Sanctissimi domini nostri domini Clementis papae 11. Constitutio unigenitus theologicè propugnata. Tomus primus quartus cum synopsi

발행: 1719년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

a Constitutio Unic

facite. Audi nune quomodo id explicet D. Thomas ex Augustino i Augusinus in Psalm. 3 . conc. a. in sine et haec F recte flant; laudex

Dei sunt .... Cum enim Deus laudatur de bono opere tuo, Deum laudas ; O,cum blasphematur Deus de malo opere tuo, Deum blasphemas . Rursus in I.Cor. Io. Iect. . Dicendum e ,

inquit,qubd non ei I necessarium,qu)d omnia in Deam referantur actu,sed habitu. ctui enim facit contra gloriam Dei, facit contra hoc praceptum; non qui non dirigit in omnibus actibus intentionem ad Dei gloriam . Si,dimisso Augustini interprete, & Sectatore Angelico , ipsum audire magis placeat Hipponensem ; is lib. s. de Civitate Dei cap. et q.

docens fraenandas eme cupiditates, motivum designat, non propter ardorem inanis gloriae; sed propter charitatem felicitatis aeteranae r ubi amor concupiscentiae coelestis, non solum ut honestus, & salubris proponitur finis certamini contra motus illicitos; sed etiam charitatis nomine decoratur. Sermone So. de charitate, alias de tempore 3 p. in illud i. Cor. Is . Si linguis hominum loquar,ctaneelirum, charitatem autem non habeam cte.

Sic legitur: Suid illa ( charitate elius nonoanitati, sed aeternitati e Nam ideo tolerat omnia in praesenti vita , quia credit omnia defutura vita ; er suffert omnia, quae hie immittuntur ; qui perat omnia, quae ibi promittun

In Psalm. iro. Quando facit bonum opus , propter vitam aeternam fac ; nam, si opus bonum feceris, ut terrena tibi abundent,scit i-sra tua, qui aciat dextera tua . . Noli facereni propter vitam aeternam; Si ideo facit, se-

eurus eris; hoc enim mandavit Dominus .

Serm. Io. de Verbis Apostoli; Ecce propter quam vi ouem fac bonum et ecce propter quam visionem noli sacere malum . In Psalm. ia T. Unam petii a Domino i Via de quomodo ardeat timor iste casus , timor o rus , timor sincerus; unam petii a Domino, hanc requiram. Quid e ut inhabitem in domo Domini per omnes dias vita aeternae . Ruid spropter aeternam felicitatem e Audi quid sequatur; propter contemplationem Domini . Ubique amor concupiscentiae eoelestis, qui spei proprius est , approbatur velut dignus operibus Christianis . Lib. Io. de Civitate cap. q. circa mediuma Ut homo sese diligere nosset , confiitutus es et is, quo referret omnia, quae ageret, ut beatus esset. Non enim qui se diligit, aliud esse vult,quam beatus. Rest re itaque actiones in beatitudinem aeternam non est incongrua praeceptis adimplendis

intentio.

Verum, quidquid sit de operibus, ut

NIT Us propugnata si g

aeternum praemium mereantur; ad quod utrum necessatia sit explicita in Deum per charitatem relatio, de quo inter Scholasticos disceptatur; certissima Augustini sententia est , non exigi charitatem, ut aliqua legis obedientia absque peccato sit. Nullus enim tergiversationi, nullus sophismati locus relinquitur in apertissimis convictionibus a me toties inculcatis: Inter caeteras ex lib. I. de Gratia cap. et . ubi Assueri Regis Assyrii, & infidelis animus iracundia furens ad mansuetudinem a Deo conversus describitur , atque ejus lenitas, qua & Estherem benigno excepit, & impium contra Iudaeos latum decretum abrogavit, vocatur ab A gustino voluntas bona, quam Deut in ipso imterna, ct occulta . mirabili , ct ineffabili pote-FIate operatus est vi manente tamen Alssuero in tenebris infidelitatis,& a Theologicis vi tutibus remoto. Ea lenitas ab Augustino laudata, quae fuit debita legi naturali obedientia, non fuit hypocrisis, aut peccatum , utpote, Augustino iudice,munus Dei; neque tamen ejus radix fuit charitas in Decalogo

praescripta, & quam adversarii ad evitandam hypocrisim in omni obedientia postulant, lege, ut putant, indispensabili. Quid faciant Polemonis continentia, &sobrietate, ad quam in Schola Xenocratis philosophi gentilis , & ipse manens Ethnicus conversus est e Hypocri sim, aut peccatum appellare non pomunt, ne Deum st tuant hypocrisis authorem , & maximo hypocritam, qui tot legibus prohibeat, & tantis puniat suppliciis peccata, quae tamquam singularia dona largitur hominibus, ut de sobrietate illa, & continentia testatur Augustinus Epist. Igo. quaeque Deus , ut ait Augustinus lib. i. de gratia cap. 2 . interna, edocculta ; mirabili, ae instabili in eordibus hominum potessate operatur Quid autem in

sua hypothesi Quesnellus cum suis sentiat de Augustino, qui ( si vera Quesnelli Propositio est hypocrisim Polemonis , & ADtueri praedicet tanquam voluntates bonas e Illarum radicem non fuisse in terra viventium , neque charitatem proprie dictam , omnibus indubitatum est. Habuerunt ne Romani veteres, notissimi Ethnici, radicem operum suorum in terra viventium Num processere illa ex charitate e Nullus asseret catholicus i minus a

se rex Quesnellus, penes quem sides est prima gratia, juxta Propositionem a T. & juxta quis Sies gratia nihil amare possumus, nis ad no-sram condemnationem . Agnovit tamen ingentilibus istis opera bona, & omnis noxae expertia Augustinus lib. s. de Civitate Dei

242쪽

Pars LPropos XLVII. Cap. V. s

eap. et r. iustitiam scilicet, ct actus Frenuos, quibus a Deo promeruerunt imperium . Iustitiam autem illam , & actus strenuos caverit

Augustini discipulus peccati, & hypocrisis

macula conspergere, nisi Deum finxerit impium peccati, & hypocrisis approbatorem , remuneratoremque, quo nihil excogitari potest a Sanctitate Numinis, lapicntia, justitia, magis alienum. Aliud igitur Augustino est,radicem habere in terra viventium, radicemque charitatem dici operum ad veram pietatem, salubrem justitiam , atque aeternam beatitudinem pertinentium; aliud, radicem illam esse necessariam actionibus humanis omnibus, ut sint qualiscunque legis naturalis obedientia, immunis saltem ab hypocrisi, & peccato.s Hinc pariter responsio patet ad aliud, quod objicitur ex libro de gratia , & Iibero

arbitrio cap. ig. Hae omnia pracepta dilectionis (Dei, & proximi id est, charitatis, tanta, ct tali unt, ut, quidquid se putaverit homo facere bene, at Ap charitate , multo modosiat bene et ubi si bene intellexeris de

bonitate coeleste praemium promerente, non litigabo; si de bonitate qualicunque moram Ii, innocua saltem, de sum ciente, ut hypo-erisis evitetur, & peccatum, repugnantem offendis Ecclesiam Catholicam , & maxime Augustinum. Ecclesiam inquam catholicam, quae damnat Bajanum Articulum Id. Non es vera legis obedientia, quae sit 8 cbaritate. Et as. Omnia opera insidelium sunt peccata, Ophilosophorum virtutes sunt vitia. a T. Liberum arbitrium 8 gratiae Dei adjutorio non nisi ad peccandum valet. Repugnat,& Augustinus tum in clarissimis, quae jam protuli, exemplis; tum in eo, quod de similibus impiis,& uti a fide,ita a charitate procul exulantibus ait Iib. de Spiritu, & lit. cap. 2 6.

