Sanctissimi domini nostri domini Clementis papae 11. Constitutio unigenitus theologicè propugnata. Tomus primus quartus cum synopsi

발행: 1719년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

81 Constitutio Unic

essi ea ei nihil boni facere possumus , sed malum solummodo , quo damnationi subji

ciamur.

Si in tanta Quesnelliani sensus Iuce, quidpiam praeterea luminis, sive amplioris

explicationis desideres , pro intelligenda gratiae cujuslibet Christianae omnipotentia, traditur art. 5 3. Imo Deus ipse nobis ideam tradidit omnipotentis operationis suae gratia ,eamsignificans per illam , qua creaturas P nia hilo producit, O mortuis reddit vitam. Pr

ponet . Iusta idea , quam Centurio habet de omnipotentia Dei, O Iesu Christi in favavdit corporibus solo motu sua voluntatis , est imago ideae , quae haberi debet de omnipotentia sua gratia insanandis animabus a cupiditate. II Tot propositionibus exposita a Questello gratiae suae idea, patet luculenistissime primo, quod dum Prop. o. ait: Mia grati i nihil am ire posumus, ni se ad nostra re

condemnationem, ferat damnationis sententiam in amorem omnem , qui non elicitur auxilio gratiae, cujus ideam nobis tot d scriptionibus, tam multiplici phrasium, &figurarum varietate declaratam,ornatamque exhibuit. Patet secundo, gratiam juxta descriptiones, & ideas omnes ab Authore propositas, inculcatas , non es' aliam, quamessicacem, omnipotentem, insuperabilem. Patet tertio , quod Propositio go. afferens , nos siv8 gratia tot descriptionibus exposita, nihil amare posse, nise ad nostram condemnatione definiit nos sine hac eadem gratia non solum nihil boni agere, nullum praeceptum servare actu, & re ipsc Ised neque posse.

Patet quarto, negari jussis eadentibus gratiam , μὴ qua nil boni facere poterant; quae est ipsa Propositio, quam in ex Sione ei Gerberoniana Eminentiss. Parisiensium Archiepiscopus Cardinalis de Noailles ce suris gravissimis , etiam haeresios , & totius Jansenismi virus complectentem profligavit anno I 6y6. Hinc iterum intolerabilis, &simplicium Lectorum animis perniciosissima convincitur levitas, & negligentia, vel perfidia eorum, quos Cardinalis ille adhibuit ad Observitianum Moralium correctionem; praesertim ad omittendum in novis editionibus, quod asseritur de necessitate gratiae essicacis, requisitae iuxta Quesnellum aeque, ac Gerberonum , non solum ut opus qualecunque bonum fiat; sed etiam ut fieri possit; quam haeresim non nisi semel, iterumvo, quasi ad Lectorem , ipsumque Eminenti simum fallendum sustulerint, in aliis plurimis relinquentes intactam.

Patet quinto, in hoc Quesnelli haeresim

Gerberoniana deteriorem esse, quod Gerberonus tantum assirmaverit, sine gratia eff-eaei nihil boni fieri posse , Que ellus nihil fieri, aut amari posse, nisi ad n ram con

demnationem .

ir Denique praesens Que elli Propositio , secundi in se, de in sensu obvio pridem damnata fuit non solum a S. Pio V., Gregorio XIII., Urbano VIII., in hoc Baii

articulo et . Liberum arbitrium sin/ gratia Dei adjutorio, non nis ad peccandum valet ;nee solum censuris gravibus notata antea

fuerat ab Academiis Hispanicis, quarum ju- dieium facile despiciet Quesnelli temeritas; sed etiam a celeberrima Galliarum Faculistate Theologica Parisiensi plusquam a se qui saeculo inter haereses reiecta est, quando a Baio Lovanti tradita , a Franciscanis Patribus fuerat denuntiata . Audiamus Decretum: ,, Anno I 6 o. die Iovis r . mensis,, Iunii sacratissima Theologiae Facultas Pa-,, risiensis, post Missam apud Collegium,

,, Sorbonae ex more celebratam, in eodem

,, Collegio per iuramentum congregata est ,, in materia Fidei super Propositionibus,, infrascriptis, per eandem Facultatem s,, cum matura deliberatione Magistrorum ,, nostrorum censura notatis, quas Frater

si Petrus de Quercu Guardianus Con-,, venisis Ni vellensis ordinis Fratrum ,, Minorum S. Francisci, de Frater AEgi-,, dius de Querceio Guardianus Athensis,, praedictae Facultati miserunt, sigillis prae-,, dictorum Conventuum signatas , rogau-M tes obnixo, ut super iis dicta FacultasH censuram ferret o

H q. Propos. Liberum arbitrium ex se non ,, potest, nisi peccarer o omne oput liberi ar-,, bitrii sibi dimissi es peccatum morsale, aut

,, veniale. Censurae me Propostio utraque

si parte est haeretica.,, S. Propos. Immo faciendo, quod in se,, es, peccat, ct non potes non peccare, fa- , , ciendo , quod in se es . Censura et Tota hae,, Propositio es hcretica,,. Caeteras alio peristinentes praetereo .

Conferat modo Lector utramque Propositionem censura haereseos a Sorbonicis damnatam, aut conferat Quesnellus ipso cum quadragesima a CLEMENTE XI. proscripta; certus sum discrimen aliud nos designandum , quam quod Quem elliana enuntiatio durior sit ex eo, quod, ubi utraque Baiana praescindebat a malitia gravi, vel levi, gravem determinet Quesnellus ,

statuens nos sivi gratia nihil amare posL. ,

62쪽

8. Pars I. Propt

nisi ad nostram eondemnationem. Unde &manifestum fit, non possie Propositionetae hanc inter obices numerari, ob quos hujus temporis Sorbona Constitutionem Apostoli eam , I se prius solemni iudicio receptam, mutati nunc sententia, suspendat, nisi & in hoc sententiam mutarit, ut damnatam a maioribus haeresim reducere velit, non levi famae suae, & honoris pristini detrimento; nec minore fidei, & religionis.

CAPUT II.

Soliuntur Objectiones. t IT I Oman. 3. Euid ergo E PHeeellimus

eos e Nequaquam . Causati enima sumus, Iudaeos, O Graecos omneIsub peccato esse ; sicut scriptum est, quia non est justus qumquam, non est intelligens, non es

qui requirat Deum . Omnes declinaveruuir

ut inutilis facti sunt. Non est qui faciat

bonum, non est usque ad unum Scimur autem, quia quacuuque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur et ut omne os obseruatur, O subditus stat omnis mundus Deo. . . Omnerenim peccaverunt, ct egent gloria Dei, seu gratia , ut cum peccatorum venia justitiam consequantur, & salutem . Dc his nemo

Catholicus dubitat. Sed neque ullus, saltem post Sancti Pii V. Constitutionem , a Gregorio XIII. & Urbano VIII. confirmatam , quae incipit: Ex omnibus assistionibu , sic locum Apostoli explicat, ut significet, nos sine gratia nihil amare posse , nise ad no

stram condemvationem.

