Sanctissimi domini nostri domini Clementis papae 11. Constitutio unigenitus theologicè propugnata. Tomus primus quartus cum synopsi

발행: 1719년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

8a Constitutio UNic Enarus propugnata Fg

Nec Dcus cst, nec, religio, ubi non est Charitas. Ob

CAPUT I. Reficitur absona, em gravissimis digna

censuris Propos tio.

x v mla extra dubitationem ponitur, quod lanerius notavi, amorem

a A Dei non intelligi a Quesnello

amorem concupiscentiae, sed benevolum charitatis. Quod scilicet praecedens articuis Ius obscurius , & per ambages, hic directa fronte enuntiat, nec Deum , nec religionem , adeoque nee spem, nec fidem esse, ubi charitas defuerit. Omnem igitur peccatorem spe destitutum esse oportet, & sine ulla fide , ac religione . Non video , quae doctrina excogitari possit clarius opposita canoni illi Tridentino et g. seC. f. , , ' Si quis dixerit, M. amissa per peccatum gratia, simul & G,, dem semper amitti; aut fidem, quae rema-M net, non esse veram fidem; licet non sit ,, viva ; aut eum , qui fidem sin E charitate ,, habet, non esse Christianum, anathema,, sit . , , Quid enim evidentius, quam neque spem in Deum esse , neque fidem , ubi nec Deus est, nec religio Neque, si quae fides appareat, poterit c sic ei vera, aut hominem reddere Christianum. Absit profecto , ut Christianus dicatur, cui nee Deus , nee religio . Si autem Christianus esse de sinat s ad quam tandem hominum , vel inmdelium sectam rejiciendus est Non ad Lu- theranam , vel Calvinianam; ambae en irria aliqua ratione Christianae sunt, etsi multis

respersae erroribus, & a salutis tramite reis motae r non ad Maliumctanam, utpote qui Mahumetem, & Alcoranum cum sua utrumque impietate detestatur: neque idololatris accensendus est, qui idola, & eorum culi res sacrilegos non minus , quam ipse moralium author observationum execrari dignoscitur a

Abdicavit a se tamen rcligionem omnem, si Observiatori credimus; propterea i ter infideles , atque ethnicos ablegandus: unde e publicis Ecclesiae precibus, quae pro

constitutis in agone ultimo recitantur , chpungendum esset, quod sequitur i L Menim Necaverit; tamen Patrem, S Filium, O Spiritum Sancture non negavit I sed erediadit . O etesim Dei in se habuit, , Deum , qui

fecit omnia , Melitest adoravit . Haec cum veritate non conveniunt, si conveniat moralia observatio. Quomodo enim percator, in quo, charitate desinente, uec Deus fuit, nee retiagio, Patrem , & Filium, & Spiritum Snctum nou negavit; sed credidit, & helum Dei in se habuit, & Deum , qui fecit omnia, fideis

liter adoravit Sed cum ista animae commendatione aboleri pariter deberet canon identinae Synodi superitis relatus, de Smul condemnatio Propositionis i et .inter g r. ab Alexandro UIU. profligatas e fitiando in magnis peccatoribus deficit omnis amor, de rei etiam est O , etiamsi videantur credere non est et Divina ,sed humana . Si enim nec Deus est, nee religio, ubi non esi charitas, quis dubitet, quin , quando in magniI peccatorubus descit omnis amor . desciat etiam sides, O, etiamsi videantur credere, non tamen Her Divina, sed humana Tridentinum autem, si nee Deus est, nec religio, ubi non est charitas, erraverit certissime in supposto , & doctrina, chm definiit sess. I . cap. q. M Attritionem ( pecca-,, toris ) ex turpitudinis peccati consider ,s tione, vel ex gehennae, & poenarum me- tu conceptam, si voluntatem peccandi,, excludat cum spe veniae, esse donum

si Dei, Spiritus Sancti impulsum, non ad-,, huc quidem inhabitantis ; sed tantum

M moventis , quo poenitens adjutus , viam

,, sibi ad justitiam parat, &, quamvis sino,, Sacramento poenitentiae per se ad justiis ficationem perducere peccatorem ne-,, queat; tamen eum ad Dei gratiam in Sa- , , cramento poenitentiae impetrandum di

di, ponere.

Erraverit hic, inquam, Tridentinum in supposito iuxta observationis authorem, cum supposuit, fieri aliquando, ut attritio

descripta in peccatore voluntatem peccandi excludat cum De veniae ; ubi enim nec Deus est, nec religio, patet neque attritionem, quae voluntatem peccandi excludat, neque spem veniae esse posse. Lapsum quoque fuerit Concilium in doctrina juxta observatorem moralem, cum tradidit attritionem aliquam charitatis expertem, qua peccator poenitens adjutus, viam sibi ad justitiam paret, quaeque illum ad Dei gratiam in Sacramento

412쪽

8. Pars II. Propos.

to poenitentiae impetrandum disponat. Quis enim est peccator poenitens fino Deo , de religione e Quomodo, quamdiu talis est; viam

sibi ad justitiam parat, & ad Dei gratiam in

Sacramento poenitentiae impetrandum se

disponit e

s Apostolus in epist. I. ad Timotheum

cap. a. Obsecro , inquit, primum omnium fieri obsecrationes, orationes , postulationes , gratiarum actiones, pro omnibus hominibus , Regibus , ct omnibus, qui in sublimitate sunt Oe. Quatuor illos actus religioni adscribit Angelicus at . quaest. 83. art. II. articulo autem I 6. docet cum Augustino , quem citat, peccatores utiliter orare, de orationibus a

Dei misericordia impetrare , quod petunt, licet proprio non mereantur : si rata meritum innititur iustitia; sed impetratio gratia . Neque ullus Catholicus dubitat, quin possint peccatores , de debeant verae poenitentiar, dcconversionis a Deo gratiam petere, de ne imposterum inducantur in tentationem . Non magis in dubium revocari potest, quin peccatores possint, de debeant pro acceptis a Deo beneficiis gratias agere , laudes Deo persolvere , de , si beneficio Ecclesiastico potiuntur, vel Sacro Ordine majore initiati sunt, ad horas canonicas religiose recitandas teneantur, eique valeant sati facere obligationi, absente etiam chari

tate.

