Sanctissimi domini nostri domini Clementis papae 11. Constitutio unigenitus theologicè propugnata. Tomus primus quartus cum synopsi

발행: 1719년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

s 8a Constitutio UNic

dentem vidimus Bellarminum lib. a. de poenitentia cap. I S., timores varii gehennae sunt, etiam boni, & utiles, sed inaequalis roboris, & imparis bonitatis . Duos commemorat, quorum primus impedit opus M eati externum i sed non voluntatem, qui quia eonjunctur est eum mala voluntate, non gignu

. contritionem , neque attritionem . SecunduI

non soli m opus peccati externum; sed etiam voluntatem peccandi coercet. Itaque de primi generis timore accipi potest objecta Augustini sententia ; non de secundo, ut patet. Si enim hic voluntatem peccandi coerceat, non patitur elici actum, quo legis, aut iu-llitiae constitueretur inimicus. Falsitatis quoque convincitur articulus, indefinite, &quodammodo universaliter statuens et Timor

non nisi manum cohibet; cor autem tamdiu pe cato addicitur, quamdiu ab amore iustitiae non ducitur. Convictionem autem non sola

fundat Bellarmini authoritas i sed potissimum Tridentini, Principum Scholasticorum Angelici, & Seraphici, etiam Salesi, praecipuorum Patrum, & vel maxime Augustini: quorum inculcata saepius verba clarissimc hic repetere supervacaneum est. Neque sola nobis patrocinatur Traditionis, quin, & Scripturarum locis plurimis indubitata aut horitas; sed ratio quoqueta adeo manifesta, ut assequi numquam potuerim, neque assecuturum credam quemquam novitatis spiritu non praeoccupatum, cur Divini judicii, & aeternorum cruciatuum timor vehementissime apprehensus, concurrente Divinae gratiae auxilio, persuadero homini nequeat abstinentiam ab ullo interiore crimine, quando quotidie perspici-inus, & experimur , quantum rationes humanae, subinde levissimae , si eum supernaturalibus istiusmodi conferantur, in animis valeant, atque affectibus dominen

tura

Poterit quoque hie aptari responsio S. Thomae, quam objectioni simili ex Augustino propolitae adhibet in librum tertium senistentiarum distin. 3 . quaest. a. art. t. ubi ita

sibi Angelicus opposuerat: Videtur, quod usus timoris servilis, non sit bonus ; usus enim bonus es, quo A bonum,di bene: Sed secundum Augi clinum super illud Rom. 8. Non accepistis spiritum Proitutis cte. In timore servili etiamsi aliquid flat bonam ; non tamen bene ergo usus ejus es matur, quod non minus solide, quam breviter ita dissolviti Ad priamum ergo dice'dum , quod Augustinui loquiatur, quando aliquid si timore servili ratione suaservilitatis: Tunc scilicet, etiamsi opus

legis fiat, ae proinde bonum non tamen bene; quia includitur intentio non obediendi, si promitterelut impunitas et ac perhoe inimicus legis est, quam vellet non esse a sive, ut alibi servilitatem Angelicus expIicat, poenam metuit veluti malum principale fugiendum potius , quam malum culpae iquae comparatio indubii sacrilega est, atque de eo, qui operatur tali ductus formidine

merito asserit Augustinus, nec mundatur opere, qui immundus es voluntate. Loci autem contra Iulianum interpretatio nostra confimmatur invictissime ex illo Angelici 2. a. quaest.23. art. . Ad primum ergo dicendum, quod actas alicujus charitate carentis potes esse duplex: unus quidem fecundum hoc, quod charitate caret, utpote cum facit aliquid in .

ordine ad id, per quod caret charitate. Et actus semper es malus, Aura Augustinus dieitcontra Iulianam, quod actus ( hominis in desis,in quantum es in elis, semper es peceatum i etiamsi nudum operiat, oes quidquid aliud hujusmodi faciat, ordinans in flvem sua in delitati . Ubi patet, Non in Domino gloriari ab Augustino nequaquam negativo ac Melpi , sed contrarie pro contra Dominum gloriari . Tirones facith hallucinantur, dum a Magistris audiunt, timorem servilem esse posse absque servilitate. Potestne esse, inquiunt, rationale animal, absque rationalitate , paries manens albus esse absque alisbedine e Quapropter recentiores tam Scholae Thom illicae, quam Seotisticae , & cujus.cumque alterius catholicae Doctores consensu communissimo, claritatis gratia distinguunt timorem serviliter servilem, qui semper malus est, . servili simpliciter, qui bonus, & a Spiritu Sancto est. Timoris simpliciter servilis forma est, timhre ps nam delinquentibus infligendam, praescindendo utrum ea locum mali obtineat principalis . Uertim forma serviliter servilis nequitiam semper continet, qua evitatio supplicii praefertur fugae peccati. Usu quoque loquendi passim obvio, qui Angelico , ut vidimus , conformis est , non dicitur serviliter fieri, nisi juxta sensum reprobum jam indic

Alia rursus Augustiniani Ioel interpretatio perspicua, & sanissima est, quam ex S. Bonaventura in lib. I. sententiarum dist. S . quaest. r. adhibui ad objectionem priorem ,& a quolibet hue faeith transferetur, iuxta quam Seraphici interpretationem , obiectae ex Augustino laciniae sensus eriti qui timbre paene, nou amore juclitia opus legis facit, pro

fecto

512쪽

q8 Pars II. Propos LXI. Cap. XI. fg s

fee o invito facit, vel ratione conditionis illicitae, quae actui saepe annectitur, vel ratione subjecti, seu hominis peccatoris, qui habituali crimine aversus est a Deo, ac proinde ab ejus sanctissima lege, & utriusque inimicus . Ita dicitur invitus facere, quidquid agit timore legis, & non amore justitiae .

Hi ne autem nihil sequitur eorum, quae in damnato articulo assirmantur. Non enim hinc conficies , quod timor qualiscumquo non nisi manum cohibeat, totiesque peccetur corde, quoties non duxerit amor justitiae . Nihil hie sensus odiosioris tribuo adis versario,aut ejus proscripto dogmati. Quod enim in illo ponitur de timore solam cohibente manum , ut illimitata timoris enuntiatio est, ita aequivalet universali. Neque ullus revocabit in dubium, quin, considerat 1 potissimum aut horis circumstantia, ver hum addicitur non solum habitum significet; sed etiam actum; non enim cor dicitur addictum remanere ( quod facilius habitum indicaret, sive habitualem tantum in patrato crimine perseverantiam sed addicitur tamdiu, sive tot repetitis actibus, quot eliciuntur, non ducente amore justitiae Nota quoque est adversarii regula Prop. T. Oheaetentia legis profluere debet ex fonte , ct Hefons est charitar et quando Dei amor es illitis principium interius, ct Dei gloria ejus sinis,

tunc purum es quod apparet exterius et alioquin non , vis bpocrisis, aut fassa justitia . .

