Archaeologia graeca, sive, Veterum graecorum : praecipue vero Atheniensium, ritus civiles, religiosi, militares et domestici, fusius explicati

발행: 1734년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Quem in usum in luctu adhibita suerint instrumenta musica , non convenit inter Auctores nonnulli enim ad Daemonesin Furias a defunctorum manibus fugandos ea introducta suisse volunt alii juxta Platonisin Pythagorae placita iis indicari animae in coelos receptionem contendunt, quia divinamin aeternam symphoniam orbium coelestium motum edere putabanti Philosophi alii iterum asserunt defunctorum superstitum amicorum tristitiae levandae destinata suisse tandem , probabilior mihi videtur illorum opinio, qui ad moerorem ciendum adhibita esse tradunt qua de causa lyra. quandoquidem Apollini sacra Paeanibus laetisque carminibus tantum modo apta, in funeribus nunquam usuuenit Tibiam quidem in Alcestidi, fletu ab urbe pepulisse dicitur Admetus apud Euripidem Alces vers. Io.

Tibiarum vero ne per urbem, neque brae strepitus Sit, duo ecim integris mensebus: Non enim ullum aliud baritis cadaver sepeliam

suam hoc. Sed inde tantum colligendum est, apud Veteres diversas suisse tibias, quarum aliae ad laetitiam, aliae vero ad luctum compositae erant; etenim ex innumeris exemplis abunde patet αυλους, id est, tibias, omnium instrumentorum musicorum in funeribus usitatissima fuisse unde Statius in adolescentis Archemori sunere describendo haec habet Thebaid. lib. IV vers. Iro. Tum signum luctus cornu grave mugit adunco Tibia, cti teneros fuerum traducere manes

Lege Phogum morsa Pelopem monsr se ferebant

Exequiale sacram , carmenque minoribus umbris Utile.

Nonnulli quidem asserunt tibias Lydias luctui, Phrygias vero, quarum meminit Statius, laetitiae & hilaritati accommodatiores fuisse , has autem in funeribus infantiumri adolescentium, quae tantum diverso modo a funeribus adultiorum celebrari solebant, usuvenisse, idque ex Statii loco adstrui volunt; sed quia horum verborum sensus plane diversus videtur non enim instrumentum, sed carmen, de quo loquitur, juniorum funeribus accommodatum fuit idcirco in conses esse debet tibias Phrygias in luctu vulgatissimas suisse, licet tum Lydiae, tum quaevis aliae non omnino exclusae fuerint,

unde ninniae, quae Latine sunt carmina lugubria, a Graeca voces ἰα- , quam

usurpat ipponax, quamque plicet Scaliger origine sit Hebrae Phrygiam facit Pollux, derivari videntur, aeque ac ν υρ σθαι, quod Θρηνῶν exponitur Pariter in luctu adhibita est tibia Caria, quocirca ploratores& m. II. min

192쪽

musici dicuntur Καρή- apud Hesychium in Καρικη μουσα est Carmen lugubre eadem autem erat ac Phrygia tibia, a quibus teste Polluce ii A m ad Cares pervenit . Duas tantum addam : PDmo Mysiam tibiam , quae luctu idonea erat; quapropter Eschylus canit in Per sis ejusque Scholiastes in eum locum observat:

Et pectora tundit, o insonat tibia Masa. Altera est Lydia tibia, quae referente Plutarcho in Tract de Minoa ex A. ristoxeno, ab Olympo in Pythonis funere in hunc usum primo adhibita est.

CORPORUM inhumationem concremationem apud Graecos in usu sui

se pluribus demonstrare supervacaneum foret; sed quaenam antiquior suerit jure merito controvertitur licet enim recentioribus saecus corporum crematio in Graecia viguerit , tamen antiquissimis temporibus illa humo mandandi mos obtinuit Athenienses, qui inferioribus saeculis corpora comburere assueverunt, sub regno Cecropis ea in humasse certum est, si Ciceroni de L ibus lib. I. credere fas est imo corporum contumulationem concre matione, quae ab Hercule primum introducta est, antiquiorem esse diserte asserit Homeri Scholiastes in Iliad. . Quidquid iit, corpora cremandi morem in bello Trojano usuvenisse , tumque' deinceps ab univeriis Graecis usurpatum esse liquid patetri ita ut Lucianus de luctu , diversarum gentium diversis moribus corpora committendi recentitis , Graecis combultionem, Persis vero sepulturam tribuit. Quod non ita intelligendum , quasi illa aetate, de qua loquitur, mortuos minime sepeliverint Graeci, multo minus illa sepelire illicitum duxerint; sed hoc tantum sibi vult, priorem consuetudinem vulgatiorem fuisse. Utriusque moris meminit Socrates in Platonis Phae- one: concremationem immanem cinhumanam consuetudinem nonnullos tum habuisse liquet, ex eo quod in eam inclamantem, Prometheum auxilio vocantem, ut, si fieri possit, ignem , quem mortalibus largitus fuerat, iterum ab iis subducat, quemdam inducit Poeta ab Eustathio Iliad. 2. pag. 32. citatus. De hac re inter Philosophos non conveniebat; qui ex aqua,

