Archaeologia graeca, sive, Veterum graecorum : praecipue vero Atheniensium, ritus civiles, religiosi, militares et domestici, fusius explicati

발행: 1734년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tem virilem servabant, ut hoc monumento indicarent se olim furin κλωου , id est, praeclaros, juxta Strabonem lib. X. eo enim nomine adolescentes dilectos , amatores vero φιληπρας dicebant Cretenses . Hujus autem insulae id proprium erat, quod pueros dilectos vi rapiebant mali , qui , quum quemdam deperibant , ejus cognatis tum suum studium , tum diem, quo illum rapere statuerant, palam faciebant. Quando puero indignus erat amator, repulsam serebat; sin vero ejus genus' virtutes cum pueri dignitate concinebant, molliter quidem reluctabantur, ut legi parerent, raptoremque ad domum persequebantur , tumque consentiebant i deinde puerum, quocumque lubebat, abducebat amator , iis , qui in raptu interfuerant, comitibus aliquamdiu ad summum per bimestre, venatione, aliissique ludis oblectatum domum reducebat ex legis praecepto, puer discedens reserebat persectam armaturam , bovem δε calicem , quae pluribus aliis muneribus pro sua liberalitate augere solebat amator . Puer domum reversus bovem Iovi nactabat, fugae comites Convivio excipiebat, inuem in morem a dilectore habitus fuerat, enarrabat; si enim duriter illum excepisset, lex compensationem amatori irrogabat, teste Strabone P terea in illa familiari consuetudine nil indecori, nilque quod severissimae pudicitiae adversaretur, transactum fuisse asserit Maximus Tyrius Dissert x. licet autem nonnullis Scriptoribus male oleat mos iste tamen tum ex plurium aliorum testimonio, tum ex eo quod antiquorum Cretensium leges, quibus hi amore jubebantur, a Veteribus summopere laudantur, abunde ab omni calumnia vindicaturci sed nostra sententia extra omnem controversiae aleam poni videtur ex iis, quae loco citato subjungit Strabo , nimirum, non tam ob externam formam, quam Ob animi dotes, verecundiam, sortitudinem, puerorum amore illos flagrasse.

Cretensibus pergamus ad Lacedaemonios, quorum plures leges a Creta manarunt . Hujus gentis paederasti in tota Graecia percrebruit , ejusque integrum regimen , eximiaque beneficia , quae inde promanabant in omnium admirationem venerunt. Nulla enim munuscula a se mutuo accipiebant amantes, nec ulla turpi arte mutuum affectum accendere studebant: illorum amor ingenu in Spartanae disciplinae consonus erat : ex reciproca existimatione alebatur, eodemque fomites incendebatur 4ugebatur ista flamma Nec ipsius inverecundiae suspicione maculabatur puerum, quem deperibat, deosculariis,uit Ageli laus, ne ab aliis carperetur, teste Plutarcho popi, m. Qui in adolescentem quidquam austeris imae pudicitiae adversum tentasset, vi legum quae alias honestum amorem jubebant θ ignominiae damnabatur,4 ab omnibus ingenuorum Civium immunitatibus exuebatur , referentibus Xenophonte a Repub Lacedaem ocΡlutarcho Inuit Lacon. Mulieribus indulgebatur eadem consuetudo , quae inter illas ita viguit , ut erga pudicasin formosas virgines suum amorem palam testari gravissimas& honoratissimas matronas non puduerit, juxta Plutarchum in ocurgo inde horum morum puritas iterum evincitur . Odem amore, quo quis formosam statuam miratur, erga pueros arsisse Spartanos tradit aximus Tyrius D ers.x idque demonstrare conatur exeo quod Plutarchus in Lycurg scribat , licet in uno puero affectum collocaverint plures

