Sanctissimi domini nostri domini Clementis papae 11. Constitutio unigenitus theologicè propugnata. Tomus primus quartus cum synopsi

발행: 1719년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

481쪽

ya a Constitutio UNIGENITus propugnata stag

ium genuinum , cujus sola Iectio patefacit sensum damnato Articulo minimc suifragantem, nihil penitalis continentem de deis speratione, quae gravissima novitatis macula est, salutari suppliciorum formidini, & ootae ex ea poenitentiae, frustr1 per calumniam impacta,

et Hie sistunt Hexapla ; subsidiarius

vero Collator latinus, ut beneficio gaudere non potest vernaculae translationis ad corrumpendas sententias percommodo , nihil

prorsus in Augustino reperit, stabiliendae

novitati idoneum . novas autem suppetias

adducit ex Germania; Enchiridion , scilicet, Coloniense titulo de Poenitenti Suppono, Adversarios non ignorare, quod Enchiridion Coloniense pridem a Sed Apostolica prohibitum fuerit, ut refertur in indice librorum prohibitorum iussit Innocentii XI. edito . Uide illi e Enchiridion Concilii Coloniensis. Ibidem sequitur Enchiridion doctrina Chri lana Concilii Coloniensis, expurgetur . Quod si Collatorem latuerit,

ignorantia excusationem meretur; sed authoritatem non tribuit confixo operi . Si

vero nota Adversario fuerit Censura, talis operis allegatio, non solum nihil firmamenti adfert Quesne Iliano Articulo ; sed etiam allegantem convincit de insigni irreverentia, & contemptu Tribunalis Apostolici.3 Cum autem non a solo isto Quesnelli vindices sed etiam a quodam ipsius Quecnelli ante annos plures alibi Adversario ;sed in praesenti sententia consono, intorqueatur nobis istud Colonieisse Enchiridion , operae pretium erit aliqua de eo,eiusqueAuthore digna scitu Iectoribus indicare . Provinciae illius Synodus titulo de Disseminatione verbi cap.ro. 2 r. & alibi Enchiridionfieri curavit; sed brevissimum, quod postea

excrevit in volumen non exiguum , ut in

sua epistola operi praefixa testatur Hermannus Archiepiscopus Coloniensis . Enchiridion istud igitur non Coloniensis propria Synodi est vi sed Archiepiscopi, hac occasione callide utentis, ut quaedam Lutheri erroribus faventia insereret ; Lutherano enim toxico afflatum se, non uno indicio prodidit , ut nempe refert Spondanus ad annum Is 3. Hermannus a suis aulicis Luthera nardoctrinae sectatoribus inductus, specie reformandi Clerum , & abusus in religionem intrusos auferendi, ad id munus eligit Martinum Bucerum haereticum famosissimum , cui, nequidquam renitente Clero Metro politanae Ecclesiae, & Coloniensi Academia, concionandi publice munus contulit. In eodem munere socios Bucero a Duce Saxoniae impetravit Melanctonem ; I Lant gravio Pistorium, Sarcerium, aliasque huius generis pestes . ob haec a Paulo III. Pontifice

maximo citatus, & demum Excommunicatus, atque Archiepiscopatu, caeterisque S cerdotalis honoris gradibus dejectus, A chiepiscopatum alteri cedere coactus est.

De Lutheranismo suspectas Enchiridii sententias, hic deducere opus non est et videri possunt pluribus indicatae, nominatim in Responsione ad Osolam familiarem , edita Mechliniae anno 1668. pag. 3y. & sequentibus. O

rabili conatur Articulos durissimos emollire e si Hic ( inquit de timore supplicii qui se solus sit, loquitur author Quesnellus

M id est,de timore,cui nulla spes veniae conista sequendae adjuncta est , ut patet ex con-,, teXtu. Porro quo magis violentus est hu-,, juscemodi timor, eo magis ducit ad de- sperationem , occasionaliter nempe, quod

,, homini corrupto occasionem tant' magis,, praebet desperandi. Itemque quo magis, , homosic timens irascitur sibi, seseque pu-,, nil severius, eo est in desperationem pro-- clivior, ut funesta nimium experientia H comprobat. Quare, & Patres timorem ,, spe misericordiae obtinendae temperan- , , dum esse admonent,, . Admonemus, &nos; sed non ideo, quia solo supplicii timore animata poenitentia, ut Quem ellus existimat, propellit animum in desperationem,& interitum, cum ab utroque illa maxime nata sit avertere hominem, & absterrere ISed quia ad lassicientis poenitentiae exerciistium , utpote actionem maxim3 arduam ,

necessarium spei subsidium est, etiam fa-pientistini a Numinis providentia sic dispo

nente . Duo autem contra adversarios ne

gamus, & pernegamus: primum, necesse e se , ut poenitentia, & omnis peccatoris ad conversionem dispositio incipiat a charit te; nos ordinem ex Tridentino, & Patribus didicimus magis connaturalem, & experientiae, ac veritati consentaneum, quod , praesupposita fide, initium sit timor judicii, &gehennaei deinde spes veniae, & salutis iunde cum uberioris gratiae auxilio progreditur animus ad dilectionem. Alterum pariter inficiamur, quod interea, dum timor, & nata ex eo qualiscumque poenitentia, spem,&dilectionem benevolam Praevenit, poenitentia illa hominem incitet ad desperandum . Quod si fieret, timor ille,& ex eo profluens poenitentia, forent mala

482쪽

ya Pars II. Propos. LXI. Cap. I. sas

& perniciosa; minimeque conveniens ad conversionem integram, perfectamque praeparatio. Quae Quesnelli novitas indubie plena est veneno pestifero, ipsi divinae gratiae calumniam infert, & peccatoris adulti

conversionem reddit in communi hoc de-e retorum ordine nullam quodammodo, aut certh rarissimam . Timor enim gehenna, qui definiente Alexandro VIII. contra Articulum I . inter triginta , & unum , per turalis est, oritur ex gratia i eumque in conis