Prop. s. Amore Dei in corde peccatorum non amplius regnante, necesse es, ui in eo carnalis regnet cupiditas, omnemque actiones ejus com

umpat . Unum hic moneo, quod ubi in hae quaestione eum Doctore Seraphico peccati habitum voco, intelligam peccatum habituale; non habitum istiusmodi, qui ex actibus natus , post reconciliationem remanet quasi semes, & propensio non voluntaria ad

peccatum.

Ultima Augustiniani textus explicatio, a nemine, Augustini praecipue, & Angelicidi stipulo rejicienda , est : Hui timore poena , non amore justitiae opus LegisFacit, absque ullo pio affectu erga legem , vel erga opus lege impositum ; sed eum voluntaria agit tria stitia , prosem invitus facit; quod autem immitui facit, Nosseisieri, mallet utique non ju-l eri r ae per hoc Legiae, quam vellet non esse , non es amicus et sed potius inimicus i nee mun-Aatur opere , qui immunduI es voluntate . Haec explicatio congruit Aquinati I. a.

ri P/ tristitia opus virtutis eadit se, praece- Ito legis divinae ; quia quicumque cum tristiaria ( voluntaria operatur, non volens Operatur a sed delectabiliter operari, floe eum latitia, vel hilaritate quodammodo eadit sub praecepto; in quantum scilicet delectatio ista, seu laetitia in parte hominis rationali est quaedam objecti approbatio , & complacentia . Dixi ab observatione praecepti excludendam tristitiam voluntariam, quae ad rationem pertinet: moestitia enim, quae in parte sensitiva est, impediri ab homine non potest, ideoque nec imputatur ad culpam et alias nulla praecepti impletio repugnans concupiscentiae innocua foret, neque ipsum vacaret culpa martyrium, quoties dolores acerbissimi sentiuntur. ovabunt hie forsitan adversarii, quasi parta victoria ; sed praecoces triumphi in leves facito disperguntur auras; immenso enim adhue spatio a damnato dogmate dissidet doctrina catholica. Penes hanc remanet inconcussum, quod aliquis Divini judicii, & damnationis perpetuae timor, non solum manum ; sed etiam animum valeatia peccando retrahere, ut nos Scripturarum docuere oracula, & universa Sanctorum , Patrum . Principumque Scholasticorum traditio, rationis lumine sufagante . Qui vero ab Augustino, nobis ultro assentienti

bus, requiritur amor i i litiae, sive praecepti justissime impositi, ortum ducit ab ipsa perennium suppliciorum formidine veluti di positione et quod vel ipsi, teste Augustino , accidit charitati libro de catech iEandis rudibus . Cap. s. Ipsa etiam severitate, qua corada mortaliumsaluberrimo terrore quatiuntur, eharitas ad canda est. Serin. 2I . Cum timetur poena, quam ( Deus minatur, discitur amari pramium quod pollicetur, ac sic per tia

morem poena bona vita retinetur et per bonam vitam bona conscientia comparatur; ut per bonam conscientiam nulla poena timeatur . Conis

firmatur hic apertissime doctrina Concilii Tridentini, & nostra, praesenti articulo , Se toti adversariorum systemati directo opposita . Quesnellus enim nullam volitionem, actionemve agnoscit bonam, nullam expe tem vitii, nisi charitatem, vel quae ex ea duxerit originem e Non sunt nise duo amores( Prop. q. unde volitiones , O actiones omisner aes a nascuntur et Amor Dei, qui omnia is agit propter Deum, quemque DraF remuneratur I er amor, quo nos ipsos, ae mundum diligimus, qui quod ad Deum referendum es, non refert, di propter hoc sumst malas. Synodus autem Tridentina a Spiritu Sancto, &traditione veterum, maxime Augustini edocta,in peccatoribus conversionis initium deis

ducit primum fide , dein 1 timore , a quo gradus fiat ad spem , iustitiaeque, lucreatae

513쪽

y86 Coram tutio UNIGENIT Us propugnata s8

potissimum, dilectionem . Sessione 6. cap. c.,, Disponuntur autem ad ipsam iustitiam , ,, dum excitati Divina gratia, & adjuti, fi-M dem ex auditu concipientes, liberE mo- M ventur in Deum, credentes vera esse, quaeri divinitus revelata, & promissa sunt, at-,, que illud imprimis, a Deo justificati im-M pium per gratiam ejus, per redemptios, nem, quae est in Christo iesu et Et, duretari peccatores se esse intelligentes, a Diui-- nae iustitiae timore , quo utiliter concu-,, tiuntur, ad considerandam Dei miseri- cordiam se convertendo, in spem eri-,, guntur,sidentes, Deum sibi propter Chri-,, shum propitium fore r illumque, tam-M quam omnis justitiae fontem, diligere in-H cipiunt: ac propterea moventur adver-M sus peccata per odium aliquod, & dete- stationemr hoc est, per eam poeniten- , , tiam, quam ante baptismum agere oporis M tet M. Perspicuum hic est, timore Divinae justitiae peccatores utiliter concuti, &, cum nulla possint humana praesidia contra talem judicem eos tutos reddere, formido eadem instigat fortius ad considerandam Dei misericordiam et indo spe erecti illam , precibus implorant a quas comitatur aliquod Divini amorii initium , cum Deum tamquam omnis justitiae fontem diligere incipiunt. Quid enim magis conveniens, quam ut iustitiae , quam tantopere desiderant, authorein pariter dilectione pros quantur e Non igitur in sola corporis mem-

Ara agit supremi judicii metus, sed etiam in

animos, ut eos tum a novis deterreat, &abstrahat criminibus, tum ad commitarum odium, detestationemque excitans, eorum abolitionem suadeat modis omnibus procurandam . Neque totam hanc salutarium

actionum seriem ab amore iustitiae ; sed a timore judicii, & cruciatuum aeternorunia velut principio deducimus; ct in & ipse, amor iustitiae primum a formidine imperetur. Hunc ordinem contra timoris calumniatores haereticos Lutherum, & Calvinum nobis describit oecum enica Synodus, quem ipsa acceperat a Scripturis , Patribus , &quidem elarissimo ab Augustino Tract. s. in Epist. Ioannis. Opus es, ut intret timor priamo, per quem veniat charitas i timor medica mentum, charitas sanitas r Novi autem non minus exitiales Theologi , quam ridiculi medici, praescribere aegro, vel admittere medicamentum nolunt, nisi valetudine recuperata .

