Descriptio pestis quae anno MDCCLXX in Jassia, et MDCCLXXI in Mosca grassata est

발행: 1784년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

EXPERIENTIAE. I 29 Pestem progerminantem, in prima eius apparitione, suffocali& persecte exterminari posse, perplurimae urbes minores, e. g. SeπSE, Boromsh, Tolomna, Dila, Sc. suis exemplis evicerunt. Magistratus nempe earum, vigilantia ct rigore debito utentes, domicilia insecta confestim ab omni consortio cum reliquis, excubiis circumcirca stationatis, secluserunt; mortuos ct vivos, a peculiaribus hominibus conductis, illos sepeliendos, hos cum cautelis necessariis in domiciliis separatis prospiciendos, curabant, omnesque res suspectas, plerumque nec domunculis ligneis exceptis, igni consumendas tradebant. In civitatibus vero majoribus, utpote, Jastiae, Riouiae & Moscuae, praecautionibus hisce justissimis, vi ut in insantia mali possibilibus, in essectum plenarium ducendis, multae circumstantiae, remoras infelicissimas iniecerunt, quarum potissutias, priuatum nempe commodum tot praeualentium ciuium , a declaratione pestis detrimentum capiens, ct incredulitatem fere uniue salem, a summe culpab li conuiuentia, Medicorum & Chirurgorum,

quamuis pauci ozum suffultam, denominasse funiciat.

Moscuae absoluebatur, sua ni singulae symbolam, ad eY- optatum finem assequendum, in dubie contulerunt. Ast, odiosissima illa suspectorum aeuue ae insectorum, in domos praeseruatiuas dictas, & Nos conata, detruso, confusiones maximas procreauit, nec ad deletionem pestis obtinendam idonea videbatur.

Ex historia pestis supra tradita liquet, quot & quales ordinationes salutares, a summo Regimine sancitae fuerunt, quas hic loci, minutim persequi supersedeo, ne actum agere videar. Jam in ipso

142쪽

initio, & praesertim postquam malum inualuerit, omnia 'me excogitari & usurpari potuerunt, inedia conuenientissima, rigorose ct prompte, in usum trahebantur; obstacula, quantum lieuit summo ni su remouebantur; nec sumtibus quantumuis magnis parcebatur. Quod vero scopus praefixus tardius & vix plenarie partialia enim etiam in ipso furore tuis, ex justissimis praecautionibus redundantia commoda, quis negabit r) attingeretur , innumerae dissicultates in caussa erant, quarum haud postrema, ex ipso, mali, ut videbatur praesentissimo praeseruativo, progignebatur. Ut ut nempe aequum imo necessarium in exordio tuis, judicabatur, infectos & horum contubernio utentes dOinesticos, quamuis sanos, a communione reliquorum ciuium arcere, dc domos eorum, in quibus nihil non suspectum erat, claudere, ne contagium ultra serperet; plebS tamen, calamitati huic inprimis obnoxia, cautionem hanc, quam rigoro se summum Regimen exequi solebat, in tantum exhorruit, ct tanto odio tulit, ut non tum insectos suos, sed mortuos ipsos, non Obstantibus poenis, in contra uenientes, infligendis, quouis modo celaret. Quamprimum vero licentia domi permanendi concederetur, dc non nisi pauperrimi, vel qui ipsi haud reluctarentur pestiferi, in Nosse comia ablegarentur, tota facies rerum extemplo mutata fuit; nam praeter pacat sorem populi animum inde obtentum, denunciationes nunc spontaneae ct sere uniuersales sie.

bant; hinc infectis in ipsis mali incunabulis opem ferre licebat, & lues

euidenter imminui incepit.

XXX. Praeseruatio specialis, quoad res sic distis non naturales, haec mihi conuenientissima vis a est. Aer nempe in domiciliis , quantum fieri potuit purissimus ct frigidus; minimo vero humidus siue tepidiusculus; cibus eripeptus; potus bene sermentatus, tenuis, reficiens; somnus modicus;

143쪽

EXPERIENTIA G 1 3 f motiones corporis assiduae I excretiones si minus obedientes fuerint. non nisi lenissimis it mediis mouendae ; affectus vero animi grauiores angue siccane peius fugiendi.