In numero etiam hominum impiorum,nee Deum merum veraciter justeque colentium quada facta vel legimus, vel novimus, vel audivimuI, quae fecundum jussitia regulam non soli m non vituperare possumus ; verum etiam merito ju-

seque laudamus; quamquam discutiatur quo e flant, vix inveniuntur , qua justitiae debitam laudem, defensionemque mereantur I quia pleraque, non omnia, vel in honorem falsorum numinum , vel ex vana gloria, vel alio fine illicito facta labem contrahunt iniquitatis .

Cur vero non omnia in eis iniqua sint , non inhonesta, rationem ibi reddit Augustinus; quia ipse homines erant, O vitae tua natura inerat illis, qua obiimum aliquid allima rationalis, ct seniit, Ofaciti Ssic ut non impediunt i vita aterna justum quadam peccata venialia, Pp quibus haec vita non ducitur ; Aa alutem aeternam nihil prosunt impio aliqua opera bona, sine quibus di illim/ vita eriti liabet pessimi hominis invenitur.5 Eadem responsio diabIvit quod opponitur ex libro de dono perseverantiae

cap. 16. Si autem gratia pravenit sidem, quoniam praevenit voluntatem, profecto praevenit omnem obedientiam , praevenit etiam Charitatem, qua una veraciter, Osuaviter obeditur ;veraciter, seu prout oportet ad veram justitiam, ad veram pietatem, meritum salutiferum , veram beatitudinem ; quamvis sine charitate pluribus praeceptis obedientia praestari valeat, quantum sufficit ad vitandam hypocrisim , & peccatum, ut pluribus ex Augustino testimoniis, & exemplis jam demonstratum est. Alius objectae sententiae sensus esse potest, quod una charitas verae , & suavi obe

dientiae obtinendae modus prae caeteris optimus sit,praescindendo, an non etiam alia verae obedientiae ratio sit. Tertia Augustiniani textus interpretatio videtur non incongrua, si charitas non accipiatur rigido pro tertia solum virtute theologica ; sed pro quolibet affectu pio, quo diligitur quod jubetur . Quisquis enim in Sanetissimi Doctoris operibus pacato ingenio, & non spiritu

novitatis versatus est, facito agnoverit, variam apud Augustinum esse vocis charitas acceptionem,ut superius indicare coeperam,& nunc in Lectoris commodum iterum , &copiosius ostendo. Lib. s. de civit. Dei cap. et q. amorem beatitudinis vocat tiraritate elicitatis aetem

Serm. 3so. de charitate,alias de tempore 3 v. dicitur: Charitas ideo tolerat omnia in praesenti vita, quia credit omnia defutura viata is eri omnia, quae hic immittuntur ; quia sperat ometia, qua ibi promittuntur : quae charitas sistens in amore beatitudinis , quam sperat, videtur ad secundum potius virtutem theologicam pertinere, quain ad ter

tiam a

Lib.de Uirginitate cap. 3 R. obedientia extimore gehennae elicita charitas Augustino est; licet imperfecta. Eae enim, inquit, timor igno aeterni,propter quem devitandum Deo inservire, nondum es utique perfectae charitatis. Quid autem perfectae hic charitatis nomine Augustino est indicatur ab ipso beatitudienis desiderium,mox ratione reddita cur prior

charitas imperfecta sit. Aliud est enim O inquit J desiderium praemii, aliud formido supplicii: alia voces sunt, fiui, ibo a spiritu tuo,&quo Uacie tua fugiam e Et aliae voces sunt,

Unam

243쪽

o 6 Constitutio Unici

Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo ilia . et Imo quemlibet amorem recti, quamlibet volitionem bonam Augustinus subinde donat nomine charitatis. Ita in psalm. s.

num. Is . Pes anima rect8 intelligitur amor, qui eum pravus est,uocatur cupiditas, aut tibi do i cum autem rectus, dilectio, aut charitas .

Lib. a. ad Bonifacium cap. s. Suides boni eupiditas, nisi charitas e Lib. de Gratia Christi

cap. a I. Quasi vero aliud sit bona voluntas , quam charitas e Lib. 8. de Trinitate cap. to.

Ruid es dilectio , ct charitas nisi amor boni e

Serm. 32. de tempore dicitur: Licita es humana charitas, qua uxor diligitur et illicita, qua meretrix , vel uxor aliena ; humana est i' ut dixi, licita est, non solum autem ita liciata es, ut concedatur . sed ita licita est, ut, si

defuerit, reprehendatur. Liceat vobis Atimans charitate diligere conjuges , diligere Disi ,

diligere amicos vestros, diligere concives ve-s os ; sed videtis, clam charitatem esse posse in impiorum, id est Paganorum, Iudaeorum ,

Haereticorum

Denique adversarii, quia adaequatam esse statuunt in Augustini Sententia divisionem humanorum actuum in charitatem , &cupiditatem,necessario admittere coguntur, juxta S. Doctorem in Psalm. 3 - Serm. 2.Dum. I 6. omnem actionem bonam esse chaiaritatem ; voluntatem non inebriandi se, esse charitatem; voluntatem cantandi hymnum, esse charitatem ; voluntatem non faciendi fraudem, esse charitatem, atque ita de caeteris boni faciendi, vel mali omittendi volitionibus, omnes apud Augustinum charitatis esse titulo dignas; velut synonyma enim apud eum habentur Iaudare Deum, diligere, honorare, quaerere ejus gloriam . Hinc, dum loco citato ait,Tota die Deum

laudare quis durate Idem est ae si dicat Deum diligere tota die quis durate ad quod

respondet. Suggero remedium unde tota die

laudes, diligas Deum, fl vis. Euidquid egeris, bene age, edi Iaudacti, dilexisti Deum. Euando

cantas hymnum, laudas, diligis Deum: Cessa- si ab hymno cantando, di cedis, ut reficiaris 3 noli inebriari, , laudasti, dilexisti Deum. Discedis, ut dormias inoli surgere ad malifaetendum, O laudasti, dilexisti Deum. Negorium agis, nolifraudem facere, O laudacti, dilexisti Deum. Agnovit igitur Augustinus in his omnibus actibus, de volitionibus, quas vel ut Dei laudes praedicat, obedientiam bonam, quae tamen proprie dicta charitas non sit, sive actus, sive habitus virtutis inter Theologicas praecipuae .