versione peccatoris hic ordo solitus sit, ut fidem sequatur timor, dein spes , postea di-l ectio, ut a Tridentinis Patribus edocti samus, atque hi ex Traditione veterum acceperunt, damnare timorem illum, & procedens ab eo poenitentiae initium, quid aliud est quam condemnare Deum, & ejus gratiam, quasi moventem ad illicita , atque ita damnato conversionis initio, fingere conversionem ipsam via solita, & morali quadam ratione impossibilem e Nos vero iterum contra novitatum artifices sustinemus , edoceri homines perspicuo rationis lumine, nihil esse in timore perennium suppliciorum, nihil in procedente inde poenitenti accommodatum,vel idoneum ad suadendum peccatum, minus etiam ad persuadendum peccatorum gravissimum desperationem iutpote supplicia illa, quae adeo horrentur , certissime inducentem. Imo potius timor idem, & nata inde poeta tentia , ita ex socomparata sunt, ut, quo fucrit plenitenti , vehementior, magis debeae omnem rati nis compotem 1 crimine potissimum desperationis abstrahere. Frustra Collator experientiam comminiscitur; ex nulla enim discimus, desperationcm in peccatoribus ex suppliciorum oriri formidine, vel ex animata inde poenitentia; sed ex judicio erroneo de damnatione inevitabili, At remorsu Conscientiae, cui, ut sibi intolerabiIi, finem imponere corporis interitu cupiunt, minime considerantes , quanto graviora sibi accersant desperando supplicia . Non itaque timor vehemens gehennae; sed ejus potius oblivio,& defectus corat de rationis, tanto crimini occasio sunt. Nunc attendat lector subdolam Collatori S artem in obtegendo exitialis dogmatis veneno, in exprimendis vocibus area

n liter, &sic charactere Italico, tanquam si verba Quesnelli essent; vel saltem is, & non alius sensus. Ut nempe res hona potest homini malevolo esse peccandi occasio ; ita tolerabile videretur, si solus supplicii timor, & animata cx illo poenitentia dicereis cur subinde homini corrupto occasio deserandi. Verum amplius significat Propositio Quesnelli in sentu proprio & obvio, eum dicitur paenitentia illa dueere ad desperati nem . Amplius etiam exigit sensus aut horis absurdissimus Propositione 6 . clare, publice, sine ambagibus declaratus et Timorserti sis non sibi repraesentat Deum, ni se ut dominum durum, imperiosum, injuclum, intractabilem . Num talis de Deo praedicatio , si fidem in

peccatoribus poenas timentibus obtinuerit, in iis nata non erit concurrere, velut ratio ad desperandum accommodatissimo eQuid nempe misericordiae prudenter speresa domino duro, imperioso , injusto , intractabili e Non igitur timor, & animata ab illo solo poenitentia a Quesnello describitur ut mera occasio; sed velut causa effetens , seu movens, & instigans ad desperationis flagitium

Sexagesim rima

Propositio dammis.

Timor non nisi manum cohibet; cor autem tam diu.peccato adducitur, qUaim

diu ab amore justitiae non ducitur. Ob fer. Morol. in

Error e mitiatis fontibus fluens, rationis lamini manis e contrarius.

Uemadmodum maxima dogma

i u tum vicinitas , & errorum est in praesenti Atticulo, & praecedenti; ita mirum non est ex iisdem utrumque reperiri fontibus staturientem. Notissima est Lutheri Sententia tradita in assertionibus articulorum contra Bullania Leonis Assett. f. Contritio, quae paraturpe discussonem, eouectionem, , detestationem

peccatorum, qua quis recogitat annos in ama ritudine animae suae. ponderando peccatorum a gravittasem, multittidinem, faeditatem , a mi

Ionem aeterna beatitudinis. in aequisitionem

aeternae damnationis, hae eontritio faeti bpocritam, imo magis peceatorem . Haec assertio

damnatur a Concilio Tridentino se C l .can. i. Mirum autem est, Michaelem Baium

483쪽

ya 6 Constitutio UNI c

non vidisse eundem a se errorem resuscitari

articulo suo 38. Omnis amor creatura rationalis, aut vitiosa es cupiditas, qua mundus diligitur , qua A Joanne prohibetur aut laudabilis illa charitas , qua per Spiritum Sanc Ium in corde dissus Deus amatur . Si enim omnis amor, seu volitio, quae charitas non est, sit cupiditas, seu peccatum,patet, ea contritione, quae charitatis actum non continet, redis di hominem magis peccatorem. Sed magis apparet mirabile, quod Jansenius, qui ignorare non potuit, B .ji errores fuisse a tribus Summis Pontificibus percutas anathemate, ab eodem autem publich retractatos, in scholam saltem Lovaniensium reducere ausus fuerit. Praesentem Quesnelli sententiam tradit Ian senius tom. 3. lib. s. cap. 33. Intelligere

neque , quod sibi scholastici nonnuui violant,

dum dolorem peccati ex poenarum timore pu tutantem tantopere extollunt, ut eum etiam omnem voluntatem peccavis excludere, ct bene vivendi propositum includere putent: quonihil in doctrina Augustini absurdius,c, falsius dici potes . Addit propositum istud esse impossibile col. s et . Timens, quidquid ex illi tumore fecerit, nihil ex animo , nihil ex corde, nihil violenter, nihil raram Deo ; sed tantum in seciem eoram hominibus operatur . Hinc non es amicus rectitudinis , nee Dei; sed potius hostiles erga eum animos gerit . Col. S8T.

Praeceptum bonum ex timore ne quidem concu

pisci potes ; sed sola charitate. Denique eodem lib. I. cap. 33. col. y T. auae omnia pr cipue declarant, doctrinam i Iam, quamsbolastici quidam tradunt de dolore peccatorum ex solo gehennae metu , non solium Augustini principiis fundatis mis , O per omnes Ous lucubrationes di sis ex diametro repugnare ;sed etiam a Sinodi Tridentinae Patribus, mutatii modis proscriptam esset quam non perspectaveritas; fiasta inutilis, imo perniciosa erga peccatores misericordia peperit. Uerum cum Jansenius se suaque scripta moriens, publicis Testamenti tabulis, det tapitis in ipso damnato opere, iudicio Sedis Apostolicae submiserit, non est dubium,quin,si ei ad nos reditus daretur, catholicae, de promptae obedientiae exemplum praeberet, subscribendo non solum Pii V. Gregorii XIII. Urbani VIII. Innocentii X. Alexandri VII. Alexindei VIII., sed etiam ChrMrnris XI. Constitutionibus, ac Decretis sed attenta discipulorum ejus tam inolita pertinacia, nescio, an qui errantem tam alacriter secuti fuerant, audituri essent docentem saniora . Ut autem de praesenti sollim disseramus articulo, quae ratio movere Adversarios

