Descriptio pestis quae anno MDCCLXX in Jassia, et MDCCLXXI in Mosca grassata est

발행: 1784년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

EXPERIENTIAE. 59pi laus recentibus, sed jam semicorruptis ' , uti Iardo, carnibus salitis & piscibus talibus, foetorem euidenter rancidum spirantibus, cui tamen fere assueti sunt, vescantur, ct olea praesertim lini plerumque raucescentia , in usum trahant. Hoc quoque multum facit, quod esculenta sua, in ipsis domun ulis suis coquant, assent, & aliis modis praeparent, quae hanc ob causam vaporibus insueto fere intolerabilibus nunquam fere carent; dum e contra, in opulentioribus omnia contraria Obtinent. Sed, etiam in hisce pestibus, sat clare apparuit, opificeS Omnes, quibus cum animali pinguedine res est, utut candelarios , saponarios, coriarios, pelliones & sic porro, multo crebrius ac reliquos, in pestem incidisses quo ipso obseruationes lamnographorum autoptorum quoruΩ-dam perbelle confirmantur.3 Quanta pericula, regimen vitae inordinatum, & adhuc in sis assedius animi grauiores, attulerint, imo pestem plerumque acutissimam, improuiso quasi accerserint, permultis exemplis sat superque comprobatum fuit, ct quando de prophyla3i sermo erit, uberius declarabitur.

A pestis insultu immunes fere vili sunt: leucophlegmatices, ca-chectici, scabiosi, senes, & infantes lactentes. Obesi vero S ceterum sanissimi, mulpo copiosius inficiebantur, O dissicilius emergere solebant, quam strictiore corporis habitu praediti.

' Memini me eum Praesecto quodam militum Jassiae una prandidisse, qui

cancris, quorum interiora, quia non admodum recentes erant, jam Viri descebant, avide vesicebatur, quamuis ut ab iis abstineret, monerem.

Hie, Vix e mensa surgens, peste acutissima correptus fuit, & non nisi aegre a periculo mortis liberari potuit.

72쪽

In locis peste vexatis, multos facie pallida ct tumidii istula ces nere licet, quos valetudinarios, imo in hydropem procliues crederes nunquam vero milii contigit, tales peste assecis videre. Dum sub finem anni MDCCLXX. in Jassam reuertor, vidi barbitonsorein juvenena ,

qui per integros octo menses, in Noso conato pestilentiali, officio suo, indusesse functus erat, totum jam leucophlegmaticum & intuim factum ς

affirmans se & alios tam barbiton sor ea, quam adiministros, eodem modo deturpatos, nunc demum a pestis inuassionibu quibus antea saepiuscule obnoxii fuerunt , liberos ess. ctos. See biosi quoque priuilegio immunitatis peculiari beari vid bantur, ita ut nec ipse viderim, nec ab aliis audiuerim ,. tales in pestem incurritie. Chirurgus Aschento , qui per annum fore integrum, in Nosse comio pestilentiali immorabatur cache- elicus, scabie insuper bumida vexabatur, pullulis per Varias corporis re giones, sero acri pellucido plenis, continuo fere erumpentibus. Autlior ei fui, ut nihil plane, contra affectum hung utcunque sibi moleia. stulti moliretur , ct singulari omnino exemplo , nullis fere praecautionibus utens, saluus & incolumis mansiti. Maximam vero admiratione

excitabant insantes tenelli, qui ubera matrum non solum ex peste aegro tantium, sed etiam jam exstinctarum, impune sugentes, toties inuenti fuerunt, ct quorum numerus haud paruus, Most Uae,. quia Orphano. tropheum clausum erat, in domum peculiarem exceptus, felicit2r seruabatur. Communis quoque obseruatio fuit, pinguiores & caeterum op time valentes, insulius pestis multo irequentiores di grauiores pati, quam. senes, macilentos, & multam pituitam eructantesia

Pestem etiam repetitis vicibus in uno eodemque subiecto, re currere, sacpiuscule obseruatum fuit

Euenit hoc praeprimis in iis, quibus, ratione ossicii. cum pestiferis coluiiuio conuersandum erat, uti medentibus, barbitonsoribus, ud-mini.