Quanto igitur prudentius, & religiosius

adversarii amplecterentur communem Ecclesiae sententiam, & juxta eam Augustinum intelligerent cum Eminentissimis Bellarmiano , & Aguirre , peridoneis Ecclesiasticae traditionis testibus , toto superiori chpite allegatis i Eorum explicatio consona est Doctori Angelico, & apud ejus passim discipulos celebratissima: est certissimo S. Satelli, Seraphici, & totius Scholae ejus tam Catholicae, tam Religiosae. Quaecumque demum alia probabilis euiis piam videbitur Augustini interpretatio, non reluctabor; modo non sit ejusmodi, quae falsa pietatis specie Deum constituat erroris ,

ad impietatem sacrilegam , & atheismum proxime ducentis authorem, ut nostri eum hic constituunt adversarii. Ut enim toti Augustiniani haberi volunt, & ejus velucantonomastice discipuli, subscribere coguntur tot ejus textibus apertissimis, quibuTaliquas infidelium in infidelitate manentium , atque adeo, omnis fidei, omnis salutiferae charitatis expertium actiones praedicat, ut juste meritoque laudandas, ut Dei m nera, que Deus interna,Oocculta si mirabili, ae

inessabili potesate operatur; ut justitiam,qua dDeo promeruerint imperium . Quae si simul, Augustino judice,peccata fuerint, & hvpo- erilis, ut hactenus statuunt adversarii, nubia superest, qua elabantur, via, quin eum faciant non solummodo iniquitatis encomiasten, sed etiam fingentem Numen, quod peccata, & hypocrisim approbet, ac praemio remuneretur, quae gravibus deberet vindicare suppliciis . Istud tam detestabile comsectarium nullo sophismate, aut studiosae ratiocinationis arte a me elicitur; sed sponte fluit, utpote in antecedente patentissime

contentum

Instant nihilominus aduersarii ex libro de gratia Christi cap. 26. Quid autem bonis ceremus , nisi diligeremus e Nemo bonum facit,nisi volens, atque adeo diligens r nam qui

opus praeceptum mere exterius operatur

timore, ut Scholastici vocant , serviliter Proili, retinens desiderium peccandi, si abesset periculum supplicii, obedientiam simulat, non praestat.

De quo autem illic bono agitur e De bono , inquit Augustinus, quod ad pietatem pertinet, veramque justitiam. Ad tale bonum non restringitur Propositio ; sed ad omnem extenditur, etiam legis naturae obedientiam . Aliud scilicet opus est ad pietatem pertinent, veramque juclitiam , quod in impiis, & infidelibus, quamdiu tales permamnent, nec ad conversionem divinitus adjuti se disponunt, non reperitur; aliud opus solui Uisitigeo t

244쪽

8 Pars II. Propos

Iuni modo moraliter bonum, qualis est legis alicujus naturalis obedientia, honorandi parentes, reddendi depositum, solvendi deis bitum , administrandi civilem justitiam, auferendi offendiculum caeco, ne cadat, impediendi hominem, ne se occidat, subducendi

infantem , ne a currente equo obteratur ,

dandi frustum panis pauperi, ne fame pereat, & plura ejusmodi, quae etiam cuilibet barbaro natura dictat esse facienda .

Nihil eorum fieri posse sine explicito dilectione Dei, imo sin8 proprio dicta charitate, alias fore semper peccatum, & hypocrisim, etiam absente omni prava intentione, ac circumstantia, non Augustinus a sed cum Luthero, Calvino novaturiens Quesenellus assirmate Obedientia legis prosuere drahet exsonte, ct hie fons est charitas. Quando Dei amor es illivi principium interius, O Dei gloria ejus sinis, tunc purum es, quod apparet exterius ; alioquin non es nisi vpocrisis , aut

fassa j itia. Quid autem Deus in Scriptui rise Proverb. e. 8. Ego diligentes me diligo .i X. Petri c. q. Charitas operit multitudinem peccatorum. I. Ioan. . cap. . Omnis qui Hiligit , ex Deo natus est. Et in sensu proprio,& obvio charitas sive pro actu accipiatur,

sive pro habitu, intelligitur j iistificans: EI-tem non aliam intelligi a Quesnello, ex ejus

propositionibus exploratum est, nam praetermissa et g. Prima gratia, quam Deus concedit peccatori es peccatorum remissio, juxta I S. Fidex justi at, quando operatur ; sed ipsa nouoperatur nisi per charitatem i hanc enim non operari nisi operante fide, Theologis omnibus indubitatum est, neque de hoc dubitant

adversarii.

Igitur quotiescunque charitas operatur obedientiam legis, quod Quesnello necessarium est, ut obedientia non sit peccatum , &hypocrisis, semper est justitia, vel justificatio, di amicitia cum Deo. Consecutionem esse legitimam, & plura errorum monstra in ta-Ii principio contineri, quivis mediocriter theologus facile deprehendit; damnata videlicet a pluribus olim Pontificibus, &Trudentino Concilio, adversantia Scripturis, &traditioni, maximE Augustino .

Hactenus expedivimus argumenta Hexaptorum, si tamen argumentorum nomine appellari mereatur incondita textuum congeries; ex qua quomodo stabilienda sit Propositio, Lectori divinandum relinquitur: quod non cuilibet semper facite: nequo conduceret forto adversariis mentem suam ubique exprimere distinctilis ; non enim novis haereticis apparet consultum, sensuum suoruin impietatem statim initio omnetria constitutio Theol. propugn. Tom.II.

XLVII. Cap. v. gly

prodere, donec partes suas, in entibus inferis, praepotentis alicujus Principis, vel Reipublicae authoritate firmaverint. Interim promovenda novitas est quibus potest artibus, de inter caeteras,obscurorum, quotquot corradi ex Patribus possunt textuum coacervatione, qui ab ignorantibus, non ut oportuit intellecti, videantur erroribus patrocinari est Hexaptis more suo suppetias fert

Collato= Prop sitionum damnatorum cum Scriapturit, O SS. Patribus. Addit is ex Augustini libro contra Faustum cap. 2 T. Sola charitate i itia legis impleri potest i Et libro de

catechia andis rudibus cap. ao. Iegem non immplet nisi charitas . Clim praecipua legis praecepta sint de diligendo Deo, & proximo propter Deum, patet, impleri legem non posse sino charitate. Non istud dogma est, quod in elaelli PropositioneCatholici re prehendunt, aut damnat Constitutio . sed quod ad quamlibet legis obedientiam requiri charitas dicatur, &fassa declaretur j

sitia , aut vera hypocrisis, quoties alterius virtutis motivo quantumvis honesto, &absque ulla pravitatis circumstantia obediis tur legi qualicumque, etiam ordinis naturalis . Quae opinio tot execrabilium dogmatum fodina est, ut post demonstrationes adeo manifestas, & iteratas contra eam toties Sedic Apostolicae censuras non appa-seat cui placere imposte eum possit, nisi iis,

qui cum supremae auctoritatis reverentia omnem exuerint religionem.