Effetebant se Iudaei quasi prae gentibus

meriti, ut sibi potius, quam illis annuntiaretur Euangelium , propter legis observationem, ex qua pondus sustinuerant minime leve . verum eorum superbiam reprimens Apostolus, docet, universa legis opera adeo non mereri justificationem, ut nhad eam quidem ullatenus disponant sine Christi gratia et sino hae neque a delictis

piistinis liberamur, neque sind novis multo tempore perdurabimus. Sed nullum in Pauli sententia verbum est, quod gratiam ad eum provehat necessitatis gradum , ut sine ea nEminimum quidem actum innocuum, & im

munem a condemnatione exercere valeamus is

Illud i Non est qui faciat bonum, non est que ad unum, se interpretatur Angelicus is Potest uno modo intelligi extensivo,n quasi diceret praeter unum , qui scilicet si solus seeit bonum redimendo humanum constitutio Theot. propugn. Tom.II.

. XL. Cap. II. 8 s

dis genus vel potest intelligi inclu-,, sive, quasi dicat, nec etiam unus est pu-,, rus homo qui faciat bonum, scilicet per-,, sectum H. Ita Divus Thomas , cujus in concusse, & tutissimae interpretationi lubenter subscribimus . Sed inde non sequitur , bonum imperfectum naturae quidem conducens; sed ad beatitudinem, vel ad justitiam nihil conferens fieri a puro homine , & naturae viribus non posse et minus etiam sequitur, nullum sic fieri possie opus, vel amari, nisi quod condemnationem m

reatur.

Audiatur quoque Angelici interpretatio circa illud et Non est justus quDuam H Dupliciter potest intelligi; uno modo, M quod intelligatur, nullus est justus in se, se ex se ipso et sed ex se quilibet est pecca-M tori ex solo autem Deo habet justi-M tiam Alio modo, quod nullus M est quantum ad omnia justus, quin ali-M quod peccatum habeat, secundum illud

D Proverb.ao. Quis potest dicere mundum ,, est cor meum. Ecclesiastes et. Non est ,, homo, justus in terra , qui faciat bonum, ,, & non peccet. Tertio, etiam potest in-,, telligi, ut referatur ad populum malo-M rum, inter quos nullus est iustus

se Sed primi duo sensus magis sunt secun- si dum intentionem Apostoli, & hoc idem

se dicendum est in sequentibus,,. Habemus hic itaque etiam corum, quae in Apostoli epistola sequuntur, & citantur ab Adversa riis, explicationem Sancti Thomae minime suffragantem Quemello, neque censurae CLEMENTIS XI. contrariam . Duo enim priores sensus ab Angelico probati velut genuini, & magis conformcs menti Apostolr sunt; primus: Quod nullus sit justus in se, ex se ipso; seae ex se, a sua origine quilibetes peccator, & pergit eme, propria voluntate , & malitia saepe labens; non tamen in omnibus nece Cario actibus; ex solo autem Deo habet justi iam; quod omnis profitetur Catholicus; uti & quod secundus habet Angelici, & iuxta eum , Apostoli sensus , quod nullus es, quantum ad omnia juctus, quin aliquod peccatum habeat. Imo & secundum Divina oracula septies , idest saepitis , cadit iustus ; quo solo dejicitur Que ne ili articulus in sensu obvio , & rigido aeceptus ; non enim septies cadit justus peccato, quo damnationem mereatur; atqui tamen omne, quod committimus malum, etiam levissimum , amamus non ex gratiar

ruit igitur Quesnelli affertio, omne quod amamus sine gratia , amari ad nostram con

demnationem .

F 1 Sed Dic

63쪽

86 Constitutio UNic pNrrus propugnata 8Z

Sed neque ex relato, vel quolibet alieto sacri Codicis textu ostenditur, omnem actuin sine gratia elicitum, esse perversum, neque posse omnino a malitia , & supremi offensione Numinis esse immunem. Plures ejusdem Apostolici textus Interpretes, ut Augustinus, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus , oecumenius videri po sunt apud Cornelium a Lapide , e quibusnh unus quidem damnato patrocinatur eris rori . Ei prorsus oppositum ostendi superitis Aquinatem , Bonaventuram, Scotum , Magistrum Sententiarum, quos caeteri sc-uuntur Scholastici, ut nominati Scholaicorum Principes institere vestigiis P trum , quorum aliquos praecipuae apud omnes aut horitatis dedi in oppugnatione Propositionis 38. Secundo: Repulsi Adversarii a Scripturis , confugiunt ad celebrem illum Concilii

Arausicani locum, qui est can. 22. Nemo habet de suo , nisi mendacium , ct peccatum a siquid autem habet homo veritatis, atque ju-

ritia , ab illo fonte es , quem debemus sitire

in hac eremo , ut ex eo quasi guttis quibusdam inrorati, non desiciamus in via . Concilium ait, nihil in nobis boni esse, quod non sit a Deo , sive ut Authore naturae, sive ut Largitore gratiae et peccatum autem, & mendacium,cum nihil bonitatis habeant, integra a nobis sunt; non enim Deus iniquitatem vult, aut operatur; quare idem Concilium sub finem declarati Hoc etiam secundum sidem Catholieam eredimus, quod accepta per baptismum gratia , omnes baptietati, chri o auxiliante , ct cooperanse , quae a amtatem pertinent, possiret, O debeant, radet

ter laborare voluerint , adimplere. Aliquos vero ad malum Divina potestate praedestinaros esse, non solom non credimus sed etiam,si sunt, qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus . Si erimen sit dignum anathemate, asserere aliquos ad malum Divina potestate praedestinatos cise, ni fas profecto est, asserere mendacium, & peccatum esse a Deo. Est quidem utrumque a diabolo ad illud homines alliciente, &instigante; sed ab hominibus libero illud consensu operantibus. Mendacium itaque, & peccatum proprie nostrum est, nullam in eo partem sibi vindicante Deo; sed prohibente, & gravi

simis ulciscente suppliciis et natura vero nostra, & quidquid eam necessario comitatur, aut sequitur, authore Deo, bonum est ; vidit enim Deus cunista, quae fecerat, & erant