222쪽

plures amatores, attamen nullam inter illos obortam esse invidiam aut Zelo typiam potius intima amicitia conjunctos fuisse , dum puerum omnibus dilectum ad consummatissimam virtutem expolire viribus unitis studebant; ctenim ad eum finem dirigebatur amor iste, ut ex familiari cum viris probisin peritis consuetudine in omnigena virtutes bonis moribus proiicerent adolescentes qua de causa& dilectori dilecto decusin dedecus communia erant praesertim amatori vituperio vertebantur pueri delicta , eorumque poena irrogabatur , juxta Elianum Var. His lib. X I. cap. v. Quemdam Spartanum a summis Magistratibus mulctatum fuisse, quia puer, quem deamabat , in certamine clamorem effoeminatum ediderat , refert Plutarchus in securgo. Idem amor erga puerum ardebat in ipsa aetate virili , qui amatoris intima conjunctione continuo utebatur , ei sua conlilia recludebat, ejusque consilio regebatur prout patet ex iis , quae Plutarchus de Cleomene in ejus itis tradit, qui antequam ad solium promotus fuisset , cuidam enari dilectus fuit intimam autem necessitudinem cum eo deinceps fovit, donec novam regiminis formam in Rempublicam inferre molitus est, a cujus consuetudine licet discesserit Xenares , quia eius conssilium improbabat, tamen fidem ei datam nunquam fregit , nec ejus molimina ulli patefecit. Si Sparta Athenas transierimus, occurret Solon , qui puerorum amore ser

vis interdixit, qua ii hoc factum honesto nomine donasset,in quod indignis vetuit, dignis praecepisset haec sunt Plutarchi in Solone ipsis lima verba. Ille ipse Legislator Pisistratum deamasse dicitur a Plutarcho eodem in loco imo praeclarissimi hujus Reipublica viri eumdem affectum passi sunt . Socratis, qui ob Gentilium idololatriam damnatam martyr obiit, celebratissimi

sunt amores, nec tamen in minimam turpitudinis suspicionem unquam adductus quod inde patet, quia, dum Callias, Thrasymachus , Aristophanes, Anytus, Melitus, caeterique inimici Socrati objiciebant Critiae praecepta tyrannidis tradidisse, eumque sophisticae artis, Deorum contempus, aliorum que criminum insimulabant, ei tamen impudicos amores. illosque vel scriptos vel sermone agitato , nunquam exprobraverinta licet autem nonnulli Scriptores , praesertim recentiorum saeculorum , qui veterum Graecorum mores forsan non probe noverant, hujus Philosophi bonos mores hac in parte in dubium vocarint, tamen tum ipsius, tum discipuli Platonis pudicitiam ab eorum calumniis abunde vindicat Maximus Tyrius Dissert v PII.

IX. X. XI. quo remittimus Lectorem. Horum amorum castitas praeterea

vincitur ex severis legibus in impudicitiam latis, quibus cinaedi ignominiae damnati ab omnibus publicis muneribus arcebantur, paedicone Veromo te plectebanturi plures alias poenas sanciverunt ad homines a tam horrendo flagitio deterrendos, prout liquet ex Atheniensium legibus , quas superius lib. I. cap. xv I col. IZo seq. descripsimus. Plura alia exempla eodem redeuntia adduci possent unicum tantum addam a Thebanis desumptum , quorum Legislatores juxta Plutarchum in Pelopida hunc egregium amorem in sua gente accendere studuerunt adiuventutis mores probe componendos . Nec fine intento excidisse praecla-

Ie evincitur exempli ut caetera conticeam 9 δρας φάλαγγος, id est, sacrin

223쪽

phala is , quae ex trecentis viris lectis, tum amatoribus, tum amatis, composita erat, idcirco sacra dicta plures autem insignes victorias peper runt in Spartanos quorum sortitudo eo usque invicta Videbatur, omnibus paribus devicerunt , nec unquam victi , donec Chaeroneae pugnatum est praelio enim decertat , dum confosib inspiciebat rex Philippus , ad locum, quo hi trecenti viri, qui cum tota ejus phalange pugnaverant, simul occubuerant, advenit quum autem audiisset hanc fuisse amantium cohortem, miratus lacrymans inquit, Pereant , qui suspicantur hos tros

quid turpe vel egisse , vel passos fuisse

Pro clausula notandum venit, amatorem ab Spartani εισπνοον, cram o alii scribunt itir πνηλ , amatum vero a Thessalis dici iτην , prout nos dG-cet Theocritus ite seu I-ll. XII. vers. 12. Δοιο g τινε του δε αετ αφοτεροισι γενεσθην

Duo quinam inter se juncti sierunt Viri aster quidem eris annicus, dicat quis Awclaea Lingua loquens Alterum sero Thessalice loquens amatum voces.

