aut vitiosa est cupidiarat, qua mundus diligitur,quae ἀ Ioanne proh hetur; aut laudabilis illa charitar, qua per Diaritum Sanctum in corde dissa Deus amatur. Multos alios errores a Sede Apostolica ante CLEMENTIS XI. tempus damnatos vide cap. q. , quos omnes praesentis objectionis temeritas resuscitat, Arausicani Concilii iniquissimh abutens aut horitate. Eandem necesse est adversarius opponat Tridentino se C. 6. cap. 6. , ubi praeparationis modus, & ordo describitur, quo procedere solet peccatoris adulti iustificatio, initium ducendo a fidei, timoris , spei actibus, quibus disponimur ad dilectionem, &eam paenitentiam, quam ante Baptismum agere oportet. Nonne sacrilegum est asserere ad

charitatem, quae Christianorum fortitudo est, disponi homines per cupiditatem , quae fortitudo est Gentilium ; neque aliam dati actionem mediam , quae neque charitas illaest, neque cupiditas e Sit itaque charitas fortitudo Christiano rum , sit propria eorum virtus ; sed non sola.

Ita Doctor Angelicus 2. a. quaest.22. art. I. arg. Sed contra , aite Tria commendat Aposto lus e manent autem es , spes , charitas, tria

hae s major autem horum es charitat et etsi iacharitate includantur duo illa praecepta ; major tamen Acta ess esse, non sola. Deside igitur ne-

bis quam multa mandata sunt, quam multa de

spei Ne vero autumes, fidem, & spem imperari necessario a charitate,monet 1. 2. quaest. 6 2. art. q. Oportet, quod ordine gereerationis

es praecedat spem , ct charitatem . Ipsania quoque fidem praecedere solent deliberationes innocuae, & dispositiones ex gratia procedentes , inter quas est affectus piae credulitatis , seu voluntatis imperium , quo intellectus, auxiliante gratia, submittitur in

obsequium fidei. Ita Theologi omnes Catholici contra Iansenistas , quibus Fidei est

prima gratia , ct fons omnium aliarum, ut libertas fidei, & inde consequens ejus moralis bonitas, & laus maxima destruatur .

3 Denique, quis, nisi novitatis spiritu

insaniens, cupiditatis arguet omnes omnino justitiae, misericordiae, temperansae, castitatis, prudentiae , fortitudinis , mansuetudinis actiones, quoties intentionem sibi non praefixerint charitatis Evidens est, in scopum istum charitatis, vel etiam cupiditatis, non collimasse Gentiles , & impios,

de quibus Augustinus lib. de spiritu, & lia

tera cap. 26. ait Ipsi homines erant, in obula natura inerat illis , qua legitimum aliquid anima rationalis, edi sentit, ct facii: O ,sicut non impediunt a vita aeterna justum quadam peccata venialia , 8 quibus hae vita non ducitur ; sic ad salutem aeternam nihil promunt

impio aliqua opera bona , sin8 quibus di ci lim8 vita eriuilibet pessimi hominis inoenitur. Legitimum istud, quod in Gentilibus anima rationalis & sentit, & facit, illa bona opera neque proveniunt a Christianorum fortitudine , quae charitas est , utpote a Gentilibus remota; neque a propria ipsis nascitur fortitudine, quae est cupiditas 3 arbor enim mala fructus bonos facere non potest. Iterum Augustinus lib. I. de peccato

rum meritis cap. at . Undesit,ut homo ab ineunte aetate .... ad virtutes ceteras provectior,

aptiorque consurgat; ct tamen eo loci sit, ubi ei

190쪽

ei praedicari gratia Christiana non possit e Is itaque Christianorum fortitudine, seucharitate nondum pollens , ad virtuter ceteras provectior, aptiorque non provehitur

cupiditate, quae tortitudo gentilium est.

