Descriptio pestis quae anno MDCCLXX in Jassia, et MDCCLXXI in Mosca grassata est

발행: 1784년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

EYPERIENTIAE

orexia. Quamprimum gustus oris vitiatur, etiam ciborum fastidium, quamuis adhuc vix totale, incipit. Nausea haud leuis, in-' sectos saepe molestat; nunquam vero in hac periodo infecitionis, vomitum insecutuin fuisse, vidi. Sunt quoque, non uno infectionis criterio notati, qui cibos sat bene appetunt, dum alii non nisi eo acte alimenta sumunt.

Albedo γ spureities linguae. Alteratio linguae, in nullo mo ho tam subitanea α notabilis existit, ac in peste. Non semel in me ipso,

subsidio speculi, mutationes sequentes, distincte obseruaui. Extremitates papillarum, quae in flatu sano rubentes, humidae & tenues sunt, infectione jam in febrem properante, gradatim intumescere, de in molem insignem excrescere incipiunt. Capita earum, pedunculis elongatis inscientia, fungos sat bene reserunt. Pituita tenax, ct saepe lutescens, linguam tunc obsidet. Mox capita haec, in villos vel fila innumera rein soluuntur' , quae praesertim in dorso linguae valde elongata, long tudinem lineae saepe superant, dc tunc omni sensu carent, adeo ut so cipe vel unguibus comprehensa S pressa, nullam plane sensationem dolorificam excitent. Fila haec in initio alba, sensim vero brunneo dcfuseo colore induuntur; hinc lingua praeprimis versus radicem eius, quasi nigra apparet. Quamprimum febris, vel ex sudoribus in principio, vel per insecutam suppurationem bubonum carbunculorum in morbo adulto, exstinguitur, commutatio linguae, eadem ratione, & quidem sateito retro procedit. Villi namque elongati, ex nigrescentibus albi sunt, celerrimeque decrescentes, in capitula jam laete rubescentia dc humidius. ebla subsident, quae tandem sensim minora facta, in statum naturalem rediguntur. Initium purificationis, in marginibus & apice fit, reliquae

i Vero

) Similem rosolutionem papi Ilarum, tam Iinguae, quam apicum digit rum, in filamenta tenuia jonga, per diuturnam macerationem, Anat mici sagaciores produKerunt,

92쪽

EXPERIENTIAE. xero partes adiacentes, succesiue munditiem pristinam, una cum colo-

Te, madore & gustu naturali, acquirunt. In corpore ct sulcis, ultimum semper lustramen peragitur. In hac specie contaminationis linguae, moles eius sensibiliter augetur & intumescit. Alia quoque albedo, telae instar aranearum tenuis, sine notabili protuberantia, vel villositate papillarum, & sensu quodam constrictorio, obuenit. Illa, in periodo insectionis & pecte acuta familiaris, non tam mali Ominis, ae haec, pe- sis lentae, & subinde acutissmae comes, este solet. Cephalalia. Dolores capitis, haud acuti adhuc, sed aggravam ies solum, & per interualla in totum desinentes, spe perquam fallaci, quasi nullius momenti essent, vel ex aliis caussis, animo facile fingem dis proueniant, infectis imponere solent. Omnia haec syraptomata ') in aliis plura, in aliis pauciora occurrunt. Nec Omnes ex leuiori infectione, in pestem ipsain incidunt, sed vel naturae robustioris beneficio, vel exercitio corporis & cautelis debitis in usum vocatis, sine omni medicatione perfecte restituuntur. Si vero, medicina apta cum regimine administratur, tutius sane & celerius

negotium succedit. Aliter vero se res habet, si lain signa infectionis grauioris, intumescentia puta glandularum & maculae adsunt ; tales enim indubie in pestem lentam, & subinde acutissimam delabuntur, nisi tempestiua medela, periculum praepediuerit. Periodus haec insectionis, variae omnino durationis est. Ante pestis acutae insultum, interdum vix per paucas horas sentitur, ct saepissime plane exulat; e contra, si per plures dies vel septimanas perduret, pellem lentam vel acutissimam

prae sagit.

Aecidentia illa, quae in to eis peste vexatis, multos quoad caetera sanos assiciunt, de quibus in experientia XII. egi, cum hisce minime confundenda sunt.

XVII.