Graecus Scholiastes utrumque nomen deducit παρά, τυ ερουμενο ώσαζων - ἰσπνων τον ερωτα οὐ γαπωντι, id est , quia amatus amatoris iaccendit afffectum inua in re cum eo consentiunt plures alii veteres Grammatici

C P. X. De diversa ratione amorem exprimendi philtris , incantamentis, c.

AMOREM & assectum erga dilectos diversimode testari & indicare noverant Graeci. In singulis ambulacrorum, quae frequentabant, arboribus, in muris aedium suarum , in libris, quos legebant, dilecta nomen addito cognomine καλὰ aut καλὰ inscribere solebant. Quapropter Lucianus in Amatore quemdam enarrans , qui Venerem Cnidiam deperibat, inter alia flagrantis amoris documenta hoc subjungit, omnes scilicet arbores murosque ubique proclamasse φροδιτη καλὴ id est, Venus pulchra . Eodem affectu ardet Callimachi amator, nisi quod precatur, ut amasiae nomen in soliis inscribatur, si Aristophanis Scholiastae in Acbarn credere fas est:

Etiam in foliis incisas tot ferant Litteras, quot dicantistaenen pulchram. Ad quem morern alludens quidam apud Euripidem ex Eustativo Iliad. . pag. 9o. Edit Basil asserit se nunquam de mulieribus en existimaturum Tom. IL Cc licet

224쪽

Iicet illarum nomina in pinubus montis Idae ubique viserentur. Ad eumdem morem respicit Aristophanes, quando quemdam senem Atheniensem, qui causis decidendis summopere delectabatur, subsannans inquit , in singulis Iocis κη ua καλοc , id est, operculum umae judicialis pulchrum, eum scriptisse,

in Vespis pag. 43o. Edit A. Ad

-s siderit atquasdam fores scriptum, 'riumpus pulcher vicus es Prope transiens adscripsit, Pulcber Ascus es

Dilectarum sores floribus & sertis exornare solebant amasii cum enim quos deamabant, amoris Dei imaginem esse existimarent, idcirco Cupidi nistemplum, cui hi honores vulgo tribuebantur, adumbrare eorum aedes decebat, juxta Athenaeum Deipno seph. lib. X v. Ex eodem fonte manavit praeam asiarum soribus libandi, easque vino adspergendi consuetudo, cujus meminit Aristophanis Scholiastes in luto Act. I. Scen. I. ubi observat amoris, quo erga formosam Naim ardebant, ejus foribus vino adspersis publica documenta dedisse plures adolescentes Thessalos. Cujusvis corolla soluta amorem suum declarabat, juxta Athenaeum loco Atato, mulier vero ad indicandum amorem sertum contexebat, teste Aristophane in Thesmophor pag. 77 . Edit. A elod.

- ut, quaedam contexat Mulier coronam, amare videatur. Diversis artibus utebantur, unde compertum haberent an sui amores sceliciter succederent, necne κοτταβοcuis frequentissimo veniebat in conviviis, quem in serius, si vacat, describemus. Duplex autem ratio apud Theocritum occurrit Caprario seu MFE. m. vers. 28.

Telepbilon lisum non edidit sonum, Sed frustra in tenero cubito exaruit Dixit o Agroe verum cribellaria vates Ouae nuper spicas legebat, mercetae conducta, quod ego quidem Tibi totus incumberem, tu vero me, bili faceres.

225쪽

Utramque hanc consuetudinem superius lib. o. cap. XVDI. attigimus, quo Lectorem remittimuS. Quando amores ex voto non succedebant , dilecta assectum accendere pluribus artibus noverant. Hujus aeque ac aliarum magicarum artium peri. tissimae celebrantur Thessala mulieres diversimode autem peragebatur quandoque per potus dictos φίλτρα, quorum meminerunt non raro tum Latinitum Graeci Scriptores nominatim Iuvenalis Saora 1 vers. 6o9.

