Opera omnia. Accurantibus A.B. Caillau [et] M.N.S. Guillon

발행: 1835년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

por talo senesidium liberando de profundo hujus mundi elegit, et praedestinavit ante constitutionem mundi XXXIV. Sed aiunt ii praedestinationis definitionem utilitati praedicationis adversam. Quasi vero adversata sit Λpostolo praedicanti. Nonne ille doctor gentium in fidue veritate et praedestinationem toties commendavit, et

verbum Dei praedicare non destitit Numquid quia dixit

u Deus est qui operatur in vobis et velle et operari pro, bona voluntate ideo non ipse, et ut velimus quae Deo placeant, et ut peremur, hortatus est aut quia

dixit. st Qui in vobis honum opus coepit, perficiet u Sque, in diem Christi Iesu - , ideo ut inciperent homines et

perseVerarent usque in sinem, ipse non suasit Nempe ipse Dominus hominibus praecepit ut crederent, atque ait, u Credit in Deum, et in me credi te nec tamen ideo ejus falsa sententia est, nec vana desinitio ubi ait, memo, venit ad me, id est, nemo credit in me, nisi fueritu ei datum a Patre meo M. u e rursus, quia Vera est haeC desinitio, ideo vana est illa praeceptio. Cur ergo praedicationi, praeceptioni, exhortationi, Correptioni, quae Omnia frequentat Scriptura divina, existimamus inutilem desinitionem praedestinationis, quam commendat eadem Scriptura divina. XXXV. An quisquam dicere audebit, Deum non praeScisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo , ut ex eis non perderet quemquam ' Quae utique si praescivit, prosecto beneficia sua quihus nos dignatur liberare, praescivit. Haec est Praedestinatio saneto irum, nihi aliud : praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. Caeteri autem ubi, nisi in massa perditionis

202쪽

justo divino judicio relinquuntur pthi Τyrii relicti suntot

Sidonii, qui etiam credere potuerunt, si mira illa Christi

signa vidissent. Sed quoniam ut crederent, non erat eis datum, etiam unde crederentes negatum. X quo apparet habere quosdam in ipso ingenio divinum naturaliter munus intelligentiae, quo moveantur ad sidem, si congrua suis mentibus, vel audiant verba, vel signa conspiciant et tamen si Dei altior judicio, a perditionis massa non sunt grati ae praedestination discreti nec ipsa eis adhibentur vel dicta divina vel facta, per quae posSen credere, Si audirent utiquo talia vel viderent. In eadem perditionis, massa relicti sunt etiam Judaei, qui non potuerunt credere factis in conspectu suo tam magnis clarisque Virtutibus. Cur enim non poterant Credere, non tacuit ΕVangelium, dicens, ii Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non, crediderunt in eum ' ut sermo Isaiae prophetae imple- η retur, quem dixit Domine, quis credidit auditui nostro,s et brachium Domini cui revelatum es φ Et ideo non

D poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavitis culos eorum, et induravit cor illorum, ut non videant, oculis, noc intelligant Corde, o Convertantur, et Sanem, illos'. v Non erant ergo sic sexcaecati oculi, nec sic induratum cor yriorum et Sidoniorum quoniam credidissent, si qualia viderunt isti signa vidissoni Sod nec illis profuit quod poterant credere quia praedestinati non erant ab eo cujus inscrutabilia sunt judicia, et investiga biles vise ε; nec istis obfuisset quod non poterant credere, si ita prostdestinati essent, ut eos caecos Deus illuminaret, et induratis cor lapideum vellet auferre. Verum quod dixit Dominus duayriis et Sidoniis, aliquo alio modo potest fortassis intelligi neminem tamen venire ad Chris-

203쪽

tum, nisi cui fuerit datum , et eis dari qui in illo lecti

sunt ante constitutionem mundi, proculdubio confitetur, quo non Surdis auribus cordis eloquium divinum auribus carnis auditur. Et tamen haec praedestinatio, quae satis aperte etiam verbis vangelicis explicatur, non prohibuit Dominum et propter incipiendum dicere, quod paulo ante Commemoravi, si Credite in Deum, otin me credite :η et propter perseVerandum, si Oportet Semper orare, et non deficere'. raudiunt enim haec et faciunt, quibus datum est non autem faciunt, Sive audiant , iVe non audiant, quibus non datum est si uia vobis, inquit, datum , est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum' u Quorum alterum ad misericordiam, alterum

ad judicium pertino illius, cui dicit anima nostra, si Mises ricordiam et judicium cantata tibi, Domitis 3. XXXVI. Nec praedestinationis igitur praedicatione impedienda est praedicatio side perseverantis et prosicientis, ut quod oportet audiant, quibus datum est ut obediant. ii Quomodo enim audient sine praedicante kpis ne rursus praedicatione id ei proficientis, et usque ad ultimum permanentis, impedienda est praedicatio praedestinationis, ut qui fideliter et o hodiento vivit, non de ipsa obedientia tanquam de suo non accepto hono extollatur Sed quis gloriatur, in Domino gloriptur. In nullo enim gloriandum, quando nostrum nihil sit. Quod vidit sidetissimo Cyprianus, et sidentissime definivit, per quod utique

praedestinationem certissimam pronuntiavit'. si am si in v nullo gloriandum est, quando nostrum nihil sit prO- secto nec de obedientia perseverantissima gloriandum est: ne ita noStra, tanquam non sit nobis desuper donata,