valde bona . Caetera, quae a libero hominis arbitrio pendent, de quacunque ratione habentur bona, sive in genere morali, sive physico solum , etiam illa participatio quaedam Diuinae bonitatis sunt, Deoque debentur accepta . Solum mendacium est, &peccatum, quod neque totum , neque parti in adscribitur Deo; sed totum hominis est,& suadentis diaboli, atque hic quide in canonis Arausicani sensus planus apparet, de obvius et ex quo , ut patet, nihil erui potest,

quod damnato faveat articulo,rejicienti inter peccata condemnationi obnoxia omnem liberi arbitrii amorem, seu actionem, quae non fuerit ex gratia . Praecipuus tamen , &, ut complures magni nominis Authores existimant, unicus Concili scopus fuit,considerare duo actuum humanorum genera, bonorum ad veramis

justitiam, & salutem conducentium , & bonis istis adversantium malorum . De duobus enim istis, de solis contentio erat Cain tholicis adversus Pelagianos haereticos, &iis oppositos a fide Catholica pariter aberrantes Praedestinatianos. Inter haec igitur duo operum genera , malum non ad Deum; sed ad hominem pertinere Concilium definit;alicrum autem genus Deo potius, quam homini tribuendum. Quid enim istiusmodi boni est, quod non accepimus a Deo , nos ultra naturae vires , & ordinem elevante e Verissimum est, quod docet S.Gregorius

magnus lib.33. Moralium cap. ao.: Bonum ,

quod agimur, o Dei es, O n rumi Dei per

praevenientem gratiam, nostrumper consequentem liberam voluntatem ; si enim Dei non est , unde ei gratias in aeternum agimus Rursum, sino rum non est unde nobis retribui praemia speramus e fiuia ergo non immerito gratia agimus, scimus quod ejus monere praevenimur; es' rursum,quia non immerito retributionem querimur, scimus quod subsequente libero arbitrio bona elegimus , qua ageremus . Augustinusde Spiritu, & litera cap. 3 .: Uisericordia Deipraoenit nos ; consentire autem vocationi Dei, vel ab ea dissentire propria voluntativi es . Quod iterum ibi S. Doctor

inculcat.

Idem lib. i. ad Simplicianum quae in a. Ut velimus , O suum esse voluit , ct no rumrsuum vocando, no rum sequendo. Lib. I. Rctra 2. cap. 23.r Utrumque (crem

dere , & sperare n rum es , propter arbia

trium voluntatis O utrumque tamen datum

per spiritum fidei , O charitatis eadem regula , ct utrumque ipsius es , quia ipse praeparat voluntatem ; O utrumque nostrum; quia

non sit, nisi volentibus nobis. Aliud non vo lunt Arausicani Patres, ubique Hipponensis Antistitis sectantes vestigia. Denturne actit

medii

64쪽

medii vitiosos inter , & EIutiferos , ut nulla tune Catholieos inter, & haereticos disceptatio fuit, non attinebat ad Concilium

examinare .

3 Quaero ex adversariis , an charitas nullam in nobis superare valeat tentationem e Astirmabunt indubie posset imo solieliaritati virtutem tribuunt vitandi peccata. Prop. s. et Amore Dei in corde Peccatoruti non amplius regnante , necesse est, ut in eo carnalis regnet cupiditas , omnesque actiones ejuIcorrumpat. Et tamen S. Augustinus serm. s. alias i a. ex Sirmondianis ait: Timor hominum fort/ eorpus potes ab immunditia tempe

rare,animam autem non nisi timor I ei.Quem

admodum igitur non patientur Que elliani,hinc inferri quidpiam contra charitatem, quasi non possit ipsa Mimam ab immunditia temperare; sed respondebunt, excludi solummodo timorem mundanum , sive hominum , ratione subjectae materiae ; quia inter duos istos solum timores , non autem cliaritatem , aut aliarum actus virtutum illic ab Augustino instituitur comparatio. Eadem pro nobis valet hic responsio, comparationem ab Arausicano Concilio fieri solum inter actus verae iustitiae, sive salutiferos, & peccata: haec sola dicit ad hominem unice pertinere; illos autem Deo tanquam authori praecipuo tribuendos et ubi evidens fit praecisio ab actibus mediis vitia inter,& opera ad veram spectantia justitiam, ac saIutem . Similes loquendi modos hominibus passim familiares esse atque usitatissimos , ostendi ad Propositionem 38. in solutione objectionum circa sententiam Augustini. Nunc vero Concilii Arausicani authoritas , in ipsos convertenda est adversarios. Concilium declarati Se secundum Adem Catholicam eredeWe , quod accepta per Baptissmum gratia , omnes baptietati, Chri auxiliante , ct cooperante, qua ad salutem

pertinent, posset, O debeant , deliter Ia

borare voluerint, adimplere ; aliquos vero ad

malam Divina potesate predesinatos esse,non sitim non credimur ; sed etiam si sunt, qui

tantum malum credere velint, eum omni deis

resatione eis anathema dicimus.Ubi SacraSynodus supponit, & aperte indicat,quod omnes rationis compotes, qui sanctificantem gratiam in Baptismo receptam nondum peccatis actualibus perdiderunt, possint, ac debeant velle fideliter Iaborare, atque ea,quae

ad salutem pertinent, adimplere; alioqui enim fallax esset Synodi declaratio , & sequeretur,aliquos ad malum Divina potestate praedestinatos esse et Descreret justos illos

Deus, antequam ab iis desereretur, neque fidelis esset ejus per Apostoluin de nunciata promissio , quod salto in fideles , & justos non sit passurus tentari supra quam possint

sustinere. Contingit autem,plurimos omisesione praecepti cadere, & deficere aJustitia . Edisserat igitur hic nobis adversarius , quomodo justis illis possibilis fuerit praeceptoruni observatio; quomodo non ceciderint necessario, quomodo liberi a necessitate fuerint, cum demererentur e Et quidem necessitas illa propriissime antecedens est in adversarii sensu; cum sit defeetu virium necessariarum , atque sufficientium . Quod enim esticaci gratia caruerint, patet ex omissione praecepti; lassiciens juxta adversarios non datur e tertium genus gratiae ab omnibus excluditur Theologis ; e set enim frustraneum , & indignum Dei sapientia. Absque omni autem gratia adeo

nihil boni fieri potest, ut nihil amari valeat, nisi ad peccatum , inquit Quesnellus: Nihil

amari, nisi ad condemnationem. Ita Propositio o. accipiendo nomen gratiar, juxta significationem Authoris , & ideam variis Propositionibus ab ipso nobis traditam , ut retuli superiori capite, inducit Propositiones complures tum in Baio, tum in Jansenio damnatas , clariisimisque Tridentini Concilii , Scripturarum, ac Patrum definitionibus repugnantes. Denique Arausicanum Concilium noto agere de veritate mathematica , logica , &simili naturam solummodo intra naturales terminos ornante; sed de ea, quae ad fidem,& religionem pertinet,colligitur ex circumis stantiis ; cum statim ei jungatur j itia, ad quam hominem disponit,& quod a Deo non tamquam naturalium bonorum fonte; sed supernaturalium profluat: istum scilicet aerabemus sitire in hac eremo, ut ex eo, qu gutistis quibusdam in orati non deficiamus in