73쪽

E Y Ρ E Y r E N Τ I A Gmini stris, &c. & mature mediis conuenientibus succurrebatur. Hi nore solum deleuios is infectionis indiciis saepissime conquerebantur; sed etiarn ipsius pestis adultae, sebre nempe A signis eius pathognomonicis stipatae, aggressoues, plus unica vice perpetiebantur. Jassae, ex conta lescentibus, quamuis a peste decumbentibus separate detentis, in recidi. vas incurrerunt plurimi , in Nos comium pestilentiale iterum recipiendi. Chirurgus legionis pedes Iris Riouieulis Κjrchstein, a peste acuta grauissima , cum bubone crurali maximo me praesente inciso) perfecte curatus, post discessu a meum ex Iasia iterato, bubone ex altero later eorreptus, diem supremum obiit. Ipse insultus sat determinatos, ter exportus mi , uti uberius infra narrabo. Fuerunt ex barbitonsoribus Scadministris, qui ter imo quartum pestem superarunt. Hoc apprime nostiabile fuit, quod symptomata in iis, qui repetito afficerentur, succe JI-ve leniora, & ipsi tandem leucophlegmatici facti, jam immunes se rent. Ad in inister miles, aetate prouectior, in Nos uomio pestilentiat hJassens tertium bubone crurali insignitus , non nisi febrem leuissimam, per sudorifera prompte propulsandam, habuit , R exiguam a bubone: molestiam haud curans, altero jaim die ad munia ordinaria tanquam fa,

nus reuertebatur; maturatione interea quainuis tardius procurata.

VII. Grassabatur vere inprimis & autumno, eoque semper atrociUS, si tempestas valde pluuiosa & tepidiuscula continuareta E contra, quam primum constantior S siccior fieret, vento boreali vel euro - aquilone, insimul regias ratibus, etiam media aestate, si non senitus exstingui, tollem muli mitior cuadere solebat. Hyeme vero appropin Ddnte, contagium sensi in minuebatur, & chim frigoribus cost nuis ingxuentibus , in totum delebatuta

74쪽

Ex historiis pestium supra traditis liquet, seminia pestifera, tam

in Jassiam quam Moscuam sero autumno importata fuisse; ob frigus vero hyemale insequens haud praeualuisse. Quamprimum vero Ver, utrobique praeter modum humidum & tepidum instaret, tunc pestis, hucusque quasi occultata, actutum prorupit, quod Ja sliae mense Februarii anni MDCCLXX. Moscuae vero initio Martii MDCCLXXL euenit. Eadem quoque anni constitutio, sed multo iniquior & in longum protractacta, autumnis anni MDCCLXX. quo Κiouiae & MDCCLXXI. quo

Moscuae saeuiit lues , cum summa eius eXasperatione obtinuit. Phaenomena varia in historia pestis Moscuensis jam notata, certe nihil aliud denotarunt, quam atmosphaeram vaporibus copiosissimis saturatam fuisse. Quantum vero siccitas aeris contagio huic contrarietur, euidenti sibnae exinde elucet, quod pestis, calidissimis quamuis aestatis diebus, dum. modo venti boreales vel euro. boreales flarent, confestim remitteret, pluviis redeuntibus mox recrudescens. Circa finem mensis Junii MDCCLXX. antequam ex No conato pestilentiali Jassensi discederem, non nisi raribus, unus alterue infectus introducebatur. Moscuae eodem anni tempore exstin sta omnino credebatur. Quae in fortalitio Bendero grassabatur

pestis, durante obsidione, mense Julii, itidem euanuit, sero demum stilumno quasi resuscitata. Quod frigus hyemale jam per se, deletionim asinatis opituletur, indubium est; ast plenaria eius, ct subitanea sere exstinctio, tam Jassiae in initio mensis Januarii MDCCLXXI. quam Moscuae in sine Decembris eiusdem anni, tunc demum insequebatur, quando procella euro - borealis, cum nive tenui vagante coniuncta, per plures dies haud interrupte continuauerit. Ea nempe venti huius natura est,

ut impetu maximo, etiam per rimas subtilissimas penetret; quod in itineribus hyeme iustitutis toties obseruaui.