Omni dubio caret, rationes, cur pestis, in infimae praeprimis sortis, rarius veco molioris conditionis homines, furorem suum egerceat, in erratis regiminis patissimum quaerendas esse; hinc operae pret tam duxi, singula propo sitionio momenta, succincte perstringere. r. Quantum intersit, Vt pabulum hoc Ciae uniueriale, nune

dotibus, quantum sieri potecti, saluberrimis praeditum, minime vero corruptum inspiretur, vel e X inde patet, quoci contagii incubatio qua 1 ct prima eluctatio, semper in Nos oconatis, ossicinis ct habitaculis arctiaeuenerit, progressasque eius continuatus fuerit. Qua inuis si blatio in conue: n lentiae huius capitalis, praesertim in vastis ciuitatibus, ardua

omnino & vix in totum speranda est; attamen quia quoad partem saltem possibilis 2 summe necessula est, omni fluuio persectanda erit. Monendi itaque, imo cogendi sunt incolae praesertim palapPriores, ut tempore pestis, minime cumulatim, sed quantum fieri potest, magis dispeὐs, etiam in horreis, tabulatis, cameris frigidis S sic porro, quousque temperstas permittit, d ant; aerem deprauatum, apertione cre bra fenestrarum, portarum & spiraculorum eiiciant, renouent; sordesct illuuies summa ad hil, a diligentia remoueant; omnesque Oreasiones, quibus atir corrumpi possit, solerter fugiant. Dumque experientia multiplex indubie culcit, humiditatem aeris, praesertim cum calore conjun clam, si minas & praesentaneas afferre noxas, hanc ob caussam, ad

apertio senestrarum, coelo tantum sereno, non Vero tempestate nebulosi vel pluuiosi sal; sed tunc igne luculento in fornacibus vel focis excitato, sussim igiis mox describendis, exsiccatio ct renouatio eius, imis retranda erit. Hanc ob rationem, nec sussitus vaporosos, etiam aceti

R et ipsius;

144쪽

13a EXPERIENTIAE. ipsius; vel herbarum suaveolentium, fruticumque recentium in cubiculis locationem, utut in consuetudine sint, collaudare polium. Cibus. Alimenta, quibus quisque assuetus est, etiam nUnc conveniunt, dummodo nec in quantitate, nec qualitate peccetur. Recentia nimirum & facilis digestionis esse debent; semicorrupta vero, rancida, fumo indurata, farinacea & oleracea cruda, sollicite vitanda sunt, quia extra omnem dubii aleam positum est, atoniam ventriculi, ab indigestioli bus productam, causam pestis occasionalem plerumque praebere, & plebem, hanc quoque ob rationem creberrime corripi. Praeprimis nimia ciborum ingurgitatio, ct inde producta expansio ventriculi, summe periculosa obseruata fuit. Ad repletionem itaque nimiam praecauendam , consultius erit, saepius de die cibos capere, nee sine lentaculo modico fonas exire. Nec fructus hora ei, praesertim non admodum maturi, auidius comesti, suo caruerunt discrimine; nam haud paucos immediate post correptos, saburram eorum fermentantem, euo- niuisse vidi. Condimentum ciborum optimum, di quas instar omnium, sal culinaris reputari debet, quamquam & alia consueta , uti rZinZiber, piper, cinnamomum, allium dic. modum vero neutiqua in excedentia, utilitatem quoque haud spernendam, ad tonum ventriculi conseruandum , ct tam se - quam excretiones promouendas, praestauerint.