93쪽

EXPERIENTIAE. 8f

Miasma pestilens, utut sorte & crebro susceptum, non raro per perspirationem insensibilem, sine omni medicatione ultro eae cernitur. Si vero sedem in corpore jam figerit, per signa sua exper. praec.) se prodens: tunc non nisissedoribus, per exercitium corporis, vel media diapho retica, mature & sufficienter elicitis, perseele eliminari

potest. Contra symptomata maxime Vrgentia, reme

dia cuique conuenientia cum fruetu adhibita fuerunt.

Admirationem certe mouet, qui fiat' quod naiasina hoc, alias plus quam communicativum & efiicax, multos, vi quamuis ejus fori stimae continuo expositos, non nisi per longiora interualla, quosdam vero vix ac ne vix quidem, assiciat. Quisnam credati Medicos, Chirumgos, Sacerdotes, barbitonsores, aegrorum administros & vespillones, quibus in Nos comita pestilentialibus, haud interruptum cum pestiferistain vivis quam mortuis negotium fuit, vel unicam diem, a pericis o tanto incolumes restitasse. Et nihilominus palam erat, hos ipsos, ct rarius quam exspectari poterat infici, de si inficerentur, sat facile e vadis emergere. Accidit, ut quodam mane Nossecomium intrans, admini. strum in eo ipso lecto dormientem offenderim, ex quo de nocte mortuum remouerat, ct hoc quidem sine ulla noxa saltem mox insequente. Audacia impunis vespillonum, praesertim Moldauiensium, in Ost satationem temerariam degenerauit. Chirurgi ct barbitonsores , per maximam diei partem, incisiones, scarificatio 1 aes & deligationes perficientes, impedire nequaquam potuerunt, quin manus eorum, pure, sanie & sanguine ex contactu instrumentorum & fasciarum inquinarentur; ut de applicatione emplastrorum, cataplasmatum, pulsus exploratione &cta nudis

digitis peragendis, nihil dicam. Necesse itaque est, ut, contagio huic

94쪽

corpora in dubie intranti, sed haud irretito, exitus continuus liberrImus patuerit; quem , n n nisi per perspirationem insensibilem naturam robustiorem molitam fuisse, ecquis non videt δQuantum motiones corporis, ad mi asina e corpore eliminandum valeant, ex sequentibus Obseruationibus elucescet. Circa finem mensis Maii MDCCLXX. dum pestis adhuc summo cum vigore fureret, reliquiae quinque legionum, quae hucusque Iassiae in praesidio locatae fuerant, ex mandato illustrissimi Polem archi, versus exercitum magnum ducebantur. Narrarunt mihi postea Praesecli militum di Chirurgi, tanquam rem valde memorabilem. milites, prima itineris die, ob ia- suetam ct extraordinariam plane lassitudinem sese mani L sautem, castra stativa pro nocturna quiete designata, non nisi aegre attingere potuisse, sed sudoribus dissiuentes. post breuiores progressus, respiramenta intermedia effagitasse. Lassitudo haec altero jam die minor, tertio vix obseruabilis fuit. Ex cohorte hac, primo itineris die, duo, ct altero unicus tantum in no comium pestilentiale retro mittebatur; postea nullum amplius vestigium insectionis apparuit, quamuis haud ita pridem ex eorum medio, usque ad viginti quotidie introducti fuerint, & plus qu uri verosimile erat, eos, permultas res infectas, ex civitate summe pestiferadi confusionis plena secum asportasse. Simillima omnino ratione, pectis, in cohortibus ex Wallachia tendentibus, nullis cautelis, quamdiu in loco restabant, exstinguenda, sed e contra quotidie latius serpens, castris motis, miraculi instar disparuit. Ipse , indicia infectionis saepissimo persentiens, summum in eo praesidium locaui, ut omnes horas subsecivas in excursiones impenderem, herbasque ct insecta per hortos, campos S montes vicinos colligens, oborto leui sudore, semper animo Scorpore recreatus reuertebar. Dum versus finem mensis Noueinbris, eius dein anni victrices copiae, hybernandi caussa, Moldauiam repeterent, ct illustris inius Polemarchus Jassiam, quamuis pestis in eadem adhuc sporadice liinc inde prosiliret, pro byhernaculo proprio elegerit, .l euenit,

