Descriptio pestis quae anno MDCCLXX in Jassia, et MDCCLXXI in Mosca grassata est

발행: 1784년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Quando pulsus tangendus erat, tunc nonnulli solium nicotianae, mox reiectandum , interponebant.

XXXII Fumus taliaci permulima suffiis ; uti quoque fonticuli, ad pra

sic ruationem utiles omnino Videbantur, quamuis etiam exempla pauciora successus irriti non desuerunt.

De amuletis S aliis remediis prophylacticis, nihil certi

mihi innotuit.

In Moldauia omnes lautioris conditionis homines nam plebs aeque ac in Ructia, tabaci sumo haud delectatur , fistulas continuo sugebant, & Moscuae quoque, tempore pestis, mos hic apud honoratiores, multum inuoluit; in utrisque vero locis, ex illis paucissimi solum, respectu pauperiorum, pestem contraxerunt. Medici ct Chirurgi qui medio hoc prophylactico utebantur, rarius omnino insultus pestis cxperiebantur, & facilius liberabantur, quam qui illud detestabantur ;quod proprio meo exemplo confirmare possum. In est namque tabaco, prae er narcoticam & stimulantem, etiam vis manifesta, ad transpirationem & sudores disponens, uel am in aggrestu pestis, ad mlasma e co pore foras pro pusandum, summe proficuam futuram, nemo facile negabit. Nec obstat, quod unus vel alter tabaci amator occubuerit, dum tot aliae caussae, Mectionem & mortem ineuitabiliter accelerantes, in hisee praeualere potuerunt. Assertioni quoque positiuae Diemerbroe-ckii, Loimographorum certe grauissimi, dc autoptae expertissimi, omnem fidem denegare, religioni habeo. De fonticulis idem valet. Moscuae, ex magno nUmero nobilium, medentium & arorum, 'qui aperturas hasce sibi infligi curauerant, cc debito modo fluentes seruarunt, nemo, quantum mihi conflat, desiderabatur; exceptis nonnullis' Chirurgiae ivronibus, in quibus ante in-

Sa gressi na

152쪽

gressum in No socomitam pestilentiale excitati quidem fuerunt; sed immediate post balnei usum correpti diem ibi obierunt supremum. Quod ad amuleta, & media prophylactica reliqua attinet, quorum haud parua series apud scriptores de pese exstat. vix aliqua cum successu euidenti usurpata scio. Theriaca veneta, qua omnes opulentiores Moldauienses instructi sunt, ct ad quam, tanquam sacram ancho ram confugere solent, nihil singulare p aestitit, ct permulti ea vi tates, inditeriminatim ins .iebantur. Nec desuerunt Moscuae, agyrtae, qui varia etiam usu alia, ex Pharmacopoliis coeliata medicamenta, ignaro, ct salutem suam anxie inhianti vulgo, thrasonicis enco in iis ostentata, caro pretio, tanquam arcana infallibilia, reuenae bant, quorum unum, Elixitio proprietatis Paracelli, sed valde diluto, haud parum lucras te audiui. Multis quoque allium in usu frequenti erat, quo non tantum cibos condiebant, sed etiam jeiuno inprimis ventriculo, cum haustulo spiritus vini aut frumenti, portionem paruulam contritam ingurgitare solabant. Sed cuidam Moscuae incolae, praeseruatio haec male omnino cessit; nam, multo abund8ntius, quam fas erat, maioris omnino securitatis gratia, illud deglutiens, mox in pellem acutissimam delapsus, brevi e vita migras Ie narrabatur. Hiso-

153쪽

HISTORIAE MORBO RV M.