Hic magicos fert cantus, hic Thessala sendit

Philtra, quibus valeant mentem vexare marisi. Vis illorum vehemensin damnosa erat, quandoquidem iis poti rationem vulgo amittebant . Hujusmodi potu primum rationis , deinde vitae iacturam secti se Lucullum Romani exercitus ducem tradunt Plutarchusin Cornelius Nepos eodem haustu periit Poeta Lucretius, majum Caligulam per philtrum ipsi ab uxore Caesonia propinatum in furorem actum fuisse scribit Suetonius cujus facti meminit Iuvenalis loco citato: -- tamen hoc tolerabile, si non Et surre incipias, ut avunculus illemeronis, Cui totam tremuli frontem Caesonia pulli

Infudit. --

Huic potui eamdem vim tribuit Ovidius Artis Amat. lib. II vers. Ios. Nec data profuerint pallentia bistra puellis, Philtra nocent animis , vimque furoris habent. Ex pluribus condimentis , quorum singula seorsi sumpta eodem valere

credebantur, miscebatur istud medicamentum praecipua suerunt Hippomanes, caruncula in fronte pulli equini recens nati, colore nigro aut furvo, ficus magnitudinem & speciem exhibens, quam quae statima enixae sunt, demordent, quando vero praevertuntur, cetum deserunt; unde praesens medicamentum ad amorem accendendum credebatur, prinsertim quando in pulverem contusum, amatoris sanguine immixtum potabatur. Ejus requenter meminerunt hyilologi Aristoteles, Plinius

Solinus, Columella, plures alii de illo scribere non dedignati sunt bire Veneni ubique canunt Poetae; quapropter ne plura exempla afferam' ut Eneae amorem iterum incenda , illud adhibet Dido apud Virgilium AEneid. lib. I v. vers. Is-suaeritur oe nascentis equi de fronte revulsus,

Et matri praereptus amor.

Idem vocabulum alio sensu sumitur a Plinio dicitur si ι disilians ab in-λuine quae coitum maris appetentis, o in furorem gens Nec priore minusessica venenum fuit, prout patet ex iis, quae de statua equina a Phormide Arcade dicata refert Pausanias Eliacis; prope finem ea enim hippomane, de

226쪽

ro JOANNIS OT TER I

de quo hic agitur, a Mago quodam insecta equos mares praetereuntes ad tantam libidinem agebat, ut fraenis di factis sestaribus dejectis eo abriperenturin verberibus vix reduci possient. Hujus veneni vires saepius memorarunt Poetae inter quos Ovidiu Amorum lib. I. eleg v I II haec habet: Scit bene quid gramen, quid torto concita rhombo Lisia, quid valeat virus amantis equae. Ex equabus Lusitanicis a vento impraegnatis illud profluere contendit Virgilius Georgici lib. m. vers. 7 I.

Continuoque avidis ubi subdita flammis medullis Vere magis quia vere calor redit o fibus illae ore omnes versae in Zephdirum sant rupibus altis, Exceptantque leves auras oe sepe fine ullis Conjugiis vento graOidini mirabile dicti Saxa per o scopulos, ct depressas convalles

Diffugiunt non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, In Boream, aurumque, aut unde nigerrimus Aufer Nascitur, o pluvio contristat frigore coelum Hinc demum Hippomanes vero quod nomine dicunt P Uores, lenitim distillat ab inguine virtis, Hippomanes, quod saepe malae legere novercae, Miscueruntque herbas, o non innoxia verba. Idem testatur Aristoteles. Iuxta alios Hippomanes est planta in Arcadianastens, quae ad jam dicta effecta plurimum valet. Sic Theocritus Pisarma-ceutria seu Gli. O vers. 8.