obiectio tertia desumitur ex Augustini Epistola i q. HInimicus justitiae est, quis, poenae timore non peccat: amicus autem is erit, si ejus amore non peeeet; tunc H enim vere timebit peccare. Nam qui ge-M hennas metuit , non peccare metuit, sed M ardere. Ille autem peccare metuit , qui se peccatum ipsu in sicut gehennas odit . . .,, Tantum porro quisque peccatum odit, D quantum justitiam diligit se. Quod hie dicitur, Inimicus justitia est, qui poena timore non peccat, cave intelligas sensu Quesnelli, quasi timor ille, qui neque amor Dei est,

neque ex amore illo velut fonte nascitur, sit malus, ut habet Prop. q. cum pluribus sequentibus ; non enim sic effugies anathema Tridentini Concilii sess. 6. ean. 8. Si quis dixerit , gehenna metum, per quem ad miseria cordiam Dei de peccatis dolendo confugimus , HI d peccando absinemur, peccatum Use, aut peccatorer priores facere, anathema sit. Ca- non , inquies, contra Lutherum est, qui timorem poenae, etiam ex charitate profluentem vitii accusat. Ad hoc Lutherus ipso respondeat in disputatione Lypsea; ubi objicienti Echio quaedam Patrum testimonia

probantia utilitatem timoris, & ex eo provenientis paenitentiae ; contendit Lutheis rus, & cum eo nostri hodie adversarii, agere

Patres de timore qui in charitate sit. Sic ergo ibi foedus apostata et Dico S ego, habitaeharitate, simul moveri hominem ad timorem Dei, disic incipi paenitentiam a timore in charitate; alioquin stat Ama sententia , quod timor bonum non operatur I sed odit legem . Ibid. inferius et Respondeo , quod Divus Gregorius non debet excludere charitatem, nec

exclusit a timore incipiente paenitentiam, sicut Disus Doctor intelligit; sicut nec d charitate excluditur omnis timor servitis , praesertim in hac vita, cum charitatis o cium sit, expensere timore ervilem, atque id tota vita ....

Ego eam Apoclo sentio , quod, ni lex diligatur ( quod est charitatir non bene vivitur remo nee Deus timetur, nec colitur ... Re ondeo si Ambrosium, Gregorium , aliosque non reis

pugnare dictis Apostoli, ciso eorum sententis:

non enim exeludunt charitatem a timore e

semili, essiali. Convenit itaque Lutherum inter, & recentiores nostros adversarios, quod Augustinum , & caeteros Patres contra clarissimum eorum sensum explicent, quasi illi poenarum formidinem, & omnia indo profecta opera, quoties charitas abfuerit , inter peccata rejiciant: amorem qu

que justitiae iidem cum Luthero novi Theologi non alium intelligunt, quam supremi Numinis dilectionem gratuitam . Ita Propositio, licet fronte sua praeferat dignam,

anathemate novitatem, iuncto tamen vocibus sensu authoris, Ionge magis redditur

514쪽

intolerabilis , praeterquam inter haereticos omni potestatis Ecclesiasticae contemptores. Quis enim Catholicus post Tridentinum Concilium , & succedentes ei Pii V., Gregorii XIII. Urbani VIII. Alexandri VIII.

definitiones adeo conspicuas, & iterata toties anathemata sustineat, actiones omnes, nominatim timorem, dc quidquid ex eo operum progignitur sine amore justitiae increatae, eoque sanctificante, vitiis esse annumerandum eQuapropter Augustini mens in objecta nobis sententia propius inspicienda est. Dicitur inimicus juclitiae , qui poena timore non peccat. Inimicitia autem, vel de actu intelligitur, vel de habitu et de actu accipiunt adversarii, quia omnia opera, quae non imbuerit charitas, peccata illis sunt per Prop. q. S. 6. T. Sed contra notissimam doctrinam, & plurimis pridem stabilitam Eeclesiae definitionibus, quas Sancti Patres praecesserant, de Scripturae locis apertissimis. Nemo scilicet inimicus justitiae dicitur, nisi propter delictum grave, & lethi ferum. Quis

autem ea tholicus non horreat, ac detestetur

istiusmodi dogma, quo peccari asseratur

mortaliter, quoties timore poenae a Deo vindice inferendae occasio criminis devitatur e Non sic Augustinus contra adversarium legis, & Prophet. lib. I. cap. 16. Salu briter nonsolum bonitatem, sed etiam severiatatem Dei S. Scriptura commendat; quoniam amatur Deur utiliter, ct timetur. Sicut igitur timere severitatem Dei in puniendis peccatoribus non est inimicitiam eum Deo, aut iustitia contrahere ; sed potius utili se dispositione ad amicitiam praeparare ; Ita neque inimicitiae actus committitur, dum timore servili criminae declinantur . Augustinus tract. v. in Epist. Joannis : Opus est, ut

intret timor primo, per quem veniat charitas elimor medicamentum, charitarsanitas. Insigne videlicet medicamentum recuperandae

valetudini praescribit Sanctus , si mortem animae adferat, quoties adhibetur. Frustr dixeris , timorem tune sollim utilem esse, quando ex amore justitiae, seu, quod adversario idem est, ex charitate processerit; excluditur enim ea responsio ab ipso Sancto

Antistite, cum timorem enuntiat charitate anteriorem, ut effectu prior necessario semis

per est dispositio. Quomodo timor, qui teste Augustino de Verbis Apostoli Serm. II. Servus es charitatis, praecedere jubetur in eor- , ne possideat Diabolus cor tuum, si ipse Diabolum introducat, vel novum ei possessionis retinendae tribuat titulum e

Si autem de solo inimicitiae habitu sei

mo est, nihil indE conficies pro damnati de

sensione articuli,quem constat actualis peccati arguere omnem timoris actum, & simul omnem ex eo solo progenitam peccati fugam , cui originem non praestiterit amor justitiae. Talis vero Augustiniani loci ad prae sentem articulum applicatio graviorem ejus reddit, magisque conspicuam iuiquitatem. Hi ne enim omnibus compertum fit, peccati nomine mortiferum intelligi, cujus reus

fiat quisquis, & quoties cohibet se homo

quantum potest, antequam nata in eo fuerit

justitiae dilectio. Continere se a peccando formidineo

aeternorum cruciatuum peccatoribus quidem proprium est, motu charitatis ad filios pertinente; non tamen timor ille signum

falli ne seium est animi sanctificante gratia

destituti; nam & Christus omnibus, etiam justis, denuntiat Lucae a. vers. S. Timete aeum , qui, pia quam occiderit , habet potestatem mittere in gehennam. Quod monitum, quo magis fine ingeritur, quam, ut vitia coerceantur non solius corporis, sed etiam animi e Alias gehenna, a qua avertere nos Dominus conatur, minimo effugietur. Neque Calviniani fanatici sumus, quibus sua promiscue innotescat praedestinatio, & status gratiae. Sed neque Augustinus prorsus de omnibus accipi voluit, dum alti Inimiaeut iustitia est, qui timore paena non peccat. Alias incongrud diceret sermone I s. do verbis Apostoli: Etiamsi timore gehennae non

faeis malum , nondum ex perfectus . Tract. s.