95쪽

euenit, ut breui post aduentum nostru tra, contagium, in manipulo praesertim uno: legiois pedestris Κorinshy, celerrimos progressus faceret. Suasi, ut manipulus hic confesti in educeretur, ct per duas septimanas, stadia militibus consueta, in regione circumjacente quotidie emetiretur; hocque tanto cum successit essectum fuit, ut milites omnes, nec unico desiderato, peste inter eos mox euanescente, post praescriptuin temporis interuallum, sanissimi in hybernacula sua redirent. Quametsi Moscuae, in Palatio Imperiali, in perplurimis ex comitatu amplo, signa haud aequivoca infectionis saepissime sese mani festarent; vis tamen contagi semper exercitio frequenti omnibus demandato ita frangebatur, ut raro ad remedia confugere opus esset. Naim quotidie, tam extra urbem, quam in vastissimo horto Imperiali, deambulationes frequentes instituimus, vel si hoc per tempestatem non lice ret, ludis variis, e. g. billand , volant &c. corpora exercuimus, di nee perspiratio lassiciens S lassitudo incipiens, de fine mutionibus iridi

ponenda, moneret.

Quod denique exercitium corporis, una cum regimine ad sudores disponente, in periodo infectionis utramque absoluat paginam, e empla sequentia apprime memorabilia, ct testimoniis omni fide dignis confirmata, extra omnem dubii aleam posuerunt. Administratores oeconomiae, unus Comitis Alexit Orlom, alter vero Cubicularii Imp rialis Balch, uterque , pagis magnis S populosis, a Molcua haud procul dissitis, praefectus, de utilitate sudorum in periodo infectionis, ex sche da impressa S diuulgata, edocti, quam primum signa infectionis in ritiasticis animaduerterent, e Xercitia corporis varia illico imperarunt, ct si aegri morosiores nollent, vel jam do biliores vix possent, tunc a sanis

L a per

Apud Rhasen legitur, contigisse in quadam peste, ut dum omnes fere

perirent, soli venatores ob summam valetudinem, assi litis exercitationi

bus partam, incolumes euaserint. Mercurialis de arte gymnastica, lib. IV. cap. X v.

96쪽

8; EXPERIENTIAE. per sumetens temporis spatium circumduci, & mox ad sudandum componi curarunt; regimine & mediis ibidem indicatis simplieissimis dome

sicis invium vocatis, eo certe cum successu fere insperato, ut omnes facile insecti, pristinam sanitatem breui recuperarent, ct eo ipso propagationi tuis obices sussicientes ponerentur. Fuerunt tamen pauciores, in quibus sudores, etiam post motiones validas instituta' siue ex idiosynerasia peculiari, vel ex aliis caussis, vix ac ne vix quidem protrudebantur '). Hisce, remediis mox indigitandis consulebatur. Quia exercitia corporis, non a cuiuscunque conditionis, sexus

ct aetatis, insecto, vel ob alias circumstantias, in ipso primordio mali, sufficienter institui poterant: imo plerumque ex inscitia, incuria vel ino. rositate quasi de industria negligebantur; malum quoque antequam de medela cogitaretur, jam altiores sigerit radices, quam quod per motiones solus profligatum iri, exspectari posset: varia ad diaphoresin obtunendam, in usum trahebantur, media tam domestica, quam pharma. ceutica, ex quibus omnibus potiora solum, & quae constanti fere sue-

cessu sese commendarunt, nunc recensenda erUnt.

In s heda, a Collegio sint talis, in ipsa eius institutione, undi que dispoisa, tuter reliqua praescriptum erat, ut plebeii inpriinis, quamprimum signa 4n sellionis animaduerterent, post exercitium corporis in si tutum, sine mora quieti se traderent, de sufficienter contecti, aquam, aceto, vel succo baccarum Oxycoccos, ad gratum Vsque ac orem ei a d. mixtis, aut pro re nata, insusum forum chamum illae vel herbae abro tant, repetitis haustibus, calide eousque, potarent, donec sudor sum citias erumperet, ' cum euphoria sat continuaret. Summa cum laeti ita quotidie comperiebamur, media haec, uti palato plebis accommo

data, dc ubique vilissimo pretio comparabilia simplicissima, successii spe

rato

In omnibus qui a tonia ventriculi laborant, sudores dissicillime moventur.