Hippomanes planta es apud Arcades bis autem omnes Et qutili insaniunt in montibus, ct celeres equae Utinam scis Delphidem ideam ad hanc domum venire Insano smilem, ex nitida palaestra

Iυγξ, avicula , cujus de Latino nomine non convenit inter Auctores alii nimis ferculum, alii vero torquillam , frutillam , aut regulum interpretantur . Eam fabularum consarcinatores , nominatim Suidas Hiacius TZetZes in secophronem vers. 3IO ubi Commentarius noster adeundus faciunt Panis&Pitho vel Echo filiam , quae, quia Iovis amorem caecum in I ac cenderat, a Iunone mutata est in avem deinde Veneri dilecta sui ,

227쪽

ARCHAEOLOG. GRAECA. Lib. IV.Cap. X. o

quia libidinosa mansit, in amoribus usuveni ; amoris De hanc primo adhibuit in Argonautarum expeditione, in qua amores medicatos, incan- tamenta , totus , qui ex illa avicula imprimis miscebantur , invenit, Iasonique tradidit, ut iis Medeae affectum accenderet qua de causa Pindarus othion oderi v. es 38 . sic canit:

Furiosam avem Cypria attulit Primum hominibus, precula que incantatrices edocuit sapientem Gonidem Ut e Medea parentum auferret

reveremiam.

Lingua hujusce avis prae ceteris partibus magni fiebat poculis amatoriis vim praesentissimam addere a veneficis credebatur; quandoque integram avem rotae cerea alligabant, quas limul ad ignem versabant donec Consumptae suissent, ut ille , cujus amorem ciere volebant , flamma libidinis corriperetur. Alii contendunt γγα nil aliud esse quam instrumentum musicum, ab aliis vero sumitur pro omni illecebrarum genere. His addi possunt herbae & insecta ex putrida materia nata, aliaque plura animalia, nominatim piscis dictus ἐχενηυ vel remo , lacerta, aliusque ei non absimilis nuncupatussellio cstincus, vituli cerebrum, capilli inextrema lupi cauda nascentes , nonnullaeque ejus partes interiores , ossa in latere sinistro busionis a formicis exesi ; haec enim amorem , quae ver in dextro latere innata erant , odium gignere credebantur. Alii eadem ossabusonis , cujus caro a formicis vorata erat , sumpta in vas aqua plenum conjiciebant ea autem , quae mergebantur , albo linteo obvoluta ejus, cui alligabatur, amorem, alia vero odium incendebant. Aliae rubetae partes in veneficiis adhibebantur unde Iuvenalis ait Sat. v I vers. 658. At nunc res agitur tenui pulmone rubeta.

Alii memorant sanguinem columbarum, serpentum ossa, strigis plumas, stamina lanea rota circumducta, quae hunc in usum frequentissime adhibebantur, eo quod amoris vincula mollia adumbrabant praesertim ea, quibus vir sui ipsius homicida cinctus fuerat: horum medicamentorum nonnulla describit Propertius lib. m. se . Iv. proba non icit me moribus illis, sed herbis, Staminei a rhombi ducitur ille rota; Illum turgentis rana portenta rubetae s

228쪽

E Dentis e sectis anguibus 17 a trabunt, Et strigis moenia per busta jacentia Mamae Cinaeiaque fano lanea vitta dro. Pluribus aliis rebus miscebantur philtra , quae in Laelii carminibus , ab Apulejo polog allatis, enumerantur P

Philtra omnia tindique eruunt. Antipathes illud quaeritur, Trochisci, jngens, taeniae, Radiculae, herbae, furculi, Aureae ilices, bis hordilae. Hinnientium dulcedines. Inserebanturin panniculamenta, taedae, ut paucis dicam inurelibet mortuorum reliquiae ' quidquid a cadaveribus atque funeribus desumptum erat . Aliquando hirundinum pullities in idoneo vase posita humo defodiebatur donec fame periisset pullorum autem , qui rostro clauso, ad sedandum, qui vero rostro cibo inhiante enecati fuerant, ad amorem accendendum valere credebantur . Eumdem in finem usurpabantur ossa ab ore canis voracis & famelici rapta, quae hujus animalis cupidine poculum amatorium aliquomodo inficere existimabantur : unde eleganti carmine cujusdam veneficae artes sic describit Horatius 'ode v. vers. I . Canidia reoibus implicata viperis Crines oe incomptum caput,

Jubet sepulcris caprificos erutas, Jubet cupressos funebres,

Et tincta turpis ova ranae sanguine, Plumamque nocturnae strigis, Herbasque, quas S Jolchos, atque seria