ENIT Us propugnata sap

potest, praesertim post inflictum a CLEM nisTE XI. anathema, ut errorem tam absonum ,& omni rectae rationis dictamini tam aperte repugnantem, scandalosa adeo contra Sedem Apostolicam, imo contra Ecclesiam, rebellione defendere non vereantur e Nihil divino judicio cogitari potest magis territacum, nihil atrocius inferorum incendio, &infinita illud comitante omnium congerie calamitatum et nihil proinde infelicius damnatorum aeternitate . Quid autem ad tanta mala vitanda juverit continuisse manum; si addictus peccato animus manserit e Quhil timor potestatis humanae, quod etiam metus mortis in Testamento veteri constitutae mandatorum transgretaribus, manum a

peccato cohibere potuerit, non animum sfacile intelligitur; quia, cum mors infligenda esset ab hominibus, qui cordium penetralia non scrutantur , externis operibus dijudicandis , puniendisque unice intenti sdum reus abstinuerit ab actibus in mortalium oculos incurrentibus, effugiebat supplicium. Hinc neque hodie secures, neque laquei, neque rotae, neque infames rogi, &si quid aliud cruciatuum Eelus iustitiae , vel saevitia excogitavit, corrigendis mentibus susticiunt; sed Princeps, Respublicae, &quicumque Magistratus, ac Iudices , quantumlibet intendant consuetudine bonorum operum, quae praecipiunt, & constanti abstinentia a malis, quae prohibent, cives bonos facere, & virtutibus praeditos ; ad vim tamen quod attinet coactivam, & exercenda judicia, summum se votorum apicem,finemque legum consecutos existimant, si in externis actibus omnia tranquilla sint, omnia ad aequitatis, de rationis libram composita . At quid haec omnia pro evitandis inferorum suppliciis, si animus scateat sordibus peccatorum , vel unum sit, a quo nolit contumax divellie Quisquis igitur aeternitatem infelicissimam, ut oportet, serio metuit, nemcesse est, decernat fortiter, non ab externis solum peccatorum operibus . sed ab eorum quoque se continere desideriis. Respondent adversarii, adhaerere seinper suppliciorum formidini hanc conditionem turpissimam ; peccare vellem, si pose seni impunb: si aut annexum non esset crimini ex divina dispositione supplicium I aut spes esset illud, retento crimine, quomodolibet evadendi. Inficias ire nequeo, conditionis istiu modi noxiae cum formidine societatem in rudibus , & ignorantibus subinde continis gere ; sed eam perpetuam esse, ac necessariam, i elabor semper, utpote ab omni rati

484쪽

s 28 Pars II. Propos . LXI. Cap. I

tione, & sano iudicio alienissimam. Quid concupiscentia inqtenim num etiam actus secundae virtutis praesens Quesnelli e Theologicae, sive amor, ut a Salesio voca- nisi manum cohibet itur, concupiscentiae sanctae, qui Scripturis, addicitur, quamdiu

praesens Quesnelli enuntiatio o I. Timor nonnisi manum cohibet; cor autem tandiu peccato

addicitur, quamdite ab amore i itia non sita Pallibus, praecipu3 Augustino honestissi- eitur et qua enim ratione animam a peccato in us;&ad virtutem omnem, etiam charita- cohibeat timor, qui de ipse peccatum est etem, aptissima dispositio est, adhaerentem Conspicis hic, lector, non solum praesentis sibi semper, antequam charitatis intentio Atticuli, sed totius quodammodo Bajani, accesserit, habet hanc nequissimam condi- & Quesnelliani systematis originem, ac tantationem et NoIIem a vitio abstinere, nollem damentum . Nunc error, qui hic proscribi- facere, quod imperatur, si suis Deus impe- tur, omni apparatu sacro Scripturarum, Pariis non annexuisset aeternae beatitudinis trum, Tridentini Concilii, Principutria praemium e Num forsitan, & haec charitatem Theologorum, totius denique Ecelesiae semper sequitur non cogitatio solum, sed authoritate obruendus est, & conterendus . voluntatis pariter affectio, dum tentat e. g. fornicationis illecebra: vellem alieno cor- CAPUT II pori commisceri, si summa bonitas non prohibuisset Nam, etsi posterior conditio ... . .

amoliri turpitudinem videatur, perieulosa Error cora clutur Scripturis Sacris. tamen ea affectio est, & ipsa delectatio piis me morosa ; verumtamen de hoc I 'I ad scientiae ostentationem scribe qiuidquid fuerit, insignis profecto insania rem, deceret ine proprii studii ubi-

est, externis solummodo sensibus,&non aia que magis foetus producere, quam fectibus frenum injicere metu supplicii a Su- alieni; at, ubi scopus unicus est propugnatio premo Numine infligendi, quando noveri- Constitutionis Apostolicae, & cum ea e mus, non minus ei perspecta esse cordis in- tholicae veritatis, lubens profero undecum tima , nec magis subducenda suppliciis , que acceptum, quod majoris ponderis,& ad

quam quaecumque foris crimina prorum- finem intentum conducentius arbitror.Ideo

CAPUT

Error conet cctitur Scripturis Sacris.r ad scientiae ostentationem scriberem, deceret me proprii studii ubique magis foetus producere, quam alieni; at, ubi scopus unicus est propugnatio Constitutionis Apostolicae, & cum ea chtholicae veritatis, lubens profero undecumis Punt: Tain malesana igitur conditio in meis

moratis rudibus, & ignorantibus saepissim Eforsitan reperiatur; at in iis, qui fidei principiis satis imbuti sunt, prorsus intolera-hilis est; &, ni fallar, rarissima . Si vero quaesieris, quomodo damnata

novitas tam contraria rationi, apud recentiores aliquos locum reperire potuerit occurrit quorumdam in Augustino textuum Scripturarum textus dare constitui ex interpretatione plurium Academiarum , ad quas hactenus Baiana, dc Iansentana novitas non potuit habere accessiim . Sunt illae in Germania Uiennensis , Pragensis , IngoIstadiensis, Dilingana, Salisburgensis, quae librum Augustini Michel consiliarii Eeelesiastici

Frisingensis summis Elogiit approbarunt . Libri titulus est et Discussio Theologica quatuor obscuritas, ab iis avid E arrepta, quibus Oin- dissertationum dec. Inter Academias istas minis actio hominis libera , vel charitas est , ve I vitiosa cupiditas. Error iste inter Baianos est trigesimus octavus; &, licet a trihus olim Pontificibus damnatus , atque ab ipso retractatus fuerit authore; non defuere tamen novitatem amantibus obtentus

varii, etsi futiles, quibus errorem triplicini mE suspecta adversariis est Salisburgensis; utpote Benedicti norum. Porro facultas illic Theologi ea iudicio dato a T. Septembris anno tyto. testatur , esse aeserti mam discussionem , in puncto contritionis , O attriationis potiorum Germanicorum generalium studiorum, tum Thomisticorum, tum recentiorum