terra , aut quatuor elementis conflatum esse corpus humanum putabant, illud terrae mandare malebant Heraclitus vero ejusque assectae , quia omnium rerum elementum ignem esse volebant, concremationem anteponebant e rationi enim & naturae maxime consentaneum linguli ducebant quando corpora eum in modum committebantur, quo citissime in sua prima principia resolvi possent Cur universo usu in Graecia venerit corporum concrematio, ab Eustathio loco mox citato duplex redditur ratio ; altera , quia post animae migratio

193쪽

nem corpus impurum, idcirco igne purgandum esse censebatur, unde de Clytaemnestra haec habet Euripides res vers. o.

- igne purificatum est corpus.

Altera vero subjungitur ratio quia nimirum anima a crassa Minerti materia liberata, ad coelos serri expeditiori volatu licebat, juxta Quintilianum Declam X Quapropter apud Indos Philosophi, quando vitae taedio affecti, in pyra eum in finem congesta sua corpora comburere solebant , ut anima sua ergastulo solveretur insigne exstat exemplum Calani, qui Alexandrum ex India secutus est; quia enim se male habebat, venia Rege impetrata, ut morbum ingravescentem sine mora abrumperet, flammis se commisit, teste Quinto Curtio Pari modo Hercules terrae faecibus purgatus est, priusquam in coelos admitteretur. Vulgaris autem fuisse videtur opinio, igni scilicet inesse miram vim, qua pars hominis coelestis defaecari' ab omni crassa corruptaque materia , simulque ejus impuris qualitatibus liberari queat . Sic hujus elementi ope Scylla , quam occiderat Hercules , e mortuis a patre

Phorcyde suscitatain immortalitate donata est apud Lycophronem Cassandra vers. 7

- quam rursum pater,

Corpore lampa ibus combustes, resuscitavit,

Non timentem Proserpinam, infernam eam. Rogi, in quibus corpora comburebantur, dicebantur πυραί' quae nec in eamden, figuram , nec ex eadem materia construi solebant, sed diversae erant, Pro ut tempus, locus,in aliae circumstantiae ferebant. Corpus in summa pyra reponebatur, nec vulgo solum comburebatur; quando quidem praeter diversa animalia, quae in rogum injiciebantur, in funere viri genere clari plures servi aut captivi concremari in unguenta Odoramentaque pretiosa in flammis effundi assueverant inter innumera hujusmodi exempla, quae antiqui Poetae nobis subministrant, illud Patrocli su neris tantum ex Homero adducam Iliad. . vers. 16 .

194쪽

Struxerunt vero diram centum pedum quoquoversus: Inque nra summa cadaver posuerunt dolentes corde: Multas vero pingues oves o flexipedes nigros boves Ante lyram excoriarunt oe curarunt: at ex omnibus Adipe sumpta obtexit cadaser magnanimum Achilles Ad pedes a capite circumque excoriata corpora accumulabat: posuitque mellis oe olei ampboras, Ad feretrum acclinans quatuorque arduos cervicibus equos Fesinante injecit Uri, magnos ciens gemitus: Novem huic regi mensarii canes erant, Horum etiam injecit mrae uos obtruncatos: Duodecim ct Troum magnanimorum filios frenuos

Ere caedens.

Corpus autem animalium adipe cooperiri solebat, ut citius a flammis absumeretur, juxta Eustathium insigne enim beneficium credebatur, quando cadaver properato in cineres redigebatur: quocirca, quum plurima corpora in eadem pyra comburebantur, totum funus ita componi solebat, ut pinguiorain combustibiliora corpora ad vim igni addendam cum corporibus contrarii temperamenti secundum proportionem distribuebantur, ita ut decem virorum corporibus unius mulieris corpus additum sit, prout scribunt Plutarchus mΘmpos lib. m. quaes. D. macrobius Saturnal. lib. D.

cap. VII.

Militum arma una cum ipsis concremari solebant; qua de causa simile beneficium ab Ulysse poscit Elpenor apud Homerum Od s. vers. q.