CuItus Iatriae, de adoratio praecipuus inter religionis actus, est: num peccator etiam attrit us, sed adhue charitatis expers sacram Hostiam adorare non potest , revereri crucem , de sacras imagines , vel reliquias actibus pietatis, de ad religionem spectantibus prosequi e Supponamus attritionem comitari etiam caeteros religionis commemoratos a me superius actus , ut adversarii, vel saltem Iectores Catholici, tanto clarius perspiciant, de magis horreant damnati aristiculi intolerabilem novitatem. Eam, ut plerasque alias acceperit Quesnellus a Ian- senio , qui lib. s. de gratia Salvatoris cap. s. ait: Nullam esse veram religionem, aut cucium Dei , sed simulationem tantum , O lammam eius , nisi Deui sincer/, O east, hoc est, gratii, di propter se ipsum ex vera charitate

diligatur

Si ex Quesnelli sententia dirigerentur Sacri Quaesitores fidei, deberent peccatores omnes suis mancipare carceribus,tamquam homines fine Deo, de religione, atque iis poenis assicere, quae fidei desertoribus

instiguntur et Peccatores omnes , quorum delicta externis actibus foras prorumpunt, censuris eanonicis subjacerent, nec possent Consi tutio Theol. propugn. Tom. u.

LVIII. Cap. I. 28 S

a vulgaribus poenitentiae Ministris absolol:

peccata enim quaelibet mortifera abnegationibus fidei annumerarentur. In gratiam autem Ian senistarum magna a nobis intellectui vis inferenda esset, & frustranea, ut eos in sua contra Apostolicam Sedem, de Ecclesiain rebellione tam publica, de obfirmata; in disseminatione tot infamium libellorum contra religiosos Doctores , Episcopos , Cardinales . Magistratus etiam iupremos; in tot contra doctrinam sanam , & fidem Catholicam erroribus, etiam post damnationem sustinendis cum pertinacia ; simul tamen in charitate firmos persistere crederemus , nE, Morali observatore, & partiunia suarum Antesignano iudice, convincerentur esse sine Deo , & sine religione . Si Reges omnes, de Ite sipublicae Claristianae, qui eos, in quibus nec Deus est, nec religio, a Magistratibus , de muniis publicis justiisimh arcent, excludere, ac deiicere ab iis deberent peccatores omnes , sive eos, in quibus non est charitas, quae perturbatio oriretur in Regnis , & Rebuspublicis , quot essent ab ossiciis amovendi, privandi dignitatibus non inter laicos modo ; sed etiario inter Ecclesiasticos, de quidem in ordine non infimo collocatos Plurima istiusmodi horrida observitionum authori, fautoribusque infesta consectaeia facile lector Catholicus ex damnata Propositione eliciet, quae proinde hic prolixius describere necessarium non est, &forsitan odiosum nimis .

CAPUT II.

Collatoris observatio refellitur.

x B servationem, quam Collator cen-

rum authore sacris textibus subis nectendam , malo cum refutatione praemittere ; quia caeteris inde lux accedet objectionibus i qua earum imbecillitas , imo patentissima vanitas omnibus innotescat. Prospiciens scilicet adversarius, nihil ex colIectis Scripturarum, aut Patrum locutionibus elici posse, unde damnatus articulus in senissu proprio , de obvio defenderetur, obsera viationem callido subjunxit, qua verba sensiti illi subduceret nimium odioso, & ad significationem pertraheret exoticam, quam neque Propositionis denuntiatores, ncque

quadraginta Galliae Episcopi, & quotquot eos sequuntur Theologi vocibus subesset

hactenus intellexerant.

413쪽

86 Constitutio UNic E

Prius refert Quesnelli articulum cunis periodo illum consequente , qua, ut existimat, vel simulat, significatio durior miti- Detur. M Nec Deus est, nec religio, ubi M non est charitas ; quandoquidem Deusta sit ipsa charitas , ac Dei notitia salutaris, is verusque cultus in charitate consistat. ,, Ex his Hexaptorum, & Quesnelli sub diarius sic colligit: H Itaque sensus Pro-,, positionis est, sine charitate tam late M sumpta , ut etiam fidei, & spei dilectio-M nem sub se comprehendat, neque Deum, , salutari notitia cognosci ab homine , nes, que vere, prout oportet, ab eo coli, se quod verissimum est ; nam cultus Deo

, , debitus praecipuE interior est juxta illud se Christi, Spiritus est Deus , & eos, qui

, , adorant eum, in spiritu , & veritate opor-M tet adorare . Porro interior ille cultus totus in charitate , sumpta, ut ante, situs,, cst. Quocirca qui cultum Dei exteriorem ,, ab interiore sejungunt, Deum nullatenus,, diligentes, nequaquam Deum vero co- , , lunt, prout oportet, quantumlibet vera ,, Sacramenta suscipiant, aut ipsa etiam sa-,, crosancta mysteria celebrent. ,,

geriore, nulla quaestio est , aut ulla incidit Catholicis Theologis cogitatio. Res quidem, quae sensu, vel ratione praeditae non sunt, dicuntur modo improprio laudare Deum , & benedicere ; quia operando juxta ordinem sibi a Divina providentia praescriptum, utilem universo,& aeternae Sapientiae congruum , praebent Angelis , & hominibus occasionem, laudes Deo debitas pe solvendi;vertim ab hominibus ratione utentibus requiri novimus intentionem semper explicitam , vel implicitam honorandi Deum , ut actio aliqua divino cultui accen

seatur

Non sic tamen stabilies calumniam im-

N ITUS propugnata pST

per naturalis , nisi justificans , ac presad , quae eadem sit cum charitate stricto , ct proprie dicta vel ab ea profluat, seu imperetur; alias ipsa fides peccatum foret juxta art. M.

quo requiritur amor Dei omnia agent propter Deum , quemque Deus remuneratur , ut

fides , aut quaelibet alia actio immunis a vitio sit. Talis amor indubie est charitas justi ficans penes QuesneIlum, cui etiam Prima

gratia , quam Deus concedit peccatori, si peccatorum remissio Prop. 28. An forte non om

nis charitas justificans stricto, & proprie dicta charitas censeatur e Ostendat itaque, si potest adversarius, sed nunquam poterit, ullum exemplum, in quo supernaturalis charitas a Quesnello asseratur , quae non ju

stificet

Manet proinde sensus Que elli absum dissi inus , nee Deum esse, nee religionem, ubi non es charitas justificans ; sive neque spem esse, neque fidem supernaturalem in ullo

Peccatore, antequam convertatur. Undo

cum stipitibus , aut saxis disputare se Collator autumat, quando ex relatis Quesnelli vocibus concludit e Itaque senstis Propositi

nis es ne charitate tam latesumpta,ut etiam

sidet, O Dei dilectionem sub se comprehendat,

neque Deum salutari notitia cognosci ab homiane, neque ver8, prout oportet, ab eo coli, quod verissimum es.