75쪽

Obseruationes quaedam eo firmare videntur, aues & in siecta, pestilentiae tempore, in locis sumine infectis , parcit

in conspeclum venire.

Jasitim prima vice adueniens, horas subsecivas, quas vindicare milii licuit, pro insigni, quo in entomologiam amore feror, tum quoquC corpus exercendi caucta, deambulationibus in hortis urbanis, dicavi; pl se conficiens, nTe in terra hac quoad nasurae dotes felicissima, & apti sit-mo nunc festatis tempore, naessem ube rimam inseelorum facere posseo Ast, quantum fallori nam paucissima 'lum, eaque ex classe potissimum eoleoptrorum hinc inde offendo; nec praeter mus as oc culices, aliaqua vulgatissima , multa rariora occurrebant. Dum postea cum Generalis locum tetiente de Stossesn . extra ur hem, castra stativa, in vinea vastissi-rna Metropolitae Molda vj ensis, locauimus, in primis diebus copia eorum insigni potitus sum, sed paullo pdsi, dum in sectio etiam hie sub

dio, apud nos sese manifestaret, in tolum fere disparuerunt. Post duos vero annos, Jast ana, eodem anni tempore, sed felicioribus sub auspiens, resalutans. Omnia n lectorum plena, vidi. Obseruationem sequet tem, curiosam omnino, a Pharmacopola Moscuerasi fido digno , teneo A plurimis retro aianis, formicae quaedam minores, in ea distributionctioculamentorum, ubi syriapi asseruantur, quavis aestate continuo repta bant, & nulla unquam arte ex bi pari potuerunt. Tino vero pectis tempore nec viaiza apparuit; insequente autem anno de nouo aduentarunt De auibus a plurimila narrabatur, quod minores cantatrices, caveis detentae, in domibus infectis emorerentur, imo quod mures di gies quantumuis antea copios, disparuerint; sed de his sides apud relatores esto. De maioribus vero . vi ut, corvis, cornicibus, picis Scr. , hoc GL firmare postum, multitudinem earum, quae alias Moscuae maXima

esse

76쪽

εsse solet, tunc multo minorem a me obseruatam fuisse, ita ut non nisi hinc inde unam alteramue transvolantem viderem.

Quamquam pestis morbus summe epidemicus sit; attamen sp radice hinc inde saepe erumpit, nec contagio tam pernicioso tunc pollet

Λ Medicis graecis Jamae relatum mihi fuit, pestem Constanti. alopoli, nunquam sere in totum cessare; sed nunc in hoc, nunc in alio suburbio, vel ciuitatis regione, sine magna tamen contagii propagatione sese exerere. Tunc vero exstincta creditur, quando pauci tantum ha-hitantium ex furore eius pereunt. In Moldauia, Wallachia & Crimaea, per totum fere belli tempus, vix totaliter defuit, quin hinc inde, qua vis rarioribus interdum interuallis, praesertim in No conatis militari-hus sese manifestaverit. Anno MDCCLXXII. mense Junii Jassae, in domo, quam Generalis Bamer inhabitauit, quidam ex incolis peste ipsa breui emoriebatur; imo ipse Generalis, mox febre corripiebatur aci11issisna vere pestilentiali, at in ipso initio per sudorifera deuicta fuit. Sic ut supra mentionem feci) in oppido Fockschiany, cellarius aulicus ex comitatu Principis OrioW, bubone crurali insignitus, quinto morbi die exspirauit, ct coquus primarius ex eodem morbo conualuit; in reliquis vero quamplurimis, febre pestilentiali assectis, fgna pathognomonica nunquam prodierunt. Similem statum sporadicum pessis, ubique tam inter incolas, quam copias nostras oblivere, a plurimis Medi eis Et Chirurgis tunc compe i. Hoc quoque singulare est, quod pestis haec solitaria, naiasmate mulio dilutiore, nec tam communicativo gaudeat 3 hinc lautum ab ea jam non timendum est periculum, niti in domiciliis arctis, impuris, nolacomiis, carceribus &Q. de nouo quasi exaltetur.