Sed me combure cum armis, quaecumque mihi sunt. Pariter vestes, quas, dum viverent, gestaverant, in rogum conjici solebant, nonnulli autem ideo tam solliciti suerunt, ut id in testamento expresse mandarint. Ut in aliis pietatis ossiciis , ita in hoc omnium Graecorum profusissimi fuerunt Athenienses, adeo ut ad illorum luxuriet fraena injicienda, ne iis, quae in mortuos prosundebantur, raudarentur vivi, appositis severis poenis sancire consentaneum duxerint illius gentis Legislatores. Unicam rubram vestem, vel ad summum , nonnullos olivae ramos cum sunere sepeliri jussit Lycurgus, juxta Plutarchum in ejus ita, eaque solis viris virtute do titudine claris decrevit Triplicem vestem simulque unicum bovem largitus est Solon, teste eodem in illius Vitis. Qui in funeribus immodicos sumptu Ssecerant, Chaeroneae a mulierum censoribus tanquam effoeminatae mollitiei rei plectebatitur, juxta eumdem Auctorem ibi im. A

195쪽

desunctorum proximis cognatis aut amicis, qui ventorum afflatum quo flammae viribus auctae corpus in cineres mature consumerent, supplicibus votis sollicitabant, accendi solebat pyra sic Achilles , igne atrocli rogo admoto Boreamin Zephyrum precatur , ut viribus junctis ad ejus auxilium advolent Iliad. . . vers. I92.

Neque Dra Patrocli ardebat mortui, Tum vero alia animo designavit pedibus valens nobilis Achilles, Stans seorsim a Dra, duobus vota fecit ventis Boreae ct Zephyro S pollicitus es sacra pulchra, Multis etiam libans aureo poculo supplicavit

Ut venirent, quo citisme igne comburerent cadaver. Lignaque propere arderent. In exercitus ducum summorumque praesectorum laneribus , milites simulque nanes adstantes in honorem defuncti rogum solemnem in morem ter circuire solebant. Sic Graeci apud Homerum Iliad. p. vers. 2ε. Οι δε τρώς περι νεκρον υτριχας ηλασαν ἔπmους

Hi vero ter circa mortuum pulchre jubatos egerunt equos

Hoc autem ossicium Graece dicebatur περιδρομιν , Latine decus , cuius saepius meminerunt Poetae nominatim illam eleganter descripsit Statius Thebaid. lib.v I vcrs.213. Tum septem numero turbas centenus tibique

Surgit eques versis ducunt insignibus ipse

Grajugenae reges, lustrantque ex more misero Orbe rogum, resantes inclinant pulvere flammas Ter curvos egere Anus illi que telis Tela sonant, quater horrendum pepulere fragorem Arma, quater mollem famularum brachia planctum. Ubi observandum est , in hac decursione motum sinistrorsum peractum fuisse, quo tristitiam exprimebant econtra motum ad de X train laetitiae signum fuisse; unde idem Auctor ibid. vers 111 subiungit: hic luctus abolere, novique Funeris auspicium vates , quamqtham omina senrit

196쪽

Ve a jubet, dextro Drο, ct ibrantibus basis

Huc redeunt.

Has autem decursiones cum clamoribus & tubarum clangore peracta suisse nos docet Valerius Flaccus Argonaut lib.MI Inde ter armatos Mivis referentibus orber Concus tremuere rogi, ter inhorruit aether Luctificum clangente tuba, ecere supremo Tum clamore faces. In quibus ultimis verbis subindicare videtur decursionem perseestam fuisse ante rogum accensum ex aliis autem Scriptoribus liquet , illam actam suilli dum pyra ardebat sic Virgilius disertis verbis tradit a neid. lib.xr C G. Ita. Ter circum accensos cincti fulgenti bus armis Decurrere rogos, ter morsum funeris ignem Lustravere in equis istulat que ore dedere. Dum rogus ardebat , defuncti amici adstantes vina libabant ejusque manes inVocabant eum in morem Patrocli unera per totam noctem celebravit Achilles Iliad M'. vers.118.

- ct tota nocte velox Achilles Aureo ex cratere, tenens poculum rotundum, Vinum hauriens in humum fundebat, rigabatque terram, Animam vocans Patrocli miseri Pyra consumpta flammisque desinentibus, ignem superstitem vino effuso exstinguebant, Issaquein cineres colligebant sic Trojani Hectoris exeqquias perficiunt apud Homerum Iliad. , vers.79 I.