in Epis . Ioannis: , , Nondum est in illori perfecta charitas, numquid tamen deis,, sperandum est In quo vides initium, eue,, desperes finem Quod initium video, in is,, quies e Ipsum timorem . . . . quantum au-- tem mortificat iste , qui tim Ere coepit se diem judicii, membra sua super terram,

si tantum surgunt, & corroborantur mem- bra coelestiar membra autem coelestia

,, omnia opera bona .,, Non ista inimicum iustitiae constituunt, sed ad amorem justitiae, etiam non infimum, de amicitiae aptissime disponunt Lib. de S. Virginitate cap. 38. EF etiam timor ignis aeterni, propter quem devitandum Deo servire, non es utique perfecta charitatis. Adversarii dicerent, est iniquitatis non Ie vis , utpote quo inimicus legis constituitur. Augustinus quoque non de eo, quod semper est, loquitur; sed quod frequenter accidit i unde suspecta redditur conversio eius, qui sola se ductum formidine profitetur. Ita serm. I p. de verbis Apostoli Audeo diari cere, si timore gehennae non facis malum,

Pars II. Propos LXI. Cap. XI.

515쪽

yso Constitutio Uuic

H est quidem in te fides, quia credis futu-,, rum esse Dei judicium: Gaudeo fidei tuae;

,, sed adhuc timeo malitiae tuae. (Ibid. ser-M mone is . Non furatur, non adultera-,, tur, non dicit falsum testimonium , nono se facit homicidium, non concupiscit rem si proximi sui: potest hoc, potest fortassis.,, Unde Timore poenae; quamquam qui ti-M more poenae non concupiscit, puto quia se concupiscit. M Si istud Augustinus putaret de omnibus, non statueret istiusmodi timorem charitati introducendae opportunissimum, & quodammodo necessari uir Trach. s. in epist. Ioannis et Si ntillus est timor, non es qua intret charitas. Ibidem i Optis est ergo , ut intret timor primo , per quem veniat charitas. Non agi hic de timore filiorum patet, quia hic charitatem supponit, supponit etiam initialis . Sermo illic Augustino est de timore, qui charitate veniente , non

remanet et Timor , inquit, primo occupat mentatem; non autem ibi remanent quia ideo intravit, ut introduceret charitatem .

Quartus, & ultimus Augustini textus a Collatore nobis opponitur ex lib. a. contra adversarium Legis : Desiderium peccandi non extinguitur, nisi contrario desiderio faetendi recte et ubi fer per dilemonem operatur . verum Iocus ille ad quaestionem praesentem minime pertinet. Proscriptus enim articulus non de extinguendo peccandidesiderio enuntiat ; sed de impediendo, noctiatur; nihil scilicet extinguitur, nisi quod prius fuerit. Cum autem dicitur timor nonni manum cohibere , intelligis , eam reprimi ab actionibus pravis , furto, homicidio, si crilegio committendis; sed non aboleri,quae patraveris. Ad hoc requiri plus aliquid, quam ad abstinentiam a novo crimine , nemo Catholicus inficiatur; praeteritorum ienim remissio exigit in dubie factorum poenitentiam . Sic Augustinus epist. 8. ad Uiniscentium et me quemquam putes ab errore ad veritatem , vel a quocumque seu magno , seu parvo peccato ad correctionem sine poenitentia

posse transire; potest vero snb ea & manus,

di animus a novo vitio contineri.

Sine desiderio faciendi recte noxa prior

non extinguitur; quia poenitentia pon solo praeteritorum dolore absolvitur ; sed uti ex Tridentino discimus seis. 6. cap. 6. , nece sarium est propositum inchoandi novam viatam, S servandi Dioina mandata ; unde initio capitis q. legimus. Hanc dissipositionem , seupreparationem justinatio ipsa consequitur. Idem docet sess. r . cap. q. Contritio , qua primum lacum inter paenitentis actus habet, animi dolor, ac detesatio es de peccato com-

NIT Us propugnata sol

misso cumproposito non peccandi de cetero; atque adeo servandi mandata omnia, ubi inis

eludi patet recte faciendi desiderium ; sed quid immoror probandae rei liquidissimae,& quam negare no adversariorum quiderm ausa fuerit temeritas; plus nempe exigi ad extinctionem reatus contracti,quam ad abotinentiam a novo E Ad priorem itaque ne-eessarium sit desiderium Faciendi recte, notia qualecumque i sed quod a charitate proficiscitur, sive, ut objeitio habet, ubi es per

dilectionem operatur; at operationem istius. modi justificantem, ut a Que ello intelligitur, nemo Catholicus asseret necessariam, ut in casu aliquo desiderium peccandi liberum omittatur. Sic enim & omnia opera in Glium essent peccata , ct virtutes Philosophorum vitia , de liberum arbitrium sies gratia Dei adjutorio , non nsi ad peccandum valeret: quae sunt Propositiones vigesima quinta , cta . inter Bajanas a tribus olim Pontifieibua condemnatae. Sed has , spreto quocumque anathemate , a Quem ello imperterrito iusti. neri vidimus frequenter in Propositionibus de libertate sine gratia, & pluribus de charitate . Hic igitur iterum Quem ellus, vel quisquis est ejus subsidiarius Collator locum censuit opportunum stabiliendo suo articulo s i. Fides justi at, quando operatur ; sed ipsa non operatur , nisi per charitatem. Crede re scilicet non vult novus Theologus , esse novitatem in Ecclesia inauditam , nec ulla ratione tolerabilem, quod animus a nullius penitus peccati desiderio se reprimere valeat , nec minimam declinare noxam , nisi charitatis justificantis roboratus imperio.

CAPUT XII.

Corollarium ex praecedentibus.