Vel enim supposta Dei, cis ei dilectio

eadem est reipsa cum charitate justificante, vel ab ea imperatur: utrumvis statueris. Patet in hac sententia, nullam esse fidem supernaturalem , nullam istiusmodi spem . ubi non est charitas justificans . Si vero illa ei, Ospei dilectio neque eadem sit cum charitate justificante, neque ab illa proveniat, iuxta Quem elli art. . e pravo nascitur fonte, atque ipsa peccatum est, ut omnis actio, quae non proficiscitur ex gratia art. 3y.pactam peccatoribus Christianis, quasi hoc ipso , quo eos destituerit charitas, infideli hus annumerentur , quibus nec Deus es, nec religio . Minus etiam probabitur de singulis actibus , quod neque ad Deum pertineant, neque ad religionem, nisi eos animavertit

charitas

Ium sequentibus nihil est , quod eum adsignificationcm transferat mitiorem . Quamvis enim Deus sit charitas , ut Scripturae praedicant, & Dei notitia alutarem, verumque cultum in charitate consistere, Quesnellus asserat, non sequitur charitatis nomine ab

eo intelligi aliam, quam quae justificat . Sed neque ulla Quesnello fides est divina, de su-

theologia, notitiam Dei salutarem . idest, bonam , supernaturalem, utilem dispositionem ad spem, charitatem, atque adeo ad justitiam , de salutem in ipsa necesserio conis sistere dilectione Dei benevola , seu chari tate . Charitas finis , & effectus fidei, nomipsa fides est. Haec ad intellectum pertinet, illa ad voluntatem. Prioris obiectum formale veritas est , bonitas posterioris. Sed distinet mnum lux tenebrionibus odiosa est , de theologia scholastica haereticis. Si vero hunc Que elli asseclam . dc cum eo Quesnellum ipsum, nunc salthm novitatis puduerit, quam prae se fert Propositio insentu proprio , dc obvio , neque voluerit dein-dy OOUt C

414쪽

88 Pars II. Propo L. L VIII. Cap. II. So

deinceps eam recipi, nisi in signification quadam latissima, & impropria, quam nescio, an ullus hic voci charita subesse intellexerit ; si, inquam sensum solummodo esse velit, quod neque Deus sit, neque religio, ubi non est charitas, aut spes, aut fides, absolvetur quidem sensus a censura ; sed Propositio, ut vocibus aliud significantibus exprimitur , non desinet secundum se & sonare pessime , & scandalo, ac censurae obnoxia esse minime levi. s Uerum dc hic attentione opus est, nhnos subdola Garitati, Iara dicta appellatio

circumveniat s non enim ea correctio neu

sensus praestat, sed simulat ad fallendum. Videtur scilicet mitigare Propositionis duritiem a sed revera observatio ipsa novum superaddit errorem, de prioris malitiam non imminuit. Superaddit, inquam , errorem, asserens, vel supponens nullam Dei notiatiam fasitarem, nullam fidem supernaturalem, uti & spem esse posse sine dilectione Dei benevola, eaque iuxta Quesnellum justificante , penes quem Prima gratia , quam Deus concedit peccatori, est peceatorum remisesso Prop. 28. & omnis actio , quae non nascimtur ex amore Dei omnia agente propter Deum, quemque Detis remuneratur, nascitur ex amore malo Prop. more Dei in corde peccamrsrum non ampliut regnante , necesse est, ut in eo carnalis regnet cupiditas, omnesque acti nes ejuI corrumpat. s. Amor autem in corde regnans in dubie iustificati neque ulla late sumpta apud Que ellum ostenditur ch ritas ordinis inferioris. Fraudulenta itaque Collatoris observatio est, de inanissima Propositionis excusatio, dum semper afferitur, nec Deus esse, nec rhligio, ubi non est charitas, seu amor Dei benevolus, imo justificans.

CAPUT III. Satissit objectionibus desumptis ex

Sacra Scriptura .r 3-Ulta primtim ex Scripturis conm

t gerunt adversarii partim expli

cata a nobis alias, partim ad im itutum minime attinentia. Matth. cap. I. si Diliges Dominum Deum tuum ex totos, corde tuo , dc in tota anima tua , de in t , , ta mente tua; hoc est maximum, de primum mandatum. Secundum autem simile

M est huic, diliges proximum tuum sicut te, , i pium et in his duobus mandatis universa H Iex pendet, de Prophetae. H In quem lo- Consitatio Theol. propugn. Tom. II. cum S. Thomas si Quia ergo dilectio est GH nis I. Tim. I. filiis praecepti est charitas, ,, ideo ab istis dependent omnia alia; de,, haec est expositio Augustini. M Non quam si non sit vera legis obedientia, quae s. sin charitate, quod a tribus Pontificibus in Bajo art. Is . damnatum est; sed quia, quidquid praecipitur, Dei amator, Ac proximi adimplebit. Neque propterea omnis fides divina , dc supernaturalis adimitur peccat ri , contra clarissimam Tridentini definitionem se C. 6. can. et S. de justificatione, ubi oppositum afferentibus infligitur an

thema I. Ioann. cap. q. Deut ebaritas est,

qui manet in charitate , in Deo manet, O Deutineo . Addo; dc, qui charitate excidit, a Deo exulat, ut Absalon, de filius prodigus , a facie patris a non tamen omnem erga eum reverentiam exuit, aut se filium negati de subditum, quin de peccator optare potest motivo fidei, timoris, spei, religionis reditum ad Dei amicitiam,antequam eam chariatate comparaverit. Interim omnem peccam tori euilibet denegare religionem, novitas est inter Catholicos inaudita. 3 i. Cor. 13. H Si linguis hominum H loquar, de Angelorum; charitatem autem ,, non habeam, factus sum velut aes sonans, M aut cymbalum tinniens ,, Interpres Angelicus lect. I. Translati sumus de mor-,, te ad vitam, quoniam diligimus fratres; M qui non diligit, manet in morte. Recten ergo comparat ( Apostolus ) loquelamo,, charitate carentem sono rei mortuae, scis, licet aeris , aut cymbali, quod licet cla- , , rum sonum reddat; non tamen est vivus; is sed mortuus: ita etiam Iocutio hominis D charitate carentis, quantumcumque sit si diserta, tamen habetur pro mortua, quia M non proficit ad meritum vitae aeternae. Locutionem, de quidquid actionis, etiam optimae, est in homine eliaritatis experte, non proficere ad meritum vitae aeternae , a

serunt eum Angelico Theologi omnes ; sed neque Angelicus, neque ullus ejus discipulus, aut alterius sectator scholae CathoIicaesie locum Apostoli interpretatur, ut, ubi cumque deest charitas, neque Deus sit, neque religio. Oppositum tenent universi cum

Tridentino Concilio C.6. cap. 6. de can. g. rursus sess. I . Cap. q.