- Si senseris, nullam impleri legem sine eliaritate lath dicta, quae Augustino aliud

non est, quam bona voluntas, non refragabimur ; sed indo nihil est pro necessitate eharitatis perpetuae actualis juxta appellationem propriam , seu dilectionem Dei ex .plicitam, & super omnia benevolam, seu justificantem, ut explicat Quesne Ilus.1 o Protruditur & illud libri s. contra a. epistolas Pelagianorum cap. I. Sic eos liatera oce dit, aut apert/ etiam i reos, non faciendo quod praecipit, aut putauis se facere quo piritali, qua ex Deo es, non faciunt charitate; ita remanent aut aperte iniqui, aut D taciter justi . Ipse se explicat Augustinus, ubi textus integer attenditur: me es, inquit quod etiam superius demonstravimus , eos esse

sub lege, qui lavorantes Dei justitiam, O suam violentes constituere, I uia Dei non sunt subiecti. Putant enim, se arbitrii sui otribat implere legem iubentem, edi i a implicati superbia ad gratiam non conoertuntur juvantem .

Tum sequuntur verba, quae collator objicite

post quae pergit Sanctus i In aperta iniquia F f tate

245쪽

so Constitutio Unio

tale evidenter elisi, insallaci j itia insipiemter elati, ae per hoc miro quodam modo ; sed

tamen vero justi iam legit non implet justitia , quae in lege es, vel ex lege ; sed quae in spiritu gratia .... quod planius, O brevis, ita dici potest . Iuclitiam legis Dei non impleri, cum lex iubet, O homo quasi suis viribus facit; sed eum spiritus assjuvat, edi hominis non libera , sed Dei gratia librata voluntas facit. Logis itaque sustitia est, jubere quod Deo placet, vetare quod displicet. In lege autem justitiae Proire literae, di extra eam nullum Dei adjutorium ad recte vivendum requirere. Ubi

perspicuum est, non agi de obedientia legi praestanda motivo charitatis Theologicae ;sed de excludenda Pelagiana superbia diisetante, nobis lassicere legem,qua ostenditur, quid facere debeamus, & liberum arbitrium cum propriis naturae viribus , ut fiat quidquid praecipitur. Quae elatae mentis persuasio effeti, ut ad Salvatorem pro necessario eius gratiar subsidio non recurratur. Unde Pelagianus semper magis redditur indignus gratia, dignus autem, qui suae relictus infirmitati justitiam minimo consequatur. Fallitur proinde, dum sibi justus , & legi obsequens videtur; cum semper in sua maneat iniquitate , quam infi- deIitate. & superbia auget potius, quam extinguat. Facta autem in objecta periodo mentio charitatis satis determinatur a circumstantiis, ut censeas significatione latiore, quam pro principe virtute theologica vocem charitas adhiberi, juxta illud ab Augustino saepius usurpatum: fit id es bona volanistas nisi charitas e Et quid est charitas ni bona voluntas' Usu venit hie dilectio Dei implicita omnibus bonis actibus & fine proximo honestis conveniens,si nulla prava circumis stantia vitientur, ut superiore capite Eminentissimi Bella tminus , & Aguirre cum S. Thoma, Salesio, &Scholasticis eos communissim h sequentibus exponunt. ri Non plus probat quod opponitur ex Quaestionibus in Deuteronomium cap. qSiforinsecus ea,qua Deus jubet, manibus flant, di in corde non flant, nemo es tam insumus, qui praecepta arbitretur impleri. De Pelagianoruin haeresi hie aliquid praemittendum. Non solus eorum error fuit negata gratiae necessitas ad implendam legem, sed etiam asserta temere bonitas operis; modo ex objecto seu ossicio honestum esset, qualicumque fieret ratione seu fine, etiam perverso. De quo acris fuit Hyp- ponensi antistiti contra Iulianum disputatio, praesertim lib. . cap. 3. quo multum exultat Luesi erus resolutione a. contra conm

ENIT Us propugnata si

clusiones Ece lanas. Calvinus lib. I.Institutis cap. i . Michael Bajus lib. a. de virtutibus impiorum cap. a. Sed nihil illos indo pro suo contra Ecclesiam errore, qui Quemello communis est, habere praesidii, pridem camtholicae doctrinae vindices ostenderunt. Sic ergo de plerisque philosophorum, & aliorum infidelium apparentibus virtutibus Augustinus:Virtute civili non Oera ; sed veri mili daemonibus vel humanae gloriae servierunt. Unde inquit S. Doctor fuere virtutes tia tali sine turpes, atque deformet; ct ideo nulla

modo germana, veraeque virtutes . Ibidereia:

Absit enim, ut sit, vel dieatur voluntas bona , qua in aliti, vel in se ipsa , non in Domino glimriatur. Opera itaque externa, quamlum vix appareant honesta , si fine malo patrata fuerint , peccati nigredine inquinantur, & bona esse desinunt . Ita Augustinum interpretatur AngeIi

lect. s. Cum dicitur omne, quod non es ex Me, peccatum es, sic intelligendum Uir omne, quod es contra Hem , vel conscientiam , peccatum es, etsi ex genere suo bonum videatur; putas paganus ad honorem suorum Deorum Virginiatatem Ieruet,vel eleemosnam det,hoc ipso pe eat, quia omnis insideliter vivens, vel agens, peccat. Sensus itaque Augustinianae sententiae est; ad veram legis obedientiam, vel boni operis exercitium laudabile, & pium non sufficere actionem externam , quae ma nibus fit, sed requiri bonum animi affectum, sive intentionem virtutis; sino qua opus, quodcumque mi insecus fit, inane prorsus est, & pro nihilo reputaturr ea vero si adfuerit , etiam deficiente externi operis p testate , pctrum illi es utique eum hominibus bona

voluntatis, remunerante etiam Deo voluntatem bonam , ubi non invenit facultatem . Subscribi inus itaque Augustino dicenti, orinsecus ea,qua Deus jubet, manibus flant, di in eorde non ne, nemo es tam inmul ut, qui praecepta arbitretur impleri. Quis nempeianae mentis, aut Pelagiana non aspersus misligine theologus dubitet, quin qui manum a spurcitia, ab ultione, ab injustitia inviatus continet, non propterea vere mitis, castus, & justus in Dei judicio habeatur, ne que legem impleat, virtutum exercitia praecipientem. Sed nihil inde adversarius conficiet pro necessitate charitatis theologiacat, ad omnes obedientiae actus,adeo, ut falsa justitia, aut hypocrisis sit, quidquid inferioris intentione virtutis sive moralis,sive etiam theologicae praestari contigerit. I et Denique intorquetur illud Augustini ad psalmum 6 p. Per charitatem lex im