Oan. iv I. - Luc. xviii I. - . Matth. xvi I. - Sal. I. - Rom. x, Cor. , i. - Cyprian. ad ueriti lib. iii, cap. 2.

204쪽

dicenda ost. Et ipsa igitur Dei donum est, quod se alia rum Deus vocatis suis illa Vocation o de qua dictum est, si Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei omni Christiano confitente praescivit. Haec est igitur praedestinatio, quam fideliter atque humiliter praedicamus. Ne tamen

idem doctor et factor, qui se in Christum credidit, et in

sancta Olbedientia usque ad passionem pro Christo perseverantissime vixit, ideo cessavit praedicare ΕVangelium, exhortari ad idem piosque mores, atque ad ipsam usque in finem perseverantiam, luoniam dixit, si in nullo glon riandum, quando nostrum nihil sit ubi veram Dei gratiam, id est, quae non secundum merita nostra datur, sine ulla ambiguitate declaravit: quam se daturum quoniam praescivit Deus, his Cypriani verbis procul dubio

praedestinatio praedicata est quae si Cyprianum a praedicatione obedientiae non prohibuit, nec nos utique debet prolithere. XXXVII. Quamvis ergo dicamus Dei donum esse bedientiam 'amen homines exhortamur ad eam. Sed illis qui veritatis exhortationem obsedienter audiunt, ipsum donum Dei datum est, hoc est, hodienter audire cillis at

tem qui non si audiunt, non est datum. Non enim quicumque, sed Christus u Nemo, inquit, venit ad me, nisis fuerit ei datum a Patre meo ' et, o his datum est nosses mysterium regni coelorum, illis autem non est datum .s Et se continenti Non omnes, inquit, Capiunt Vers iam hoc, sed quibus datum est A sit cum Apostolns ad pudicitiam conjugalem conjuges hortaretur Vellem, i, inquit, Omnes homines esse sicut me ipsum Sed unusu quisque proprium donum habet a Deo, alius sic altu au - , tem sic k. ibi satis ostendit, non tantum continentiam

205쪽

donum Dei esse, sed conjugatorum etiam castitatem. Quae cum vera sint, hortamur tamen ad haec, quantum cuique nostrum datum est ut possit hortari quia et hoc ejus donum est, in cujus manu sunt et no et Sermone nostri.

Unde et Apostolus u Secundum gratiam, inquit, quae data os mihi, ut sapiens architectus fundamentum, posui J. , Et alio loco, uini uique, inquit, sicut Domi- η nus dedit: ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incre- η mentum dedit. Itaque neque qui plantat, aliquid est, ' neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus φ. nocper hoc sicut exhortatur et praedicat recte, sed ille qui accepit hoc donum cita exhortantem recte atque praedicantem profecto illo obedientor audit, qui accepit hoc donum. Hinc est quod Dominus, cum eis loqueretur, qui carni aures apertas haberent, dicebat tamen i Qui habet, aures audiendi audiat' n qua non omnes haberet Procul dubio noverat. A quo autem habeant, quicumque habent, ipse Dominus Ostendit, ubi ait u Dabo ei Cor Og- η noscendi me et aures audientes'. aure ergo audiendi, ipsum est donum obediendi, ut qui id haberent, venirent ad eum, ad quem nemo venit, nisi fuerit ei datum a Patre ipsius ' Exhortamur ergo atque praedicamus : Sed qui habent aures audiendi obedienter nos audiunt olui vero eas non habent, sit in eis quod Scriptum est, uit audien tes non audiant audientes videlicet Corpori sensu non audiant cordis assensi. Cur autem illi habeant aures audiendi, illi non habeant, hoc est, cur illis datum sit a Patre ut veniant ad Filium, illis autem non sit datuni, si uis cognovit sensum Domini, aut quis ejus consiliarius fuit 7 Aut tu quis es, O homo, qui respondeas Deo 'pis Numquid ideo negandum est quod apertum St, quia