Primum quidem Dram ex xerunt nigro vino Totam . quantum occuparat ignis vis at deinde Ossa alba lege x festres sodalesquc Ex quibus verbis liquet , istud officium a proximis , cognatis persolutum fuisse; ad quem morem pariter alludit Tibullus lib. I. eleg. m. non hic mihi mater uae legat in moeso ossa perusta sinus. Vino

197쪽

vino ablui, mox peracta ablut Ione oleo condiri lebant os a Uudossicium ejus ossibus persolutum fuisse Achilli nuncia Agamemnon apud

At postquam flamma Vulcani re penitus absumpsit, Mane jam tibi collegimus alba ossa, Achilles,

Patrocli ossa adipe inclusa dicuntur ab Homero Iliad. V. ers. 232.

Flentes vero socii mitis es alba Collegerunt in auream pbialam ct duplicem adipem. Quaeri autem potest, quomodo ineris reliquiae a brutorum & hominum concrematorum ossibus discernebantur mi is, quae de lapide Amianto Indica cannabi, quasi igne uri nequirent, fabulantur, praetermissis respondeo, ex duobus praesertim exemplis allatis liquere , ut ea distinguerentur, defuncti corpus in media pyra, homines vero: bruta ad latera reposita suis se sic Patrocli reliquias facile secerni posse Graecis assirmat Achilles apud Homerum Iliad. . vers. 237.

Primum quidem Dram exstinguit nigro vino Totam , quantum occupavit ignis sis: at deinde insa Patrocli Menoetiadae legamus, Bene discernente; cognitu facilia enim sunt: In media namque jacebat dira, alii vero seorsum In extrema ora cremabantur promiscue equique o viri. Pari ratione discriminata sunt Achillis ossa, teste Quinto Smyrnaeo lib. III. vers. 72o.

198쪽

Tandem Dram vino resinxerunt , issa autem imus Insigniter exstabant quia caeteris non aequalia Erant, sed invicti gigantis instar nec quidem alia Cum his permixta eranis nam boves, oe equi, Et Trojugenae, promiscue cum aliis mortuis Haud longe jacebant circa cadaver, quod in medio Volcani Ru consumptum jacebat separatim. Cum ossibus ita discretis una colligebantur cineres immixti nulla enim ratione, saltem quae nobis innotuerit hominum ossa perusta vulgaribus

cineribus secernere noverant. Ossa cineresque collecti in urnis, quae dicebantur καλπαρ φ αλαχ, κρωσσοῖ, λαρνακες, ς οθῆκοα, o hasta, σοροὶ, ta reponebantur . Ex diversa autem materia, Vel ligno, lapide, argilla, argento, aurove conflabantur, pro dignitate desunctorum . Virorum virtute insignium urnae ut plurimum floribus & sertis decorabantur: alias , ne luci exponerentur , vel vulgo

Operiri solebant, donec humo commissae erant; quod in funeribus ab Homero descriptis imprimis observare licet sic Hectoris ossa obvelata suisse dicuntur Iliad. . Ur1J93.

Et haec: aureum in loculum posuerunt suscepta, Purpureis peplis obtecta mollibus. Idem officium Patrocli urnae persolutum dicitur Iliad. vero M.

Et in tentoriis positum peplo subtili texerunt. De sepultura observandum est , corpus in se retro resupinum jacuisse

quia mortuos magis decere, eorumque majori beneflato conducere, ni fallor, credebatur, quando secies coelum Deorum superorum sedem lucisque originem citius quam Deorum inserorum tenebrosas domos respiciebat Quapropter Diogenes Cynicus interrogatus, quem in situm inhumatus j cere mallet, respondit, εἰς προσωπον, id est, facie proni causam autem

rogatus regessit, quia mundus brevi invertendus es, juxta Laertium in Dio gene quo responso Graecorum superstitionem hac in parte ludibrio exponebat ille Philosophus. Nec praetermittendum est, corpus in tumulo ita repositum esse, ut caput solis ortum adspiceret , teste Thucydidis Scholia ite . Plutarchus quidem in Solone trAdit, Megarenses unus Orientem versus, Athenienses vero, quorum consuetudo eadem esse Videtur ac caeterorum Graecorum, versus

199쪽

occidentem tumulasse cui accinit Elianus Viar H ib. v I r. c. XIX. quoad Athenienses spectat notandum autem est, ut facies solem orientem respiceret, occidenti obverti necessario debebat caput qua de causa sepulcri caput vel suprema pars, ut solis ortum adspiceret ad occasum itidem collocata Pro clausula subjungam , duo, tria, imo quatuor corpora in uno sepulcro condere solitos fuisse Megarenses Athenis vero in uno tumulo, multo minus in una sandapila vel urna, raro componebantur plura cadavera,

juxta Plutarchum in Solon, quod a reliquis Graecis vulgo servatum fui 1se videtur illi soli, qui propinqua cognatione aut amicitia conjuncti erant,

una sepeliri consueverant cum immane haberetur separare in morte , quos per vitam nulla in sortunia divellere potuerant Plurima hujuscemodi exempla apud veteres Scriptores exstant hinc Agathiae epigratiam in fratres geminos Anthol. lib. VII cap. m. ingram. D.