Mittit venenorum ferax,

Et tis ab ore rapta jejunae canis, Flammis adtiri Colchicis. His insundebatur aliud quid omnium, quae eousque retulimus , essicaci simum a Poeta in eadem pode sic descriptum vers. 29. Abactis nulla Velia conscientia Ligonibus duris humum Exbauriebat ingemens laboribus

Quo posset infossus puer

Longo die his terve mutatae dapis Demori spe taculo, Cum promineret ore, quantum exsant aqua Suspensa mento corpora Exsu-

229쪽

Exsticta uti erilla, ct artatim jecur Amoris esset poculum, Interminato cum semel fixae cibo Intaluissent pupulae

Transeamus ad alias artes, quibus amorem accendere noverant cujuslibet mulieris , quam oculo libidinoso intuiti erant , cupidinem vi uberis hyaenae sinistro suo brachio alligati pellicere posse jactabant nonnulli alii adhibebant πιτυρα olivae exigua duriusculae genus , vel juxta aliorum interpretationem hordeaceum furfur , quod vel nativum , vel in massam subactum in ignem conjicere solebant, ut amatae cupidinis flammas infunderent unde Simaetha apud Theocritum Pharmacrutria seu I li. o. vers3ῖ inquit:

Nunc sacrificabo furfures . Ahquando e λφιτοιο vel simila in utebaniit , quae Θυλ, auri dicta fuisse scribit Theocriti Scholiaites . Hanc artem descripti Theocritus eodem I disi. ubi sua ancillae haec praecipiens inducitur venefica vers. 18.

la quidem in igne consumitur sed asperge, I bellis infoelix, quo tibi mens avolavit A vero, sceles , tibi quoque ludibrio sum λSparge smul, o dic tua, De bidis ossa spargo. Fursuris aut mile loco auras comburi solebat , prout discere est exemplo ejusdem sagae, quae sic pergit ibid. vers. 23.

Delphis me cruciat, ego vero in Delphide hanc latirum Uro S sicut illa crepat, valde inflammata, Et Vbito evnflagravit, it neque cinis de ea appareat, Ita etiam De bitas caro inuammata consumatur. Nec raro ceram liquefaciebant, ut illius, quem deperiebant, cor liquesceret unde sic saga persequitur ibid. vers 18.

230쪽

Sicut hanc ceram ego Deo iuvante liquefacio, Ita prae amore satim liquescat Mndius Delphis. Aliquando una cum cera ad ignem admovebatur argilla ut enim illa liquescebat dum ax indurabatur , ita cor , quod refugiebat , liquefactum iri assectu cupidine arsurum, dum suum induresceretin inflexibile fieret, vovebant vel ut, dum illorum amore flagraret cor illud ullius alius forma nunquam tangi posset quo respicit Virgilius primo sequentium carminum, caeteris autem alludit ad mores ex Theocrito superius expositos Ericia III vers.8 Limus tit hic durescit, ct haec ut cera liquescit, Uno eodemque igni; sic nostro Daphnis amore: Sparge molam , ct fragiles incende bitumine latiros; Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide Lartim. Quae in dilectis perfici cupiebant , imitari solebant : sic rotam circumducere assueverant, dum , ut ipse amatus coram foribus amantis procidens humo se volutaret, vovebant. Exemplo sit Theocriti saga ibid. vers.go. X ως δενς F οδ ρομβος χαλκεος, ε Arpossime,

Utque volvitur hic aeneus orbis, ope Veneris Sic ille solvatur ante nostras fores. Imaginem ceream efficiamin illius, quem amore ardere volebant, Ornine dictam, ad ignem, cujus calorin effigiemin effictum afficere credebatur, admovere solitos fuisse scribit, ierus lib. v. cap.XI. Eam ter arae circumducit venefica apud Virgilium Ecloga cit vers. 7 . terque haec altaria circum giem duco. Eamdem antea liciis obligarat, ut indicaret ejus amorem vinciendum esse ibid. vers 73, Terna tibi haec primum triplici diversa colore

Licia circumri. Nec insolitum sedes dilectae medicamentis incantatis conspergere huc reserri debet veneficae mandatum apud Theocritum ibid. verssc . Θετυλι, νυνυε λαβοῖσα τυ ἡ ' ρόνα ταυΘ' υπόμαεον

SEARCH

MENU NAVIGATION