Et quis praeter QuesneIli affectas non

agnoscat, peccatores,etiam antequam advenerit charitas , possie actibus supernaturali-hus, sive ex gratiae subsidio elicitis credere, timere, sperare, dolorem aliquem concip re de peccatis, quo attriti se ad charitatem, Ddd a atque

415쪽

so Constitutio Uni

atque perfectam poenitentiam disponant

Quis orthodoxus non fateatur cum S. Thoma a. a. quaest 33. art. 6. peccatorem utiliter orare posse, & aliquid suis precibus

impetrare e Quamvis enim, inquit, ejus ora rio non sit meritoria , potes tamen esse impetrativa, quia meritum innititur j itia ; sed impetratio gratiae. In quo autem est fides divina , timor supernaturalis, spes,& oratio, quomodo dicetur neque Deus esse, ne quo

religio, etsi nondum sedem fixerit charitas; sed ad eam animus tot bonis actibus disponatur Z Tam horridae novitatis pudet ipsum Que melli vindicem Collatorem , vel pudorem simulat, ut fallat vi de quo vide , quae superiore capite disputata sunt.

Non videt autem Hexaptorum author,

quam miserh in suis objectionibus caecutiat, dum , quod addit ex Apostolo , adeo nompatrocinatur novo dogmati, ut illud penitus pessumdet: Et, si habuero omnem Hem ,

ita ut montes transseram i charitatem autem

non habuero , nihil sum . S. Thomas omnem

em interpretatur em perfectam i Et ipse adversarius toste lasor po bli, omeem empossibilem. Quis vero de peccatoribus ordiis

nariis , in unum forto delicium mortiferum ex infirmitate carnalis concupiscentiae lapsis, ac proinde charitate destitutis , diae rit , quod neque Deum habeant, neque religionem, maximδ si perfectae ei, di bonae spei Christiani sint, qui Deum precibus, eleemosynis , jeiuniis . pro dono essicacis

poenitentiae, & charitatis obsecrant e Tanta atrocem contumeliam , imo calumniam peccatoribus istiusmodi nullus praeter Quesnel- Ium , & afflatos ejus spiritu discipulos imis Pegerit : communissima enim loquendi consuetudine, fero de solis atheis , vel a theorum instat dissolutissime viventibus dicitur, quod neque Deus penes illos sit, neque re tigio m Rom. cap. II. Plenitudo ergo legis es dilectio. Dicimus idem cum Apostolo , &cum Angelico interpretamur, id es, per dilectionem sex impletur, Spersicitur. Eccli. et . in plevitudine Sanctorum detentio mea. lusi. charitatem habete, quod es vinculum perfectionis. Sed non propterea Deus abnegatur, vel omnis arcetur religio ab actibus , quos non imperaverit charitas. Neque desinit vera legis obedientia esse in multis actibus, quibus charitas defuerit; ut tres olim definivhre Pontifices contra hanc Baji Proposit. 16. Non est vera legis obedientia Ad charitate .

Aliud itaque est, tantam praedicaricha ritatis effcaciam , ut nihil adeo in legibus

N I T U s propugnata pyx

arduum sit, quod non superet, nullum quod forti suo imperio non impleat mandatum; quae Theologorum omnium sententia est: aliud , nulli Divino jussui, vel consilio consensum, & obedientiam praestari, nisi ex charitatis imperio, ut errans Bajus asseruit; sed a Sede Apostolica , & orthodoxa Ecclesia melius edoctus publich retractavit; melius se religiosum probans charitatis discipulum , obediendo Pontificibus, quam

charitatis necessitatem ultra veritatis cathois licae limites praepostere extendendo , ut extendunt hie Sedis Apostolicae adversarii ipsi vero aera sonantia i sed mortua, & tinnienistia inanissime sino spiritu cymbala.

3 Iacobi cap. t. vers. 2 T. Religio munia da , O immaculata apud Deum S Patrem haec est, visitare pupillit, edi viduat in tribulatione eorum. Adversarius omittit di immaculatum se cu odire ab hocsaevio, sino quo non solum Iacobi sententia imperfecta est;

sed etiam videretur forsitan non satis congruere illi, quod Paulus ait i. Cor. Es. Si distribuero in cibos paverum omnes facultater

meas , ... charitatem autem non habuero, ni

hil mihi prodest. Nam pars quidem religionis Christianae est, in misericordiae operibus se propter Deum exercere; sed non tota in iis religio nostra consistit: plura comprehendit illud o immaeniatum se e odire ab hoc saeculo, in quo continetur omnium o

servatio mandatorum .

Opponit hic Iacobus Christianos Iudaeis, & Gentilibus . A Iudaeis enim reIigio,& mundities praecipue constituebatur in ce--remoniis, & purificationibus legalibus i Gentilibus magna religio erat multo ruri Numinum cultus, cum nefandis sacrificiis,& ritibus . Forth etiam alluserit ad spurcillia mas haereticorum sectaes, quas spiritu prophetico praeviderit secuturas, quales fuere Gnosticorum , Carpocratianorum , Ophitarum , Lutheri, Calvini, & recentius Quietistarum

Interim suspensus forsitan haeret Iector, ut intelligat, quomodo ea Iacobi sententia

ab adversario applicetur damnato articulo. Applicationis ratio nulla redditur i facilius nempe adversariis visum est, &, ad fascinandos simplices magis idoneum , coacervare textus, quam ostendere eorum curria

proscriptis dogmatibus consensum, quod praestare non nisi rationibus ineptissimis pocsent r neque fructus earum alius foret, quam ut authores suos redderent ridiculos . Experiamur nos quid argumenti elici valeat pro Quesnelli articulo . Religio munda , O immaculata consistit partim