Potus. Prae reliquis prodesse videbantur: infusum panis se-eatini bis cocti, vel leuiter tolli; Quaas svulgare in Rulua potulentum, ex farina secatina ct matto hordei, addita plerumque herbae ment haeerispae tantillum, peculiari encheiresi per fermentationem paratum ;

aqua fontana, cum aceto, spiritu aceti Ehrenreichii, vel vino sui ero acidulata. insus a quoque theae , cosseae, & chocolata , modice usurpata assuetis bene conducebant. Cereuissae vero variae, hydromel &0rupi, statulentias ct noxas euidentissimas, ab acrimonia acida derivandas, procrearunt, tonumque ventriculi, cuius tamen nunc maxima ra. - tio

145쪽

EXPERIENTIAE.

tr nabznd.), in egerunt. Vina quoque meraciora varia & adusa, dummodo modice, pro diuersa cuiusue constitutione di consuetudine sumerentur, manifesta utilitate sese commendarunt. Somnus. Permulti ex infima praecipue plebe, quia nunc a Iaboribus consuetis, ob omnimodam rerum perturbationem V ut plurim muferiarentur, desidiosam vitam agentes, dormiendo tempus fallere sole. ban eo ipso vero, in atoniam solidorum prouoluti, & infectioni recipiendae aptissimi facti, ni merum pestiferorum jugiter augebant. Qua propter etiam hac in re, ut ut leui densis videatur, haud parua circum cesto necessaria est, nec solannus nisi moderatus, quantum ad refecti O-nem corporis sum c it, indulgendus erit. Motisngs es; poris. Quantum exercitium corporis, ad insectionem iam admisiam propulsandam valet, obseruationibus luculentissimi , stib experientia XVII. lupra ostendi; hinc de summa eius ad praesei uationem utilitate quis dubitet ' EX perientia uberrima manifesto monsera- v t, segnes, torpidos & otiosos prae reliquis frequentius ignauiae suae poenas luisse; dum laboriosi e contra, in euidentissimo ct perpetuo fere diserimine versantes, Vel rarius, vel plane non inficiantur; imo etiamsi

insecti fuerint, multo tamen facilius liberentur. Non tamen necesse est, ut motioneS tales, tumultuariau, molestae, & supra vires continuatae fuerint; susscit, ut sint sat assulnae, pro cuius is robore ct reliqua conditione aptae , ct si fieri potest, jucundae.

Excretiones. Quamdiu ex studiosa obseruatione cautelar tun hucusque descriptarum, & robore corporis illibato persissente, omnia ex voto succedunt, natura sibi sum ciens, raro subsidiis aduentitiis eget. Si vero, ex quacunque demum caussa, vitium quoddam insignius, in excretionibus m a me necessariis, sequelas grauiores minitans, animadue tatur: tunc remediis conuenientibus, attamen semper lenissimis, S maxima adhibita circumspectione utendum erit. Sic, acrimonia ventri 'culi acida ct stranguriae, absorbentibus S regimine antacido, feliciter

146쪽

tollebantur; obstructiones alui pertinaciores, eccoprot cis sicillimae ope rationis, e. g. radice rhei, salibu3, tum quoque en ne malibus, pro renata iteratis, soluebantur; vitatis quae fiatulentiam vel relaxationem primarum viarum inducere possent, qualia sunt: manna, pulpa tamarin-dorum casilae, pruna, uuae passae, oleo sa, mellita, syrupi & sic porro. Praeprimis perspiratio insensibilis, nunc maximam attentionem poscebat, ad quam integram seruandam, motiones corporis; vitatio immunditiei; frictiones pannis laneis puluere fumali vel pyrio impra gnatis; abstersiones cum aceto vel aqua frigidiuscula minime vero lotiones tepidae vel balnea , tot euidentissimis noxis infamia , prosicua visa sunt. Quam primum vero indicia luculenta, perspirationem penitus suppressam indigitarent, tunc methodo, sub exper. XVII. descripta, quantocyus restituenda erat. Ab sectus animi. Uti in tot aliis pestilentiae epidem iis, sic etiam in hisce, sat superque euictum fuit, omnia fortiora animi pathemata, praeprimis iram, terrorem i& moestitiam, cum maximo semper dbscrimine coniuncta fuisse, & tanquam fomites, pro contagio recipiendo Sin actum ducendo, aptissimos sese praebuisse. Nec minus periculi, ab exercitio venereo praesertim fori ori &ebrietate prouenit. Melioris sortis homines, plerum qiae ex talibus caussis lue pestifera mulctabantur; hocque Lotabile admodum fuit, quod

fere omnes tunc peste acuta vel acutissima corripercntur. Tranquillitas vero animi, mens hilaris re regimen vitae ad cata elas hucusque traditas conformatum, incolumitatem eXosta tulimam pro pretio moderationis praestarunt.