DEnique, Lector, no quid latebrarum

maneat adversariis , & ut fatuitas erroris in aperto posita, neminem nisi volentem decipi, imposterum circumveniat , tibi semper ob oculos statue senissum articuli indefinitis comprehensum vocibus , & a fraudulento imprimis author dolosissim h intentum et Timor non nis manum cohibet, quod de humana, & naturali formidine indubitatum est, ut in furibus metu mortis a furto publico abstinentibus experientia comperimus quotidiana . Idem locum obtinet in Iudaeorum turba promiscua legem palam observante, no supplicio transigressoribus decreto , & ab hominibus inserendo assiciantur; in occulto autem omni

516쪽

fete iniustitiae genere inquinatissimi sunt. Alius est timor Divini judicii, & malorum perennium reprobis instigendorum, suis pereatural duxilio elicitus ; sed non in omnibus atque fortis. Spiritus enim ubi, &quomodo vult, spirat, non aequali semper mensura gratiae homines praeveniens, atque adversus stygias muniens potestates . Non raro etiam mortalis infirmitas, in malum prona ab adolescentia, Divino timori excitanti ad justitiam non obtemperat ; sed motum repellit saluberrimum , quo tentationem superare potuisset, & non membra solum corporis a pravis operibus a sed mentem pariter I desideriis, affectibus , cogitationibus liberis cohibe re. Est& alius aeternorum timor robustior, qui concupiscentiam omnem , & suggestiones Diaboli vincens nou sola membra corporis i sed & animum avertit a crimine. Consentiunt haec allegatae saepius ex Bellarmino graduum divisioni, quam in timore contra Lutherum Quesnelli prodromum tradit lib. a. de poenitentia cap. 18. , ubi primus timoris gradus est, qui impedit opus peccati externum,

sed non voluntatem ; secundus , quando non solom opus externum peccati, sed etiam voluntatem peccandi coercet; quod saepe contin-

.gere, Eminentissimus ibidem testatur, &comprobat. Prioris quoque gradus, seu

generis timor in malesanis peccatoribus frequens est, qui cum neque contritionem pariat, neque attritionem , iustitiam proi de nec conferat, nec conservet, Augustinus, eiusque discipuli ab ejus imperfecti

ne ad subliiniorem timoris gradum homines Promovere , Scripturarum edocti oraculis, curaverunt: Hunc ipsi nobis multiplici elogio praedicant, non solum veluti sanctum, &utilem vi sed etiam necessarium ad vitanda quaevis crimina, & simul introducendam charitatem, atque justitiam . Si enim nullus est timor, non est qua intret charitas, inquit Augustinus tract. s. in epist. Ioannis . Ibid. Opus es ergo, ut intret timor primi, per quem veniat charitas . Rursus ibi: Timor qu praeparat Iocum charitati. Serm. I 3. de verbis Apostolii Timor es servus charitatin, n8 possideat Diabolas cor tuum , praecedat servus in

corde tuo, o servet Dominae ventura locum;

fac vel timore parua ; si nondum potet amore iustitia. Eumdem sensum conspicimus comis plexos reliquos Patres, Scholasticorurru, Principes cum suarum classium alumnis, &Ecclesiam hodie universam. Paucos antea excipere oportuit, quos humani intellectus imbecillitas in errorem induxit venia dignum ; at nunc evibrato anathemate ab consitutio Theol. propugn. Tom. II.

Pars II. Propos LXI. Cap. XII. yyg

Alexandro VIII. contra articulos decimum quartum & I S. ex JI., iteratoque nuper a

CLEMENTE XI., obtendi imposterum e

cusatio non poterit, neque poterunt contumaces Ecclesiae filiis accenseri. Eludere quiadem aliqui Alexandrinum anathema conati sunt, causantes, Decretum illud timori gehennae bonitatem asserere supernaturalem; sed non vires ad reprimendum a criminibus

animum. Uerum nos acuti homines edoceant, quem usum habere valeat timor suis

per naturalis , si nihil boni ab animo imp

trare valeat, nihil in eo noxium impedire Cohibitio manuum, retento peccandi desiderio, opus non habet formidine, naturae viribus iuperiore, cum ad istiusmodi effectum humana ratio lassiciat, atque ipsa bruta animantia timore verberum a praeda illicita arceantur . Minus etiam excusationis superest

post CLEMENTIS XI. definitionem contra

novitates clarissimam . Quae igitur Augustinus, quae alii eum postea secuti Patres, subis inde minus honorifice de timore , aut ejus effectibus pronuntiant, & quidem juxta vera horum eorticem indefinito, determinanda necessario sunt ad quamdam timoris speciem , seu gradum aliquem naturae viribus contentum, imperfectum, debilem , neque talem, qualis attritionem essicere,& ad ch ritatem , justitiamque disponere peccatoris

animum solet , excludendo voluntatem pe

eandi, ut Synodus nos Tridentina docuit,& ante eam Augustinus locis plurimis, consentiente Patrum traditione communissima.

Distinguendae itaque timoris species, seu gradus sunt, & ne Augustinus non reliquis

solum Patribus, sed & sibi ipsi oppositus

censeatur, indefinita timoris expressio ex circumstantiis personae, de prolatis alibi frequenter sententiis limitanda est , juxta regulam apud interpretes receptam, de non opponendis inter se Patrum locutionibus ; sed conciliandis i maxime cum catholiea, definitaque legitime veritate. At, inquies, cur Augustinus formidini non fidens ad avellendum a noxiis desideriis animum , eaque penitus excludenda

exigit amorem iustitiae e Hujus ratio multiplex est; quia minus constat, quo timoris genere quia agatur, sive quem perfectionis,& roboris teneat formido gradum i inferioremne, qui non nisi manum cohibeat; a superiorem , qui etiam animum . Ideo sermone Io. de verbis Apostoli: Audeo dicere, inquit Augustinus, si timore gehennae non facit maeum; es quidem ire te sides a quia credis futurum Dei esse iudicium i Gaudeo sidei tuae; sed adhuc timeo malitia tua; quia concupi-

Rrt scentia

517쪽

yy Constitutio UNic

stentia subtile, & perfidum virus est, in actiones quoad speciem bonas se facile insinuans,e1sque pestifera corrumpens intentione . Talis peccatoribus sola ductis formidine subrepit frequenter conditior vellem peccare, si promitteretur impunitas r vel, liaceonditione seposita , timor forto adeo flaciscidus est, ut, si Ievi cuidam tentationi restita terit, succumbat graviori r adhuc timeo malitia tua ibid. Nam etiamsi timore gehennano acis malum, nondum et perfectus , ut pol-

Iieeri tibi debeas plenam, & constantem de hoste victoriam . Ibi d. serm. II. ,, Non,, furatur, non adulteratur , non dicit fal- sum testimonium, non facit homicidium, M non concupiscit rem proximi sui. Potest hoc, potest fortassis . Unde e timore poe-M nar: quamquam qui timore poenae noriari concupiscit, puto quia concupiscit . ,, Sine gratia quidem nequit concupiscentia superari, sicut oportet; neque omnem semper poenae formidinem gratia imbuit, sino qua

naturalis virtus, opera externa, quae Augustinus recenset divinae legi repugnantia, vitare potes fortasti unde e Timore viribus naturae elicito et quamquam qui tali timore

poenae mon concupiscit exterius, vel etiam interius concupiscere non videtur, puto, quia

concupiscit. Qui enim nullo passim feruntur amore Dei, aut justitiae , in quadam haerent inefficaci formidine, etiam dum pulsantur

coelestis gratiae motibus; non solent excludere omnem peccati complacentiam, &damnabilem conditionem , opus illicitum exercendi, si tanta non maneret reprobos ultio