Prosperi in Epistola ad Rufinum cap. II. delibero arbitrio et auod utique cum solum esset, sibique permissum, nonni in suam perniciem

movebatur. Ut mens Prosperi magis eluceat, verba ejus praecedentia audiantur. Nimium vero inepte, nimiumque inconsiderara ab adversantibus dicitur , quod per hanc Dei gratiam libero nihil relinquatur arbitrio quamvis enim in parvusis per Baptismum transeuntibus manissessissimo nullum opus , nu Iusque appetitus eorum voluntatir existat, , pterosque titentes quidem libero arbitrio; isdaversor a vero Deo , vitamque in flagitiis e stentes , regenerotis . in ipso. batandi

Pars I. Proposi XL. Cap. II.

65쪽

vo Constitutio UNic ENir Us propugnata si

spiritάi sine famisicei; tamen , si eam silio

rum Dei partem, qua ad pietatis opera reservatur, pio consideremus intuitu, nonne in eis non peremptum inveniemus liberum arbitrium,

sed renatum E auod utique cie. ut supra . Ex his patet etiam Prospero sermonem esse de pietatis operibus, & ei contrariis peccatis, non de actionibus mediis , & bonitatem solum physicam continentibus ; sed neque de moraliter bonis, intra naturae ordinem , quae ad justitiam , ac sanctificantem gratiam minimo disponant. Omne scilicet Sanctorum Patrum studium fuit promovendae pietatis, iustitiae, salutis , & operum eo quaqua ratione spectantium, ideoque avertendi homines a peccatis saluti, atque justitiae adversis. Ex duobus igitur, ut supra de Arausicano Concilio notavi, operum generibus,solum posterius homines sine gratia amplectuntur et hoc sensu dicitur, quod liberum arbitrium, cumsolam esset , sibique permissum,

nonni in suam perniciem, non vero in opera pietatis, ac beatitudinem moveretur. Unde merito Divinae gratiae dignitas, & beneficentia contra ejus obtrectatores defenditur oA Pelagianis scilicet accusabatur doctrina Ecclesiae de necessitate gratiae ad pietatis , & salutis studium requisitae, quasi liberum indo destrueretur arbitrium: pro doctrina Catholica cum caeteris Sanctis Patribus pugnans hic Augustini discipulus, illo

utitur argumento: Quamvis, inquit, in parvulis , quibus Baptismi gratia sanctificans

obvenit, nullum opus liberum, nullusque appetitus eorum voluntatis existat, non tamen

per gratiam privantur libcro arbitrio, utpote cuius hactenus nullus eis usus fuerat: Et quamvis plerosque adultorum utentes quidem libero arbitrio ; sed aversos d vero Deo, vitamque inflagitiis exigentes, liberatrix reis generatio in ipso exhaland piritil sine sanctia sicet, atque ita exercendae hic imposterum libertatis tempus futurum non sit; non tamen est regenerationis gratia , quae ipsistunc libertatem adimat, cum animas a captivitate , & servitute daemonis eripiens transferat in feliciorem libertatem filiorum Dei. si vero, inquit Prosper, eam siliorum

Dei partem, quae ad pietatis opera reservatur, pio consideremus intuitu , nonne in eis non peremptum inveniemus liberum arbitrium; sed renatum e Sicut enim peccatum mors

animae est , ita & liberi arbitrii. Peceato igitur per gratiam expulso, uti reviviscit anima, & regeneratur, ita pariter liberum arbitrium vitae restituitur meliori . nam quisquis peccati vineulo semel eonstrictus est, non potest ab ea servitute,& morte se voluntatis arbitrio sin3 gratiae

auxilio liberare , neque peccati extinguere reatum , vel ullatenus imminuere: nihil verae justitiae proprium , vel eidem, ac beatitudini viam aperiens operari . Haec ei liis beratio obvenit, & libertas restituitur per gratiam, estque longo melior, ae felicior illa, quae absente gratia fuerat; tunc enim libertim arbitrium ei/m solum esset, sibique permissum , nonnisi in suam movebatur perniaciem . Ubi evidens est, non de omnibus omnino vitae humanae actionibus decidi, quod sino gratia perniciem inferant; sed quod, ubi de operibus ad pietatem , ac salutem , vel ad interitum conducentibus agitur, sola

posterioris generis in hominis potestate sint absque gratia 5 Vibratur in nos illud Augustini

serm. Ist a. de diversis, juxta editionem veterem , juxta novam autem serm. 23. super Psalm. Tet. cap. i3. et fiuidquid enim bene amar, amas charitateiEt ex Epist. I et i Sola charitat non peccat. Quae clim charitatem

potius respiciant, quam praesentem de gratia quaestionem , remitti possent ad sequentes de charitate quaestiones. Interim tamen permittere nolim , ut sub speciosa charitatis umbra pestilens haeresis nidificet, qua vix alia magis foeta est impietate ,& nequitia . Utramque Augustini sententiam nobis ingerunt Hexapta, nullo addito explicationis verbo, unde avulsorum textuum obscuritati lucis aliquid accedat, vel apparens mitigetur durities. volunt itaque adversarii, utramque Hipponensis sententiam im sensu proprio , & obvio quantumvis rigido, intelligii atque indε sic concludi pro damnato Quesnelli articulo: si, quidquid bene amas, ames charitate ;. si etiam sola charitat non peccet, quam constat sine omni gratiae , esse non posse, evidens est, sinh gratia notas elici actionem bonam , vel immunem st

peccato .