LSubcenturio legionis praetorianae equestris, Palibin, dum Moscuae,

in Palatio Imperiali, vespera quadam, una cum sociis, ut videbatur sanus & laetus conuersatur; derepente, vibrationes summe dolorolas, praesertim in axi la sinistra, persenti it. Breui post, caput vertigine dolor an occupari, ct gustus oris amarescens reddi incepit. Infectionem, quae illis ipsis diebu , in comitatu nostro si se jam manis flauit, haud sine ratione suspicans, eamque aliis communicare verens, e societate reliquorum clanculum se subduxit, ct totam noctem, insomnis & 1umme inquietus in horto, deambulando fere, transegit. De flatu eius valde sis specto certior factus, eum summo mane adii; nullam vero adhuc febrem, sed intumescentiam dolorosam, glandulae subaxillaris dextrae. cum reliquis jam denominatis symptornatis, inueni. Perterritum itaque bono animo esse iussi, de in conclaue quodam hortulani quieti sese a commodanti CXX. guttas mixturae simplicis , cum sussiciente quantitate infusi theae, propinaui, & reliquum quoque regimen exper. XVII, stricto inculcaui. Post paucas horas eum reuisens, sudorem copiosum, tenacem prorumpentem animaduerti, qui per tres quatuorue horas continuatus, leuamen fere perfectum attulit. Altero mane, securitatis plenariae, ut dixit) gratia, dosia remedii hesterni iterandam, ipse efflagitauit, cui petitioni lubenter satisfeci; at sudor nunc iam multo tenuiorct parcior prouenit. Germen bubonis, fomento aceti quoque in subsidium vocato, eodem die prorsus euanuit, patiensque quoad omnia sanus vegetusque factus, quarto jam die, ex mandato Pi incipis orlom, in consortium reliquorum, cautelis tamen necessariis in usum vocatis, admittebatur.

154쪽

Adiutor. Adjutant in principis Wolhonshoi, Asorgin, improuiso, magnam congeriem macularum fuscarum, sine omni tamen sensu molesto evergentium, in anteriore & media parte cruris dextri, observavit, ipse tunc adhuc nihil morbosi sentiem. Altero vero die, jam malo, praeprimis a doloribus capitis, quamuis non admodum acutis, habuit ; hinc me accersivit. Inveni linguam valde inquinatam , patiens quo de gustu fatuo & quasi farinoso conquerebatur; pulsus vero minime fchrilis, quin potius tardus erat. Author ei sui, ut incontinenti lectum peteret, & dos mixturae simplicis ordinaria scilicet CXX. guttas), cum infuso theae exhibita, pulsus mox concitatus di febrilis fiebat; at, sudoribus viscosis uberrimis elicitis, jam vesperi eiusdem diei, omnia in me lius permutata fuerunt. Nihilominus diebus proxime insequentibus, spiritus nitri dulcis, guttas XXX. quouis quadri horto, cum regina me eXacto, sumebat. Regio macularum, e hymosin quasi insgnem re e-rens, eodem fomento aceti tractata, paullatim ex liuescento, rubra, i sensim dilutior rubescens, tandemque lutescens facta, 'patio IV. dierum, colore naturali potiebatur. III. Generalis locum tenens de Stosse ita, longe ante inuasionem pestis lentae, variis infectionis leuioris accidentibus, molestabatur. Durn die X. Maii Jamam adueni, jam de ardoribus urinae, tempore insolito,anorexia, ct doloribus vibrantibus subinde tam vehementibus, ut clamorem inuito quasi extorquerent, ali momentaneis, inordinate reuertentibus, conquerebatur; quae tamen aliis omnino causis tribuit, tan.

quam leniora, pestem vix redolentia spreuit, nullisque plane subsidiis uti voluit. Die XXIII. eiusdem menss hora tertia pomeridiana, horripulationibus assiciebatur sensim ingrauescentibus, quas deambulando pro-nigare conabatur; nec admonitionibus meis ut lectum peteret, ante quam hora

155쪽

1 sT o R I A E M o RBORUM. hora vesperti da nona, tremoribus jam grauissimis superuenientibus, ob temperauit. Quia prima dosis mixturae simplicis, nulla ludoris indicia prouocauerit, post duas circiter horas, altera quoque propinata fuit, quae per noctem sat intranquille peractam, madorem quidem aliqualem