Vertim non posse Deum homini talem

inspirare aeternorum formidinem , quae animum eius ita commoveat, ut proponat firmiter omnem Divinae legis obedientiam, non video , qui possit absque omnipotentiae injuria, & impietate negari. Talem autem timoris gratiam sab trahere humano generi universo , non levis temeritas est , refragantibus Scripturis , Patribus, Scholasticorum Principibus, & nunc omni, quae sub coelo est, Ecelesia, ad quam non pertinere adversarios nostros schismaticos, fidelibus manifestum est. Pergimus nihilominus fateria, Augustini suspicionem esce minimo temerariam , puto quia concupiscit. Tepidus enim is Christianus est, qui in sola semper haerens poenarum formidine, neque ad nobiliora se promovere satagens virtutum exercitia, justitiam

non diligit, neque fontem justitiae Deum, cujus dona , & gratias plurimas ad meliora

excitantes charismata aspernatur, aut ne-

l NI TUs propugnata sos

gligit. Qui quidem ejus torpor, & virtutis

cujuslibet, maxime theologicae, incuria suis spicionem merito ingerit Augustino, ne

Divinorum mandatorum externa observatio minus sincera fit, & , dum sola retentus poenae formidine rem proximi non concupiscere videtur, velleitate saltem noxii concupiscat . Instigationibus scilicet Diaboli,& innatae cupiditatis vitio acriter stimulatur; neque verisimile est, tam vehementes illecebras non subinde consensus aliquid emungere, salthm obiter & momento temporis, quo forte supplieiorum horror aliquantulum remiserit. Natum quoque fieri est, ut talis in teporis sui, atque neglecti toties Divini luminis poenam deseratur quodammodo , & non nisi inessicacibus gratiae auxiliis praeveniatur. Adde, quod qui de virtutibus non solicitus , de solo timore a criminibus se continere M. tuens , imperitissimum imitetur sagittarium, qui in remotiorem collimaris scopum , neque arcum elevare paululum volens, ad praefixum sibi terminum pertingere numquam poterit. Denique aequissimum fert judicium Augustinus de quolibet fugient crimina interius simul, & exterius, formidine essicacii Etiamsi timore gehenna non facis malum , nondum es perfectus Serm. Xy.de verbis Apostoli. Rursus lib. de sancta virginitate cap. 38. Eae etiam timor ignireteres, propter quem devitandum Deo inserviare, non es utique perfecta charitatis; quia, ut ex Scriptura discimus , perfecta charitas foras mittit timorem . Si tainen propter deviis tandum ignem aeternum Deo servire sit ch

ritatis , licet imperfectae, evidens est, non manum, sed animum quoque timore posse avitiis cohiberi. At, inquies, in charitate, etiam imperis secta reperitur aliquis necessario amor justitiae, atque ita confirmatur amplius Qu* nelli Propositioi Timor non vis manum eoM-bet; cor autem tamdiu peccato addicitur, quam

diu ab amore iustitia non ducitur. Jungamus

igitur dexteras, & in ventos abeat cenissura

Liceret utinam dexteras iungere, & uti erroribus , ita diluctuoso finem imponerra schismati; sed nimium ubique chaos est Catholicorum inter, &adversariorum dogmata. Et quidem hic cum Doctore Maximo credimus, dari timorem ignis aeterni, propter quem deυitandum aliqui Deo semiunt charitate saltem imperfecta i neque timor ille solum corpori fraenum injicit, ut illud ab exteriore eohibeat pravo opere; sed animum pariter coercet a sceleratis affectibus, & desideriis

Disit iaces by Coosl

518쪽

ysis Pars II. Propos. LXI. Cap. XII.

sideriis , Dei obsequio, & eliuitati maxime

contrariis . Persuadet scilicet primum timor ille, supplicia tam horrida modis omnibus declinaeri oportere , ideoque peccata odio habenda esse, servanda praecepta, virtutes , justitiamque diligendas . De hoc Sanctus Augustinus sermone Iv. de verbis

Apostoli ait, Timor est custos, O pedagogus

legis, donec veniat charitas. NE vero existimes custodem solummodo, ne violetur m nibus i nihil autem custodiae praestari contra pravas affectiones animi, & infesta legi desideria, ibidem serm. Is . monemur . Ne pos eat Diabolus cor tuum, praecedat servus (timoryn corde tuo inserviet Dominae charitati ventura locum e sae vel timore poena , si nondum potes amore justitiae. Servet, inquam ,

timor iste non in solis manibus, sed potissimum in corde locum charitati nondum praesenti ; sed postea venturae ; Fac igitur vel tia more poena , non externa solum, sed vel maxime interna Christiani hominis ossietas se

nondum potes amore justitia ; quia ipsa etiam severitate , qua corda mortalium saluberrimo terrore quatiuntur , introducendus amor justitiae, & charitas ad canda es . Trach. s. in epdor interim in quo vides in tium,sive in te, sive in alio cur deseres em si uod initium indeo, inquis sum timorem. Atidi Seripturam . Initium sapientia timor D misi ; quantum autem mortisicat cle, qui tia mere coepit diem judicii, membra sua super temram , quae sunt affectiones pravae, & desideria noxia , tantum surgunt, O corroborantur membra caelestia I membra autem caelestia omnia opera bona. Frequenter proinde ,& serio revoca in memoriam illud Spiritus Sancti de reprobis oraculum Psalm. ia . Ubi

vermis eorum non morietur . De quo Augu

stinus : Audiunt hae homines. O quia veta fuistura sunt impiis, timent, ct continent se a

precato . Habent timorem , de per timorem a

continent se a peceato et timent quidem e sed non amant iustitiam ; & tamen, ut dixi, eontianent se a peccato , quod eos in istum tormentorum locum deduceret; non igitur , ut damnata Quesnelli novitas statuit, cor tamdiu addicitur peccato, quamdiu amore iustitiae non ducitu . Pergat Augustinus: cum autemper timorem continent se a peccato, si consuetudo j itiae , in duabus partibus consistentis ; peccatorum fuga , & bonorum operum exercitior consuetudine autem fugiendi

peccata, & faciendi opera iustitiae acquiritur, ut haec non solum facile fiant, sed etiam cum amore,de dulcedine: incipit quod durum s erat amari , ct dulcesit Deus, ct jam incipit, homo jucle olvere, non solis actibus, sed etiam habitu. Eodem Tract. y.in ep.Ioan.Opus est ergo,ut

intret timor prim), per quem veniat charitas: timor medicamentum, charitas sanitas. Metus autem, qui medicamentum dicitur, non

cogitandus est Ianguidus, iners, otiosus; sed acer, fortis , operans, impediendo, ne humores noxii ad vulnus dest uere pergant &c. Quapropter, etsi timor essentialiter differat ab amore, atque hic, quo justitiam prosequimur , long8 illo nobilior iit;

attamen irrefragabilis est Augustini, & caeterorum Patrum , etiam recentius Tridentinorum sententia , priorem esse formidinem charitate, utpote quae ab illa introducitur,&, eadem deficiente duce, ut ibidem traditur , non es qua intret charitas . Perperam emellus invertere studet Divinae provia dentiae ordinem ab Augustino, & tota agnitum antiquitate , ut ipsius timoris ducem necessarium esse iubeat charitatem et Timor non nise manum cohibet; cor autem tamdiu pe cato addicitur , quamdiu ab amore justitia non

ducitur .