Infringitur argumentum, si in Augustini hic sententia , charitatis nomine non accipias actum virtutis theologicae, sed latissima significatione actum ex fine, seu intentione qualibet honesta , quo modo Patres aliqui subinde loqui visi sunt cum Hipponensium Antistite . Homil. 38. ex quinquaginta, sermone sa. de tempore, & serna. I. feria q. post Sexagesimam, ubi Licha est, inquit , humana charitas , qua uxor diligitur , illicita qua meretrix , mel uxor aliena . Licitam ergo charitatem habete, humana es t sed

ut dixi, licita est, nois solum autem ita sicli ais es, Disitir

66쪽

sa Pars I. Propos. XL. Cap-II. yg

ia, ut concedatur; sed ita licita es, ut inde- fuerit , reprehendatur. Liceat vobis humanacharitate diligere conjuges, diligere silios, diligere amicos vestros , diligere concives v stra, cte. Sed midetis, clam charitatem esse

posse, O impiorum ; ides Paganorum, Iudaeo

rum, Hereticorum is

Et S. Gregorius magnus Homil. 2 T. ilia Euangelia: Sunt nonnulli, qui diligunt proximonised per assectionem cognationis, ct carnis ; quibus tamen in hae dilectione saera eloquia non contradicunt. Dilectionem illari , quae est per assectionem coenationis, O carnis, non dicent ad dersarii esse supernaeturalen , sive ex gratia . Idem est de charitate humana, qua etiam ab impiis Paganis, Iudaeis Haeretiei, diliguntur conjuges , silii , amici, concives Oc. Talis charitas quantumvis hie licitio praedicetur, non tamen ab adversariis admi titur, veluti procedens ex gratia, utpote quorum est famosa propositio quinta inter g t. ab Alexandro VIII. condemnatas et Pagani, Iudaei, Haeretici, aliique hujus gen ris nullam ommino accipiunt detesu Chri -- fluxum ; adeoque hinc recte inferes, in iliis esse voluntatem nudam , ct inermem sin/ omni gratias cienti. Quam Propositionem Antonius Arnaldus Quesnelli Doctor domesticus contra inflictum Pontifice anathem. audacissime defendit. In Di cultatibus propositis Domino Ste aera, parte s. pag. a is., &sequentibus. Obtesor, inquit, Omne1 ratio ne utentes, ut considerent,quomodo seri posset, ut aliquis Propo ionis illius quintae censuram componeret cum hoc S. Augustini axiomate, quoad defendendam Ecclesiam adversus Pelagianam haeresim utitur: GRATIA NON DATUR

SECUNDUM MERITA .

Et pag. ara .r An igitur oportet nuntium remittere omnibur gratiae advertus Pelagianos , ct Semipelagianos defensoribus ; quia hi conciliari nequeunt eum quodam Inquisitionis decreto tot aliunde vitiis laborante e Nos vero opus minime censemus singulari rationis acumine , ut avioma istud concilietur cum censura Pontificia , quam Aenaldus solita fallendi arte mavult adscribere solis Sacrae Inquisitionis administris rquid enim connexionis verae, vel apparentis habet damnata illic propositio cum relato Patrum axiomate 8 omnes Catholici agnoscunt,Gratiam non secundum merita dari, & quidem nullis minus secundum merita datur , quam Paganis, Iudais, Haereticis, aliisque hujus generis , utpote quos constet, omni prorsus supra naturae ordinem merito destitutos esse, & demeritis plenos . Conis

cellio igitur sufficientis gratiae in istiusmodi

infidelibus minus periculi habet, ne cret datur esse propter merita, quam quae est in fidelibus , ac justis. Redeamus ad oppositam nobis ab adversariis charitatem . Non patiuntur, eam intelligi in lata adeo significatione , ut humanam etiam , & viribus naturae elicitatio complectatur, qualem ipsi nullam a vitio absolvunt. Sed charitatem a se ex Augustino allegatam volunt accipi in sensu magis restricto pro actu virtutis supernaturalis,

qui sine gratia esse non potest. Tunc senus erit: Ruidquid bene amas , sive prout oportet, amas charitate, seu amore supernaturali: Sola charitas istiusmodi non peccat.

Haud refragabor , modo pariter admiseris Augustinum , ut diu Rhetoricam artem publico professus est , atque inde figuras Rhetorices in promptu habuit; in posteriore sententia adhibuisse Synechdochen , qua

contentum pro continente accipitur, chamritas pro eo , qui charitate praeditus est, quam interpretationem ipse S. Doctor suppeditat, cum trach. s. in Epist.Joannis ait: Dicitur prosicere in te charitas, quia tu in ea prosicis In priore sententia bene amare significat amare sicut oportet ad justitiam, & salutem. Verum enim est ad talem amorem , ad talia opera requiri supernaturalis gratiae auxilium . Iuxta posterioris sententiae Synech-dochen , solus charitatem habens non peccat ; peccato scilicet gravi , quo solo peccatoris in significatione obvia desumitur nominatio . Solus autem charitatem habens non peccat, itaut simul charitatem retineat. Atque haec est charitatis prae caeteris omnibus virtutibus , etiam theologicis , excellentia, quod nulIum in eodem homine peccatum mortiferum patiatur: hoc sensu vera est Augustini assertio et Sola charitas non pe eat . Potest quis largiri eleemosynam pauperi, honorare parentes , administrare justitiam , credere in Deum, sperare etiam beatitudinem,& ex infirmitate labi in delictum, quo Divina excidat amicitia ; at Deum amare super omnia , quod charitati proprium est,. non potest, & simul amieitiae

ejus nuntium peccando remittere.

Ad similem locutionis Augussin ianae interpretationem nulli magis obstrinis guntur , quam qui nobis ista objiciunt adversarii. Qui enim discipulorum S. Augustini nomine prae caeteris gloriantur, atque illud sibi velut antonomastich propfium tribuunt, quomodo alias sanctissimum Doctorem ab erroribus, suorumque subversione

67쪽

si Constitutio UNic

ne sensuit m vindicabunt Romanos idololatras fuisse expertes charitatis, prout haec virtus theologica est,omnes fatentur nobiceum adversarii et atque hi potissimum agnoscere debent, quibus prima gratia es sides, qua Romanos illos caruisse nemo negaverit. Et tamen , Augustino Judice , aliqua bene amarunt, quantum lassicit ad non peccandum , imo ad promerendum a Deo praemium temporale , ut dicitur lib. s. de Civit. cap. I a. et Romani iustitia , ct actiba renatae

promeruerunt a Deo Imperium . Non tamen bene amarunt bonitate, quae ad salutarem

justitiam, & beatitudinem promovere eos posset. Epist. s. ad Marcellinum: Rempublieam

primi Romani constituerunt, auxeruntque virtutibus et etsi non habentes veram pietatem erga Deum verum, quae etiam illos in aeternam