416쪽

ps et Pars II. Propos

Parti in in visitandis pupillis, & viduis, partim in custodiendo se immaculato ab hoe seculo. Igitur non est religio ulla , sive ullus religionis actus, ubi non est pupillorum, ac viduarum visitatio , quae est charitas. Similis quodammodo est argumentatio haereticorum , qui apud Cornelium a Lapide Monachorum in lolitudine degenti ur institutum arguunt eo , quod non visitent pupillos , & viduas , in quo juxta Iacobum consipit religio munda , ct immaculata. Quibus sic respondet Doctissimus interpres: H Perperam haeretici hunc locum intor-- quent, contra Monachos solitarios , quis, pupillos non visitant; religio enim estri multiplex, multasque species complecti-,, turl adeoque religio Monachorum estri vera, & proprio dicta ; ipsi enim toti sunt s. in Deo adorando, meditando , laudan-M do &e. Neque desinit cultus eorum esse religiosus , postquam in delictum aliquod ex infirmitate lapsi excidere charitate , & justitias si interim attriti formidine Divini judicii, &perennium suppliciorum debita reverentia

exteriore, & interiore laudes Deo canunt, gratias agunt , pro beneficiis creationis, redemptionis , At tantae clementiae, qua peccantes hactenus sustinuit, dans locum po nitentiae , tot ad eam hortamenta, & auxilia subministrans i qui proinde pro ipsa charitatis gratia humiliter deprecantur. Quisistitismodi attritos earhre Deo, M omni religione praeter Quesnellianos assirmaverit e

6 Hic terminant Seripturas suas Hexapta, quarum nullam Quem elliano dog- metti aptandam censuit Collator praeter eam I. Ioann. q. Deus charitas est, O, qui manet in charitatae , Di Deo manet, O Devi in eo , unde nihil praesidii erui pro damnato articulo, superius demonstravi. Additur ex eodem cap. vers. 8. fiui non diligit, non novit Deum, quia Deus charitas es i qui locus , si in rigore acciperetur, ut omnem prorsus Dei notitiam adimeret cuilibet peccatori, subverteret Tridentini Co

cilii canonem a8. se C. f. de justificationta, ubi immerito instigeretur anathema dicentibus et Amissa per peceatum gratia , femsemper amitti; quae enim fides Divina esse potest sine omni Dei notitiae Neque illum posse esse sacris vocibus intellectum, quotidiana peccantium, & tamen Deum profitentium , experientia evincit.

Sensus ergo est, quod, qui non diligit, non noverit Deum sicut oportet, & satis salubriter, sive, ut ait Cornelius a Lapido,

,, Esto speculative noscat Deum , praeticho, tamen, idest experimentaliter, & sapidhri non novit Deum : sicut mellis saporem, ,, & dulcedinem nemo novit per experien-,, tiam , & saporem , nisi qui illud gustat, &,, sapit; sicut enim sapor sapiendo, ita amoeta amando praetice cognoscitur, gustatur, ,, & sapitur . ,, Peccatorem tamen adspirantem ad veram poenitentiam, ideoque uberius, & fortius a Deo auxilium postulantem non omni Dei notitia, & fide destitui , ac proinde non omni religione, ex ipso patet conversionis desiderio, oratione, &subinde jejunio , ac eleemosynis ad impetrandum charitatis , &poenitentiae donum serio directis . et Denique, inquit Collator, ad Ephesios cap. a. vers. t a. dicitur: Eratis in illa tempore sin8 Chrim , ct 8 Deo in hoc mundo. Igitur nec Deus est, nec religio , ubi nolo est charitas. Reddamus nos textum Apost Ii integrum i ,, Eratis in illo tempore sineri Christo alienati a conversatione Israel, M & hospites testamentorum, promissionis,, spem non habentes , & sine Deo in hoc

M mundo a si

Audiatur nunc Commentarius S. Thomae ,, Eratis in illo tempore &c. circa pri-,, mum ponit ( A postolus tria mala: prim5M gentilitatis crimen , quando idolis ser-- viebant, cum dicit, quia aliquando vos,, gentes cratis i. Cor. I. Scitis quoniam M cum gentes essetis, ad simulacra muta, b, prout ducebamini, euntes . . . . secundo es tangit societatem Sanctorum , qua privabantur quamdiu in gentilitate permane,, bant; cum dicit alienati a conversationeis Israel; quia scilicet Iudaeis cum gentibus,, nou erat licitum conversari .... Ulterius

ponit summam damnificationem , qua,, damnificabantur, scilicet ob Dei igno-,, rantiam. Ibi ,& sino Deo in hoc mundo, H id est, sine cognitione Dei Psalmo Isis,, Notus in Judaea Deus ; non autem gen-,, bibus , ut dicitur i. ThesL. . Non inpa M sone desiderii, sicut & Gentes, quae,, ignorant Deum et quod tamen intelligi-,, tur de cognitione , quae est per fidem

M nam de cognitione naturali dicitur Ro-,, man. l. Qui cum cognovissent Deum, non ,, sicut Deum glorificaverunt.

Agit itaque Apostolus non de peccato ribus quibusvis, etiam Christianis i sed do Gentilibus, & Idololatris. Hos sino Deo,& religione esse, ultro omnes agnoscimus;

sed quod de Gentilibus dicitur, applicaro Christianis, & Catholicis peccatoribus prompter solius absentiam charitatis, dignum

haere

417쪽

si Constitutio UN ros Nirus propugnata py S

lis reticis, & novitatis ardore insanientibus argumentum est, quo non solum Quesnelli Propositio i sed etiam damnata in Tridentino sess. S. can. 28. , quae eadem cum est elliana est , ab inferis revocaretur. Isto fatuae ratiocinationis vitio , quo ex particulari antecedente conclusio dedueitur universalis , ut hic a Gentilibus , & Idololatris , vel subinde Atheis ad peccatores omnes, etiam Christianos, & Catholicos,

laborare passi in contra nos novaturientium argumenta, notavi saepissime tom. I. in Propositionibus de gratia , quod in pluribus aliis lectoris ut eumque logici attentio facile deprehendet.

CAPUT IT

Expenduntur objectae Patrum Sententiae.