Error hic necessarius fuit stabiliendo ab teri, qui totius Baiani systematis de charitate fundamentum est, a nova Ecclesia adoptatum art. q. ,, Non sunt nisi duo amori res, unde volitiones , & actiones omnes,, nostrae nascuntur et amor Dei, qui omnias, agit propter Deum, quemque Deus re-M muneratur; & amor, quo nos ipsos, acri mundum diligimus , qui quod ad Deum

se referendum est, non refert, & propteris hoc ipsum sit malus. ,, omnis itaque timor tali praevius relationi , ac proinde qui charitate non ducitur, malus est; atque eadem Iabe inficitur profecta ab eo volitio,& achio qualiscumque . Ex eodem articulo patet, Quesnellum amore juclitiae laudabili, aut qui expers maculae sit, non intelligere dileetionem honesti, seu boni moralis, ut intelligunt Theologi communiter; sed ipsius Dei, qui fons bonitatis omnis , atque ipsa justitia increata est. Unde damnata Propositiosi. Ion gh durior , deteriorque est in sensu aut horis, quam verborum obvio. Imo, ut amor iustitiae , qui solus impedire potest, ne novis semper animus eriminibus addicatur; ut ipse, inquam, amor justitiae sit innocuus, necesse est, ut ipsius Numinis dilectio sit; neque qualiscumque sulficit, sed requiritur benevola super omnia , & sanctitatem adferens, vel supponens . Non enim alius amor eli omnia agent propter Deum , quemque Deus proprio remuneratur et atque

hic requiritur, ut dilectio justitiae sit amor Dei in eorde regnans; quod alteri effectui,vel habitui non convenit, quam justificanti: R r r et Prop.

519쪽

σσ8 Constitutio UN ict

Prop. s. Amore Dei in corde peccatorum non amplius regnante , necesse es, ut in eo regnet carnalis eviduas , omne que actiones clut corrumpat, etiam amorem justitiae, qui cumque fuerit amore Numinis sanctificante inferior . Sic Augustini tot memorata textibus doctrina in oppositam convertenda

est, atque ipsae sacrae paginae sunt in Que nelli gratiam funditus subruendae. Amplius dici non poterit ; si multus es timor, non est, qua intret charitat; sed si nulla est charitas, non est qua intret timor innoxius , & qui dispositio esse valeat ad dilectionem , & justitiam . Falsitatis accusabitur Augustini ibi-

dem conclusio et Opus es ergo, ut intret tiamor primo, per quem veniat charitas : timor medicamentum, charitas ianitas. Invertenda

juxta Quem ellum est sententia in contrariam , ut dicatur , charitatem prius ingredi debere, per quam veniat timor, ne alias sordidus sit peccato, & adventum, atque introitum charitatis impediens potius, quam promovens . De adhibendo timoreo velut medicamine no cogitandum ante redisitum sanitatis , quae ipsa charitas est et ante illam medicina quaelibet virus est, ponens obicem sanitati, si non semper enecans: Sic igitur timor non praeparat locum charitati; sed eum peccatorum sordibus semper amplius conlpurcat, redditque charitati invium, ac penitus inaccessibilem Non ita que in nova Ecclesia charitat aedi anda est

rerrore, quo corda mortalium quatiuntur:

non enim illic prius salubriter Divini iudicii , & poenarum severitas metum incutit, quam charitas peccata, quae formidinis causa sunt, sustulerit. Patiuntur quidem novi Theologi timorem servum statui charitatis : sed pedissequum , non prodromum, ut Augustinus, qui Quesnelli sententia graviter erravit, timori tantum inesIe roboris existimans , ut etiam ante charitatis origi-uem impedire possit, ne pusideat Diabolus cor tuum ; cum in novo systemate timor ex charitate non proveniens sit peccatum , ac proinde minime idoneus, ut a capienda coris

dium possessione Diabolum arceat; cum ipse ea Diabolo magis subjiciat proditor perfidus , non defensor. Non enim sola cohibitio manuum essiciet, ne Diabolus cor possideat, quamdiu illud peccato addicitur, ut Quesnello certum est addici non habitu soliun , sed

novis etiam perpetuo actibus, quamdiu ab amore juctitiae , seu charitate , non ducitur. Quomodo per timorem poenae bona vita retianetur , ut pronuntiat Augustinus, si timor non nisi manum cohibeat Num sola manuum

a peccato abstinentia, quamdiu spurcissimis

cogitationibus, ac desideriis immergitur animus e Pergit Augustinus ; per bonam vitam bona conscientia comparatur. Perspicuum

est, bonam conscientiam non sola manuum a peccato immunitate obtineri. Convulso utroque Augustini principio, finem hunc pariter Quesnellus dejicit, ut per horam aeon entiam nulla pana timeatur. Cum enim, inquit novus Theologus , timore solo a criminibus refraenari animus nequeat, atqtae ita nequeat acquiri bona vita, bona coriis seientia i non est timore expectanda securitas a supplicio . Dscat igitur, qui Quesne Ilum audierit , non timere, antequam am Ct increatam justitiam , qui non vitili timere in

judicio. Discat non esse solicitur ante di Iet-ctionem Numinis justificantem , qui semper in nova Ecclesia vult esse securus . Quomodo per timorem homines in Augustini sententia continentse A peceaso ; si , ut Quesne

lus praedicat , timor non nisi manum cohibet icor autem novis semper actibus addicitur peccato, quamdiu ia amore justitia non ductis

tur Iuxta Augustinum timent quidem, sed

non amant justitiam ; com autem per timorem

continent se . peceato, sit consuetudo justitiae. Quam autem a justitia, multo magis ab ejus consuetudine remoti sunt, qui non nisi manum a crimine coercent, corde manente in loquitatibus continuo repetitis addicto I Solae manuum repressio , corde se in spurcitiis liberius volutante, non reddit amabile , quod in praeceptis erat durum , neque cc Q. e- sit Deus; neque jam incipiunt cli ius8 Givere, injustitiam novis semper affectibus cu

mulantes .