Clotiatem posset salubri religione ( & charitate ) perducere. Perspicuum igitur est , Romanos illos quantumvis impios, & vera destitutos uti religione, ita de charitate, nori omnibus tamen juxta Augustinum deliqui se actibus, atque amasse aliqua non ad tuam condemnationem et sed vel in Supremi Numinis tribunali laude, & praemio digna, etsi non beatitudine. Amor, quo ab impudicitia conversus Polemo castitatem prosequitur, estne amor ad veram pertinens charitatem Z Negant omnes Theologi, atque in primis adversarii, quia constat, charitatem proprie dictam sine vera fide esse non posse, quae Polemoni, etiam callo, & castitatem amanti defuit Si enim inquit Augustinus epist. Is o. ex Iuxurios continens factus, ita seiret, eusus esset hoc donum, ct Deum abiectis gentium fu- persitionibus, pia coleret , non mum contianent ,sed etiam veracite apiens, O salubria

ter religi ut exi ret: quod ei non tantum ad praesentis vita honesatem i verum etiam adfuturam immortalitate reviret.

Hie itaque continentiae amor in Polemone Donum Dei fuit, adedque innocuus; Deo enim iniquitas, velut ab eo donataeo, non adscribitur absque blasphemia ; uti &blasphemia est, asserere, quod in Romanis ea fuerint peccata , quae amplitudine Imperii Deus velut praemio remuneratus est. In his tamen omnibus ne mica quidem verae charitatis, quae virtus theologica sit, reperietur. Manifestum itaque est, in Augustini sententia posse esse opera innoxia , imo

apud Deum laude , & praemio digna, sinheharita'. 8 Caecitate quoque mirabili adversarios impediri diceres, ne percipiant, quot

lN IT Us propugnata os

damnatis olim opinionibus Augustinum jubeant patrocinari, nisi aliunde patesceret eos, non damnationis ignorantia laborare; sed contemptu , & temeritate , dum qua cunque Constitutiones Apostolicas suis erroribus infestas impugnare palam audent , proterere, & dilacerare e Quae quidem, Schismaticorum, atque Haereticorum indo. Ies est, contra quos proinde superiorum Pontificum authoritatem, ac definitiones frustra producimus , quas ab iis floccifieri nimis exploratum est . Non tamen illae nobis praetereundae sunt silentio, ut novorum dogmatum horror incutiatur,saltem Fideli bus , quibus aliqua salutis cura est, & Sa ctionum Apostolicarum reverentia.

Inter proscriptas a Pio V. Sanctissimo Pontifice , & eruditissimo Aquinatis Discipulo Propositio haec conspicitur Id. Non est vera tegis obedientia ; qua sit sin/ charitate .

38. Omnis amor creatura rationalis , aut via

tiosa es cupiditas, qua Mundus diligitur, qua

a Ioanne prohibetur ; aut laudabilis ilia charitas , qua per Spiritum Sanctum in eorde diffusa Deut amatur . a T. Omnia opera in Olium sunt peccata , e, virtutes Philosophorum sunt vitia. o. In omnibus suis acti bur peccator servit dominanti cupiditati . 3 s. Omne, quod agit Peccator, vel servus peccati ,peccatum est . Quomodo autem possit e se vera legis obedientia sine charitate , si sine hac nihil amare possumus , nise ad nostram condemnationem , ut ex Augustini senistentia elicere gestiunt adversarii e Iuxta eundem ipsorum sensum inter laudabilem, charitatem, & vitiosam cupiditatem, seu peccatum , non dabitur actus medius. Nihil quoque apparet evidentius, quam omnia infidelium opera esse peccata , & virtutes Philosophorum esse vitia , si omnia, quae

charitas non operatur, vitiis accensenda sint

In eadem hypothesi necesse est, omnia, quae agit Peccator ante poenitentiam , es peccata ; imo ad poenitentiam disponere se numquam poterit, nisi prius Deus infuderit charitatem. Damnatus etiam ab Alexandro VIII. inter fr. articulos fuit hic qui nistus, quem superitis retuli: Pagani, Iudaei, Haeretiei, aliique hujus generis, nullum acciapiunt a ESU Christo in xum ; adeoque hinc refra inferes, in illis esse voluntatem nudam,

O inermem Pp omni gratia susscienti. Si

nempe, quemadmodum praetendit objectio, gratia cum charitate confunditur, & quidquid non fit ex charitate, ex gratia fieri minimc valeat, imo peccatum sit; patet, Iudaeos, Paganos, Haereticos, aliosque id generis,

68쪽

Pars I. Propos XL. Cap. II.

neris, quos constat charitate vacuos esse, actuu in fonte innoxio dimanaverint , ut expertes quoque haberi omnis gratiar, nul- enuntiat articulus . Non sunt ni duo amo. umque accipere . Iesu Christo influxum; rei, unde volitiones, O actiones omnes no- sed voluntatem in tuis esse nudam, S inem frae nascuntur a amor Dei, qui omnia agit mem, P omni gratias cienti. propter Deum, quemque Deus remuneratur , Ibid. proscriptus legitur articulus vi I.: ct amor , quo nos ipsos , ac Mundum diligia omni, humana actio deliberata eLI Dei dile- mus , qui quod ad Deum referendum es, nonctio, oet Mundi risi Dei, charitas Patris est; si refert, ct propter hoc ipsum sit maluae. s. Mundi, concupiscentia carnit, hoc es mala es. Amore Dei in eoiae Peceatorum non amplior uni. Necesse es, in elem in omni opere reguante, necesse es, ut in eo carnalis regnet peccare . cupiditas , omnesque ejus actiones corrumpat. ix. Revera peccat, qui odio habet pecca- Plures illic ejusdem sensos articulos quivis tum ob titis turpitudinem, di di convenientiam legere potest, atque inde perspicere, mocum natura, sine ulla ad Deum essensum refpectu.x. Intentio, qua quis det matur malum,Sprosequitur bonum merὰ, ut caelessem obtineat gloriam, non es recta, nee Deo placens. xl. Omne, quod non es ex se chei lava supernaturali, qua per dilectionem operatur, peccatum es. Hos omnes articulos congruere sensui

objicientium nobis utramque Augustini sententiam, ne ipsi quidem negare volent,& omnibus palam est.