produxit; at horripilationes cum calore alternantes, usque ad septimam horam matutinam, perdurarunt. Pulsus nunc multo plenior, sed non valde frequens, lingua albescens ct calor externus modicus Oseseruabatur; caeterum, praeter dolores capitis, regionem occipitalem praecipue Oz-cupantes, nulla grauiora incusabat incommoda; qui etiam post fomentationes, eX aceto, cum tertia papte spiritus vini camphorati admixta, crebro adhibitas, sensitra cessarunt P. Dum malum profundius radicatum, sud oti feris vix amplius superandum fore, apparuit, pulueres salini eX tart. Alub. I sal. polychresti an a gr. XU. quouis biliorio, cum infuso panis, quod pro potu ordinario ipse elegit patiens, potulenta enim aci dubata quaevis, quasi naturae suae penitus contraria, morose respuebat diebus duobus insequentibus, exhibebantur, conspicuo certe cUm successu; nam febris sine ullo symptomate grauiore, cursu in suum sat placide emetiri videbatur; clysma quoque emolliens, ad aluum adstrictam, intumescentem, re borbornmis crebris sonoram, soluendam, quot die

versus noctem inliciebatur. D e XXI . mixtura temperans ex decocto

hordei, cum salibus mediis & spiritu Mindereri, loco puluerum, quo jam fastidiit, praescii bebatur, post cuius alteram exlυbitionem, oborta

nausea, s enitas haec symptomatum, exitii eius, caussa certe principalis exstitit. Nam quamuis sedulo adhortarer, ut curam imperii militaris, in turbulentissimo hoc rerum statu, si unquam intricati, alteri Generali traderer, ct propriae saluti unice intentus esset; attamen morbum suum haud juste taxaris, omnes officii sui partes, quantum potuit, cum perpetua sero animi inquietudine, ct indignatione creberrima coniunctis, agere, ct tortos, fere dies, in lecto sedendo , mandatis & relationibus dictandis, sub ordinatosque indiscriminatim admittendo, ad paucas usque ante mortem horas, continuauit.

156쪽

His Tosti AE MORBORUM. nausea, saburrae bilioso - viscosae aeruginosae, haud naultum euomuit; maiorem itaque eius copiam in ventriculo delitescetntem suspicans, pulv. aad. I pecac. drachmam semis, dedi, sed praeter potulenta ingesta, nihil excernebatur. Hucusque de signis pathogno noni eis pestis, quae celare voluit) mihi adhuc haud certo constabat, quamuis de iis saepisti me sermones miscere, & inspectionem corporis .em agitare, vix praetermiserim. Mane demum diei XXVI. se tumorem sub axilla sinistra sentire fatebatur, qui vero mobilis adhuc, nulla instaminationis signa prodidit; hanc ob rationem cataplasmata maturantia haud interrupte, & no elu empl. dia-chyl. c. gumin. impotiebantur. Hoc & sequenti die omnia reliqua medicamenta auersans, proprio consilio, puluerem antisp. ismodicum St. saepius cule sumsit. Die XXVII. post grauem, ex altercalione cum proceribus Moldauiae quibusdam, iracundiam, aestus febrilis cum rubores aciei S pulsu duro, mox intentiissiones irregulares prodente, admodum esse ruere, & omnia in peius mutari inceperunt; post re iteratum vero usum pulueris sequentis: pulv. rad. contray. gr. XU. Moschi orient. gr. IV. irregularitas pulsus corrigebatur; ast vires vitae jam manifeste deficiebant. Quapropter jJscula gallinacea. ct vini parum cum infusio panis ad resectionem, uti quoque cortex peruuianus, assidue propinabantur. Jam ad marginem inferiorem musculi pectoralis maioris, duos circiter digitos transuertor a subaxillari, alter bubo, sed minor, itidemque mobilis, protuberauit. Die XXIX. mane, pulsus valde intermitte. bat; mador corporis symptomaticus prorupit, cuticula ex buboii bus, cataplasmatis & emplastris tractatis secedit; ipsi vero inobiles, siue Vllo incremento, vel coloris naturali 3 mutatione, restarunt. Nihilominus patiens, qua mei si jam valde det ilis esset, ab occupationibus soliti , ja in ultra vires continuatis, vix destitit, donec hora pomeridiana quinta, in delirium mite delapsus, undecima eiusdem noctis, animam placide redderet. IV.