Supersedeo Scripturae textibus simili ratione contra Quesnelli articulum convertendis . cum & quantum lassicit praestiterimus id cap. a. , & Lectori cuilibet insistenti vestigiis, quae in opponenda adversariis Doctoris Maximi sententia signavimus, deis

ductio sit facillima. Ad dissicultatem, quod attinet, toties objici, & infarciri nobis solitam , de timore poenae absque amore justitiae ; quasi prior absque posteriore ad nihil va Ieat, nisi ut

augeat numerum peccatorum , ad nullam autem legitimam, & malitiae expertem praemparet legis observantiam vi omnis hallucin tio oritur ex eo , quod quae de aliqua timoris specie , humani scilicet, naturalis, vel si ex gratia, debilis asseruntur; de timores quolibet assirmata existimentur. Locutio quidem Sancti, spectato verborum corticet, subinde illi minata est, atque adeo iuxta regulam saepe a nobis alibi agnitam , ad

520쪽

io oo Pars II. Propol. LXI. Cap. XII. loci i

nullum genus formidinis videretur restringenda , nisi ipsae limitarent circumstantiae, tum vicinae, tum aliae plurimae , quot in Augustino effata sunt, quae pro timore aliquo

supernaturali, forti, & perquam utili ad justitiam dispositione produximus, exemplo Sancti Salesii, Bellarmini, & cujus nono

Scholastici de Bajanismo , Ian senismo , &annexis utrique novitatibus non suspecti Quamquam innocuus in aliquibus, pietatis imagine delusis, error esse potuerit antra

Tridentini, vel etiam Alexandri VIII., &CLEMENTIS XI. definitiones s at in tanto

lumine caecutire, nimium pertinaciae argumentum est. Praeter timorem Augustinus desiderat, & subinde veluti necessiarium requirit amorem Iuclitiae, ut non solum manus ab externo peccati opere, sed etiam animus

a pravis affectibus abstrahatur ; sola enim cxterior praecepti operis excutio, & similis a vetito abstinentia, simulacrum aliquod obedientiae est; sed turpe, & doIosum, quomites est simulatio pietatis; alias saltem conmducendo homini ad justitiam , ac salutem, minime sufficiensi necessiaria scilicet volitio

est satisfaciendi praecepto, quae quidem amor aliquis iustitiae est; sed cui nihil OE-cit , a timore Divini judicii, & aeteruorum

cruciatuum suaderi animo , vel imperari. Et quidem ea Divinae providentiae communissima in hoc Decretorum ordine, peccα-tores convertendi ratio est, ut non ab amore iustitiae , praesertim increatae, dueatur initium s sed a iudicii supremi, gehennaeque formidine. Hac illi salubriter concus, &eeelestibus animati promissionibus, in spem

eriguntur, Deumque tamquam omnis jubtiliae sontem diligere incipiunt. Clarissima haec Tridentinae Synodi se C. 6. cap. 6. doctrina est, fessi i . cap. q. , & variis canonibus confirmata . Eam Patres isti acceperant a Traditione veterum, atque ipsis oraculis Scripturarum . Ut igitur actio aliqua sit innocua, de timor cum Divinae gratiae auxilio operari quidpiam boni valeat in animo , vel eum a

peccato reprimere, non necessie est, primum omnium, di caeterorum Ducem semper statui amorem justitia hi quasi timor non nisi manum

cohibeat; cor autem tamdiu peccato addicatur,

quamdiu ab amore justitia non ducitur. Timois rem bonum, & utilem animo ad amorem

justitiae disponendo, eme anteriorem ipso amore justitiae , potissimum, uti ab adversariis intelligitur, increatae, tam evidens est non Tridentini solum , & recentiorum inter Catholicos Scriptorum , sed Patrum etiam,& praecipue Augustini tot a me relata textibus sententia, ut temeritas appareat minime toleranda, post demonstrationes adeo conspicuas ipsum Doctorem Maximum appellare velut damnati articuli defensorem. Non lassicit quidem timor ad justitiam, neque is solus fuga, aut odium peccati est, neve praecepti observatio:denique nec satio Leit exterior criminis declinatio , aut praecepti operis executio in corpore absque vera mentis aversione a malitia, aut pio erga opus impositum affectu . In hoc Catholicos inter, &adversarios convenite verum di cordia est, ad quem actum pertineat ductoris proprietas; num ad amorem justitiae, an ad timorem iudicii, & gelaennae . Non dubitat Quesnellus timori, & caeteris actibus duiscem praescribendum nece Cario amorem justiatiae , subintelligendo increatae ; quin , nisi amor Numinis praecessierit, ortumque praemstitetit secuturis volitionibus, &actionibu et

quibuscumque , etiam virtutum, sive moralium , sive theologicarum, omnes originem,& cum ea vitium ex fonte contrahant cupiditatis, ut jam vidimus ex Prop. . ,, Non , , sunt nisi duo amores, unde volitiones, de

, , actiones omnes nostrae nascuntur; amor, , Dei, qui omnia agit propter Deum,

,, quemque Deus remuneratur; & amor

,, (malus, quo nos ipsos, ac mundum ,, diligimus. ,, &c. Ipse itaque amor justitiae caeterorum dux actuum si non accipitur pro amore Dei omnia agente propter

Deum, peccatis non minus, quam mala cupiditas accensebitur. Praeterea nullum

aetum posse ex gratiae subsidio procedere ante cliaritatem, quae iustificat, liquet ex

Prop. 28. Prima gratia , quam Deus concedit

peceatori, est peccatorum remissio, quae indubio obtingit nemini caetra Sacramentum

absque charitate . Iuxta Ques nulli igitur a

ticulum Praesentem , cor tamdiu peccato ac

dicitur , non habitu solum , sed novis continuo actibus, quamdiu amore justitiae increatae , & justificante non ducitur . Scriptoribus

autem Catholicis iussietat amor justitiae

creatae, vel honestatis moralis, &cujuslibet virtutis , quem nulla comitetur aliunde turpis circumstantia , ut actus supernaturali

gehennae formidine imperatus, bonus sit, &utilis ad justitiam dispositio . Idem est de fuga mali, non manibus solum ; sed etiam animis timore simili inspirata . Verum &qualiscumque iste amor jussitia fit, quem reperiri agnoscimus in omni imperio, quo

timor animo persuadet abstinentiam a peccato, aut praecepti operis salutare exercitium . ne amori quidem isti justitiae veluti primo principio tribuendum est , quod culpam animus fugiat, aut diligat justitiam;

SEARCH

MENU NAVIGATION