Apostolico acinace rescissum , restituero fer/ unanimem consensum ; ad ripulante etiam conarentur ; adeo ut identidem repullulans ab Alexandro VIII. debuerit iterum exteriseelebriorum Ecclesiarum Germanicarum in catechesibus, concionibus , di confessionibus recominari, inter g t. articulos septiinus; Om- pta praxi . Quae Discussio parte q. puncto I. iis humana actio deliberata , es Dei dilemo , viet mundi: si Dei, charitas patris est; s mundi , rancrum centia earnis, hoc es, mala est :Unde sequitur I . Timor gehenna non est suis

pernaturalis, & Is. Attritio, quae gehennae, O poenarum metu concipitur, / dilectione bene- violetitia Dei propter se, non est honus motur, ae pernaturalis . Quomodo enim bonus, ae supernaturalis motus foret, quem carnis

turalem metias gehenna posse excludere voluntatem peccandi de catero graviter. Non exeludere . sive non destruere crimen antea commissum , certa catholicorum omnium

sententia est; neque viam penitus obstruere delicto veniali, patet, quia isto gehenna non incurritur . Assertionem autem probandam

author suscipit viginti sex clarissimis textia Nnn bus

485쪽

bus ex Scriptura . Hi statim exhibentur n. r. cum brevissimis aut horis observationibus, quas cum ipsis Textibus integras exhibeo . et ri Ut enim probaret vos, venit Deus; ct, ut terror illius esset in vobis,ct non pec-,, caretis. Exodi 2 o. Eni ad finem non pec-,, candi, & sic ad vitandum peccatum ter-,, ror Domini erat in Israelitis.,, In solo capite r. Eccli. quanta sunt ,, encomta timoris Dei exprimentia hune,, ipsum finem e Plenitudo sapientia timere se Deum, O plenitudo a fructibur illius cap. r. M quomodo vero timere Deum , est plenita ludo sapientiae , si non excludatur, sed M perseveret stultissima voluntas peccandi e,, Timor Domini expellit peccatum cit.,, cap. I. Qua ratione autem expellit pecca-,, tum , si non secludit voluntatem peccan-M di, in quo consistit formale peccatum ;,, non in actu exteriori, qui tantum dicitur ,, peccatum denominative a voluntate pra- M va peccandi.,, Sapientia enim, e, disciplina timor DEL,, O quodbeneplacitum es illi cit .c. r.Sapien. M tia ergo , & disciplina timor beneplaciis si tum Dei inducunt, seu id, quod Deo ab se homine placet; cum qua voluntate bene-,, placiti divini non stat voluntas peccandi.,, Beatus vir,qui timet Dominum ,in manis

D datis ejus volet nimis. Psalm. Irr. Eccet ti-,, mor Domini vult mandata ejus custodire iri nimis, quae voluntas utique expellit vo-M luntatem transgrediendi mandata .,, Servite Domino in timore , ct extiliatem ei cum tremore , apprehendite disciplinam ,

, , n/ quando irascatur Dominus , ct pereatis si de via jucla . Psalm. a. Igitur de via justa ,, perit, qui non timet Dominum i stat ergo si in via justa, qui eum timet. Ecquonam i,, modo autem stare potest in via justa , qui M stat in voluntate perversa e,, Timor Domini odit malum. Proverb. 8.es Quod utique falsum foret ; nisi ejiceret

M amorem, seu voluntatem mali:,, Sapiens timet, ct declinata malo, Pros, verb. I . Si itaque timendo declinatur a M malo, timendo declinatur a voIuntat

M peccandi, quae unico est formaliter mala. , Per misericordiam, O Mem purgantur

M peccata , per timorem autem Domini Aelias, nat omnis a malo . Quando per timorem

M omnis declinat a malo ; equidem semperri timens habet voluntatem declinandi an peccato. ,, In timore Domini declinatur a mala .ri Prov. Id. Viden i Quomodo Sacra Scri-H plura tot repetitis vicibus pro immedia-- to effectu timoris tribuat declinationem M a malo , quae declinatio formaliter ( utri nemo Theologorum negaverit dicit u

M luntatem non peccandi.,, Non aemuletur cor tuum peccatores ;sed

,, in timore Domini emo tota die. Prov. 2 3. Ad H quem finem Scilicet, ne aemuleris pecca-M rores. Itaque timor Domini est voluntas, , non aemulandi in transgressione mandat

,, rum peccatores.s , , Beatus enim homo, qui semper estri pavidus; qui ver. mentis es durae, corruetis in malum . Proverb. 28. videlicet, qui ti-,, mens Dei est, non corruet in malum; quiari retrahitur a malo, timore Domini.,, Deum time , ct mandata ejus observa; H hoc es enim omnis homo. Eccli. ra. hic tri-,, buitur voluntas observandi mandata, tan-,, quam effectus immediatus timori; quae M positive contrariatur voluntati peccandi: dicitur etiam: hoe es omnis homo quae ver- , , ba ad literam sonant: sic recth constitutus is est omnis homo; quomodo autem rect3, si H adst voluntas peccandi fiui timet Deum aciet bona. Eecti. II.,, Sed quid boni faciet, qui retinet volunta,, talem peccandi Excluditur ergo illa per

,, timorem Dei. Lui timet Dominum, conis,, vertetur ad cor sum . Ibid. cap. I. Conis, , versio autem ad cor dicit in sensu lite ,, rati Scripturae immutationem voluntatis,, pravae in voluntatem servandi mandata .,, Consummatio timoris Dei sapientia, cis, sensun. cit. cap. 2I .ergo effectus choc enim ,, sonat consummatio) timoris Dei est sapien-,, tia;&sensus, seu iudicium practicum,esse,, declinandum a malo, completur liber1,, voluntate refugiendi a malo, seu pec-

s, cato.

,, Suam magnus, qui invenit sapientiam, ,, ct sesentiam i sed non est super timentem , , Deum . Timor Dei super omnia se superpo-,, suis. Beatus,cui donatum es habere timorem

,, Dei: qui tenet illam, cui assimilabitur e Ec-,, cli. as. atqui tanta encomta non mere,, tur timor, secum patiens voluntatem pec-,, candi: ergo &c.,, Et timorem meum dabo in corde eorum, is ut non recedant si me . Jerem. 32. Ergo me-,, dium, ut non recedamus a Deo, est timor ,, Domini: recedimus vero a Deo per v -,, luntatem peccandit itaque hanc avertie,, timor Dei.,, Ecce timor Domini ipsa es sapientia, in ,, recedere a malo, intelligentia . Iob. 2 8. qui,, textus secum vehit praecedentem sensums, patulum.