157쪽

IV. Miles gregarius, annorum circiter XL. sat robustus, bubone crurali, petechiis, ct in supra exanthematibus eleuatis lenti formibus lives centibus, insignitus, incerto morbi die, in Nos coinium pestilentiale adducitur. Calor externus fere exulans, delirium, di arrho da incipiens, ct exilitas pulsus, statum eius conclamatum indigitare videbantur. Iniu-so panis cum spiritu vitrioli impraegnato, & clysmatibus talibus, uti

quoque cortice peruulano, una cum maturantibus externis, assidue usurpatis , di arrhoda substitit, pulsusque eleuari , ct bubo emolliri incepit. Incisione, die aduentus quarto , pera ela, stillicidium copio iura sangui. iiis pallidi ct dicto luti, ex tota peripheria vulnusculi insequebatur, quo,

per deligationem cum unguento digestiuo, cui vitriolum de cypro ad- in ictum erat, cohibio, suppuratio buboisa, methodo exper. XIX. descripta, stabilita, crisin persediam attulit. Maculae paullatim, rubeucentes & pallidae factae . paucorum dierum spatio prorsus disparuerunt, a 'grotusque, post consolidationem bubonis, sat cito obtentam, praeter spem, sauitatem pristinam recupesauit.

Altero jam aduratus mei in Jassiam die XI. Maii ), variis in.

sectabar, infectionis leuioris assectionibus, uti: gustu deprauato, an orexia, lan)tudine insolita, doloribus capitis dec. quas vero, spiritus nitri dulcis XL. guttis, cum infuso theae, cubitum iturus, haustis, post largum iti sequentem sudorem, feliciter fugaui, &dein, tanquam sanus, ct ad quae uis negotia perficienda aptus, nulla omnino incommoda persentit. Die vero XXVI. post meridiem, horripilationibus, cum mox insequente calore febrili, sat magno, ct reliqua pestis acutae primordialium serie exper. XX.), glandula quoque crurali dextra . nunc insigniter intumescente di dolente, corripiebar; quam ob causa ita, mixturae

158쪽

smplicis guttas CXX. cum sussiciente copia infusi theae calidi illico sum si,

ct ad sudandum me composui; eo omnino exoptato cum essectu, ut dolor capitis, gustus vitiatus, lentor saliuae, ct calor febrilis, una cum sudore profluente sensita, remittentes, versis alterum mane in totum eXularent. Hinc, iterum restitutus, di multo alacrior quam antea sactus,

occupationibus solitis incubui. Die vero quarto Junii, dum hora matutina nona, pestiferos in No socomio pestilentiali visito, ct pulsum aegri valde periculose decumbentis, exploro , subito dolore adu, tissimo pungente, tu indice dextrae manus, quasi fulmine, tactus sui. Digitus in instanti valde intumuit, ita ut eum flectere neutiquam posscm, absque tamen ullo rubore; sensusque velut ex conlusione grauissima, summe dolorificus, excitatus suit. Mox do es fugaces, ad tractum neruorum & vasorum bracchialium versus axillam, musculuin destoidesdc pectoralem maiorem, S abhinc in glandulam cruralem extemplo intumes adlam, more solito vibrabantur. Post interuallum horae circiter dimidiae, gustus ex salino fatuus & bi eui amarescens, saliua quoque viseida ct spumosa fiebat, lingua albescens intumuit, & dolor capitis instabat grauisti tuus. Glandula cruralis nunc augmentum citissim uni capiens, dolere incepit, & horripdationes leuiores vagae, febrem presso pede succedentem au nunciarunt. In te flum itaque me recipiens, mixturae simplicis guttas CXX. ex infuso theae hausi, eiusque vaseulum via uinalterumue tepide senitin superbibens, sufficienter contectus ct capite quo, que obuelatus, sudores, nunc dissicilius ae antea prorumpentes, Praestolabar. Febris primis duabus horis sat exalsit, usque quo sudor paullatim pro manans, aestum eius sedaret 3 quia vero nonis dum penitus cessaret , ct symptomata reliqua quamuis leuora facta, adhuc continuarent, eadem vespera, alteram dosa mixturae simplicis sum si, & haud multo post, in profundum & tranquillum somnum incidi, ex quo hora quarta altero mane, expergiscenS,