97쪽

rato haud frustrata fui Te, adeo ut innumeri e periculo mortis liberarentur, di diminutio luis immediate insequens, hisce quoque mediis do. mesicis, magnam quoad partem tribui potuerit. Principi Ortori , dc multis tunc cohabitantibus familiare fuit, quando alterationem quandam sanitatis suspectam sentirent, cubitum ituri, vascula theana aliquot, notissimi potulenti, Puniali dicti, in lecto haurire, dc sic lodicibus se te operientes, sudores propulsare; eo ianes elici cum euentu, ut altero mane cum sanitate in gratiam redeuntes, de remedio hoc, pharmaceuticis omnino gratiore, gloriarentur. Aliis arrilit vinum meracum aqua dilutum, sacharo oc aromatibus parca manu admixtis, eadem ratione, dc eodem cum successu usu

pare . Etiam tunc mos obtinuit, juscula vel carnes, allio leuiter comdire , quod virtute stomachica de diaphoretica sese quoque commendauit. Ad sudores vero tutius Ec essicacius mouendos, praesertim quan do ab hucusque descriptis mediis, effectus optatus vix sperandiis esset: mihi semper instar omnium fuit, Spiritus Dia trion, communiter Mim

Pro certo in hisee pestibus constitit, quod liquores spirituos, proportio,

ne inodica ct Iaepiuscule funali minime vero ad ebrietatem usque ingurgitati) tantum abest, ut in insectione leuiore nocuissetu, quin tonum ventriculi di totius eorporis labefactatum restituendo, & perspirationem promouendo , emolumenta euidentissima produxerint. In noso comio pestilentiali Jassensi, administris, barbitonsoribus & reliquis, simulac ex symptomatibus primordialibus male habere coeperunt, portiones cremati frumenti ordinarias, re iterato porrigere jussi, o plerumque sine ulteriore medicatione, ad ecnssueta opera, extemplo alacriores fael ος, vidi. Quam primum vero malum jam inualuerit, cane ct augue pejus fugiendi simi; nam omnes fere potatores strenui, pestis demum victimae certissimae fiebant. Ea propter usus eorum caute admodum concedendus est; insuetis vero, vel calidioris coadstitutionis insectis, melius omnino interdiccndus erit; praesertim dum totalia stomachica & diaphoretica innocentiora, suppetunt.

98쪽

Expr IENTI Λ E. iura sit lex dictus; ita ut nunquam necesse habuerim, alia medicamenisi a siue simplicia siue composita, quorum in materia medica tam ingens. farrago exstat, in usum vocare; & ex quorum censu alia tanquam calidiora & valde stimulantia reformidavi, multa vero tanquam incerta imo suspecta spreui. Saucte asseuerare possum, medicamentum hoc jam sera exoletum, ct in plurimis Pharmacopoeis nouissimis vix inueniendum, quo a multis retro annis usus sum, constantistimo suo & innoxio operandi modo, exspectationi meae semper optime satisfecisse. Huic prae primis fretus pharmaco, inter pestiferos sine formidine versatus sum, re insultus luis teterrimae, in primis eius incunabulis, Summo adiuuante Numine, toties felicissime elusi. In excitandis sudoribus hac ratione procedere solebain. Infecto venibus exuto, ct ad quietem in lecto. si ius copia erat, composito, LXXX. usque ad CXX. pro varia conssis tuti 'n Aegroti, dc vehementia insultus) guttae, mixturae simplicis rectificatae, in vasculum infuso theae dilutiore, vel alio ex vegetabilibus vi diaphoretica praeditis parato, quin etiam saepissime aqua simplici calida vel acidulata, ad quantitatem circiter unciae impletum, instillabantur, de portione exhausta, potus talis tepidus, successive superbibenodus, exhibebatur, aegrotusque stragulis vel vestimentis sussicientibus probe contegebatur. Si post unam vel alteram horam, nulla vel exigua tantum diapnoe insequeretur , tunc citior eius eruptio, haud parum juvabatur, si caput, quamdiu ferre potuerunt aegroti, sub velamentis, respiratione tamen libera seruata, resonderent, dc potum praedictum acidulatum, saepiuscule tepide biberent, usiue quo sudores prorumperent, ct ad plenariam usque mitigationem symptomatum profluerent ' . Tunc,

integum in Sudores, eum euphoria prorupturos, Praenunciabant: ructus frequentiores; calor per totam superficiem corporis aequalis; pulsus mollis &plenus; humores oris limpidiores facti, & si e porso; uti e contra, anxietates ; si editas vel viscositas oris; frigoris externa sensatio ; pulsus debilis, exilis, Lepe intermittens, d. demum mador aquosus, in superioribus tantum regionibus, utpote capite, collo S pectore, irrituui imo