H Timor Domini fons otia , ut declinet A

486쪽

peccatum; ab hae autem decIinare facit

di, timor,

si Timor Domini ad vitam, S in plenit

M dine commorabitur absque vi illatione pes H mi. Proverbos. Quomodo vero timor ,, Domini ad vitam spiritualem, si secum , ,, nutrit voluntatem peccandi, mortem spi-,, ritualem Quomodo commorabitur ab is, que visitatione pessimi, si pessimum, nimis, rum voluntas peccandi, cum eo habitat e,, Finis modestiae timor Domini, dioitia, ,, e gloria, ct vita. Proverb. 22. Haec planes, non quadrant actui, non excludenti vo-,, luntatem peccandi mortaliter. , Serva timorem illius, ct in illo vetera-,, Re et metuentes Dominum I inete miserias, cordiam ejus, ct nore desectatis ab illa , νὴ - cadatis. Eccli. a. Sic servat a casu timor ,, Domini: atqui casus animae est voluntass, peccaminosa: ergo &c.,, Quoniam nihil melius es , quam timor ,, Domini; ct nihil dulciur, quam reficere in ,, mandatis Domini. Eccli. 13. Igitur respi-,, cimus in mandatis Domini per timorem ,s, cum quo respectu serio incompossibilis,, est affectus ad peccandum . si aeui timet Dominum , excipiet doctrias, nam ejus. Eccli. 35. Anne excipit doctri-,, nam Dei, qui actualiter assicitur ad pec-

Qui timet Deum, invenlat iudicium ju-,, Rum, O justitas quasi lumen accendet. Ibi-,, dem . Sed quas iustitias accendet, cui est

M voluntas perpetrandi injustitiam ess ,, Plures textus, etsi ad manum sint, ,, nolo, ut te fatigent, lector; nec totidem M opus fuisset, ad inculcandam tibi tam cla-,, ram Scripturariam veritatem, qualis nul-,, Ia alia invenitur in eadem . ,, Unde sieconcluditur num. 3. ,, Dum ergo in sensu ,, literati, grammaticali, plano, aperto, ac D indubitato Sacra Scriptura tribuit timori H Dei, quem maxime pro praeceptorum ,, suorum observatione per gehennam in- cutit, exclusionem voluntatis peccandi, quid nos morantur dicta S. Augustini, &M quorumdam aliorum Patrum , dubia, ob-M scura , contorta e . . . . Ex quo conficitur ejusmodi irrefiagabile argumentum: iux,, ta sertissimum dogma omnium Sacrae Scripturae Interpretum, tenemur retinere,, proprium sensum , & significationem li-

teralem Scripturae, quamdiu nulla cogito necessitas ab eadem recedere, quae est , , doctrina S. Augustini tom. . lib. 3. de do-- ctrina Christiana cap. Io. ,, Planum autem , S obvium sacris textibus sensum es pro utilitate timoris, etiam ad excludenda Consitatio Theol. propugn. Tom. ILanimi peccata, Scripturarum , quas retulimus, lectio convincit.

CAPUT III.

Veritatem Catholicam errori damnato

oppositam tradidit Augustinus.1 T vIpponensium Antistes, & Doctor

ae-d maximus concione 3 o. in psala a mum 118. ad illud , Et a verbiae

tuis trepidavit cor meum, ita monetr Habuerunt quidem, O illi (Tyranni verba minaria,

proscribo, oce;do Sc. ,sed tua me potius oerba

terruerunt: Nolite timere eos,qui occidunt compus ; sed eum timete, qui potes O eorpus, O

animam perdere in gehennam i ab his verbis formidavit cor meum, , contem persecutorem, , oici diabolum. Talem victoriam rideret diabolus, si ab adversariis imbutus crederet, externa solum opera formidine cohiberi, non prava desideria,quae mergendis in barathrum hominibus, atque Angelis suffcere, ex immensa damnatorum multitudine,

di proprio nimium didicit experimento. Tractatu v. in Epist. Ioannis . Caepit ergo timere diem judicii: ct timendo eorrigit ser via

gilat adoersus hostes suos, id es , peccata suarincipit interius reviviscere,, mortificat membra sua, qua suntsuper terram, sicut dicit Oo-

solas: Mortificate membra orara, quae sunt suis per terram ; Ipiritualia nequitiae dicit membra super terram; nam sequitur, ct exponit avariatiam , immunditiam, ' caetera, quae illia exequitur . Audiant adversarii, eum, qui coepit

timere diem judicii, non solum cohibere a

facinoribus manum ; sed timendo corrigere se , vigilare adversus peccata sua, incipere interius reviviscere, id est, abstinere a novit criminibus, & disponere se ad abluenda commissa. Neque ea,quae timor dicitur moratificare , membra , intelligenda sunt tantum membra corporis; sed, ut recto hic Augustinus explicat, spiritualia nequitiae, quae sunt avaritia , immunditia , & caetera, quae vetem rem hominem vitia constituunt.

S. Thomas in Epistolam ad Colossenses cap.s. Potest, inquit, exponi similitudinaria;

quia conversatio nostra est continens multos actus , sicut corpus multa membra , ct in conis versatione bona rudentia es velut oculus diria gens; fortitudo autem sicut per portans; in mala vero , astutia sicut oculus I pertinacia veri

sicut pes. Similis est interpretatio Cornelii a Lapide. Genuine (inquit adphrasim Ap oli.

Membra terrefria hic vocat assectus pravos ,

ct motus concupiscentia i bi enim sunt qua

487쪽

ygi Constitutio UN lGE NIT Us propugnata os S

membra veteris hominis, ferresetriae Adae, ct to- litis eorporis concupiscentiae,A qtio dixi Rom. T. v. ar. Ita Chraso omtis, Ambrosius, Anselmus: unde membra hritis veteris hominis ex icans Abditi fornicationem , libidinem cie. consentit Augustinus loco citato membra tua vota cans Diri ualia nequitiae. Quapropter juxta Doctorem maximum homo ii mens diem iudicii, timendo corrigit se, non sol um exterius ; sed etiam interius a vi guai advieratis hocles suos , id es, peccata sua, quae non in solis consistunt externis actibus; sed internis potissimum i incipit interitis revia viscere , patrata etiam solo animo erimina detestans , & mortificans deinceps membra sua siritualia neqtiitiae, avaritiam, immunditiam, cum caeteris actibus , atque affectibus,