me totum sudore copiosissimo, acidum spiraule, di ita viscose, ut un-

159쪽

dique sordes, pellicularum instar, ex superficie corporis, digitis abra. dendae essent, perfusum animaduerti, & quoad omnia p rsec te alleuatum 4entiens, sariam a perfundebar laetitia; Deo, gratias, pro liberatione, deuotissimas perlo luens. Post aliquot horarum quietem, sudoris reliquiis, per lintea tepida, abstersis, e lecto surgens, ct indusi mani

cana, lauandi caussa, replicans, inopinato, in compectum mihi venit, pustula, phaseoli magnitudinem aequans, tu extremitate inferiori anti- bracchii dextri, ichore albido turgens, marg nibuSque circumcirca, uti in carbunculis humidis solet, inflammatis. Mirabar certe, quod nullo doloris sensu, nisi ad attactum, grauareta Chirurgo itaque accersito,' eam, uti nobis consuetum erat, crebris inci sionibui , haud tamen profundis scarificare, ct unguento digestiuo, sale aminoniaco maritato, de ligare curaui. Suppuratio sat larga, per tres dies continuata, vicia seu depurationem citam, promouit, at epulo licis adhibitis, breui cicatricem indu&it. Ipse, toto hoc curationis interuallo, ita nihil a sanitate alieni, perseviii, ut relatiotibus, epistolis N annotationibus conscribendis erecto animo, vacare potuerim. Occupationes consuetas, maiori cum fio

ducia repetens, nullos amplius infectionis manifestae insultus, quousque pestiferis interfui, experiebar; exceptis reliquiis hisce valde notabilibu . Digitus index , per totos quatuor insequentes menses, tumidiuscu us quamuis gradatim minus) perstitit, nec sine doloris sensatione infleeti potuit; tumore demum quamuis plane discusso, sensiatio tamen singit Iaris de nimis subtilis, per plurimos annos protracta, restitavit; ita ut jam Moscuae praxin medicam exercenti saepissime accideret, si pulsi unsegroti in acine febris malignae constituti tangerem, illico dolorem plus minusue pungitiuum, in indice persentirem, qui interdum ictu; electrici instar, per tractum neruorum bracchialium, in regiones sub axit lares & inguinales vibrabatur; nihil vero mali vherioris, unquam exinde expertus sum. Idem quoque diu postea euenit, quoties a luersaria mea,

in peste exarata , ct in cista peculiari reclusa, quamuis plus simplici Vb

160쪽

ce aceto irrorata, ct euentilata fuerint, peruoluerem. Alterum accidens

itidem per quasdam septimanas me infestans & saepiuscule rediens, fuit, amarities oris, improuiso, & incertis periodis, ut plurimum vero mane, post potum theae vel cosseae, tum subinde inter prandendum, velim mediate post, inuadens. Praeter gustum felleum, saliua quoque tunc viseosa & spumosa fiebat, ct si flatus hic longius protraheretur, jam caput dolere incepit, imo nausea quandoque superuenit. In initio, acidis mineralibus, praesertim spiritu vitrioli ex aqua frigida haustis , accidens hoc inolestum, S grauiora minitans , propulsaui, donec fortuito , esse-chim praesenti stimum, ex sole crystallino in ore detento & deglutito, animaduerterem. Toto hoc tempore, usque ad frigores autumnales, glandula cruralis dextra, parum tumefacta, ct ad tactum rudiorem sensibilis pennatast.

Sub ossicialis quidam juvenis, & habitu corporis repleto praeditus, bubone subaxillari, & reliquis si inplomatibus pestis acutae assinelus, dum No conatum pestilentiale ingreditur, haud periculose aegrotare videbatur. Vires nempe sat constabant; febris quoque vix modum excedens sine delirio, pulsus plenus, bubo eleuatus, ct reliqua omnia indieta exitum faustum pollicebantur; methodoque ustala, in reliquisset prospere succedente, tractabatur. Die vero morbi quarto eum visitans, sputa copiosa sanguinolenta viscida & quidem liberrime exscreantem, caeterum tamen lecto firmiter insidentem, re ad omnia rite respondente in offendo; nee signa mortis tam propinquae detegere potui, quae tamen post interuallum horae mihi nunciabatur. VII. Adiutor Generalis locum tenentis de Stostilia, Chamulom, laute prandens, & vix e mensa consurgens, quamuis hucusque sanissimus,

SEARCH

MENU NAVIGATION