99쪽

antegumenta sensim remouendo, sudationi, ex conditione pulsus S reliquorum signorum, jam moderandae, finis imponobatur. Permutatio vero linteorum, ante plenariam exsiccationem, & per mappas tepidiusculas, si praesto erant, abstersionem sordium, vix concedebatur; solliciteque, ab aere frigidiusculo, nunc valde nocituro cauebatur. Pleis rumque somnus sat tranquillus, Operationem hanc sudativam concomitabatur, re insecti post requiem debitam, alacres & ut sibi videbantur, si unquam sanissimi, e lecto surgere solebant. Quando vero euenit, ut

sudor aut nullus, aut saltem insumetens, prouocari potuerit, vel assectiones in subleuatis recrudescerent, tunc post paucarum horarum intervallum, eadem dosis, iisdemque cum cautelis re iterabatur, donec integra ivsequens valetudo, omnem reliquam curationem superfluam redderet. Sudores hi, ut plurimum copiosissimi, odorem singularem, quena vulgo acidum vocare solent, spirant, ct tanta vi lcositate praediti sunt, ut se des crassas, furfuribus vel floccis, ex atro albes entibus comparandas, ct a corpore sub exsiccatione facile abstergendas, post se relinquerent. Post sudores largiores, superficies corporis, quae hucusque ex unguine cutis superabundante, glutinosa tangebatur, glaberi ima fit, apicesque digitorum, quasi ex spiritu vini tractato, rugosi di valde sensi. hiles evadunt. Ulut vero profusi interdum suerint, nunquam tamen colli quatiui sue debilitantes, in hoc statu obseruabantur. Nulla ab haemethodo, quamuis quodammodo coacta & violenta quasi videatur, incommoda vidi; e contra, pulsus eleuatior, mollior, vix tamen semper concitatior factus ' ; respiratio libera; calor cutis naturalis rediens,

noxium euentum indigitabant; quo in casu, ab ulteriore prouocatione sudormn illico abstinebatur.' In nonnullis, quibus in periodo insectionis prouectiore, 'sudorifera propitiam , sub i p sis sudori biis febris modica, cultis indicium praecipiatim, pulsus ecterior fuit, ea citabatur, di per aliquot horas, usque ad exsc- caii0ncia, Pesilabat.

100쪽

EXPERIENTIAE. ct quouis sere momento ex cessatione symptomatum allevamentum in. crescens, innocentiam sudorum, hac ratione prolicitorum, euidentissime comprobarunt. Praeterea grauitas mali, media ossicacis lima exi. gentis; periculum in mora; constitutio alias sana ct robusta inscctorum, ct successus fere perpetuus, eam ab ulteriore taxatione, ni fallor, vindicabunt.

Quametsi diaphoresis sufficiens, in periodo insectionis auxilium

certissimum praebeat, & omnes in ea occurrentes affectiones perfecte tollat: non tamen semper vacat, nec tam necesse est, ad eam illico recurrere, quia symptomata leuiora etiam sine sudoribus corrigi, vel saltem nimis rei teratae eorum prouocationes, sine periculo differri possunt. Sic , ardoribus urinae, tunc frequentibus, regimine an tacido ct absorbentibus medebar. Obsrriniones alui pertinaces & quas habituales, e coproticis, sed lenissimis, cum euphoria soluebantur. Habui in noso contio pestilentiali Subchirurgum nomine Bauer, qui hanc ob caussam Vix non quotidie portiunculam pulueris radicis Rhei sumere solebat, &diu a pestis ipsus in si tu incolumis mansit; quamuis ex multiplici experientia in conuicto esset, laxantia tunc propinata fortiora, noxas irreparabiles nocuisse. Amarities oris & Discortas saliuae, saepe improuiso, praesertim inter prandendum, vel post potum quemcunque calidiuscule haustum, me prehendere solebat. Fortuito incidi in salem clystallinu in qui in Moldauiae montosis effoditur, cuius frustulum, instinctu quodam peculiari, in ore diutius volutans, saliuamque copiosiorein deglutiens es gustum & saliuae lentorem, mox emendatum animaduerti; hinc euporistum huc, postea semper mecuin portaui, mihi ipsi ct aliis medio hoc simplicissimo ex optato succurrens. Quando ob subitaneas virium prostrationes, dolores capitis vertigino Os ct defecti0nes animi, prompta

requirebatur medela , tunc nullum certe cordiacum, esticaciorem opem

tulit, ac spiritus nitri dulcis. Animam quasi linquentem res cipauit, vires vitae labentes erigebat, dolores capitis vertiginosos egregie sustulit,

SEARCH

MENU NAVIGATION