77쪽

ExpERIENTIAE.

Ubi pestis non nisi sporadice pro pullulat, febres malignae gravissiniae quasi pestilentiales erumpere solent, quae contagio proprio sat essicaci non tantum in viciniam, sed etiam locos fiat remotos se diffundunt.

Febres malignas, periculo plenas, Constantinopoli, inter sporadicas pestis eruptiones, quando furor eius deferbuerit, grassari, & a Turcis, magis fere quam pectem ipsam reformidari, plurimi testes oeulares mihi asseuerarunt. Consimiles omnino sebres, in copiis nostris, post pestem pacatam , multum inualuerunt, ct cladem insignem intulerunt. In comitatu Principis orlom, dum haud procul ab oppido Foeksehiany castris immoramur, quamplurimi iisdem assiciebantur. Plerumque tanquam febres acutae, horripilationibus leuioribus: aestu & doloribus capitis intensissilius, io itium sumebant, quibus delirium vel prima jam die, vel in aliis serius superuenit, ct nunc typum conriuuae seruabant, saepissimo vero, die morbi tertia vel quarta remittentes, ct interdum manifeste intermittentet, paroxysmis valde irregulariter recuris rentibus, fiebatat. Saepe quoque exanthemata purpuraeea vel uri caria erumpebant. Reliqua symptomata uti in acutis grauioribus. Sudoriseiaris, statim in principio exhibitis sacile superabantur; qui vero tardius opem medicam implorarunt, salibus mediis, acidis mineralibus, ct cor tice peruuiano usurpatis, quamuis longius processerit morbus, sat feli citer tamen conualuerunt. Etiam febres illas intermittentes S remittentes atrocissimas, quae aestatibus annorum MDCCLXXIV. & MDCCLXXV. Moscuae tantopere grassabantur, per peregrinatores ab exercitibus inuectas fuisse, uti communis, ita sumine verosimilis opinio fuit. Eadem quoque suit epidemia, quae autumno anni MDCCLXXI in urbe Nisani Nomogorod vocata, in perniciem multorUna saeuiit, quata etsi

78쪽

EM PERIENTIAE.

sgna characst risi a pΡstis defuerint; uti ex relatione Chirurgi Pell, incuriam medicam Moscuensem transmissia, abunde patet. XI.

In surore pestis, epidemiae aliae silent; imo pestis aliis mombis acutis, quasi improuiso sese adiungere solet.

Qui Jassiae ct Moscuae, immediate ante pessi, inuasionem, sat populariter grassabantur morbi epidemici, breui ita di sparuerunt, ut de iis nihil jam audiretur. Si vero contingeret, quemquam febre alia opprimi, vix tamen a pectis criteriis, nunc citius nunc serius prorumpentibus, tutus suit. In No comiis tam Jassensi quam Molcuensi militaribus, vix non quotidie aegrotantium nonnulli peste corripiebantur, de quibus hucusque nulla omnino suspicio infectionis erat, nec unde provenerat contagium, diuinari poterat; reliquis tamen, inter quos subinde per plurimos dies decumberent, immunibus restitantibus. XII.