Duodecimus illic articulus este svando - - - -

in magnis Peccatoribus deficit omni, amo , dea iam nIS CognIllo Vel et Iaira Ait etiam Mes , O etiamst videantur credere , non es ei Divina; sed humana . Quomodo, omni deficiente amore, esset fides Divinae Haec necessario est ex gratia, non potest autem ex gratia esse quidquain damnabile, quale juxta adversarios est quidquid volumus, quidquid agimus sino gratia.

xiii. Ruisquis etiam aternae mercedis in-ttiitu Deo famulatur, charitate si caruerit, vitio non caret, quoties intuitu licet beatitudinit operatur a

xiv. Timor gehenna, non est supernat ratis. xv. Attritio, qua gehenna, O poenarum metu concipitur , sue dilectione beneviolentia Dei propter se, non es bonus motus, ae s

pernaturalit . Praetermitto Propositiones alias neque numero pauciores, neque ma

liti3 minus detestabiles damnatas a CLEMENTEXI., scilicet post quadragesimam

omnes usque ad sexagesimam octavam .s Ne vero cuiquam dubium incidat, an adversarii,dum ad praesentis articuli confirmationem adferunt geminas ex Augustino de charitate sententias , forsitan charitatis nomine aliud intelligant, quam actum tertiae virtutis theologicae, qui communi usu,& consuetudine significatur,ipsi expre sonibus elarissimis se aperiunt, asserentes, omnia esse peccata, praeter amorem Dei, &quae ex amore illo velut unico humanorum situtis Geo propugn. Tom. I. verba adverserit non odiosius interpretatum, neque ex illis consectarium ullum,

nisi ratione legitima, facili, & cuivis obvia deduxisse.

Quadragesim rams Propositio damnara .

naturalis, etiam in Philosophis ethnicis, non potest venire, nisi a Deo: & sine gratia non producit, nisi

praesiumptionem , Uanitatem , & oppositionem ad ipsum Deum, loco affectuum adorationis, gratitudinis,&amoris . Osse

Dat. Uores. Rom. I. D. I P. CAPUT I.

Aperitur error, in confutatur,

X Mnem cognitionem Dei, etiam na-

iuralem, etiam in Philosophis ethis nicis, non posse venire, nisi a Deo , libenter agnosciinus . Neque Propositio propter hanc partem configi potuit, vel accusari. Nec tamen seustra pars ea innocua cum posteriore damnabili exprimitur ;sed ut posterioris sensus , de malitia amplius elucescat. Si enim cognitio illa nonnisi Deum habere valeat Authorem, non potest

G esse

69쪽

sS Constitutio U Nici

esse , nisi bona; Vidit enim Deus cuncta, quefecit, di erant valde bona . Genes. a. Credimus quoque Christo Servatori dicenti Lucae 6. vers. 3. Non est enim arbor bona , qua facit fructus malos, neque arbor mala faciem

fructum bonum .

Citat Quesnellus epistolam Pauli ad

Romanos cap. I. vers. Iv. ut locutionis suae tam incongruae appareat fundamentum .

Dieit illic Apostolus de Infidelibus, quiveritatem Dei in injustitia detinent, quod notum es Dei, manifestum es in illis ; Deutenim illis manifestavit. Hic quidem, Aquinate interprete , video , quod Deus Gentilibus se revelaverit, vel interius infundendo lumen , ve exterius proponendo visibiles cremturas , in quibus sicut in quodam libro, Dei eognitio legeretur . Dein justissima ab Apostolo contra eos vibratur sententia, quod sint inexcusabiles ; quia , cum cognovissent

Deum , non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, o obscuratum es insipiens cor

eorum

In quod iterum S.Thomas: Cognoverunt eum sicut omnium bonorum causam ; unde ei in omnibus gratiarum actio debebatur, quam tamen ipsi non impendebant . sed potiusso ingenio , ct obtuti suae sua bona adscribebant .... in cogitationibus suis evanuerunt, in quantum

in se ipsis , O non in Deo fiduciam habebant,

sibi , O non Deo bona sua adscribentes. Ubi quidem eos Dei donis abusos conspicimus,& qu.e ad gratitudinem eos excitare debuissent, eorum malitia in superbiae materiam fuisse conversa: sed non ideo Dei cognitio , quae bona, & a Deo data fuit, hanc

in eis, si proprie, & digne de Dei donis Io-

qui voluerimus, produxit impietatem, &superbiam; sive, ut Quesnellus ait, praesumptionem, vanitatem , ct oppositionem ad ipsum Deum. Minus vero tolerabile est , quod dicitur, cognitionem Dei, sine gratia, non produc re, nisi praesumptionem,See. Qujdni enim illa cognitio causa fuerit, cur aliqui, etiam Infideles, plura de Deo non infideliter scripserint,qugdam monita ad honestatem vitae,& Dei cultum conducentia dederint; nonnulla etiam operati sint, quae non vituperationem mereantui; sed laudem e Sie Ma eus Tullius in Somnio Scipionis hortatur ad conservandam , iuvandam patriam , tum tandam , ac bene administrandam Rein publicam , motivo placendi Deo et Nihil est enim , inquit, illi Principi Deo , qui omnem

hune Amudum regit, quod quidem in terris flat acceptius, quam concitia, coetu que jure

NI TUs propugnata sy

soriari, ci gubernari. Haec Mareum T ullium supernaturali gratia instructum scripsisse mianime statu et Quesnellus, apud quem prima gratia esses.

a Absonum magis in damnato errore est, quod eandem calumniam praesumptionis, vanitatis, oppositionis ad ipsum Deutata, inferat omnibus actibus, qui ex cognitione Dei oriuntur, etiam in ipsis fidelibus, & justis; si absque supernaturali oratiae auxilio proveniant. Non enim ad solos Philosoplios ethnicos limitatur Quem elli assertio ;neque ad solam Dei cognitionem natura lem ; sed ad omnem prorsus , & ad quos cunque homines extenditur ; vocabulo etiam non restrictionem significantes sed ampliationem; ut sensus sit, omnis Dei eois gnitio , omnis de Deo cogitatio , sive naturalis fuerit, sive naturae ordine superior,

non potest oenire, ni ἀ Deo, ct sine gratia

non producit, ni praesumptionem, vanitatem,ci oppositionem ad ipsum Deum, loco assectuum adorationis , gratitudinis, ct amoris. Exotica etiam ex hac parte videtur a