246쪽

s a Pars II. Propo I. XLVII. Cap. V.

pletur, non per tiniorem et de ad psalm. T. Ex corde nullo modo feri potest,quodformidine Apoena, non dilectione juclitia . Charitat totam legem impleri,omnibus indubitatum est; quia fortis est ut mors dilectio, nec flumina obruent illam: Charitas patiens est,henigna est, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet; nihil denique tam arduum praecipitur, quod charitas non avide amplectatur, & non omnimode perficiat, Non tantum roboris est timori, qui saepe secum patitur affectum peccandi,si posset impune,

ut docet S. Thomas a. a. q. I s. art. s. Timor servitii non est numerandus inter T. dona Diaruus Sancti, licet sit si Spiritu Sancto ; quia

pote si habere annexam voluntatem peccandi.

Quamquam & timor servilis aliquis adeo efficax esse potest, ut voluntatem peccandi emcludat : talem dari posse, & subinde existere, Tridentinorum Patrum sententia fuit indi cata sessit . cap. . Perfectior quoque metus filiorum est; alius vero timor hypocritarum,

qui propter solam infamiam apud homines

incurrendam a eriminibus exterius abstinent, pleni affectibus illicitis . Similis huic est timor latronum, dum a latrociniis abstinent tunc solum , clim supplicii ab hominibus infligendi imminet periculum et talis quoque reprehenditur Judaeorum timor, qui prae oculis habentes poenam mortis transgressoribus legis decretam,a vioIatione ejus publica abstinebant,dcubicumque convinci a judicibus possent; in

occulto autem, praesertim in intimis animorum recessibus pleni erant immunditie,& Ii-hidine peccandi. PIurimum itaque interest, qua formidine ducaris; unde Iansenistae perperam timorem sine discrimine veIuli bestiis

Proprium aspernantur, vix aliud ingeminantes identidem praeter charitatem, qua nihil est ab eorum actibus remotius. Cath licis in summo , ut meretur, pretio charitas est; sed non contemnitur , non negligitur varia superius relata utilis , & honestissima

formido. Sic a Scripturis, Summis Pontificibus, Patribus , & aliis Sanctissimis Magistris edocti sumus. Ecclesiastici cap. r. Initium Sapientia timor Domini.

Proverb. I . Timor Domin ons vite , ut declinent d ruina mortis aterna. Isaiae cap. 2 6. juxta septuaginta In te pretes: A timore tuo coaecepimur,o peperimui

spiritum salutis. Rursus Ecclesiastici r. Timor Domini ex

pellit peccatum

Augustinus Tract. p. in Epistolam Ioannis: Timor Deisse vulnerat, quomodo medici constitutio Theol.propugn. Tom.II.

ferramentum putredinem tollit. Opus ergo est,ut intret timor primo , per quem veniat charitas: timor medicamentum,charitas sanitas . Libro

de catech iEandis rudibus cap. s.Rari me accidit; imo vero numquam,ut quisquam veniat

volens fleri Christianus , qui non sit aliquo Dei

timore perculsus ; & quidem timore mortis

aeternae,dc perennium cum ea suppliciorum .

Neque solum hoc impulsus timore Ecclesiam ingreditur; Sed etiam in ea constans perseverat , cum sanguinis, ubi opus est, e fusione. Ita Augustinus lib. II. de civitate cap. I S. M Si enim consideremus diligentius,M etiam cum quisque pro veritate fidelitet,, & laudabiliter moritur, mors cavetur.

,, Ideo quippe aliquid ejus suscipitur, nE,, tota contingat, & secunda insuper, quaen numquam finiatur, accedat. Suscipitur ,, enim animae a corpore separatio, ne, Deo si ab anima separato , etiam ipsa separetur ,, a corpore, ac sic totius hominis mort ri completa, secunda excipiat sempiterna. is In psalm. ia T. circa finem. M Qv -,, modo si videas avem cadere in muscipuri lam, facis majorem strepitum, & volat, de muscipula et sic & martyrum jam forthri aliqui ipsorum intendebant collum im dulcedinem vitae hujus; Dominus,qui eratis in illis, fecit strepitum gehennarum, &si erutus est passer de laqueo venantium.

Non igitur de istiusmodi timore est , sed de humano,latronibus, ut dixi,&Iudaeis pIurimis communi,de quo ab Augustino dicitur in psal.IT .Ex corde nullo modo seri potes quod formidine sit poena, non dilectione justitiae . Exeorde scilicet nullo modo fieri potest, quod fit solummodo infamiae metu apud homines incurrendae & infligendi cujuscumque ab hominibus supplicii; cum enim neque ipsi

corda intueantur, neque pravitas cordium,

si exterius non prodeat, ulli subjaceat apud homines poenae , infamiae, aut reprehensioni, evidens est, formidine istiusmodi solae, imperari, sola effici externa opera praecepta,& a prohibitis abstineri exterius; sed dilectionem justitiae non obtineri. Talis timor veram legis obedientiam non efficit, sed sim ulatam , expertem meriti, laudis , &honestatis i tali proinde formidini apte convenit censura hypocrisis; non vero timori suppliciorum perennium , quae cum statuanis tur a Deo intuente , prohibente, vindicante etiam intima animorum peccata, & desideria perversa vi imperante autem similiter non solum facta externa temperantiae, castitatis, misericordiae, justitiae et sed etiam volitionem,sive dilectionem istiusmodi operum , patet damnationis formidine non so-

247쪽

si Constitutio UNIGE

lum opera fieri externa, sed etiam volitionem, seu dilectionem justitiae . Perspicua hujus veritatis confirmatio est in actibus spei. Pollicitatio praemii ab hominibus conferendi obtinere potest actus externos difficiles, & in speciem heroicos; verum, cum introspicere illi animos nequeant , & a solis externis actibus pendeat consecutio praemii, qualicumque mente seu bona, seu perversissima eliciti fuerint; talis quidem spes premit excitare poterit ad actus

externos, qui videantur castitatis , temperantiae , misericordiae , iustitiae, amoris eris ga patriam ; sed, ut ex istiusmodi virtutumo dilectione opera proficiscantur, efficere ne

quit humana qualiscumque pollicitatio praemii; potest autem pollicitatio divina, aeternae praesertim beatitudinis a quia Dei Sapientia nec falli potest, nec falleret &scitur beatitudo non merE exterius operantibus, sed iustitiam diligentibus praeparari. Unde absurdissima Quesnelli enunciatio est, ct a sensu Augustini, catholicae Ecelesiae ,

Superiorumque Pontificum non minus , quam Clementis XI. imo a divinis oraculis aliena, ac proinde merito proscripta, qua

diei tuti obedientia legis pro uere debet ex fonte , ct hic fini es charitas . Suando Dei. amor es illius principium intertur, di Dei gloria eius is , tunc purum ess quod apparet emieritii ; alioquin non es nisi hpocrisii, aut Dra

CAPUT VI.