As his morbosi leuiores sequentes, tempore pestis valde communes erant: furunculi; grauedines faucium ; dolores rheumatici in variis corporis regionibus; sensus grauatuvus in iis locis, ubi dudum apostemata, vulnera vel bubonos sedes suas habuerunt; stranguriae ; pollutiones nocturnae insolitae; exanthemata urticaria; pustulae lympha acri scatentes; siudores & excoriationes digitorum pedis; urinae profunde coloratae, & in nonnullis cumsedimento multo lateritio. IndiΩ

79쪽

EXPERIENTIAE,

In dispositiones hasee, tam Jassae, quam Moscuae, in vigore pestis frequentissimas obseruaui; quamuis nec constitutio anni, viUendi ratio, vel aliae caussae euidentes, eas tam copiose producere poterant, ct cessante imo jam deuigcscente lue prorsus exulabant. Patientes, quoad reliqua fere sani, vel ad minimum ha Nd periculose aegrotantes, nullis omnino criteriis pestis ipsissimae notabantur, etsi nonnulli pos inodum, in eam implicarentur. Furunculi inprimis in junioribus ct robustis, caeterum integra fruentibus valetudine, praeter morem copiosi, & diuersae magnitudinis, varias corporis partes obsidebant. Di se illime in suppurationem perfectam abibant, sed pleriamque tanquam anthraces, nucleis duriusculis albis praediti, non rusi post eorum extraditonem, consolidationem admittebant. Coryzae, iuste S, grauedines saucium, & rheumatismi varii, permultos infestabant, quamuis nulli adhuc frigores adessoni. Dolores grauati uos, Ualendaria vulgo nuncupata Omnes nunc pati ba latur, qui cicatricibus amplioribus, ex praegressa antehac suppuratione largiori, insigniti erant. Vidi Jamae, memcatorem graecum, qui de hoe sensu, sibi valde molesto, sub axilla dex. tra, ubi ante plures annos Constantinopoli degens, bubonem pestilentem habuerit, multum conquerebatur. Ardores urinae in multis nuno excitabantur, & saepe aggrestionem pestis propinquam annunciarunt. De pollutionibus nocturnis insolitis, quid nempe portenderent δ non solum a junioribus, sed etiam aetate prouectioribus, quaestiones frequentes mouebantur. EXanthemata miliaria I urticaria, in congressis pacis Fockschianensi, sat vulgaria erant, peste non procul a nobis in duobus pagis vagante. Ρustulae prurientes, & excoriationes inter digitos pedis, in plcbeiis occurrebant. Sudores pedum largi & viscosi, quam plurimos nunc infestabant, quamuis alias iis vix obnoxii fuissent. De haemorrhoidibus hoc certum erat, omnes iis obnoxios, etiam qui jam cludum ab iis liberati fuerint, nunc grauiores di summe dolorificas ca-

80쪽

EYPERIENTIArum intum e centias pati. Multi utut cui videbantur, urinas crassas hypostaticas excernebant, nulla praeterea sentientes incommoda.

Xm. Exstinctionem vel saltem remissionem pestis praesagiebant: variolae; febres intermittentes, prae primis quartanae, &leucophlegmatiae.

Incolae Moldauiae longam praetexentes experientiam, in Turcia quoque, ut aiunt, constantissimam, pestilentiae tempore, variolas sui de praestolantur, certamque spem fovent, luem post earum appar, tionem statim finiri. Opportune aceidit, ut inter captiuos Tartaros, ex quibus nonnulli peste decumbebant, etiam puellam VIII. circiter annorum, variolis discretis, haud periculose aegrotantem, animaduerterem. Diebus quoque insequentibus, furor pestis notabiliter remisit, ita Vb sub finem niensis Junii sporadica facti, non nisi rarius pro pullularet. Cet- te, toto grassationis tempore Jassiae, in totum defuerunt variolae, SMos ruae, ubi en demicae quasi, nullo non anni tempore, saltem hine iude exstare solent, ex relationibus Medicorum & Chirurgorum. quas Collegio Sanitatis quavis hebdomade, tradiderunt, obserbatio haec ite rum confirmata fuit. Nam in fine demum Decembris MDCCLXXI dum pestis jam deuigesceret, variolarum hucusque absentium, tandem mentio facta fuit. Tertianae, magis vero quartanae, ambobus in locis, in declinatione pestis copiose prouenerunt. Leucophlegmatia quoque assectus, permultos tunc cernere licuit, praesertim conualescentes, vel

qui plus simplici vice pestem perpessi erant. XIV.

SEARCH

MENU NAVIGATION