Eὶς δυ' δελφύς ,δ' rupος, is dii ε, χον Ημα κ γενεῆς οἱ δυο κ Θανάτου Unus duos fratres ibi continet sumtilus, unum enim obtinuerant Diem ortus ambo ct mortis. Quod ad scelicitatem suam non parum conferre existimabant amantes sic Thisbe suprema hora unice rogavit , ut simul cum Pyramo inhum retur, teste Ovidio Metamorph. lib. 1 v. ab. IV vers. Is . Hoc tamen amborum e1 bis estote rogati,

multum miseri meus illiusque parentes;

Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit, Componi tumulo non invideatis eodem.

Admetus apud Euripidem Alces veri .36s profitetur se velle acere in eodem tumulo cum sua uxore Alcestide:

Mandabo enim ut in iisdem cedrinis arcis mea

Tecum ponant latera.

Patroclus post mortem Achilli ostensus, eum obnixe rogat, ut ipsus ossa in eodem tumulo, quem sibi ipsi destinarat, condere dignetur, juxta Homerum ad ι .in Achille defuncto , cineres amici sui Antilochi in eadem urna cum suis ponuntur a Graecis, imo illi Patrocli non tantum in eodem vas injecti , sed una mixti fuerunt quemadmodum Agamemnonis manes , quando in inseris ei occursarent , eidem reserunt od s. ω

200쪽

In his tibi acent candida ossa, illustris Achilles,

Permixtim autem Patrocli Menoetiadae demortui: Separatim vero Antilochi, quem eximie honorabas omnium Aliorum sociorum post Patroclum defunctum. Halcyone prae amore longius abripitur nam , marito suo Ceyce saevis undis absorpto , se ipsam solatur eo quod , etsi ipsius cadaver non recuperari posset, tamen sua nomina eidem monumento inscriberentur in quas mutuo se amplexarentur, ut canit Ovidius Metamorph. U.XI. Db.X. vers. 7o8.

crudelior ipso Sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar Longius, o tanto pugnem superesse dolori. Sed neque pugnabo , nec te, miserande, relinquam En tibi nunc saltem veniam comes, inque sepuPro

Si non urna , tamen junget nos littera, s non insibus ossa meis, at nomen nomine tangam.

C P. VII. De ipsorum sepulcris, monumentis, cenotaphiis, dcc

VETEREs Graeci humabantur in locis aedium ad id selectis, secundum Pla

tonem unoe; apud Thebanos vigebat lex, qua nemo domum aedificaret quin prospiceret loco in sepulturam desunctorum . Intra civitates corpora hia mo mandari piis recentioribus aetatibus usitatissimum fuisse videtur, earumque partes celeberrimas monumentis quammaxime locupletata suisse; sed istud beneficium non nisi in viros praestantissimos qui de republica optime meriti erant , conserebatur ceu qui humo se sustulerant , virtutisque exemplaria futuris saeculis exstiterant , aut ob singulare aliquod ossicium di gni habiti fuerant , ut ipsorum nominis memoria a posteris celebraretur Magnesi in medio eorum oro tumulum Themistocli exstruxerunt , juxta Plutarchum in ejus Vitis Corinthii eodem honore Euphronem decorarunt, teste Xenophonte EA . lib. vo atque ex Pindari Scholiaste patet colonias plerumque in mediis urbibus illos tumulasse, qui eas deduxerant, quorum

ope novas sedes occuparant.

In templis aliquando reponebantur mortui cujus rei plurima exempla nobis suppeditant prisca saecula; ita ut nonnulli putaverint, templa originem habuisse ex honoribus in mortuos delatis. Vide Arabaeologiam nostram lib. II cap. II. Nec posterioribus temporibus omnino desunt ejusmodi ex empla Euchidas enim a Plataeensibus in templo Diana Eucliae sepultus dicitur, eo quod mille stadia uno die mensus attulerit ignem Delphis

SEARCH

MENU NAVIGATION