Caetera ex Patribus objecta disse

muratur.

i Anctus Prosper sententia ars. ait Plenitudo legis charitas; quia per

o charitatem lex impletur, non pre tiamorem . Sic numquam taedet novae sectae artifices eandem perpetuo recoquere Cram-bem vi taedet autem scriptorem catholicum

se, suumque lectorem iisdem semper responsionum repetitionibus fatigare : quapropter vide quae superiore capite diximus de Augustini sententia in psalmum 6 I. unde praesens a Prospero lacinia decerpta est. Hic tantum addo malae fidei specimen in adve sariis; quod enim in Prospero immediate sequitur, & subdole illi reticent, ignorare eos non patitur, de quo illic timore sermosi s videlicet de naturali & humano ; in tantum enim , inquit Sanctus , ni mandata ju- sitiae , in quantum adjuvas Spiritus gratia . Unde nihil hic contra timorem gehennae

saluberrimum , quem esse d Spiritu Sancto superius ex D. Thoma vidimus, & post

Concilium Tridentinum, cujus eadem .sententia indicatur Sessi . cap. ., ten nt om

nium Scholarum Theologi; denique definivit Alexander VIII., damnans hunc articulum I . inter gi. Timor gehennae non es fu- pernaturalit.de II. Attritio, que gehennae , mPetnarum metu concipitur sine dilectisve benevolentia Dei propter se, non en bonus motuI, ac supernaturalis .

Timorem hunc a Deo esse, & ad superandas tentationes, & subeunda fortiter imminentia pro fide supplicia perutilem,docet ipse Augustinus, cujus verba in psalmurmia T. dedi ad ultimam ex eodem Sancto obiectionein. Quod autem timor humanus, &naturalis legi implendae non sufficiat, indubitatum est; sed quid inde conficies pro stabiliendo errore articuli, omnia opera hypocrisim statilente, quae non profluunt ex charitate ea S. Leo Sermone ro. de quadragemma cap. 3. dicit: ,, Quamvis enim magnum ,, si, habere fidem rectam , sanamque do-,, ctrinam , & multa laude digna sit circum- , , cisio gulae, lenitas mansuetudinis , puri- , , tas castitatis ; nudae sunt tamen sine chas, ritate virtutes et nec potest dici in quali-,, bet morum excellentia fructuosum, quod ,, non dilectionis partus ediderit. Unde in , , Ioannis Euangelio Dominus dicit; in hoe M cognoscent omnes, quia discipuli mei H estis , si dilectionem habueritis ad invi-,, cem: & ideo celebraturi illud eminens,, super omnia Sacramentum, quo iniqui-,, tales nostras Iesu Christi Sanguis abole-,, vit, misericordia primitus hostias praepa-M remus, & quod in nobis bonitas Dei conia , , tulit, nos quoque eis, qui in nos pecca- M vere, praestemus. In oblivionem mittan-,, tur injuriae: supplicium jam nesciant cuIta pae , & a vindictae metu omnes subdito- rum absolvantur offensae. M Favere videtur S. Pontificis sententia iis,qui nullum in humanis actibus supernaturale meritum agnoscunt, nisi charitatis imperio eliciantur; quae disceptatio ad praesens institutum necessaria non est ; sufficit remotissimum esse S. Leonem ab accusanda velut hypocrisi omnis legis obedientia,quae non processerit

ex charitate. Imo magnum esse asserit , haberesidem, fanamque doctrinam , , multa laude dignam praedicat circumcisionem gulae, lenitatem ma suetudinis , puritatem eastitatis, morum excera

lentiam ; magna, inquam, haec Iaude digna secundum se , &simpliciter, etiam in sen

248쪽

sci Pars II. PropoLXLVII. Cap. VI. sp

rentia S. Leonis sunt, dum nullo , ut supponitur , fine pravo , vel illicita circumstantia vitiantur; quamvis omnes illae virtutes , &quaecumque aliae nura , informes, mortuaesiit, si charitas, quae virtutum omnium spiritus, &vita est, defuerit. Fides, & spes virtutes theologicae, & supernaturales sunt, etiam dum charitatem praecedunt; &, quamvis, donec charitas advenerit, nudae illae sint, informes, & mortuae, non desinunt virtutes esse, a Spiritu Sancto inditae, quas de peccato, & hypocrisi accusare nullus audeat Catholicus, nullus valeat sine impietate: sed quid non audent novi haeretici Ut omnis , quae sub coelo est authoritatis , ita vir

tutum omnium contemptores , unicam

stabilire vocet enus videntur charitatem , qua non minus vacuos esse constat, quam

fide christiana, humilitate , & obedientia. Et iam fortitudo , & humilitas , & quaedam aliae virtutes morales possunt per accidens priores esse fide, ut ait S. Thomas a. a. quaest. q. art. . in quantum removent impediamenta credendi; sicut fortitudo removet ino innatum timorem, impedientem sidem ; humilitas autemsuperbiam, per quam intellectas

recusat se submittere veritatis dei ; ct idem potes dici de aliquibus aliis virtutibus, quammis non sim ver e , id ra simpliciter perseeramirtutes, hi praesupposita e . Virtutes autem illas etiam eum fide, & spe , si charitas abfuerit, ad hypocrisim relegare , solis digna haereticis temeritas est. Apostolus

T. Cor. cap. I a. Si habuero omnem fidem ita, ut montes trausseram ; charitatem autem non

Aishuero, nihil sum ; O si distribuero in cibos

Pa ivperum omnes facultates meas,et si tradidero

eo ras meum ita,ut ardeam; charitatem autem

nou Dabuero , nihil mihi prodest. Vettim neque Apostolus , ueque ullus interpres Catholicus fidem illam , eleemosynas, & mo tem ipsam ex solo charitatis defectu arguit hypocrisis , aut peccati. g Ipse S. Leo sermone T. de quadragesima cap. 3. de operibus misericordiae, ad corpus pertinentibus fiuidhac, inquit, hamanitatefacilius e quae utique laude sua fraudanda non esset, si propter ipsam natura communionem juvando homini ab homine praeberetur a sed quia non ex ei procedit fonte, ad