ob quos iudicii dies terrificus , & sententia iudiei, funesta est .a Amplius vero timenda est peccatoribus, quae judicium sequitur infelix aeternitas , quando, ut intonat Augustinus in psalm. I a T. Vermis eorum non morietur vi Signis eorum non extinguetur . Auditini haec homines, ct quia Cerratitur tint impiis, timent, in continent se a peceato et timent quidem ; sed non amantiu ritiam . Cum autem per timorem continent se a peccato ,st consuetudo ju uia, in incipit quod dorum erat,amari, in diacescit Devia , in jam incipit homo is 8 visere . . . timet, ne mittatur in gehennam: hontis es,ct ut lis iMe timoν . Si homines quia vere sutura sunt impiis aeterna Applicia, timent, ct continentse a peceato, timor non solum manum , sed animum quoque cohibet; non enim peccatum ad manum proprie pertinet; sed ad animum e neque incipit homo iuste vivere cohibendo solam manum , dum intus fovet animum , non miniis quam antea libidine , aliisque criminibus aestuantem . Propterea merito pridem Scriptores Catholici in Luthero deriserunt ineptissimam interpretati nem, quasi illud Augustini continent se a peracato, de externo solummodo intelligendumst, qua ratione fuisset vald3 impropria, fallax , & parum digna tanto Doctore enuntiatio. Sed nulla tam absona,uti Scripturarum, ita Augustini explicatio est , quam non excogitet, & mordicus sustineat Lutherus, &quisquis eum eo statuit esse novi artifex erroris, spreta Sedis Apostolicae, atque Ecele

siae aut horitate .

s De verbis Apostoli sem. II. Timor servitis piae charitas libera es; ci, ut sie dicam, timor esserotis charitati : M possideat diabosis eor tuum , praecedat servius in corde ttio , edi servet Dominae menitirae Detim et De veI timorepana , is nondam potes amore juclitiae. Audi esseaenis novaturientium turba, n/possideat diabolis cor tutim : non dicit Augustinus , ne possideat diabolus manum tuam, & a tot infamibus , schisma, & haeresim spirantibus contra Apostolicam Sedem scriptis reprimat ; sed uo possideat diabolus eor tuum , a quo rationis , & libertatis expers manus in tot flagitia impellitur et duram cervicem Recte, & tandem subjice supremat, quae in Ecclesa est , potestati: subjiee fidei mei timore poenae, is nondum potes amore thetitiae.

Epist. Ia o. ad Honoratum:Timor non es in charitatei sed perfecta charitas foras mistit timorem: proinde praemistis timor in cor no Jrtim pellit inis consuetadinem magorum operum, o servat claratati locum . Non dicit Augustinus,timorem pellere a manibus, sed a corde consuetudinem malorum operum:T-ν -- missus in eor nos=rtim petiit inde &c. Lib. 1. de Genesi contra Manicla.cap. 28. Nitu eritis sic eooeat homines a peccasis , quemadmodum imminentis mortis evitatio . Quam Augustini sententiam objiciens L thero Echius lib. I. de poenitentia cap. Ist. addit : Aditie questis captit Iuti dere et Timor mortis imminentis revocat homines a peccatis . Pergit Augustinus de ea thechirandis rudibus cap. s. De ipsa etiamfoeritate, qua corda mortalium stiluberrimo terrare quatiuntur , charitas aedi canda est non solius m nus , sed cordis cohibitione charitas aedificatur e ideo saluberrimo terrore corda momtalium quatiuntur, non ut peccato,& pravis

eius affectibus addicta maneant ; sed ab iis invictissime avellantur. Necessaria quodammodo, & naturalis connexio est inter timorem mali ineu rendi , & desiderium fugiendi; rursus inter amorem acquirendi boni, & formidinem amittendi , s hoc inter contingentia numeretur: ut autem timor omnis excidendi beatitudine , & incidendi in aeterna supplicia ;ita desiderium , & amor vitandae damnationis, ac beatitudinis consequendae Que ello vitium est, utpoth ex virulento profluens cupiditatis salice , si ex charitate, sive amore benevolo omnia agente propter Deum ,

quemque Deus remunerator non dimanaverit . Ita plures Qv esnelli de charitate Articuli: praesertim Quadragesimus quartus. Sicut igitur timor, novatore isto iudice , ad cohibendum a peccatis animum minimEcomparatus est; ita neque potest ad eundem effectum idoneus esse amor salutis , dum charitate , sive amore benevolo praesci

ditur

Disi iaces brum Coc

488쪽

Pars II. Propo L LXI. Cap. III.

es, time, ct homines te non terrebunt: mortem Ampiternam time, O praesentem non curabis. Voluptatem illam incorruptam, O quietem 3 tabe concopisce, O promittentem dona cla temporalia; ct totum mundum deridebis . Ama ergo, o time . Ama quod promittit Deus: timequod minatur Deus; nec corrumperis ex eo quod promittit, Uec terreberis ex eo, quod minatur homo. Si, quod supra homines est, metuens , comminationibus non terretur humanis; si mortem timens perpetuam,praesentis cura non tangitur: si timens quod minatur Deus , promissis hominum non corrumis pitur, nec intentatis a tyranno suppliciis terretur; perspicuum est, futurorum formidine non manum solum, sed, & animum refraenari Enarratione in psalm.6S. Praemisit Deus, nolite timere m. Majore timore , minora contemnimus, ct majore aeternitatis cupiditate, omnia temporalia fastidimus ; nam ct hie delicia temporales dulces sunt, O tribulationet Temporales amara sunt ei sed quis non bibat triabulationis poeulum, metuens ignes gehennam rump Et quis non contemnat dulcedinem faculi, inhians dulcedini vitae aeternae e Si majore timore minora contemnimus, de majori aeternitatis cupiditate, omnia temporalia fastidimus; si nemo est, qui ignes gehennarum serio metuens , bibendum non suscipiat tribuis Iationis poculum, quantumlibet amarum, falsissime asseritur, externa solummodo peccata , aeternorum suppliciorum formidin cocirceri; non interna, quae hominum oculos fugiunt, divino conspectui apertissima. Quid enim ad declinanda inferorum tormenta faciet, si obtutus fefelleris humanos, Deo arcana mentis crimina intuente, & cruciatibus Puniente perpetuis e Iterum lib. de catechirandis rubibus cap. t T. Qui, inquit, propter beatitudinem sempiternam, S perpetuam requiem, quae poclhane vitam sanctis futura promittitur , vult seri chrisianus, ut non eat in ignem aeternum eum diabolo; sed in regnum aeternum intret cum Chrso , vere iste Christianus es , cautus in

omni tentatione, ne prosperis rebur corrumpa-rur, di n/frangatur auersis , , in abunda