sertio, quod, postquam declaravit Author, se de omni Dii cognitione agere, cujuscunque generis, aut ordinis fuerit, sive intra, sive extra naturae limites, affirmet, quod su/gratia non proneat, ni praesumptionem, dec. Potestne omnis cognitio Dei, etiam supernaturalis esse sine gratia e Praescindamus a quaestione Scholastica, sive de re sit, sive magis de nomine, an habitus acquisitus, quem frequentes actus ex gratia concepti progenuerant, supernaturalis dicendus sit, an naturalis r neque di putemus, quo nomine appellanda sit ex tali habitu orta cognitio et sufficit nobis sensus Aut horis, & obvia Propositionis signifieatio, quod omnis cognitio Dei, sive naturalis, sive supernaturalis fuerit, sine gratia , adactus alios excitante , non producat , nispraesumptionem, dec. Quid autem horribilius , quam quod omnes , etiam Christiani, Catholici, & doctrinae per omnia sanae D ctores, qui ex frequentibus de Deo cogitationibus partim gratia , partiin studio elicitis , habitus nacti sunt de Deo, ejusque perfectionibus facile disserendi, peccent, quo ties de Deo sine gratia loquuntur , aut scribunt, quodque ipsa Dei cognitio , quantumvis bona, aut sancta, istorum omnium,& minimo levium causa peccatorum sit 3 Q'aeres, an dogmatis damnati Author inter omnes cognitiones Dei comprehendat et iapi fidem e Ut sonat generalis

nuntiatio , cam excludere non potest. Cum tamen non asserat simpliciter, de absolu-

70쪽

IO II oo Pars I. Propos XLI. Cap. I.

solute , quod omnis cognitio Dei p oducat tur; paucos saltem si exceperis electos, praebumptionem, vanitatem, ci oppestionem ad quos singularis Dei benevolentia con- ipsum Deum; neque quod proneat quidpiam tinuis pietatis motibus destinat inflam e gratia i sed tantum, quod sae gratia mandos. non producat, ni praes tionem, &c., pro- Si tot insemium Authores libellorum, positio aequivalet huic hypothetieat, omnis qui contra Bullam UNIGENITUS quoti- cognitio mis, vel quando a gratia pro- die prodeunt, nonni praesemptionem, vania ducit aliquid, i tid non es aliud, quam prae- tatem, experiantur, cum de Deo , &eius sumptio, dec. Ratio non intestigendi aliter gratia sino gratia stribunt, hos detestabiles Propositionem, est non solus illic enun- suae pervicaciae tribuere debent fructus itiandi modus a sed etiam Propositio 3 i. Fia non Dei, Divinorumque cognitioni, quam des j Fcat, quando operatu a sed isto non Dei munere acceperunt operatur , ni per eburitatem: non posse au- s Error hie surculus quidem est artitem charitatem esse sine gratia , satis con- culi inter Bajanos et . Ubertim arbitrium , stat; unde, si fides non operetur , nisi per Ap gratia Dei adiutorio, nonnisi ad peccan- charitatem , evidens est, fidem sine gratia dtim viatit, quam, spreta trium Summorum nihil producere. Pontificum censura, mordicus sustinere in Quamvis autem a sana Theologia alie- multis Propositionibus ausus est Observanum sit, quod Propositione si . de fide con- tionam Moralium Author, atque nunc ma-tia omnes Scholasticos affirmatur, ut loco sis evectabili temeritate contra CLEMEN- proprio ostendemus: nolim tamen praesentis TIS XI. Constitutionem defendere non ve- articuli atrocitatem amplius , quam verba retur. Plures alii in Baio damnati articuli postulent, exaggerare. Suffcit illi malesana connexionem eum praesenti Quesnelliano sua perversitas , qua non solos Philosophos necessariam habent, saltem exceptis qui- ethnicos i sed Theologos quoque omnes busdam verborum aculeis , quibus Adve Christianos , Catholicos , pios, & religio- satios suos Bajus pungit atrocius, ut cum

sis, quoties ex cognitione Dei, de eo lo- Propositione xxviii. alte Pelagianus eia error quuntur, aut scribunt, Ap gratia , prae m- dira e , quod libertim arbitrium ma et ad uitam pilonis arguit , Canitatis , & oppositionis peccatum vitandum . ad ipsum Deum i & , si non peccatorum , xxxvi Amor naturalis, qui ex viribus smul omnium, semper tamen necessario naitirae exoritur ex ola Philosophia, per rela- aliquorum . ito em prae reptionis lumana, eum injuria

Profecto si ea sit mortalium omnium de e tiei Ch ini defenditur si nonnullis Doct Deo sine gratia cogitantium, loquentium , ribus. scribentium conditio , quis non tutius sibi in xuii. Cum Petreio eniti,qui boni aliquid ducet, ab omni de Deo leetione, sermone, naiti alis, hoe es, quod ex naturae solis viri- scriptione . imo cogitatione abstinere , nisi iti, oritim Acis, agnoscit. quando Deus illam nobis sno nobis infun- lxv. Nonnisi Pelagiano errore admitti podere voluerit, atque ad lectionem, sermo- tes aliquis usus liberi arbitrii bonus , sive nonnem, scriptionem, singulari pietatis stimulo mala, (sinb gratia) ct gratia Chrisi injuriam se homo senserit exeitati e Quisquis Theo- seu qui ita sentit, ct docet.

logus, seu Magister, seu Discipulus scho- Praetereo xxii. xxiv. xxx. Juxta Que eulasticis, ae diffieissimis de Deo quaestioni- Ium quieuitque usum aliquem liberi arbitrii, bus incumbit, si , absente gratia, semper in & eognitionis etiam Dei, & ab ipso Deo inpraesumptionem ineidat, vanitatem , oppo- spiratae defendunt, quoties nempe ad usum sitionem ad ipsum Deum, melius sibi statuet illum non concurrerit supernaturalis gratiae imposterum omnem de Deo cogitationem, auxilium , nihil defendunt, ni praesumptio- omne de Theologicis studium dimitter . nem, vanitatem, O oppositionem ad ipsum Ita, communes in Scholis dissertationes , Deum inter quas intellectus speculationum diffi- 6 Cum autem Que ellus nullam gracultatibus absque pietatis dulcedine passim tiam admittat in Infidelibus, nullam in pee- distrahitur, notam praesumptionis non en catoribus, qui non convertuntur, quid fa-

fugiunt. eiet obstetricibus aegyptiis a sacra Scriptu- Tam Magistri itaque passim , quam ra laudatis , quod ex timore Dei infantes Discipuli a seliolis, & studio Theologiae, Hebraeorum exitio studiose subduxerint caeteri quoque mortalium a sectionibus , Evidens est, quod eognitio Dei in obstetri- concionibus , & quibuscunque de Deci eo l- cibus illis, sub peccato infidelitatis manen loquiis , vel etiam cogitationibus averten- tibus, aliud produxerit, quam praesumptio- consitatio Theo propuga. D L G a nem,

SEARCH

MENU NAVIGATION