I ' Laeet adversariis brevis lacinia ex Augustini Epistola I o. , sed veria talis lucem amantibus placebit

magis textus integer, cujus pars posterior Deile dissipat tenebras, quas ex priore mutila adversarius speraverat. H Qui timetis M Dominum, laudate eum i quis autem ve-M raciter laudat, nisi qui sinceriter amet e M Tantundem ergo est, ac si diceret, qui,, timetis Dominum, amate eum; dixit enim homini se ut scriptum esti Ece ,, pietas est Sapientia . Porro pietas cultus M Dei est; nee colitur ille, nisi amando; sum-,, ma igitur, & vera Sapientia est in praece-

pto illo primo, Diliges Dominum Deum

M tuum ex toto corde tuo et ac per hoc Sa-M pientia est charitas Dei: nec diffunditur H in cordibus nostris , nisi per Spiritum M Sanctum, qui datus est nobis . Initium,

M autem Sapientiae timor Domini. Et ti-,, mor non est in charitates; sed perfecta, M charitas foras mittit timorem . Proindeta praemissus timor in cor, pellit indo eo n-M suetudinem malorum operum , & servat M charitati Iocum, qua, tanquam Domina,

M veniente, ut illa insideat, abscedit. Er-- go qui timetis Dominum, laudate eum, ,, ut non serviliter; sed libeth colatis; D cum amare discite, & poteritis laudare, M quod amatis. Excitat Augustinus ad cultum Dei non

secundum quid ; sed absolutum, & perfectum, laudationemque similem, & perfectam charitatem, quae foras mittit timorem ; licet hic, ut servus, venienti Dominae Iocum praeparaverit, expellendo consuetudinem peccandi, ut appulsae Dominae,& insidere volenti locum cedat. Et si igitur timorem expellat perfect charitas, neque sine hae cultus habeatur suffciens ad salutem , pro qua unico solicitus est Augustinus: Quod tamen etiam timor ille charitati praevius, & ad eam animum praeparans expellendo consuetudinem peccandi, initiun Divini cultus sit, patet

ipso Augustino, & Scripturis testibus , quia

initium Sapientiae timor Domini , & Sapientia es chadiitas Dei. Timor autem initium charitatis extrinsecum est, quandoquidem ille servus sit; haec domina, cui venienti locum praeparat, ut abscedat, ea ingrediente. Quis igitur interea, dum timor Domini consuetudinem peccandi expellit, dum locum praeparat charitati, dicet ibi, nec Deum e Ge, nec religionem e Talis contumelia convenit

atheis, vel atticorum more viventibus; non vero timentibus Deum, & timore illo expetis lentibus peccandi consuetudinem, ac Deum praeparantibus charitati.

Simili modo loquitur Augustinus Tract. s. in Epist. Joan. Stimulat timor ; sed noli t

mere t intrat charitas, quae sanat quod vulnerat timor; timor Dei sic vulnerat, quomodo medic erramentum putredinem tollit. 'ures ergo, ut intret timor primo , per quem veniat charitas . Timor medicamentum, charitarsanitas. Quid si tam salutarem formidinem

spes, ut solet, comitetur, antequam charitas advenerit; an adhuc dicendus est,nec Deus

ibi esse, nee religio 3 Non sic iterum Augustinus . sed malesanam adversantium Censuram, & inhumanam contra peccatores se convertere conantes calumniam repellit libro de catechi handis rudibus cap. II. ubi

relatis duabus, Ecclesiae adseribi volentium

classibus, ob fines non supernatural S, nemque salutiferos , tertiam Iaudat dicens is, Qui autem propter beatitudinem sempi-M tcrnain, & perpetuam requiem, quae postri hanc vita Sanctis futura promittitur, vult fieri Christianus, ut non eat in ignem Ste H num eum diabolo;sed in regnum aeternums, intret cum Christo, veth ipse Christianus

is est, cautus in omni tentatione, ne prospe-M ris rebus corrumpatur, & nh frangatur D adversis; & in abundantia bonorum te M renorum modestus, & temperans , & in

M tribulationibus fortis, & patiens: qui

H etiam proficiendo perveniet ad talem M animum, ut plus amet Deum,quam timeat M gehennam; ut, etiamsi dicat illi Deus,,, utere deliciis carnalibus sempiternis, H &, quantum potes, pecca, non morieris, ri nec in gehennam mitteris; sed mecum M tantummodo non eris ; exhorrescat, &

418쪽

Pars II. Proposi LUIII. Cap. IV.

se omnino non peccetr non iam ut illud, is quod timebat, non incidat ; sed ne illum, ,, quem sic amat, offendat et in quo uno est M requies, quam oculus non vidit &e. Edisserant modo nobis adversarii, an in illo, quem Augustinus praedicat, ut vere

Christianum, cautum in omni tentatione, ne prosperis rebus corrumpatur, de no frangatur adversis, in abundantia terrenorum bonorum modestum , & temperantem , & in

tribulationibus fortem, de patientem ; edi ferant, inquam, advcrsarii, an in istiusmodi Christiano, Augustini sententia, nec Deus

sit, nec religio , antequam memoratis virtutibus accelserit charitas, quae initio non

adfuisse supponitur, quandoquidem, illis jam habitis, speretur paulatim promovendus , ut Deum super omnia diligati qui

etiam prosiciendo perveniet ad talem auiamum, ut plus amet Deum, quam timeat gehem

nam h

Si asserant, talem hominem, qui Augustino ver8 Cheliaianui est, ac tot ornatus viris tutum actibus, neque Deum habere, neque religionem,antequam proficiendo pervenerit ad talem animum, ut plus amet Deu Tia , quam timeat gehennam, evidens est, eos palam nuntium Augustino remittere , cuius nomine, & patrocinio mendacidi me glo

riantur .

Quod Hexapta obiiciunt ex eiusdem , Sancti Epistola id T. cap. s. prius allegatum ab ais fuerat ad Propositionem ibique cum communi Ecelesiae doctrina a me facile compositum . Textui isti prorsus similis est qui a Collatore adducitur ex lib. ir. d Trinit. cap. I .a Ex eodem S. Doctore citatur illud Iibri de dono perseverantiae cap. I 6. Si autem gratia praevenit em, quoniam praevenit

voluntatem, projecto pravenit omnem obedientiam, praevenit etiam charitatem, qua una Deo veraciter .aviterque obeditur , quia una

charitas implet omnia Dei praecepta ; qui enim Deum super omnia diligit, nihil est, quod eius intuitu ainplecti paratus non sit,& non exequatur etiam cum gaudio , dum ex timore obediens non ea alacritate , de

dulcedine; sed cum lucta, de tristitia qua- eam, saltom involuntaria, efficit, quod manis

datur . Verumtamen de eo, qui non ex charitate ; sed ex formidine Divini iudicii, aegehennae obtemperat, reluctante parte hominis inferiore, seu concupiscentia, de sensualitate, proinde sino ea dulcedine, quae amantibus propria est, nemo sapiens dixerit, quod propterea neque Deum habeat, neque religionem. Atheus quidem, & Liber-