XXXI. Qui 'propiorem vel frequentiorem cum pestiteris conuersationem aut attaclum, Vitare non potuerunt, Vti: coguati, domestici, sacerdotes, medentes, administri aegrorum,

147쪽

EXPERIENTIAE.

veredarii, famigatorcs, ct vespillones, praeter studiosa inobseruationem cautelarum liticusque descriptarum , illis iniunctam , etiam specialissimis admini Culis utebantur, quo pertinent: odoramenta & si timenta; roboranti Η &diaphoretica remedia ; vestimenta denique ct instrumenta peculiaria.

Vt, omnes hi, qui ex ossicio pestiferis inseruire, auram eorum intimiorem haurire, ct non solem res ab iis contrectatas, sed etiam ipsa corpora eorum tam viva quam mortua, creberrime attingere debebant, ab infectione, quantam post bile, tua munes sertiarentur : varia, quae excogitari potuerunt subsidia est ea cia, in usum voc2bantur. Generalis fere, ct lumina siducia in aceto posita erat, quod tam per te, quam cam diuersis simplicibus praeparatum, et in opulentioribus , spiritus aceti Ehreiarci chii, non solum pro Odoramento strophiolo, spongia, pane &c. eXcep um , aspersione vestimentorum, cubiculi & rerum suspe Drum, sed etiam ad lauandas manus, Variasque corporis parte', vii, faciem, inguina, axillas ; & pro potu cum aqua admiscendo, a d ad usurpabatur. Chirurgi cautiores, poli quascunque operationes, instrumenta, in vas calum aceto impletum proiiciebant; alii vero, ut ipse toties vidi, moram in deligationibus, a saepiore abstersione aversantes, ei reum spectionem hanc saepissime negligere selebant. Caeterum, ade- tum in Nolbcomiis pestilentialibus, barbitonsoribus, administris & reliquis, cum spiritus frumenti altera parte, bis aut ter de die porrigebatur, jusculisque & potulentis eorum, ad gratum usque saporem admiscebais rur; quod ipsum etiam inulti extra oso comi a factitarunt. Quae omnes adhibitiones utili ate sua vix destituebantur; saltem hoc nomine, quod animo fracis fiduciam emi gerent, commendandae. Summigiorum usus, vii an i quissiimus, ita in hisce quoque pestibus, generalis fere fuit. Materies eorum, pro diuersa incolarum conri

148쪽

Ex PERIENTIAE.

suetudine, praejudiciis, ct medentium consiliis, varia omnino exstabat. Molda utensibus, tota fere praeseruatio , in fumo vel mephitide pC-tius quisquiliarum , praesertim recrementorum animalium , ostiisum puta, cornuum , corii, pilorum S simi consistebat. Subinde bitumen tenax, quod in montibus carpallii cis copiose prouenit. in eundem finem, usurpatum vidi. Moscuae, summigia publica, in initio pectis quoque in usu erant. In compitis nempe, ct undique extra domicilia, acerui lignorum abietis, pini & juniperi, vel secamenta eorum uvidula pice illinita, lento igne, comburebantur; in atriis vero ct conclavibus, varia . alia suffimenta gratiora, e. g. ex foliis & baccis juniperi, lauri, resinis, puluere pyrio, & sic porro, instituebantur. Quanto cum successsu fere insperato, quantisque documen is irrefragabilibus, summigia a nobis in Collegio sanitatis ordinata, prae santiam sum euiderint, jam in historia pestis Moseu ensis fusius exposui ;l1ocque unice dolendum est, quod non maturius in usum tracta fuerint. Restat nunc, ut compositiones eorum, & methodum iis utendi, tune, in schedula idiomate russico, publicatas, in medium proferam.