ita honorum terrenorum modestur , O temperans . O in tribulationibus fortis , , patiens: qui etiam prosiciendo pertieniet ad talem ani-mram, ut plut amet Deum, quam timeat gehennam et ut, etiamsi dicat illi Deus ; utere delicii, earnalibus sempiternis, O quantum potes, pecca, nec morieris, nec in gehennam mitteris; sed mecum tantummodo non eris ; exhorrescat , ct omnino non peccet; non jam , ut quod timebat,

non incidat,sed ne illum, quem sic amat, osse dat , in quo uno es requies vera , quam oculust non vidit die. Quando fidem amplectendi inistentio , ne eas in ignem aeternum cum diabolo ; sed ut in regnum aeternum cum Christo , vero christianum te efficit, cautum i omni tentatione, ne prosperis corrumparis, nec frangaris adversis; ut in abundantia bonorum terrenorum modestus sis, & temperans ; in tribulationibus fortis , & patiens a non in solam manum , dc externorum seum suum opera, sed in animum quoque ejusque affectus liberos ea intentio dominature neque imperium , & fluctus sistit in istiusmodi

fuga vitiorum , & virtutum moralium exercitio ; sed disponit etiam ad subliiniorem spei apicem , dc virtutum principem chartis

talem

Finiamus cum Augustini sermone s. ex Sirmondianis, alias 22. nuin.y. Timor homianum fort/ corpus potes ab immunditia temporare; ANIMAM autem nonvise timor Dei: tallit itaque damnata, & Augustino maxime

contraria novitas asserens, quod Timor nomnisi manum cohibeat; cor autem tamdiu pece tis addicatur , quamdiu ab amore juclitiae non ducitur .

CAPUT IRSancti Tasilius, Ambrosius, mero mus, prianus proscripto Articulo

i C Anctus Basilius in phim. 33. Nisi ti

mor inclituenda vita nostra rudimen-

- tajaeiat, imposibi fuerit eaesitatem, sanctimoniamque legitim/ observari. Ibidem. Timor salutaris eu , qui sanctitatis operat rius: Vis enarrem, qualis site Si quando te fen- seriae ad unum aliquod curi, O pro ire peccatum ; ad meutem revoca formidabile illud, neetilii mo talium tolerabile Christi iudicium . . . . Hae time, o hoc timore eruditur animum a concupiscentia ad haec mala , velut fraeno quodam, cohibe ab ea, qua ad malum eia, cupiditate . Timor instituendae vitae nostrae funda

menta jaciens , snh quo castitatem, sanctimoniamque legitime observari impossibile est, sino dubio , non solam retinet manum a

peccato; sed etiam animum . Quis timorem vocate alutarem,ct sanctitatis operatorium, qui soliun reprimens manum , cor peccat

addiceret Samstitatemne, & salutem consequitur, qui corde criminibus immersus vo luerit permanere e Eritne tolerabile judicium peccatori, qui voluntate stagitiis plena , ab externis abstinens, sanctimoniam

489쪽

ps 8 Constitutio UNIGENI rus propugnata Ogy

simulaverit Z Quae igitur sunt sepulchria mandatorum autem Idivinorum custodiam dealbata, intrinsecus putredine, foditore, plus opus est , quam continentia manuum .& sordibus horrida, quae Christus in Euan- Quod de ignava formidine dicitur , etiam

gelio detestatur, gravius puniturus in judi- nos agnoscimus, non eam esse, quae humacio e Denique Basilius dicit animam hoc tu nis dominetur affectibus , & eos intra Dei more veluti fraeno, I concupiscentia coer- mandata coerceat. Sed hoc vitium , alia ceri . quorum videlicet ignaviter timentium, non Ibidem paulo superitis et ,, Quemadmo- esse ad timentes omnes, & singulos deriis dum qui corporis membra habent cla- vandum, neque segnem , & inertem esse M vis transfixa, ea habent ad operationem omnium formidinem, certa Ambrosii sen-,, immobilia; sic quorum animum occupa- tentia est , cum ait; sunt, nempe aliqui, M vit Dei timor, omnem importunitatem , qui ignavafrmidine pertimesunt: de salubris, quae ex peccati affectione, ac perturba- autem praeditis timore concludens praedi-,, tione oritur, vitant; timenti itaque non cat e riui ergo timet, custodit. H est inopia; hoe est, nihil ilIi ad ullam , In eundem rursus Psalmum Serm. II.,, virtutem deest, qui per timorem ab omni Tunc cognositur Dominus, eum timentium ,, prava actione cohibetur Quam haec convertit assectus, gravis terrore judieii. Non peremptoria sunt erroris i Quorum animum igitur sola corpora, non sola externa opera occupavit Dei timor , omnem importunita- reprimuntur ; sed etiam convertuntur affe-tem, quae ex peccati affectione, ac perturba- cius gravis terrore judicii.tione, utique in animo oritur, vitant. Quo- In eundem Psalmum Serm. I. docet, modo timenti nihil ad virtutem deest, si ti- aeternorum formidine excludi, superari timor in solis membris corporis operetur e morem temporalium, tyrannorumque mia Homine in per timorem ab omni pravo nas, & quaelibet tormenta carnificum. Exactione cohiberi, de solis corporis aeti- cludit (inquit timor timorem . Si enim in-hus enuntiatur, an etiam animi Prava- gressus quis balnea, solis deponit astut, O carum omnium actionum generalitate indu- tor excludit calorem et quanto magis divini jubie comprehenduntur etiam , quae in animo dicit terror, hunc terrorem excludit hvma committuntur ; alias nulla prava actio com- num epeteret Daemonibus, quibus nihil corpo- Denique in Psalm. rig. v. 2 o. Configatris est. has carnes timor Domini, ct itidiatorum e uir

Idem Sanctus Hom. in principium Pro- di servituti redigat. riuod si earnes ista

verb. Ruamobrem initium Sapientiae timor reiiciunt clavos divini timoris, havid dubie

Domini dicitur; anima vero purgatio timor citur ; non permanebit Spiritus meus in bom Domini, fecundum Prophetae preces, ac de de- nibus, quia carnes sunt .... Sicut sunt aculeiritim dicentis et con e timore tuo carnet meas. timoris, quibus complaueimur , ita sunt clavi