tinus nullo timore Dei, aut aetern talis ducitur ad virtutem , aut a peccatis avertitur a sed istud immerito omnibus inter Christianos peccantibus applicueris. Quod autem non sola charitas, sed etiam timor, & spes ante ch iritatis adventum obistineat ab hom: ne observationem mandato rum in Augustini sententia, in ictissimo demonstrat quod attuli ex ipsius libro de e techirandis rudibus cap. t . Interea enim dum quis nondum eliaritate ducitur; sed spe solummodo, de timore , qui propter heatitudinem sempiternam , perpetuam requiem, quae pos hinc vitam Sanctit futura promittitu , otitisse i cs- Ii .estis, ut nois eatiet ignem aeternum eum Dioholo .sed in regnum aeternum int et eum Chrias , ve e ipse Ch/isianus es. Implet itaque praeceptum credendi, de sperandi in Critia a n, neque duo

illa tantum; sed etiam est eautus in omni tentatione , n8 prosperit corruma itu , O nas angatiar adoersi , , in abundantia honorum terrenorum modestit, di temperans, ct in tria balationibus fortiae , ct patiens a nondum t men charitate praeditus est . sed iis dispotationibus praeparatus ad eam paulatim promovebitur, sive ut Augustinus loquitur,

prosilendo pervieniet ad talem animum, ut pIus amet Detim , quam timeat gehennam .

Cum igitur Augustinus libro de dono

persevcrantiae cap. 16. de charitate ait, quod ea una Deo in citer, si avrierque obedi Mur, non signifieat, quoi nulla Dei iussio

a charitate earentibist impleatur; sed quod sine ea non serventur praecepta omnia; non enim serpatur primum, se inivimum dilectionis i non dicitur scilicet simpliciter . &absolute , sive oeraeiter, Oftiaviter Deo obedire, nisi qui omnia ejus exequitur mandata, saltem in materia gravi. Sed adversariorum scopus est parum dignus Augustini discipulis, ut eius aut horitate resuscitent errorem pridem a tribus Pomtifieibus in B lio iustissime damnatum: Uon est Uera legis obedentia , quast 8 eha,itate .s August mianis citationibus Heva plafinem imponunt ista ex libro to. de civitate

Dei eap. g. Deo acri camus hostiam homilitati in Iatidiae in a a cordiae igne feroida eharitatis .... me es Dei eutitis, hae oera religio , haec recta pietas, hae tantum Deo debitisse Oittis . Qui in cumulandorum textuum multi

tudine eopiosi nimium, & prodigi, in singulorum relationibus aequo parciores sunt, &mutilationum amantes; non frustra tamen,

nec absque fallendi consilio . Nos aliqua saltem aperiendo magis Augustini sensui

419쪽

ps 8 Constitutio U N i c

idonea restituamus. Postfervidae charitatis, sequitur: H Ad hunc videndum, sicut vide- ri poterit, eique cohaerendum, ab omni M peccatorum, & cupiditatum malarum lata se be mundamur, & ejus nomini consecra-- mur. Ipse enim fons nostrae beatitudinis, ,, ipse omnis appetitionis est finis . Hunc H eligentes , vel potius religentes ( amise- ramus enim negligentes hunc ergo re-- ligentes , unde & religio dicta perhibe-M tur, ad eum dilectione tendimus, ut per- M veniendo quiescamus et ideo beati, quia si illo fine perfecti. Bonum enim nostrum, si de cujus fine inter philosophos magna ,, contentio est, nullum est aliud, quam illi,, inhaereret cujus unius anima intellectua- lis, incorporeo, si dici potest, amplexu ,, veris impletur , foecundaturque virtutiri bus ; ut enim homo sese diligere nosset, ,, constitutus est ei finis, quo referret om-M nia, quae ageret, ut beatus esset. Hic au-M tem finis est, adhaerere Deo,, . Plura eodem sensu prosequens, hoc tandem concludit epiphonemate et Hic es Dei tu si haemera religio et hae recta pietas et haec tantum Deo debita servitus. Iam, credo, percipis Lector, cur adversarius in Augustini sententia caudam capiti junxerit, praecipua parte corporis praetermissa, unde S. Doctoris sensus integer colligi facito potuisset. Epiphonema scilicet

ea, quibus propinquilis connectitur, certius assicit, pertinentque ad spem Christianam , seu amorem beatitudinis ; ut enim homo sese diligere nosset, constitutus es ei is , quo referret om uia, que ageret, ut beatur esset; non

enim qui se diligit aliud vult esse,quam beatus. Hic autem sinis VI, actarere Deo , ( ut illo fruendo beatus sit) me es Dei cultus: haec

vera rei gla et hae recta pietas , hac tantum

Deo debita servitur. Non disputabo hic , quod disceptatum ab aliis video, ancharitatis nomine superilis non veniat spes Christiana, sicut lib. s.

de civit. cap. et . monet fraenandas esse cupiditates , non propter ardorem inanis gloriae;

sed propter charitatemfelicitatit aternae . Et quae in obiecta sententia sequuntur, inte pretationi illi forsitan favent. Supponamus tamen & charitatem in

propriissima illic accipi significatione, &epiphonema non solum ad ultima; sed

etiam ad prima referendum et tum sensus erit, cultum Dei, veram religionem, rectam pietatem, Deo debitam servitutem ad omisomnia, quae illic enumerantur,se extendere; videlicet ad amorem Dei, & beatitudinis aeternae, sive charitatem, & spem, ad emun-

dationem ab omni labe peccatorum, & cupiditatibus voluntariis, ac simul verarum plenitudinem, foecunditatemque virtutum. Haec omnia pertinere ad Dei cultum, veram religionem,rectam pietatem, ac Deo debitam servitutem, nullus negaverit; non ideo tamen asserendum, quod nullus alserit catholicus, nec Deum esse, nec religionem, ubicumque eorum aliquid defecerit. Istiusmodi enim contumeliosissima enuntiatio non solitin significat charitatis , sed spei simul, &fidei, in moribus salthin, absentiam , vitamque, qualis in libertinis, & atheis solet, dissolutissimam reperiri.