Undenam autem ad virtutes caeterat; morales scilicet, a fide, spe, charitate Christiana distinctas, tantum et roboris est Iam edocuit Augustinus et Ipsi homines erant, Oviis illa nattirae inerat illis, qua legitimum aliquid anima rationalis, e entit, O facit; accedente saltem Dei auxilio, sive supernaturalis, sive naturalis ordinis speciali. Charitas igitur. fortitudo Christianorum merito appellatur, quia ipsis propria , non gentilibus communis est: legem implet, adversis non frangitur, omnia suffert, omesa credit, omnia sperat, omnia fustinet 1. Cor. 13. Sic & propria gentilibus cupiditas, eorum fortitudo est ; quia vires & stimulos ad peccandum suppeditat acriores i non quod siue cupiditate voluntas hominis ad malum non suificiat ; cum & primis hominibus, etsi nullo cupiditatis stimulo intus pulsaren tur, peecatum Daemon persuaseritet Sic etiam uon omnis boni operis potestas homini adempta est, simul atque defecerit charitas i etsi haec praecipuum ad ersus vitia praesidium iit, & bonorum operuim, atque omnis justitiae firmamentum. Non magis obest nobis S. Fulgenistius ad Monimii in cap. I S. dicens: Voluntarporro creaturae ration alis sin8 qualicumque amore non potes esset nec sic potest diligere , ut amorem Dum non velit ad aliquid religare; quae inter Summum bonum, d quo creata est, ct insimum bonum, cui praelata est, medio quodam loco posita , profectio aut in insimo bono necesse es miserabiliter jaceat, aut in Summo bona veraciter feliciterque requiescat. Subdole praetermittit adversarius quod sequitur: quodam etenim amore rapitur , seu eum obedientis Dblevatur, ct Creatori bono benesubjicitur : e com superbia deprimitur, ut creaturae bonae mala dominetur. Istud

nempe, quod adversarius supprimit, satis indieat, non de actu quolibet, sed de amore passim dominante sermonem Fulgentio esse. Verissimum scilicet est, in quolibet

homine amorem aliquem praevalere, aut creatoris , aut creaturae: nullum interutrumque statum esse medium et aut miser

biliter quemlibet jacere in bono infimo,

aut veraciter feliciterque requiescere in bono Summo.

Dc singulis autem actionibus intelligi id non posse liquet ex ipsa S. Patris addita

ratione,quodam etenim amore rapitur, seu cium

Constitutio TheoI. propugn. Tom.II. obedientia ublevatur, ct creatori bono bene subjicitur vi e cum superbia deprimitur, ut

creatura bonae male dominetur. Clarum est,

non singulis actibus hominem quemlibet sive fidelem , sive infidelem amore rapi, &sublevari obedientia ac se subjicere Creatori , aut deprimi superbia, ut creaturae bonae malo dominetur et quoties enim sive fidelis , sive infidelis solvit debitum , depositum reddit, miseretur pauperis: cunia amat, honorat parentem, nihil de Deo cogitans , aut debitii et obedientia, non propterea necesse est in singulis illis actibus superbiam occurrere, & dominatus ambitionem . Istud evincit omnium mortalium eo perientia , adstipulantibus Scripturis, Patrum,ac Pontificum variorum definitionibus, quas damnato oppositas articulo vidimus tota hactenus contra cum dissertatione .

Ipse se Fulgentius tum hic,tum alibi satis ab erroris suspicione liberat; ut, cimo libro de Incarnatione , & gratia cap. 2 6. ait: aeuo quibusdam eum centibur Deum , nec sicut Deum glori cantibur cognitio tua nihil profuit adstatem , quomodo potuerunt hi justi esse apud Deum et quisse in suis moribur, atque operibus bonitatis ali ut ervant, tit hoc ad em Chrisianae dei, charitatimque non referant quibus aliqua quidem bona , quae ad societatis humanae pertinent aequitatem , inesse postunt rised quia non charitate Dei sunt, prodesse nou possunt. Ut detestabiIe vitium est superbia, qua homo nolens per obedientiam subjici Deo, deprimitur, ut creaturae bonae malo dominetur; non potuit illud a S. Fulgentio inter bona opera numerari, neque adsocietatis humana pertinet aequi

talem et eadem tamen bona opera non nascuntur ex amore Dei, qui omnia agit propter Deum , quemque Deus remuneratur, ut ad

damnati dogmatis patrocinium requiritur rneque per illa homines in summo bono veraciter ,feliciterque requiescunt. Perspicuum igitur est, Fulgentium non docere, quod homo quilibet, seu fidelis, seu infidelis peractiones singulas , aut miserabiliter jaceat in bono infimo , aut in summo bono veraciter,seliciterque requiescat. Adde,quod miserabiliter jacere in bono infimo peccatum designet lethitarum , quod ne adversarii quidem palam agnoscere ausi fuerint in omnibus actibus, qui ad Deum charitate non referuntur; etsi ex e rum id sequatur errore , cujus absurdissima,& prorsus ineluctabilia profiteri publicheonsectaria erubescunt.

s Frustra quoque subsidium errori petitur ex S. Prospero libro sententiaruin sen-Y et ten

SEARCH

MENU NAVIGATION