I. Pulvis fumalis anti pestilentialis fortis. Fol. Juniperi Ras. ligni guajaci

Baccari juniperi

Furfur. tritic. ana VI.

m. f. s. a. puluis fumalis.

II. Pulvis sumalis anti pestilentialis mitior.

149쪽

EXPERIENTIAE.

Nitri crudi I IV. Sulph. citr. ssi II. si Myrrhae I. g. m. f s a. puluis fumalis.

III. Pulvis fumalis antipestilentialis odoratus. R Calami aromat. N III. O libani M II. Succini iu L

Flor. rosar. an a V si Myrrhae ssi I. Nitri crudi I I. viae. VIII.

m. f. s. a. pulv. fumalis. Prima formula ad sena gandas aedes ipsas, ct res quascunque valde infectas, laneas, pelli eas, cor iaceas ct sic porro; secunda, ad domos dc materias tantum suspectas, & delicatiores, quae a fumo crassioridi valde sulphureo vitiari polsent; tertia vero, pro summigio in domibus habitatis, scopo praeseruatiuo adhibebatur. Fumigatores, propriis in hunc sinem instrumentis instructi, supellectilia ex scriniis, riscis vel ubicunque latuerint, cum circumspectione praeseripta, protracta, ct reliqua, quae libera erant, sussicienter explicata, funibus intensis; clauis parietibus impactis; scamnis di mensis, imposuerunt. Tunc, lebeti vel ollae grandiori, prunis ardentibus supra medietatem impletis, & in medio conclauis collocatis, portione sufficiente pulueris indita; fenestris quoque, portis S reliquis si quae aderant, aperturis occlusis, prompte recedere debebant. Operatio haec, in domibus emortuis, per quatuor dies, mane α vesperi reiterabatur, apertis semPer in antecessu in portis

150쪽

EXPERIENTIAE.

ct fenestris, quo sumus prior euolare possent. Ita leuiter insectis, vel solum suspectis, duobus nycthemeris, negotium puriscationis absoluebatur. Res tales fumigatae, transitui acris libero, saltem per hiatus ampliores, spatio duarum septimanarum expositae, vel in aura aperta eventilatae, & frigoris vim expertae, postea sine ullo discrimine, tanquam innocentissimae tractabantur, nec vincum exemplum nouae insectionis exstabat. Pulvis anti pestilentians odoratus, tam loco suffimenti ordinarii in domiciliis, quam etiam ad depurandas res varias, halitus sulphureos densiores vix serentes, in frequenti via orat. Praeter regimen vitae, in experientia praecedente descriptum, scrupulose obseruatum, quamdiu cum pestifer s cohabitaui, roborantibus quoque S diaphoreticis lenioribus, etiam sine indiciis insectionis L. ctae, scopo praeseruatiuo utebar. & reliquis mecum degentibus, cum successit impertii. Remedia vero fere eadem , ac in periodo infectionis1ub exper. XVII. collaudaui, fuerunt. Praesertim spisitus nitri dulcis, a guttis XX XXX. ex aqua frigida aliquoties de die sumtus, sic tantopere coin mendauit, ut, an aliud in hoc statu magis utile remedium detur, cubitauerim. Nam correctio fastidii; appetitus si laesus suerit rediens; sugmentum virium tam mentis quam corporis, ct lenis diaphorosis, de salutari eius emcacia sat luculenter testabantur. Moscuae, pro administris Nos conatorum pestientialium, fumigatoribus& vespillonibus, chirothecae, & amicula lintea piceata, sumtibus publicis tanta copia parabantur, ut ad saeptorem commutationem sussicorent. Rigorose illis mandatum erat, ut quibus usi fuerunt, in aquam probe salitam illico coniicerent, mox Vero exsiccata & euentitata, suffumigarent. Et ne praeter necessitatem, corpora & suppellectilia

mortuorum, nudis manibus contrectarent, instrumentis variis , utitforcipibus, uncis, palis . feretris, funibus, curris & sie porro instruebantur. Medici & Chirurgi, infectos continuo visitantes, vestimenta quotidie mutare, euentilare, aceto conspergere, ct sustumigare solebant.

SEARCH

MENU NAVIGATION