Nihil parit dissicultatis quod tum

Hexapta, tum Collator ingerunt, ex Petro Chrysilogo serm. 3 3. de Pace et Charitas e Deo est, si se Deo ergo es, qui non habet chariatatem. Non hic de religione erga Deum; sed de proximi charitate sermonem esse, liquet, non truncatam laciniam, sed integram sententiam consideranti: Videtis ergo, Fratrer dilecti mi, quare pax amanda es, O diligenda concorata ; i a sunt enim , quae generant , O nutriunt charitatem; scitis autem secundum Apostolum, quia charitas,ex Deo es cte. ut supra. Fatebimur tamen, eum , qui pacem , dcconcordiam violat, ut proximo debita charitate non utitur, exui ctiam charitate Dei, atque ipsius Numinis quodammodo facere jacturam, ut sermone satis usitato dicatur sine Deo esse , qui non habet charitatem . ut enim Augustinus in Psalmum I I. n. . ait, Ubi eri ipse Deut 3 Interraea Ioannem: Drarcharitas es ; quisquis habet charitatem .... conmentiam suam attendat , ei, ibi videt Deum. Si ch .ritat ibi non bibitat, reon ibi habitat Deut; si evire charitas ibi habitat, Detiae ibi habitat. Admittimus itaque, Deum non esse , id est, non habitare, ubi non est cliaritas ; sed negamus, Deum per nullum religionis actam , ac nequidem per salutarem sui notitiam esse , ubi non est charitas et talem autem esse sensum ae ellian et Propositionis, patet ex integra observatione relata su

pra c. . num. I.

s Ultro assentior Collatori asserenti ex Augustino Enchirid. cap. s. Si diligenter

qua ad Christum pertinent, cogitentur, nomine tenus invenitur Chri us apud quoslibet ha- reticos , qui se Chrsianos vocari volunt; re vero non es apud eos. Ubi enim vera fides non est, quomodo spes esse poterit, aut religio, cum illa utriusque radix necessaria,& fundamentum site Augustiuus libro de praedestinatione Samstorum cap. . ait: Fidet

prima datur , ex qua cetera impetrant v

420쪽

Soo Pars II. Propos LIX. Cap. I. So I

Praecipuus Augustini discipulus S. Prosperin responsiad dubium octavum Genuensium: Fides es virtutum omnium fundamentum a. Gregorius Magnus lib. a. Moralium cap. 33.

Si ei non prima in eorde nostro gignitur, rem liqua quaque bona esse non possunt, Verum ex eo, quod haeretici quilibet non nisi nomine tenus Christum habeant, &Christianorum nomine inaniter glorientur, quid probabilis argumenti conficies , quo peccatori cuilibet omnem auferas religionem ; ut nec Deus sit, nec religio ubi non est charitas e

Si quis hane Quesnelli sententiam in

ipsum converteret authorem , dc ejus asseclas , quod nempe nec Deus penes illos sit, nec relig io, non illud colligeret ex sola charitatis absentia i quantumvis crimen grave sit,commendatam superitis a Petro Chrys Iogo pacem , de concordiam, in universa quodammodo turbare, de pessumdare Ecclesia ; sed propter haeresim multiplicemia, Partim a Pio V., Gregorio XIII., Urbano III., partim ab Innocentio X., Alexandro VII.,Alexandro VIII., CLEMrNTE XI. damna

eam, de contra omnia anathemata a nova

toribus illis obstinatissime in dies defensam.

1uinquagesimianona Propositio dammis.

Oratio impiorum cst novum peccatum; & quod Deus illis concedit,est novum in eos judicium. ObserD. Mo

CAPUT L

Propositionis error impugnatur. a UesneIlus hie sibi vadem asciscitri u Augustinum in Plat. Io 8.ctim ait: oratio, qua non sit per Chri Fum, nonsolam non potes delere peccatu, sed etiam ipsa, peccatum. Si nempe orans non in Christi metitis humiliter, sed in suis superbo operibus confidat. Etiam juxta S. Thomam quaedam oratio impii novum pec

catum est, a. t. quaest. 83. art. I s. ad a. Pu

sa se petat complementum sui peccati. Ea dem explicationem tradit art. I S.Corp. Uertitur indubie oratio luxurioso in peccatum, si impudicam amasiae consecutionem post consuuno Theo propugn. Tom.II. let: avaro, si divitias immodich, de in malum finem cumulandas i irato, de vindictam spiranti, si mortem expetat inimici . Idem confirmat Augustinus Serm. y6. Si oras cinquit mala inimicis tuis, oratio tua flet in

peccatum,

Tam benigna observationi morali inte pretatio minime competit; non solum quia illimitata est, de nullis restringitur ciris cum stantiis; sed etiam, quia author omnem istiusmodi mitigationi occludit aditum , dum omnia sine charitate opera es peccata toties inculcat, Prop. q. i. 6.

a Si omnis oratio impiorum est novum peccatum, de quod Deus illis concedit, est novum in eos judicium, tenentur ab omni oratione, velut a peccato novo semper ab tinere, de vel templa, Misiae Sacrificia, de quasvis proaeimas orandi occasiones fugeret vel, si assistere necesse sit, singulari cavere studio, ne forth aliorum exemplo ad preces alliciantur, futuras sibi peccatum novum, dc novam contra se causain iudicii. In sacris historiis tot legimus impiorum exempla, qui in impietate sua certas Christo , aut Dei parae, aut inferioribus Sanctis preces quotidie persolvere soliti pro obtianenda aliquando conversionis gratia, eam tandem singulari beneficio adepti sunt. Si

omnis impiorum oratio, novo eis verteretur peccato, minime idonea foret ad comversionem dispositio; sed potius impedia

mentum o

s orationem autem conversionis obicem , aut novum peccatum adeo non existimant animarum in Ecclesia catholica Pastores, Ecclesiastae, & Sacramenti poenitentiae administri, ut inter caetera pietatis, de poenitudinis ossicia, orationis studium inprimis commendent, qua de Sanctorum sibi patrocinium deposcant, de paulatim recipiendae Dei misericordiae magis reddantur dispositi. Sed quod tandem malorum remedium Observator moralis suggeret e Non enim videtur hactenus aliud velle, quam impios in desperationis abyssum praecipites agere, di vitiis laxare fraena, qui castigatioris ethicae laudem sibi suisque velut propriam vindicat. Praecipietne eleemosynas, jejunia, cilicia , caeterasque carnis macerationes, quibus effiaene corpus paulatim in servitutem

redigat, divinaeque misericordiae essectibus recipiendis aptior efficiature Minime; fiuis

enim, inquit Propos. r. aliud remanet anima,

qua Deum, ejusque gratiam amisit, nisi peccatum, O peccati consecutiones, superba pauper- E e e tars

SEARCH

MENU NAVIGATION