Ecce timorem Domini initium Sapientiae,& timoris, quibus eo g mur . Qui eampungia purgationem animae. Noli potest aut erro tur, excitatur; qui conregitur, morti catur, purgari anima, quamdiu cor peccato ad- ut peceato Asiciat, o Deo olvat. Si timor dicitur. Fallit itaque moralis observatio , Domini, & judiciorum eius redigat homi- enuntians , timorem nonnisi manum cohi- nem in servitutem Dei ; si, qui aculeis di-here , cor autem tamdiu peccato addici, vini timoris compungitur, excitatur; si, quiquamdiu ab amore justitiae non ducitur . ejusdem timoris clavis configitur, mortifi- et S. Ambrosius in Psalm i I 8. Serm.6. catur, ut peccato deficiat, & Deo vivat, D, qui in judiciis Dei sperat .servare potes perspicuum est, timorem non sola reprimere

vierbum veritatis ; quia dum veretur poenam, a peccato corpora; sed etiam animos; none odit gratiam: ideoque ait: ct e odiam enim servus Dei esse intelligitur, non mori legem tuam semper: non custoditur gratio peccato, & vivere Deo, quisquis manum Ia manuum , aut caeteroruin qualibet co- ab immunditia continet, si spurcissimis vo-hibitione membrorum , si animus illicitis luntas libere ardet affectibus . Similia ha- indulgeat affectibus . het S. Doctor lib. de Uiduis cap. 8. Si mente In eundem Psalmum Serm. s. in illud cernerent homines peceatores, quale judicrum Particeps ego sum omnium timentium te, O imminet mundo, sensus homanus non dispergere custodientium mandata tua, sic observate tur vanitate saeculari, si non in delitate gra uia sunt, qui ignava formidine pertimesunt, varetur. in hebeti trepidant metti, addidit,o insisten- Lib. I. de fide eap. 8. si Nobis enim sciatium mandata tua .... qui ergo timet, cuFo- M re non proderat, ut dum certa futuri j

iliti ergo ejus es custodire , qui timeat. Ad M dicii momenta nescimus , semper tandi, quam

490쪽

x, quam in excubiis constituti, & in quadams, virtutis specula collocati, peccandi con-ri suetudinem declinemus, ne nos inter vi-,, tia dies Domini deprehendat . . . Prode-,, rat ignorare, ut ignorantes timeremus, H ut observantes emendaremur,, . Nonne

se risui exponeret, vel indignationi, non dico sollim Theologorum ; sed omnium fidelium , si quis ista ad solos restringeret actus

manuum s ad mentium vero opera extendi

nollet, quod universim de collocatione in specula virtutum , & declinanda peccandi consuetudine a Sancto Ambrosio assirmatur, di a Christianis passim omnibus creditur, ianos inter vitia dies Domini deprehendat e Annon inter vitia dies Domini deprehendit hypocritas, qui foris humiles, toto, quantum apparet, corpore ad modestiam composito ; mente, ingenio superbissimi sunt i animo, & affectibus impii es S. Hieronymus ad Fabiolam Mansione et s. in illud Dominus regit me cim sic monete Iungit timorem, qui eustos es beatitudinis, virga tua Sc., essensus , dum tormentaformido, servia ingratiam , quam receperam . Exterior sola mandatorum observatio absque obediendi animo , non servat receptam gratiam . Quis adeo perditae rationis, ac fidei haereticus est hodie, qui inficietur e aeternorum itaque tormentorum formidine non sola manus retinetur a committendo crimine ; sed etiam animus a desiderando; unde divinae gratiae conservameio, vel ejus amissio potissimum dependet. Idem Sanctus in caput I. Malachiae.

vi Spiritum adoptionis ( accipit, insilium

Dei vertitur; qui aurem Spiritumservitutis, in timorem Dei, servus e citur . muti itaque primum Deus, ut silii ejus simus, O bonum voluntate faciamus et si hoc consequi nolumus, MisaltZm servos nor habeat, O a malis persura telorumformidinem recedamus, quod nemo nisi insigniter ineptiendo, ad sola mala corporis, vel sola peccata extrinseca statuet

referendum .

Idem S. Doctor ad Damasum Pontificem scribens , potestate in compellendi ad Dei obsequium , & mandatorum ejus observationem, tribuit desiderio bonorum temporalium . Minorisne autem roboris erit timor gravissimorum, & perennium suppliciorum , quam spes obtinendi a Deo bona stu-xa si cum aeternis comparaveris, pretii admodum exigui Audiatur itaque Sanctus loco citato. H Mercenarios secundum alium H intellectum , eos animadvertimus ex Ju- daeis, qui ob praesentia tantum bona, Ie-M gis praecepta custodiunt. Hi justi sunt, &

,, misericordes, non ob ipsam iustitiam, de M ob ipsum misericordiae bonum . sed ut a,, Deo terrenae felicitatis, & longae vitae,, praemium consequantur et qui autem ista, ,, desiderat, merito compellitur ad obseri quium praeceptorum, ne eorum praevariis,, catione careat concupitis.

Denique alibi Hieronymus eam praedicat in timore judicii virtutem , ut, si illud vidua attentiore expenderet meditatione , ab ineundis secundis nuptiis abstineret. Alibi de se ait, quod gehennae metu ad came erem se damnaverit, factusque sit scorpionum tantum, de ferarum socius . Sensit itaque Hieronymus, futurorum formidinem plus aliquid valere, quam ut manum cohibeat ab externo peccati opere.

Consensum facile praestiterit Cyprianus Episcopus, & Gloriolus Martyr lib. s. ad

Quirinum cap. a o. asserens Fundamentum, o

Amamentum et , ae spei esse timorem . Iaspe quoque coelestium bonorum agnoscit fortitudinem maximam ad superandas tentationes, & tormenta quaelibet carnificum contemnenda; cur autem simile quid non valeat timor amittendae beatitudinis, & incurrendae damnationis, cum boni cujuslibet obtinendi spes, & eo carendi metus, ad eandem pertineant rationem, atque ejusdem censeantur ad movendum roboris e Sic habet Sanctus lib. de exhortatione Martyrii cap. ultimo . Postquam ostenderat, quanta merces in coelo maneat Sanctos Martyres, concludite ,, Has cogitationes quae per-,, secutio potest vincere Quae possunt to ,, menta superare e . . . Haec oportet mentes, contemplari, & cogitatione die, ac nocte,, meditari. Si talem persecutionis dies,, Christi militem repererit, vinci non po- , , test virtus ad praemium prompta .

CLiri Ama ubique es Gregorii Magni con

tra damnatum Articulum Sententia. t c Anctus Glegorius lib. a. in I. Regum

cap. I. Expendens illud , Dominua se mortisicat, O vitai cat: deducit ad inferos, O reducit, sic observat. ,, Ut mo , , tificet ( Dominus ducit ad inferos e de , M ut vivificet, reducit ab inferis; omnipo-M tenti enim Deo ad inferos ducere, est

M peccatorum corda aeternorum crucia-

,, tuum consideratione terrere e ei quoque,, ab inferis reducere, est territas poeni-,, tentium, atque commissa Iugentium

Pars II. Propos LXI. Cap. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION