Sanctissimi domini nostri domini Clementis papae 11. Constitutio unigenitus theologicè propugnata. Tomus primus quartus cum synopsi

발행: 1719년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

Ioa a Constitutio UNic ENirus propugnata Io Eg

cernendae, Timor itaque iste membra, quae sunt super terram, mortificat, antequam surgant bona opera, potissimum charitas , quae membrorum coelestium nomine appellantur . Dicitur autem timor iste initium Sapientiae ii quia ad bona opera, charitatem

maxime, hominem ducit. Qui igitur timore judicii, & poenae a Supremo judice peccatoribus instigendae , graviter concussus, odium concipit peccati, etiam antequam

charitas suborta fuerit, ad eam quidem se praeparat. sed dispositione effectui congrua , ac proinde necessario innoxia, qualis est fuga, & odium peccati. Error itaque aperti simus est, quod qui a malo non ah Iinet , nisi timore poena , illud committat in corde suo,

jamquesit reus coram Deo .s Nimis magnum catholicae veritati praesidium est in Augustini sententia ex Tractatu v. in Epistolam Ioannis superius rei

ta, quam ut citatione perfunctoria dimittere eam liceat ; certus enim sum nullo adversariorum sophismate cludendam: Quaproprer fructus ex ea nobis uberior colligendus est. Opus est ergo ( inquit Augustinus 3 ut intret timor primo, per quem veniat charitas: timor medicamentum, charitat aviistas. Oppositum ordinem statuit novitas adversariorum i juxta quam opus est intret charitas primo, per quam veniat timor, quis praevenerit, peccatum est, & peccatoresessicit deteriores s quia omnis actio, o v

luto, quae nascitur ex amore Dei, qui omnia agit propter Deum, quemque Deus remuneratiar, nascitur ex amore, quo nos lasos, ac mundam diligimus, qui quod ad Deum referendum est, non refert, O propter hoc ipsam A majus

Prop. q. Itaque medicamentum praecedere sanitas debet, ut Theologiae veteris reta maiores novi etiam ipsum naturae ordinem

invertant.

Neque responderi potest, Quesnel Iunia

non ad . omne peccati odium , etiam honestum, & utile, requirere charitatem, quae sit

sanitas , sive justitia i sed ei iussi cete inferioris ordinis dilectionem , modo fixerit sinpernaturalis; istud, inquam, frustra responderis. Quomodo enim id concilies , non solum cum Proposicione q . jam relata , sed

etiam cum 28. ju,ta quam Prima gratia , , quam Detiae concedit peccatori es peccatorum remissio: Et 3 r. Fide jusscat, quando op ratur . sed ipsa non operatur, ni per charitatem Qualecumque scilicet peccati odium

honestum, de utile, ac proinde nova macula non inquinatum excogites, maxime iuxta Quesnellum, necessario es ex gratiae atque

ipsum prima gratia est justificationem cono

ferens , si Prima gratia, quam Deus concedit peccatori, es peccatortim remissio . Necesso pariter est, ut qualecumque peccati odium salutare ex fide originem ducat ; haec autem est prima gratia per Prop. 26. Nullae dantur gratie, niis per sdem . Prop. et q. Fides es priam gratia, edi sons omnium aliarum. Unde liquet , nullum peccati odium salutare penes Quesnellum posse destitui reconciliatione , cum esse nequeat nisi ex fide , atque haec ex gratia , quae remissio peccatorum est. Hinc modo allegata refellitur facile excusatio; nam qualiscunque ordinis inferioris, etiam infimi dicatur ab adversariis requiri solummodo charitas, vel amor justitiae, debet necessario esse ex gratia , & ex fide , ideoque ex duplici capite iustificans i non quidem, ut habitus, qui ipsa justificationis forma est, sed ut actus, cujus intuitu sanctitas infandi

Dum igitur Augustinus loco citato ait: Opus est, ut intret timor primo, per quem ve

ni. t charitas et timor medicamentum, charitat

sanitas i ad timorem , ut sit legitima init ducendat charitati dispositio, secundum adversarios requirit dilectionem, quae est ex

gratia, & fide, in qua hypothesi juxta eo dem timor ille nequit , justitia separari ;imo iustitiam, ipsa prima,ex qua oritur,grAria operante, supponeret collatam. Atqui tunc reddetur maxime incongrua Augustini sententia requirentis primo timorem charitate formatum , ut charitas introducatur. Praeterea cum timor per Prop. nasci dQ-beat ex amore Dei omnia agente propter Deum, quemque Deus remuneratur,qui proinde amor iustificat ; necesse est, ut timor iterum , qui medicamentum ab Augustino dicitur, praesupponat charitatem, &justitiam , quae ej sanitas ; unde Quesnelliana hypothesis hae etiam ratione ridiculam ericit Doctoris maximi sententiam . Sed nos malumus , repudiata rigoris exotici, & unde- quaque erronei novitate, Augustinum in istelligere juxta significationem verborum

planam, &obviam, quod scilicet opus sit ,

ut intret timor primo, quo charitas, seu Dei dilectio, quae ante non fuerat, introducatur. Medicamentum humores noxios Expelliti ita timor Iethiseram peccandi voliuntatem ; ut autem, pulsis humoribus pravis, succedit sanitas eorporis i ita charitatis tum actus, tum habitus. qui sanitas an iami est, virulentis sublatis affectibus , desideriis, actibus, facile introducitur . Confirmatio Augustiniani hujus tan-sus, & convictio Que melliani maui festa est non solum eodem Tractatu, clun dicitur,si nura

532쪽

1oa Pars II. Propos LXII. Cap. III. Ioas

si nullus es timor, non es qua intret charitas; sed etiam de Uerbis Apostoli Serm .i 3. Timor servus in i charitas Iibera est: O, ut sic dicamus , timor es servus charitatis. mpossideat Diabolus cor tuum , praecedat servussin corde tuo, e servet Domine ventura Imeum : De vis timore poena , si nondum potes amore j ilia . Possidet Diabolus corda peccantium et ne possideat, arcetur timore poenae, quo mens a peccando retrahitur: de quo dubitari non sinit quod sequitur e Faevet timore poena, s nondum potet amore justialia et ubi manifeste perspicis, non agi de timore, quem amor justitiae imperaverit. Timore itaque poenae absque amore justitiae abstinent aliquando homines a peccato, ita ut illud non perpetretur animo ; alias frustra praecederet servus timor, no Diabolus eor possideat, si quidem non solo crimine in opus exterius prosiliente ; sed etiam eo , quod solo corde committitur, invadit animam Diabolus, & possidet. Infidum itaque custodem animae constitueret Augustinus timorem servum, qui Dominae charitati veniaturae locum tam infideliter servaret, ut Diabolum ingredi tam facile pateretur, ut praesens docet Quesnelli assertio et fiui non nisi timore poena asinet d peceato, illic comis mittit in corde suo, ct jam es reus coram Deo . Imo servus iste a Quesnello statuitur adeo perfidus , ut Dominam semper prodat, &cum eius hostibus conspirans obstruat ipsemet Dominae aditum, ne ingredi possit. Praetermissa figura, Quesnellianae sententiae virus apertius detegamus ; iuxta quam timor poenae dum nondum adest amor justitiae, crimina ipsemet committit maxim Ehorrida, immanes scilicet in Deum blasphemias Prop. 6 T. Timorfervilis nonsibi repraesentat Deum, ni ut Dominum durum , imperiosam, injuclum, intractabilem . Sic pessime eum Domina charitate ageret Augustinus, quando servum ei commendaret adeo sacrilegum . Quomodo vero Augustinum a turpi secum, & cum veritate pugna expedies, si eam praetentas suos discipulos sententiain docuerit, quae Propositione 6 p. traditur, &tanti Doctoris nomine contra Apostolicum anathema propugnature Minus est, quod Dominam charitatem bestiali servo comis mitteret. Timor scilicet ad bestias rejicitatur, & homini rationis capaci a novis Apostolis prohibetur 66. Propositione, aut ouli Deo appropinquare, nee debet ad ipsum venire eum brutalibus passionibus, neque adduci per

insinctum naturalem, aut per timorem ,sicuis

ti besia; sed per fidem, O amorem sicuti mi.

consitutio Theol. propuget. Tom. II. y Oeeurrit hic modo casus ad Theologiam pertinens moralem, quem Theologorum , imo omnium quibus mens sana est, examini submitto; quanquam nec multa opus esse discussione existimem , dummodo quaestionis status dilucide exponatur . A gustinus hortatur , ut facias vel timore poenae ; si nondum potes amore justitiae et Quaeritur, utrum Sancti hortatio licita , conveniens, honesta sit, & tanto digna Antistite, inter Ecclesiae Doctores maximo. Dubitanis di forsitan apparebit ratio , novorum ejus discipulorum authoritas, talia Augustini nomine protrudentium de timore dogmata, qualia hactenus commemoro , & impugnor neque ea protrudunt leviter, & inconsidetardite ; sed tanta sustinent pertinacia, ut ab Ecclesiae Capite, ac totius corporis communione separari malint,qu m suis, ut vocant, Augustinianis placitis renuntiare . Haec si is quidem dogmata adeo non videntur cum relata Augustini sententia cohaerere , ut si illa substiterint, non modo inconsulta haec appareat; sed etiam noxia , & penitus antichristiana. Si enim Dei jussa facias timore poenae, sine amore justitiae, mandatorum omnium,quae sic implere visus fueris, transegressor efficeris Prop.6a .fiui a malo non abstinet nisi timore paenae, illud committit in eorde suo, ct iam est reus eoram Deo . Prop. 6 L.

Timor non nisi manum cohibet; cor autem

tamdiu peccato addicitur (non solum habitu; sed novis quoque semper actibus quamdiu amore juclitia non ducitur. Quod parenthesis sensum dogmatis ab authore intentum

exponat fideliter, patet ex relata Prop. 62. Rursus Prop. s. Amore Dei in corde peccatorum non amplius regnante, necesse es, ut in eo carnalis regnet cupiditas , omnesque actiones ejus corrumpat. 6. Cupiditat , aut charitas

usum sensuum bonum , vis malum faciunt. q. Obedientia legit profluere debet ex fonte, O hie fovi est charitat . fitiando Dei amor es illius priveipium isterius, ct Dei gloria ejus sinit, tunc purum eia, quod apparet exterius;

alioquin non est nisi vpocrisii, aut falsa justiatia . E quibus omnibus collectio fit lucidi sima , quod, si Augustinus his Propositioniabus suffragetur , ut adversariis indubitatum est, cum singulas tueantur ejus authoritate, etiam contra Apostolicam CtxMrnris XL Constitutionem, totius Ecclesiae obedientia, de consensu reeeptissimam; fit, inquam,

eollectio lucidissima, quod , si Augustinus

relatis Quesnelli Propositionibus suffrage tur, absurdissimum fuerit ejus consilium; m possideat Diabolus cor tuum, praecedat semvus otimor poenae solum modo in Orde tuo,

533쪽

ior 6 Constitutio UNiGENirus propugnata I Oa Z

oe se vel Domima ( charitati ventura lo- mae aeternitatis metu il peccato abstinent, eum: De vel timore paene, si nondum potes non video qua ratione Theologus, aut quis amore justitia. alius sanae mentis existimare potuerit. Si

Quid enim hie fidelibus suades Doctor

Sanctissime e Foedos cupiditate actus, faIsam justitiam , continuam hypocri sim, sive subdolam mandatorum omnium , quae immplere exterius visi fuerint, in animo tran gressionem et si &Prop. 66. & 6T. jungatur superioribus, suaserit Augustinus bestialitatem , sacrilegas in Deum contumelias, &blasphemias enormes. Nos tamen pergamus cum Augustino securh dicere, Fae vel timore poena, si nondum potes amore justitia .s Hominem statuo in avaritiam pronum, cui quantumlibet describatur pulchritudo iustitiae,persuaderi tamen hactenus non potest, ut amore ejus rapiatur adeo, ut abulatis abstineat . Quid faciat consultorpius, & sapiense Ab encomto iustitiae eum Augustino se convertit ad describendum

horridum damnatorum carcerem in Ps. I a T. Ubi vermis eorum non morietur, ct ignis eorum non extinguetur. Audiunt hae homines,e, quia vere futura sunt impiis , timent, ,

eontinent se ἀ peccato . Habent timorem, Oper timorem continen e a peccato e timent quiadem, sed non amant justitiam et cum autem per timorem continent se a peccato, sit consuetudo

i ilia , ct incipit quod durum erat, amari , in tale sit Deus: O iam incipit homo juBevisere. Timet, n/ mittatur in gehennam I b ntis est, ct utilis iste timor. Ita quidem Augustinus. Nunc quaeritur, an recth superius ab eo dictum fuerit; Fac, vel timore poena , A nondum potes amore justitia e De rectitudine consilii nemo dubitat catholicus , sed judicium omnibus mutandum est, si vera fuerit praesens Quesnelli Propositio, Rui a malo non absinet nist timore poena, illud committit in eorde suo, O jam eII reui coram Deo. Quid enim in hae hypothesi Augustinus suo obtinet consilio, nisi ut omne in animo committatur flagitium , a quo voluerat absterrere e Saltem, inquient adversarii, impediuntur externa opera juxta Propos. St. Timor non nis manum cohibet; eor autem tamdiu peccato addicitur, quamdiu ab amore i itiae non ducitur. Quaero ego, quid ista ab externo opere continentia ad evitandam faciat, quam tantopere horrent homines gehennam Fatuos esse oportet omnes, qui, dum poenae aeternae formidine vehementissim dconcutiuntur, ideoque omne volunt cavere damnationis periculum, ab omni exteriore solum constituunt abstinere crimine, retentis libero animo affectibus maximo sceleratis . Tales esse omnes, qui solo funestigia

enim tantum valeat apud avarum aeterni

supplicii consideratio, ut propterea ab usuris, & ab omni exteriore abstineat injustitia, non retineat etiam iniqud possessa, sibi alias tam grata, & ad omnes usus humanos,etiam maximas, si voluerit, delicias tam utilia 1 se abdicet; damnari nihilominus velit voluntario, & libero erga eas affectu; qui, dum rebus frui non conceditur, torquere , & a Rigere magis solet, quam delectare amantem . Supponamus tamen in adversariorum gratiam, omnes qui solo timore poenae a peccato abstinent, insanire adeo, ut Iibero retineant ejus desiderium, ex quo sanae

Theologiae principio potuit Augustinus in hae falsissima , & ipsi naturae lumini contraria hypothesi suadere, fac, vel timore petnae; si nondum potes amore jussitiae, quando D ehori Sancto placuisset Quesnellianum dotali formidine judicium e De tali, inquam, poenae formidine, quae in relata a me Augustini sententia est sine amore justitiae, atque ita proprie servilis eQnesnellianam de ea opinionem exposui, quod scilicet ei tribuat blasphemiam

multiplicem, & maximo enormem Prop.6 T. Timor serialis non sibi repraesentat Deum, ni ut Dominum durum, imperiosum, injuclum, intractabilem. Edicant itaque adversarii, ite rum postulo, quo iure, qua ratione utcumque verisimili potuisset Augustinus in eae hypothesi memoratum suggerere consilium; ne, vel timore poenae . si nondum potes amor dii uiae e Suaderetur enim omnibus, qui nondum ducerentur amore jusilia , timor adeo impius, & quadruplici blasphemia in famis. Et si autem concederem, quod cori-tra superiorem Articulum, ostendi a verit te, & omni rationis specie alienissimum quod nempe Timor nonnise manum cohibeat a

cor autem tamdiu addicatur peccato, quamuira

ab amore justitiae non ducitur, quid boni stata ficientis remanet in istiusmodi timore,quo uexcusare valeat suasionem sacrilegae, & qcia druplicis blasphemiae, quae in eodem mcitia oculis Quesnelli plusquam lynceis detegitur In communissima Theologorum sententia externi operis malitia tota ab interrio desumitur, atque ab eo unice denominacio nem mali accipit. Si igitur iuxta super i rem Articulum Timor nonnisi manum cohiberet Si, & juxta praesentem, aut a malo non a Iinei nis timore poena, illud committit in VoMese suo, ct iam es reus coram Dco, sicut eat cir naachio

534쪽

ioa 8 Pars II. Propos LXII. Cap. II f. Ioay

actio non superaddit malitiam internae , ita externar actionis cohibitio , quam sibi vindicat timor poenae,ab Hipponensi adeo commendatus , non potest illo suo perexiguo effectu bono compensare injuriam, quam in Que elli sententia infert Deo, tantis eum lacessendo blasphemiis. Quapropter vel Augustinus fuerit imprudentissimus Consultor, &suasor impius blasphemiarum, quodque minus quidem malum est, bestialitatis; aut rejiciendum penitus est novum Quesnelli de formidine poenae systema, tanquam a

docti ina Augustini Catholicissima prorsus

alienum

Resumamus igitur, & teneamus firmiter in sensu proprio , & obvio verba Doctoris Sanctissimi: Timor ferous es; Garitas liberaeli, O uisse dicamur, timor es fervus chariis taliae ( timor scilicet poenae, ut mox sequitur: m possideat Diabolur cor tuum,praecedat

servus in corde tuo, Sservet Dominae ventura locum . Ne vel timore poenae,si uondum pomter amore justitiae. Num desineret Diabolus possidere cortuum propter timorem servilem, qualis ceratissime hic est timor poenae absque amore

justitiae, si praesens Quesnelli Propositio ecset vera , aut d mali non abstinet, nisi timore poenae, illud committit in eorde suo, di jam est reur coram Deo e Quid Diabolum a possidendo corde impediret e An quod timor

manum cohibeat, ut enuntiantem vidimus

Articulum praecedentem e Non possideat itaque Diabolus manum s verum quid obest,

quin possideat animum,quando timore nonnisi manum cohibente, cor tamdiu peccato ac

dicitur, quamdiu ab amore iuueritiae non duciatur, & juxta Articulum 62. Eui si mali non ab inet, nos timore poena; illa. eommittit in corde suo , O jam es reus raram Deo e Quomodo se timor ille servaret charitati locum e Num congrua ad charitatem dispotatio est peccatum, quod corde committitur,& reum effieit coram Deo e Num denique in hoc supposito timore poenae sino amore

justitiae fit praecepti observatio, quod asserit

Augustinus In omnium catholicorum sententia ad veram legis obedientiam requiritur, non quidem charitas, at neque solum motus, aut quies manuum a legibus praescribpta, sed potissimum obediendi animus remotus a committendo interius crimino , quo legis transgressio fit coram Deo. Augustini igitur sententia multiplici jam mem rato ariete novitatem dejicit, ac pessumdat. 6 Revocandus hic iterum in memoriam alius Augustini textus, quem superius ex Commentario in Psalmum tap. sollim obiis Constitutio neo propugn. Tom. II. ter pertransiens attigi et Ubi vermis eorum

non morietur, O ignis eorum non extinguetur.

Atidiunt hae homines, , quia ver/futura uni impiis, timent, , continent se a peccato . N hent timorem, edi per timorem continent se dpeccato; timent quidem Oed non amant justiatiam . Cum autem per timorem continent se a

peccato, sit consuetudo juctitiae, edi incipit quod

durum erat, amari, O dulcesit Deut, ct jam incipit homo ju 28 visere.... Timet, n8 mittatur in gehennam; bonus est, ct utilis iste tiamor . Et tamen proprie servilis est, quia timetur poena, de non amatur justitia . Bonitas autem timoris hujus, & utilitas non ex

eo solum accipitur, Augustino judice, quod manum cohibeat; sed quod essiciat, ut homines absolute contineant se a peccato ; quia

ut haec inferorum supplicia, ver/futura sunt impiis, timent, O continent se a peccato non solum manuum; sed potissimum cordis, cui sciunt supplicia illa deberi, &certissime inferenda, quantumcunque manus ab omni motu illicito refraenetur.

Timent quidem ( supplicia sed non amant

iustitiam. En timorem solius poenae, qui vulgari nomine servilis dicitur et Cum autem per timorem ( istum continent se a peccato, fit consuetudo justitiae . Fit ne consuetudo justiatiae , quando quod foris omittitur peccatum, committitur in corde e Sic in nequissimis quoque hypocritis consuetudo fieret

iustitiae ; quae non justitia, sed perversissima

iniquitas est. Prosequitur Augustinus timoris ejusdem encomtum ; per illum, inquit, dum a peccato abstinent homines sit consuetudo justialia,ct incipit quod durum erat, amari. Nam

incipit, quod durum in via iustitiae occurrerat, amari ab eo, qui quod foris agit divinis

legibus consonum, toto pectore aversatur , & malum,a quo manus abstinet, affectu stringit arctissime Dulcescit Deus , inquit ibi Augustinus; sed quomodo potest Deus dulcescere eis, qui, dum exterius abstinent a malo, illud

toto desiderio prosequuntur, atque ita reos se constituunt coram Deo, illum novo semper crimine irritantes , a quo sibi imminere norunt aeterna supplicia e Denique, ait Augustinus, jam incipit j IN vivere vi Mirabili, justitia adversariorum, quibus illud sit jus 8 oioere , quod in Propositione tribuunt abstinenti a malo tantum timore poenae, videlicet continentia exteriora malo opere , quod Iibere committit ut in corde . Talis profecto justitia, omnium, ut dixi, hypocritarum est, numquam visa Hipponensi Antistiti digna nomine justitiae,

Tit 2 etiam

535쪽

ioso Constitutio Unic

etiam inchoatae, I qua denominari homo valeat incipiens tum vivere. et Augustinus tempore suo strenuum nactus est defensorem S. Prosperum, quisive, ut vulgo creditur,Episcopus fuerit Regiensis , sive , ut recentiores critici autumant, ne Presbyter quidem, aut Clericus fuerit; sed laicus solum I authoritatis minimo levis est in Ecclesia, etiam apud adversarios . Ideo libros de vocatione Gentium forte propter sententias ibi quasdam ,

aperte nimium novitatibus refragantes aegrEferunt Prospero attribuir quamquam alia de causa non attribuant etiam aliqui Theologiae sanioris. Quesnellus, ut alias narravimus, mavult eos adscribere S. Leoni Papae. Uerum Belis

Iarminus lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis

pag. i a . ubi de Prospero agitur, dicit, eos vere Prosperi esse, de pag.8 o. verbo Ambrosius, ait, Fatig tribuuntur Ambrosio, cum manissest/Prosperi t. Ambrosii eos non esse,

colligitur ex eo, quod lib. i. cap. . & lib. 2. cap. g. disputatio sit contra Pelagianos, non

nisi post mortem Ambrosii exortos. Sed, etsi libri illi ement Leonis Magni, ut suspicatur Quem ellus, aequE ad quintum seculum pertinerent, & authoritatis forsitan haberentur haud minoris, quam si forent, ut communi iudicio sunt, Prosperi.

Sic autem illic lib. 2. Cap. s. contra praesentem errorem veritas catholica statuitur iHunc autem consensum ( voluntatis ad bonum noaesitim cohortatio I sed etiam metur gignit. Propter quo scriptum est, Principium Sapientia timor Domini: qud quantisisset terroribus inferatur, non aliud agit, quam ut quem fecerit timentem , faciat edi volentem rvee solum volentem ; sed etiam sapientem . Unde S ictu eripiam est, Beatur cui donatum es habere timorem Dei . Ruid enim tam beati cum, quam hic timor, qui genitor erudia torquesapientia est In cujus utique devoti

ne domota es ct voluntat, qua authore gratia eodem pro it timore , quo coepit et Cum ergo hie timor etiam per quamdam vim magni temporis immittitur , non ibi ratio extinguitur, nee intellectus auferiar ; sed illa, qua mentem premebat, caligo discutitur, ut voluntas depravata prius, atque captiva, recta e clatur, O

libera

Timor Domini,qui magnis terroribus imfertur, indubio servis,non filiis proprius est: timor Domini vindicis , timor terribilium judiciorum ejus, & quae sui contemptoribus infligere solet, perennium suppliciorum .

Huantisisset autem is timor terroribus infer tur, non aliud agit, gliam, ut quem iecerit tia

mentem, faciat O volentem: hune conmen m( voluntatis ad bonum metus gigniti volumias depravata prius, atque captiva, per eundem recta e citur , O libera . Non igitur passionibus brutalibus timor comparandullest, neque qui timore ducitur, ad bestias relegandus, ut Propositio docet 66. neque solam manum cohibet, ut Propositio tradit oro neque a quo exterius sola poenae formidine abstinetur, illud semper committitur ii corde . Dico non semper, ut Propositio prae sens dogmatica universali aequivalens intelligitur assirmare. Subinde autem accidere, ut homines stolidi, quod Dei vindicis timore a se malum abdicant, retineant desiderio, si impune si ui obtingeret opere, quasi ipsu in desiderium non aequo, ac opus subjaceat punitioni; subinde, inquam, accidere ea sus istiusmodi, nemo inficias iverit; ne que enim timor semper aequo effeax est, neque qui timet, aequo sapiens . 8 Contra superiore in Articulum cap.6.junxi Prospero Cassianum, qui licet in materia de gratia invicem adversati sint, erranis te Cassiano circa initium salutis quod tribuit naturae I hic tamen mirifice consentiunt. Quare &is tertius esse potest catholicae vetitatis testis pro seculo quinto, qui 1

Bellar mino Ii a. de Poenitentia cap. IT. a dueitur contra Lutherum. & idem Cardinalis lib. de Seriptoribus Ecclesiasticis test tur, ejus opera utiliter legi posse, excepta Collatione II. & paucis aliis , quae in editione Romana notata sunt.

CAPUT IV.

Sequentium quoque Seculorum Patres redamnato Articulo alieni sunt. r I Inem seculo sexto , & initium septi-Hi mo posuit Gregorius Magnus, tetr-minumque calamitatum mortalitam nactus Anno 6o . Pontificatus decimoqinarto. Clarissimae sunt eius pro catholica v et Titate sententiae. In primis Hom. 26. in Eriari gelia et Hunc tanti timeris judicem ante oculog

ponite et hunc venturum timete, ut, cum v - -

rit, eos timidii Adsecuri videatis. Time-dus ergo es, ne timeatur . Terror ejus ad M iam bona operationis exerceati metus istius vitrem

nostram a pravitate compescat. Ubi go Iris profertur timor, & quidem non Patris et tacijudicis, & judicis terribilis, ut terror et iugnos ad usum bonae operationis egeret Q at , metus illius vitam nostram a pravitate compescat : denique quot hic verba legi mos,

Disit illos brum Cooq

536쪽

ios et Pars II. Propos.

tot novitatem configunt spicula lethalia; nam timor, & terror venturi judicis , non statim ad amorem justitiae filiis proprium ;sed ad poenae pertinet formidinem, mancipiis familiarem . Hunc igitur terrificum adeo judicem iubemur ob oculos ponero , quasi id solum sufficiat, ut, cum is venerit, non timidi illum , sed securi videamus: non quod caeterorum omnium, quae praecipiuntur, observatio necessaria non sit, praecipue spei, & mandati maximi de charitate et sed quia nullum est inter praecepta tam arduum,

quod timor iudicis non faciat debita diligentia adimpleri .

Qua ratione timor judicis, atque adeo sententiae, & poenae ab eo infligendae essiceret,ut non timidi; sed securi judicem videamus, si timor solius poenae ad justitiam sive

retinendam , sive recuperandam nihil conduceret,imo peccaret omnis toties in animo

qualibet peccati specie, quod tali solum quis formidine detestatur, iuxta damnatum hic Articulum, Qui a mali non ahclinet ni timore poena ( a Deo iudice decernendae

Ulad committit in eorde suo iamque est rem c ram Deo. Infert Gregorius de illo judicerrimendus ergo es, ne timeatur . Iuxta Que nellum vero, quo frequentius judex timebitur, tanto magis postea erit cur timeatur, commi As toties in eorde eriminibus, iisdem prorsus omnibus, & singulis, quae tali formidine fugere quocumque studio , atqu

ardore fueris eo natus. Timor ejus, prosequitur Gregorius, ad usum bona operationis exerceat. Verum quae

bona operatio, quis usus bonus, quod salubre exercitium a timoris illius imperio expectes, si omnis impletio praecepti, quam solus ille timor persuaserit, sit indubitata ejus in corde transgressio e Denique ait Gregorius e Metus illiust iudicis vitam nostram a pravitate comis

pescat. Quesnellus autem, metus illius vitam nostram continua pravitate commacumlat, cum quoties foris nos ab iniquitate videtur compescere, ea certissime commiti

tur in corde: cumque istiusmodi timor juxta adversarios blasphemus sit ; quia Prop. 6 T. Timor servilis non sibi repraesentat Deum, nisi ut Dominum durum, imperiosum injustum, intractabilem; graviore nos inquinat impietatis sacrilegio , ac tandem, si ex tali formidine concipitur de criminibus poenitentio , aliud non manet, quam ultimum iniquitatum omnium , & infelicitatis maximae comis plementu seeleratissima desperat io, Prop.6 o. Si flus supplicii timor animat paenitentiam, quo hac es magis violenta, eo magis ducit ad

desperationem. Quid enim clementiae, quid gratiae speres a Domino duro, imperioso, inju- , intractabili ea De timore iudicii iterum Gregorius Hom. . in Erechielem. Sed hane (inquit judicem itine electi terribilem non videbunt;

quia modo terrorem illius considerare non ces an . Studiosὰ enim considerant, quam terriabilis ad judicium veniat. Culpas anteactas de flent et imminentes declinanti pavorem illisu quotidie ante oculos mentis ponunt, ct timemds agunt, ne, quando venerit, pertimesanir es

O quia ipse pavor ejus , quem in suis cogitationibus tenent, eorum mentes protegit, rem

subjungitur et Extenti super capita eorum de super . Firmamentum hoc, quod in similitudianem erastalli super capita eorum animalium apparet, O horribile, ct extentum est; quia

bonorum mentes unde terret, inde protegit. Si enim pavendus in eorum cordibus non est,

protector O modo a peccatii, O pos a suppliariis nonfuisset. Ruia autem semper considerant, quit pavor ex judicio immineat, virtutum pennat in rectitudinem conservant. Iuxta adversarios autem Electi terribialem non videbunt judicem, quia modo terr rem illius ad bestias ablegarunt Prop. 66. Rui vult Deo appropinquare , non debet ad Issum venire cum brutalibus passionibus, neque ad ei per instinctum naturalem, neque per tia

morem , sicuti besne ; sed per sidem , O per amorem,sicut Iii. Num Iansenistarum Electis iudex non videbitur terribilis, quia modo terrorem illius cum Atheis destruxerunt, aut cum haereticis remiserunt ad inferos, vel ut Dominum durum, injustum , intractabilem e

Si vero, ut docet Gregorius, terrore iIlo homines in vera Christi Ecclesia culpas anteactas defleant, imminentes declinent, non igitur quisquis , & quoties, ut Que nellus autumar, solo timore abstinet a peccato , illud committit in corde suo, & jam est reus coram Deo. Pergamus nos potius cum Sancto, adeo Docto , ac verh Magno Pontifice contra temerarios servilis timoris hostes approbare in catholicis etiam piis,

quod pavorem illius (tetribilis judicis) quo

tidie ante oculos mentis ponant, O timendo agant, n/, quando venerit, pertiminant. Si autem timendo agunt, no, quando v nerit, pertimescant; evidens est, quod tim re istiusmodi ab inentes a peccato, illud non committant in corde suo, neque se reos constituant coram Deo; alias timendo agerent , unde semper amplius haberent, cur, quando iudex venerit, pertimeserent . Dixi timore

istiusmodi ei nam timor tremendi judicis im

537쪽

iosi Constitutio UNIGENirus propugnata IOIS

dubio ad poenae metum pertinet. Dum pavor ejus, quem in suis cogitationibus tenent, eorum mentes protegit, intelligitur non manus solum ; sed animos quoque impedire , ne in peccatum consentiant, & illo ruant in exitium . Istud igitur horribile divini judicis

Frmamentum ver capita extentum, honorum mentes tinde terret, inde protegit contra mundi , & Diaboli insidias, contra hostem domesticum concupiscentiam, magis quam

caetera omnia metuendam .

Si timere salubriter satis nossent adversarii, terrorem illis incuteret quod sequitur : Si enim pavendus in eorum cordibus non

esset (judex Deus ) protector, o modo a peccatis, ct post i supplicui non fuisset. Quaenam vero illa per timorem judicii esset fi peccatis modo, de post a suppliciis protectio , si,

quoties solo illo timore crimina omittuntur, committerentur animo, & coram Deo e Exterior species, uti non a peccatis, ita neque a suppliciis nos potest reddere immunes. Denique boni, inquit Gregorius, quia semper considerant, quis pavor ex judicio immineat ( & ferenda in reprobos calamitos

simae aeternitatis sententia, virtutum pennarin rectitudinem conservant; proinde non vitia animo fovent, quae timor judicii suaserit abjicienda . Si novis Ecclesiae Doctoribus ad virtutatum pennas in rectitudinem conservandas satis fuerit charitas ; meminerint ab Augustino scriptum Tract.v. in Epist. Ioan. & a me saepius memoratum . Si nullus es timor , non es qua intret charitas. Ibid. Opus es ergo , ut timor intret primo , per quem veniat charitas et de lib. de gratia, & libero arbitrio

cap. I S. Cavere debemus , ne nos arbitremur

non accepis spiritum timoris Dei, quod sine

dubio magnum est Dei donum .... non quo tia

more Petrus Chri um negavit ; sed ultur tiamoris spiritum accepimus, de quo dicit ipset Dominus et Eum timete , qui habet potesarem ci animam , ct corpus perdere in gehennam. Qui timor, ut poenarum est, & mancipiis familiaris , ejus spiritus ab Apostolo ad Rom. S. vocatur Diritus servitutis. 3 Pergamus in Gregorio lib. I. in I. Regum cap. a. qui expendens illud Annae post genitum Samuelem , Dominus morti cat, ct visi cat, ducit ad inferos, ct reducit. Omnipotenti Deo, inquit Gregorius, ad infe

ros ducere , est peccatorum corda aternorum cruciatuum consideratione terrere . . . . Tunc

quippe peccare desinimus, cum superna gratia mollitis eordibus , sutura tormenta formidamus. Debentne hominum corda molliri

gratia ad excitandam passionem brutalem , qualis adversariis timor est ad bestias remittendus e Estne fructus ille superna gratia dignus Multo minus eritus timor sibi repraesentet Deum, ut Dominum durum, imperiosum,

injuctum, intractabilem; quae repraesentatio velut semper, & necessario astixa timori servili tribuitur a Quesnello. Denique iuxta eumdem formidando

aeterna tormenta, adeo non desinimus peccare , ut tunc maxime cumulare crimina incipiamus . Si enim antea humana infirmitas in delictum aliquod mortiferum lapsa fuerit; sed dein aeternorum formidine tormentorum ad poenitentiam excitatur, omnem , quantum in ipso est, peccandi imposterum voluntatem excludens; hoc ipso in omnem prolabitur flagitiorum abyssum . Ut enim

praesenti statuitur Quemelli dogmate, Qui amato non abstinet, nisi timore poenae, illud comis mittit in rarisso, , jam es reus coram Deo. Si igitur ab omnibus sic abstinet, omnio committit in animo, & iam omnium coram Deo reus edicitur; reus, inquam , omnium incestuum , adulteriorum , sodomiae, paris

ricidiorum, sacrilegiorum, & quidquid

aliud execrabilium maxime sceIerum est , in omni genere, & specie, committit omnis , & quoties ex sola poenae formidi ne attritus, dum illorum omnium voluntatem sibi visus fuerit formidine exclusisse. Talium monstrorum ferax est Que nelli novitas, iuxta quain ipsius naturae legibus graviter prohibita esset formidolota attritio, quae tot criminibus plenam semper, vel produceret, vel haberet comitem necessario voluntatem . Unde long3 minus malum foret cuiuslibet singularis perpetratio peccati, quam talis complectens simul omnia, vel necessario inferens attritio is Quisquis igitur nondum se moveri senserie amore iustitiae increatae, quae Deus ipse est , melius faciet, seu minus male, indulgendo liberalius somno, ludis, otio, quam si ex sola poenae formidine peccata omnia detestet-tur. Ideo cogitationes ille avertere debebit ab omnibus, quae timorem poenae in docere natae sunt, no, si ideo peccata omnia odisse contingeret, praescindendo a fine m-blimiore, omnia hoc ipso, quod inevitabit citaret, desiderio committerentur, &simia Iomnium reus fieret coram Deo . Gregorius vero lib. 26. Moralium cap. a T. miratur reperiri aliquos adeo ta- tuos, qui, dum .rationibus a peccando non retrahuntur nobilioribus, saltem poenae formidine non moveantur, seque ab illicitis avertant. Saepe, inquit, qui jubentis verbis non audiunt frientis verberibus admonenrur, ut

is p

538쪽

ut ad bona aeterna saltem poena trahant, quot praemia non invitant... Sunt nonnulli, quor a perditis moribur nec tormenta compescunt ...

Fatuitas quippe sultitia est, qu)d illos sic iniquitas obligat, ut a culpa eos nec poena compescat. Contra Gregorium autem novi

Theologi arguent Stultitia eos, qui, dum amore justitiae non ducuntur, trahi tasinunt aut spe praemiorum, aut poenarum formidine et cum iuxta Prop. T. Obedientia legis profluere debeat ex fonte , O hie font sit charitas alioquin non sit nisi po-erim, auifassa iustitia. Prop. 3 8. Nec Deus

est, nec religio, ubi non es charitat. 6. Cupiditas , aut charitas usum sensuum ( eadem de caeteris animae facultatibus ratio est bonum, vel malam faciunt. Magis etiam juxta adversarios fatuitas in illis dicetur, qui, dum nondum feruntur amore Numinis, moveri se sinunt perennium metu suppliciorum, ut ab omnibus abstineant peccatis ;cum, ut saepe monui, novae Ecelesiae dogma sit, omnia flagitia perpetrari hoc ipso, quo sola poenae formidine devitantur . Ita seri praesens Articulus: Qui a mala non abstinet, nisi timore poena, illud committit in corde suo ,

ct jam est rear eoramDeo . omitto plura ex Gregorio damnatae doctrinae prorsus adversantia ex Hom. 3 . in Evang. lib. 28. Moralium cap. g. lib. I. cap. I S. lib. I S.

cap. 23.

viomensis Episcopus Hom. I r. in Coena Domini e si Duo sunt genera compunctionis M cordis .... nimirum si Dominum sitiens se anima, prius timore compungatur, vel M postea amorer prius sese in lacrymis amin git ; quia dum peccatorum suorum re- cordatur, pro his perpeti supplicia aeter-M na pertimescit. At dum longa mortis si anxietate fuerit formido consumpto, is quaedam iam de praesumptione veniae seta H curitas nascitur e & in amorem coelestium is gaudiorum animus inflammatur: & qui prius ilebat, ne duceretur ad supplicium, ,, postmodum flere amarissimo incipit, quia si differtur 1 regno &e. Utramque autems, nostrae compunctionis hostiam gratanter ,, accipere dignetur Christus, qui & pro M peccato lugentibus, atque amictis cle-M menter errata dimittit &c. H.Iuxta Que neIlum autem non duo compuntionis genera Christus gratanter acciperet, quando quis priore genere solum ex timore poenae de peccatis dolet; qua ratione juxta novos Theologos in corde iterum committitur,

quodcunque erimen sola supplicii formido detestatur; siquidem per praesentem Articu-

lum aeui a malo non ab inet, nise timore poenae, illud committit in eoiae suo, ct jam es reus eois

6 Praeteritis pluribus minus celebratis Authoribus, qui omnes Cypriani, Ambro sit, Hieronymi, Chrysostomi, ac potissimum Augustini, & Gregorii vestigiis institerunt, venio ad Doctorem Mellifluum, qui seculum duodecimum, & Innocentii Secundi Pontificatum sanctitate , doctrina , sapientia condecoravit. Is Trach. de praecepto , & dispensatione . Bonus , inquit, obedientiae gradus est, s juxta Magistri sententiam propter metum gehenna qumquam obedierit; melior tamen, cum ex Dei amore obeditur.

Primo loco habetur bonus obedientiae gradus ex solo timore poenae; talis igitur obedientia non est pracepti transgressior sivo non quoties aliquis solum timore poenae a peccato abstinet, illud committit in corde

et Idem Sanctus sermone T. Domini- eae i. post octavam Epiphaniar ait et Aqua repleantur ; timore Domini e odiantur ; quoniam timor Domini fons vita et aqua , inquam,

timor Domini est, s minusspida; sed optime

refrigerans animam noxiis desideriis aestuantem. Haec quidem de timore Domini in genere ; sermone autem a. dividit eum in tres species, quo fit, ut nihil superesse valeat dubii, quin damnatum articulum penitus destruat. Primus, inquit, timor es, ne cruciemur in gehenna r fecundus es , ne exclusi avii ne Dei , privemur tam inaesimabili oriar tertius replet animam omni sol itudine tim dam , is fort/ deseratur a gratia et O quidem omnis timor Domini, se ut aqua extinguit ignem, sic extinguit peccati concupiscentiam. Igitur & primus Domini timor, qui est nEcruciemur in gehenna , optim/ refrigerat an mam noxiis de erus aestuantem, O , sicut aqua extinguit ignem, sic extinguit peccati concupiscentiam. Manifestum itaque est, non quotiescunque aliquis primum timore Domini, etiam solo abstinet 1 peccato, comis mittere eum illud in corde suo ; alias timor ille non extingueret peccati concupiscentiam, neque refrigeraret animam noxiis deis sideriis aestuantem I cum iis indulgeret, atque succumberet. i8 Sermone t6. in Canticar tile, ille tia mendus es , qui postquam occiderit, potes tem habet mittere in gehennam &c. aeui sic ariscitur,fensum procul dubio recuperavit. Iu ta Prop. 66. qui sic afficitur, sensum plus quam antea amisit, & a recuperando remotissimus est, concepta scilicet passione bruta-li , & factus sicut equus , & mulus, quibus

Pars II. Proposi LXII. Cap. IV.

539쪽

ioas Constitutio UNic ENirus propugnata Iogy

non est intellectus, sive, ut verbo utar in humano dogmatis condemnati, factus est sicut bestia . Rui oult Deo appropinquare , nee debet ad ipsum venire eam brutalibus passioniabus , neque adduci per insinctum naturalem, aut per timorem,sicuti bestia. Imo bestia quodammodo redditus es deterior, accedens

propius ad sensum diabolicum, qui timore,& sensu poenae conversus in rabiem , nihil promptius habet, quam horrendas in Deum eructare blasphemias. Prop. 6 T. Timorse ossis non sibi repraesentat Deum, ni ut Dominum durum, imperiosum, injuclum, intractabilem. Denique quis sensus bonus potest tali recuperari formidine, quae nisi sanioris intentionis remedio corrigatur, se ipsa ad nihil boni operis idonea est, sed necessario jungitur comiti impurissimo , & intentioni stultissimae , si recte declarat Prop. 62. Rui Amalo non abstinet, nis timore poena, illud

committit in corde suo , ct jam ect reus coram Deo . Unde quoties solo timore poenae ave satur aliquis peccata omnia praeterita, futura forsitan , ac possibilia , iam omnia committit voluntate: quod profecto non est sensum bonum proculdubio recuperasse, sed pecsumdedisse penitus.s Sermone de diversis affectionibus animae r Iam vero secum statu incipit esse

sub Domino , qui tamquam fervo carcerem a

timet, di metuit ne subigatur paenitet in quo san/satu conversio es, exit que a seculo, Sintroitus vita . In Quemelli sententia status ille magis removet a Domino propter passi nem brutalem timoris, qua agitur sicut bestia; magis etiam ob repraesentationem Dei mavi md impiam, & sacrilegam , quam saepe ex Prop. 6T. retuli, quaque amplius sub Diabolo constituitur. Quae vero in eo statu conversio est, exitusque a seculo , & introiatus vitae , quando statui illi proprium est, a

malo non abstinere , nisi timore poenae, eodemque impellente ad virtutum exercitia

promoveri, si , quisquis sic a malo ab inet, illud committit in eorde suo Si autem , ut sententia Bernardi est verissima , in illostatu sit vera conversio, saltem inchoata, exitusque si seculo, di introitus vita, perspicuum est, non quoties aliquis solo timore poenae a malo abstinet, eum committere illud in , corde suo , neque iam reum illius esse coram Deo, ut praesens damnata contendit Propositio.

io Denique idem sanctus serm. de primordita, mediis, novissimis in Ecclesia-llici cap. . ver. . Time, quod in gehenna crueiatibus aeternit, ct immensis exponendus en unde es, quo d non dicitur, memorare primor

dia , aut media i sed novissima, ct non peeea

bis. Sic est, novissimorum memoria, praecipue gehennae, in qua perpetuis, atque immmensis cruciatibus exponendus peccator sit,

infirmis hominibus in lege Domini continendis, Acab omni avertendis crimine accommodatissima semper habita fuit, experimentis innumeris , ac testimoniis omnium aetatum, & ordinum comprobata . Quid vero ad effugiendos inferorum cruciatus conduceret illorum memoria , quando non aliud obtineret ab homine, quim omissionem existerni operis mali, vel exercitium exterioris

boni, interim dum animus pravis desideriis plenus amat ardentissim illud , a quo exterius abstinet, malum, & libero aversatur odio idem , quod exterius operatur bonumeHorrido itaque Quesnelliano errori ubique opposita est suavissimi Sancti doctrina melliflua is

II Bernardo coaetaneus fuit Hugo ISancto Uictore , ad quem extat Bernardi epistola. Quod autem ille Sancti Uictoris Abbas Sancto Claravallensi in quaestione,

quae hic discutitur, prorsus consenserit, patet ex ejus verbis , quia pro Catholica veritate errori damnato adversantia dedi ad articulum praecedentem . cum autem praesens aliquantum ab illo differat, venenum latius diffundens , juverit etiam hujus confutationi sententiam Hugonis accommodatissimam

demonstrare

Timorem servilem magis restricte accipit Hugo , quam caeteri passim seu Patres, seu Scholastici, qui hoc nomine intelligunt quamlibet solius poenae formidinem , si vecta Deo , sive ab hominibus imminentis , fiamor ejus, quod jubetur, nondum adfuerit. Hugo appellationem limitat ad formidinem poenae temporalis ab hominibus infligendae, qua proindE satis constat opus bonum solummodo exterius effiei, relicta voluntato opposita praetepto. Timorem vero, quo supplicium a Deo inferendum timetur , ideoque prava etiam voluntas rescinditur, vocat Hugo initialem, quia revera in peccat Oribus initium conversionis est.

Ita se explieat lib. . Allegoriatum tria Lucam pag. is . ad ea Cantici verba et Mia sericordia eius in progeniem , ct progenies timentibus eum e ,, Quatuor timores

Sacra Scriptura discernit, servilem, mu -,, danum, initialem , filialem. Servilis ti-M mor est , pro evitanda poena abstinere an malo, retenta voluntate mala. Munda-,, nus timor est, pro evitanda poena abstine,, re a bono , retenta voluntate bona . Ini-,, tialis timor est , pro evitanda poena cum M per-

540쪽

iolo Pars II. Propos LXII. Cap. IV. Io i

s, perverso opere etiam pravas cogitatio- si opere, & a mala voluntate timore gehen-,, nes resecare . Filialis timor est, bono , , nae . Timor filialis cohibet ab omni malo,,, firmiter adhaerere; quia illud amittere , ,, amore justitiae .... Ille dicitur habere ti-,, nolis. Ex his quatuor timoribus duo ,, morem servilem , qui timore poenae tem-,, mali sunt, id est, servilis, &mundanus; ,, poralis tantum, aliquid criminale non

H duo vero boni, id est, initialis, & filialis. si committit. H Servilis timor poenam, quae ab homini- Exploratissima est igitur Hugonis sens, bus infertur, metuit, &idcirco ei sufficit tentia, timorem, qui manum solummodori cessare a malo opere; quia ad oculum fa- cohibet, & non impedit peccandi volunt ,, mutatur ,&reatum conscientiae non me- tem, esse non gehennae, sed poenae tantumm,, tuit . . . . Initialis vero timor, quia eam, modo temporalis, ab hominibus , interna D quam Deus comminatur, poenam decli- non inspicientibus inferendae. Timor vero,M nare satagit, nequaquam sibi sufficere vi- qui eam, quam Deus comminatur poenam, d

, , det, ut ab illicita se operatione conti- elinare satagit (de communiter servilis , ab ,, neat; quia ei, qui cor intuetur, non est Hugone initialis dicitur nequaquam Bisu ,, satis ad probationem, si innocens fuerit sicere indet, ut ab illicita se operatione conti- M actio, nisi etiam ipsa cordis cogitatio an. neat; quia ei, qui cor intuetur , non es satis M te ejus oculos sincera , & impolluta ap- adprobationem, si innocens fuerit actio, nisi M pareat. Quia ergo illi displicere metuit, etiam ipsa cordis evitatio ante ejus oculor -M qui videt totum , ad perfectam innocen- cera, ct impolluta appareat. Quia ergo di plia,, tiam coram eo, necesse esse considerat, cere metuit illi , qui videt totum, ad perfo,, ut mundet totum e & ideo ipse timor ini- ctam innocentiam coram eo necestse esse conside-,, tialis dicitur a quia sub hoc per bonam, rat, ut mundet totum : ct ideo ipse timor c quiri voluntatem & virtus initium eapit, & passim servilis initialis dicitur; quia sub hoc

M vitium finem. Tum accedit charitas, & per bonam voluntatem O virtus initium ca-,, intrat per timorem istum . pit, O vitium sinem . Tum accedit charitat, Patet itaque, timorem serviIem latius O intrat per timorem istum . Si itaque sub tia communiter accipi, quam ab Hugone, a more, qui eam , quam Deus comminatur quo restringitur ad metum poenae ab homi- poenam , declinare satagit, per bonam vo-nibus praeparatae, qui cum cordis penetra- luntatem de virtus initium capiat, & via Ita non scrutentur, inobedientiam , & om- tium finem, liquet falsitas damnatae Proponem malitiam interiorem nequeunt, qua- sitionis i Rui a malo non ab inet, ni timore

cumque incussa a se formidine supplicii poenae , tuad commistis in corde suo , ct jam

impedire: quod potest timor cruciatuum reus coram Deo . aeternorum impendentium a Deo, animos Nos cum Hugone timorem poenae oste aeque, ac opera externa intuente; atqura dimiis , qui etiam solus movendo omni ho-

hic ideo ab Hugone timor initialis dicitur; mini sensato lassicit, ut voluntatem bonam quia sub hoc per bonam voluntatem O virtuae retinere, vel , si ante non fuerit, inducere, initium capit, ct oitium suem, excludente & malam declinare studeat , ut introducta timore illo omnem peccandi in posterutria bona voluntate virius initium capiat, O m- voluntatem , ac decernente pariter seriam lium sinem. Tum, ut recte ab Hugone conde praeteritis nondum expiatis criminibus cIuditur, accedit charitas, ct intrat per tia poenitentiam. Sive igitur timorem illum sm morem clum . Manifesta pariter, & convin-lius poenae a supremo Numine inferendae cens ratio ab hoc piissimo Patre reddita jam servilem vocaveris, ut appellatur commu- est, atque a polemicis contra novitates niter, sive initialem, ut ab Hugone; apertio Scriptoribus quotidio inculcatur, quia sci-sima Patris istius sententia est damnato atti- licet Timor, qui eam , quam Deus comminaculo contraria, non omnes, qui solum ti- tur, paevam declinare satagit, nequaquamsi more poena d mali absinent, illud committere su cere videt, ut ab illicita se operatione (e in corde suo, ct iam reos esse coram Deo . teriore 3 eontineat, nisi etiam animum con-r3 Idem inculeae Hugo lib. r. . de S servet a crimine illibatum ; quia ei, qui cor cramentis fidei parte I 3. cap. s. Misceli. a. intuetur, non est satis adprobationem , is in- lib. q. tir. 32. , & in Annotationibus epist. noeens erit actio , nisi etiam ipsa cordis cogia ad Roman. pag. 18 s. ubi expendens illud latio ante ejus oculos sincera, ct impolluta ap-,, Non accepistis spiritum servitutis iterum pareat.,, in timore (ait Timor servilis cohibet Hic finem imponamus Patribus. Citatis, manum a malo opere timore poenae tem- hactenus ad plenam de Traditione fidem ,, poralis. Timor initialis cohibet a malo usque ad Scholasticorum tempora facien- consitutio Theol. propugn. Tom. II. Uuu dam

SEARCH

MENU NAVIGATION