Premia aeterna non pervenit. Alia es conditio operum caelestum, alia terrenorum r mundanahenevolentia in iis, quos adiuvat, habet sinem: Chri lana pietas in summum transit authois rem , dum ire ipsum dieamur benigni , quem in nobis fatemur operari, dicente Domino e sic luceat lux vectra raram hominibus, ut videant opera vestra bona, O magniscent Patrem vosFrum, qui in Caelis es. Ubi patet, opera misericordiae eorporibus impendi solita, si juvando homini ab homine praebeantur propter naturae ipsius communionem, etsi non processerint ex fidei fonte, ideoque ad praemia aeterna non perveniant, tamen laudestia in S. Leonis judiciofraudanda non esse; proinde neque hypocrisim esse , neque alterius generis peccara, quae laudem apud Samstos non merentur; sed vituperium, & reprehensionem

Hanc Sanctissimi pariter, ae Doctissimi Pontificis mentem satis perspectam habuit

Hexaptorum author; ideo , ut in novitatis eum pertraheret patrocinium, corruptione

opus sibi censuit fructuosum transferens gallice in BON, & quidem majoribus expre sum characteribus , quibus singularis ad

eam vocem veluti pondus maximum continentem exigitur lectoris attentio . Ita non

simplicibus solum, & imperitis , sed etiam

eruditissimis imponitur, quibus non semper vacat versionem gallicam ad latinae sententiae examen revocare; sed fidem bonam supponunt, qualis in tanti momenti quaestionibus pertractandis praecipue requiritur. Quantum autem discriminis sit, bonum inter, defructumum, norunt omnes , qui in Theologicis plane hospites non sunt:fidem,& quoscumque virtutum moralium actus sine charitate influctuosos esse, clarissime definit Apostolus I. Cor. cap. II. Si habuero omnem sidem, ita ut montes transferam;

charitatem antem non habtiero, nihil fumi; ct si distribuero in cibor pauperum omnes facultater

meas; O si tradidero corpus meum ita , ut a, deam ; charitatem autem non habuero, nihil

mihi prodest ; ad veram scilicet justitiam , &vitam aeternam: bonam tamen etiam sine

charitate fidem esse,quivis Theologus facile colligit ex Tridentinae sessionis 6. can. 28. Si quis dixerit, amissa per peccatum gratis, mul O sdem semper amitti; aut em, qua remanet, non esse veram fidem; licet non sit viva ; aut eum, qui em sine charitate habet, non esse Christianum , anathema sit. Quis autem dubitat, quin vera es , qua Chri iani constituimur, bona sic Adeamus sessionis i . caput . Illic sacra Synodus ,, Contritionem imperfectam, si quae attritio dicitur, quoniam vel ex tum,, pitudinis peccati consideratione , vel ex,, gehennae, & poenarum metu commii ni-,, ter concipitur, si voluntatem peccandi,, excludat, cum spe veniae declarat, noto si solum non facere hominem hypocritam, M & magis peccatorem ; verum etiam do-- num Dei esse, & Spiritus Sancti impul- sum,

249쪽

s 8 Constitutio UNici

is sum, non adhuc quidem inhabitantis; sed

, , tantum moventis, quo poenitens adjutusta viam sibi ad justitiam parat: &, quamvisse sine Sacramento poenitentiae per se ad ju-- stificationem perducere peccatorem ne-M queat; tamen eum ad Dei gratiam in Sa-M cramento poenitentiae impetrandam di H ponit. M Bona igitur ea attritio est; donec tamen Sacerdotis absolutio accesserit, est informis,mortua,& ad iustitiam,salutemque non suis ciens: sensu quoque Apostoli I. Cor. I s. nihil prodes; ade8, ut, si peccator

cum ea sola attritione, quantumvis bona, sine Sacramento h vita excesserit, non effugiat damnationem. Latissimum itaque discrimen est inter actum bovum, de fructuosum et quod cum fugere adversarium non potuerit, non apparet , quo obtentu verisimili notam a se perasidiae amoliatur. Denique nihil dubitationis de Sanctissimi Pontificis mente patitur,quod ex sermone ejus T. de Quadragesima retuli, laudabilem esse humanitatem, vel misericordiam , qua propter ipsum natura commmnionem juviando homini ab homine praebetur; et si non ex ei, adeoque nec ex charitatis

profluat fonte. Non igitur processionis illius defectus, sive absentia charitatis, humanitatem illam , & inisericordiam in hypocrisim

vertit.

Citatur contra nos Chrysostomi h milia io. in epistolam ad Hebraeos. M A chaissi ritate fiunt bona opera: magnum bonum H est conventus, ac congregatio. Ipse M enim eam charitatem reddit ardentio-M rem, & ex ipsa omnia nascuntur bona; M nullum est enim bonum, quod non sit M charitatis . ,, Sermonem quoque de charitate , quae cuncta dirigit, & perficit sic orditur Samstus: si Charitatem optimum amo se ris genus inter nos sinciamus, quando si nihil est boni, de honesti, quin ortum ex si ea ducat. Charitas enim, ut Paulus in

,, quit, legis est adimpletio . Ita fit, ut, si H mutuo fuerimus amore detenti , facito si omnia sint successura i si quidem charitasse via quaedam est ad virtutem proclivior:,, nam quemadmodum, qui callem fueritri non obliquum ingressas, nullo egebit ad ,, progrediendum duce , tramite ipso recta ,, ducente; sic charitas ubi initium dederit, M ad rectum deferet. Breviores hic iterum lacinias Hexaphia

decerpunt, ne tenebras brevitatem comitari solitas lux circumstantiarum antecedentium , aut consequentium dispellat. Hae sci- Ite et indicant, utrobique Chrysostomun Ioqui de unione, & charitate fraterna, ut

diserti concio natores solent, qui quamcunque virtutem sibi praedicandam assumpserint, magnificis adeo exornant encomtis, quasi nihil sine ea uspiam boni sit, nihil salutiferi Indo Lutherus tantum colligit ex Patribus armamentarium pro fide justifi

cante.

Uerum Bellarminus lib. t. de iustificatione cap. II. respondet etiam similia spei, timoris, dilectionis , aliarumque viris tutum elogia, non ex Patribus solum; sed ex sacris quoque literis facito adducenda . Specimen dat de timore; Ecelesiastici r. qui sin/ timore est , non poterit hvs iri Psalm. Iro. , & proverbior. I. Timor Domini initiam es sapientia. Proverbiorum I . Timor Domini fonae vitae Eccli. I. Timor Domini expellit pecca

Isaiae a 6. iuxta io. interpretes A timore tuo concepimus, ct peperimur spiritum s sitis. S. Gregorius hom. 3 . in Evang. Praua

mens , si non prius per timorem evertitur , a, assuetis in iis non emendatur.

Similiter de spe Proverb. et S. Auiserat

in Domino ,salvabitur. Psalm. 36. Salvabit eos, quia speraverunt

in eo

Psalm. yo. Quoniam in mesperavit, libe

rabo eum

Matth. v. Conside Ai, remittuntur tibi peccata tua. Quae non encomia Scriptores mystici dant obedientiae, humilitati, prudentiae, fortitudini, temperantiae , castitati e Ita virtutes singulas, quas institutum exigit commendare , laudibus esserunt, ut nulla sit, cui palmam prae caeteris non triabuere videantur.

Sie juxta S. Gregorium lib. 3 i. moria,

cap. I a. Obedientiasta oirtus est, qua vi tutes caeteras menti inserit, infert que coindit. Simile quid evenerit Chrysostomo im

utraque concione , in qua propositum fuit inculcare unionem fraternam, & erga proximum charitatem , quam excellentibus adeo depingit coloribus, & eminenti sua inter oratores eloquentia, ut nihil quodammodo sine ea virtute inter homines boni sit, nihil honesti.s Tales Propositiones accommode potita Tintelligendas esse, quam universalit aete Tigida non in Patribus solum, sed subinde etiam in sacris literis, sapienter monent interpretes, de scriptores Polemici: inter quos non infimo loco Bellarminus, qui lib. 3. det gratia, & libero arbitrio cap. II. M Responis deo

250쪽

,3 deo ( inquit recth dicitur liberum arbis, trium non nisi ad peccandum valere, tum H quia magnas vires ad peccandum habet,s, tum quia ut plurimum re ipsa peccat, nisita divinitus adjuvetur ; nam pauca quaedams, bona moralia, quae potest facere, pro ni-,, hilo reputantur; cum & nihil prosint ad , , salutem aeternam , & obruantur multitu-,, dine peccatorum . Similes sententiae fre-,, quentissim 3 occurrunt in Scripturis Divi-,, vis, ubi dicitur ab omnibus fieri, quod

M a pluribus fit, ut Gen. cap. 6. Omnis caros, corruperat via uam. Mailli. a. Turbatus,, em Herodes, ct omnis Hierosol ma cum ilio. M Ioann. Ir, Mundus totus pos eum abiit. Ach. 2 t. Tota confunditur Ierusalem ., . .

si Damnat igitur rectissime Augustinus illa ,, opera infidelium , quae ad malum ab illis,, referebantur; &,quoniam talia erant fere M omnia, quae ab iis fiebant, ut ipse idem si dicit in libro de Spiritu, & litera cap. I. H ideo simpliciter omnia opera infidelium M peccata nil se dicit, tribuens omnibus,

quod maximae parti conveniebat . ,, Praeterea frequenter in sermonibus usu- venit, ut quaelibet charitatis erga proximum opera, etsi non ex amore Dei, vel proximi propter Deum exercita, charitas vocentur . Ita Augustinus sermone 3 et de tempore, licita est, inquit, humana charitas, qua uxor diligitur, illicita, qua meretrire 3 autumor aliena. Licitam ergo charitatem habete, humana miseri ut dixi, si ita es .... Liceat mobis humana charitate diligere conjuges , diligere lios , diligere amicos oestros , diligere concities vi ros die. sed videtis, clam charia tem esse posse ct impiorum ; id est , Paganorum , Iudaeorum, Haereticorum. Sic eleemosyna , de quaelibet aliae misericordiae operaia passim charitas vocantur; quisquis in religiosa milia, vel pia congregatione paci-fieus degit, & ad serviendum sociis promptus , charitatis amans dicitur.5 Adde quod Cardinalis Aguirre Theologiae S. Anselmi disput. Igo. sect. ii . commmunem totis viribus propugnans sententiam, ad obiectos quosdam h Patribus textus praesertim ex homiliis, & sermonibus ad Populum , ex quibus utraque de Chrysostomo objectio formata est respondet num ris Iro. ,, Praemitto quinto, Patres Ec-

clesiae saepissime in suis concionibus ad po-,, Pulum, & scriptis in id potissimum in-,, Ciambere, ut auditores, & Iectores non

si sol tim trahant in id, quod simpliciter ne- cessarium est ad vitandum omne peccam,, tiam; verum etiam in illud, quod majoris,, Perfectionis est , & ad ampliorem chari.,, talem Dei ,& proximorum animo impri-

,, mendam confieri . H

Idem Cardinalis eadem disputatione sech. s. contra adversarios citat ipsum Chrysostomum in illud Apostoli ad Philippenses

cap. s. Non habens meam jussitiam sie animadvertit S. Doctor: Rect8 dixit, Apostolus, non habens meam justitiam , id est non illam,

quam meit sudoribus , ae laboribus comparaveram ; sed quam ex gratia inveni. Et paulo post, Dei autem dona Iongo intervallo antecedunt utilitatem rectorum factorum , qua ex

nocleo dio profecta sunt. Unde ita Eminentissimus subsumit: M Ubi agnoscit planh,, (Chrysostomus iustitiam aliquam, &,, quaedam recte facta non per Dei gratiam; ,, ( adeoque non ex charitate) sed ex stu-,, dio nostro facta. Cum igitur adversariis, doceant, nullum opus referri posse sine,, gratia in Deum ultimum finem , sine hae,, concedere debent, & agnoscere quam-,, dam justitiam , & aliqua bona opera exH mente Chrysostomi sine charitate. Idem Samstissimus Patriarcha homilia is T. ad Populum Antiochenum agnoscit etiam in pessimis hominibus, & infidelibus a vera,

charitate remotissimis quaedam opera bona dicens: Non potes matus omnino malus esse; sed evenit, ut aliquid habeat boni; neque bonuresse omnino bonus ; sed non nulla flet habere peccata ; com itaque malus prosperis utitur re- has , ad capitis sui perniciam utitur ; ut enim tuorum paulorum bonorum retributionem hieeapiens, illic deinde puniatur , hac de errasis .

recipit. Quem locum considerans Bellatininus lib. s. de gratia, & libero arbitrio cap.y.sie monet lectorem ,, Loquitur Chrysosto-M mus de omnibus malis, etiam infidelibus; M generatim enim dicit, nullum esse malum, ,, qui non habeat aliquid boni et & loquitur ,, de opere bono non ex genere tantum, sed

se simpliciter; quia opponit illud peccato,

,, & mercedem illi debitam assignat. Non, D enim merces debetur operi, praesertim H apud Deum, quod non sit ex genere , de si simpliciter bonum a sed absoluto pecca- , , tum . M Evidens igitur est, Chrysostomum agnoscere opera bona , honesta , & digna praemio , etiam apud Deum et & proinde immunia ab hypocrisis, &cujusvis alterius generis peccato; etsi non profluxerint ex charitate ,

et Unde&perspicuum fit,objecta Chrysostomi verba ab adversariorum sensu ess alienissima ; sed accipienda de bonitate , &honestate supernaturali, quae eiusdem ordinis praemium beatitudinem mereatur; nulla enim opera eo sensu bona, atque honesta

SEARCH

MENU NAVIGATION