206쪽

comprehendi non potest quod occultum est Numquid, inquam, propterea dicturi sumus quod ita esse perspicimus, non ita esse, quoniam cur ita Sit non possumus invenire ΘXXXVIII. Sed aiunt, ut scribitis Neminem posse correptionis stimulis excitari, si dicatur in Conventu Ecclesiae audientibus mitis rata se habet de praedestinatione desinita sententia voluntatis Dei, ut alii ex vobis de insidelitate accepta obediendi voluntate veneritis ad fidem, Vel accepta perseverantia maneatis in fide caeteri Vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo

nondum surrexistis, quia necdum os adjutorium gratiae miserantis erexit. Verumtamen Si qui Sti necdum vocati, quos gratia Sua praedestinaverit eligendos , accipieti eamdem gratiam, qua velitis et sitis electi et si qui obeditis , si praedestinati estis rejiciendi, subtrahentur

obediendi vires, ut obedire cessetis. QSta cum di Cuntur, ita nos a confitenda era Dei gratia, id est, quae non Secundum merita nostra datur, et a Confitenda secundum eam praedestinatione sanctorum deterrere non debent; Sicut non deterremur a confitenda praescientia Dei, Si quis de illa populo sic loquatur, ut dicat Sive nunc recte VivatiS, SiVe non recte, tale eritis postea, quales VOS

Deu futuros esse praescivit, vel bona si bonos, vel malis malos , Numquid enim, Si lio audito nonnulli in torporem Segnitiemque Vertantur, et a labore proclives ad libidinem post concupiscentias Suas eant , propterea depraescientia Dei salsum putandum est esse, quod dictum est Nonne si Deus illos bonos si nuros esse praescivit, boni erunt, in quantalibet nunc malignitate Versentur; si autem malos, mali erunt, in quantalibet nunc honitate Cernantur Fuit quidam in nostro monasterio, qui Corripientibus fratribus cur quaedam non facienda saceret, et

207쪽

facienda non faceret, respondebat Oualiscumque nunc sim talis ero qualem me Deus futurum esse praesciVit. Qui profecto et verum dicebat, et hoc vero non prosit ciebat in bonum sed usque adeo profecit in malum, ut deserta monasterii Societate fieret canis reversus ad suum Vomitum C tamen adhuc qualis sit futurus, incertum

est. Numquid ergo propter hujusmodi animas ea quae depraescientia Dei vera dicuntur, vel neganda sunt vel tacenda , tunc scilicet, quando si non dicantur, in alios itur errores XXXIX. Sunt etiam qui propterea vel non Orant, Vel frigide orant, quoniam Domino dicente didicerunt, Scire Deum quid nobis necessarium sit irius quam petamus ab eo. Num propter tales hujus sententiae veritas deSerenda, aut ex vangelio delenda putabitur Imo cum constet alia Deum, danda etiam non orantibus, Sicut initium fidei alia non nisi orantibus praeparaSS , Sicutusque in finem perseverantiam : profecto qui ex Se ipso

hanc se habere putat, non Orat ut habeat. Cavendum est igitur, ne dum timemus ne tepescat hortatio, Xtinguatur oratio, accendatur elatio. XL. Dicatur ergo verum , maxime ubi aliqua quaestio ut dicatur impelli et capiant qui possunt me forte cum tacetur propter eo qui capere non OSsunt, non Olum veritate fraudentur, verum etiam falsitate capiantur, qui Verum capere quo caveatur falsitas possunt. Facile est enim , imo et utile, ut taceatur aliquod verum propter incapaces . Nam unde est illud Domini Adhuc multa ha- , eo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo : ne illud Apostoli Non potui vobis loqui quasi spiritas libus, sed quasi carnalibus : quasi parvulis in Christoli lac vobis potum dedi, non escam , nondum enim pote-

208쪽

, ratis, Sed nec adhuc quidem potestis , Quamvis modo quodam dicendi siseri possit, ut id quod dicitur, et parvulis lac et grandibus esca sit. Sicut, In principio erat, Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus eratu Verbum y v quis Christianus tacere potest quis capere paut quid in doctrina sana potest inveniri grandius Quod

tamen et parvulis non tacetur et grandibus, nec parvulis occultatur a grandibus. Sed alia est ratio verum tacendi, alia verum dicendi necessitas. Causas Verum tacendi longum est Omnes quaerere Vel inSerere quarumtamen St et haec una, ne pejores faciamus eos qui non

intelligunt , dum volumus eos qui intelligunt facere doctiores' qui nobis aliquid tale tacentibus doctiores quidem non iunt sed ne pejores fiunt. Cum autem res Vera ita se habet, ut fiat pejor nobis eam dicentibus, ille qui capere non potest nobi aulen ta Centibus, ille qui potest quid putamus esse faciendum PNonne potius est dicendum Verum , ut qui poteS Capere Capiat quam tacendum , ut non solum id am hono capiant, Verum etiam qui est inteis gentior, ipse

sit pejor Qui si audiret et caperet, per illum etiam

plures discerent. Quo enim est capaCior ut di Scat, eo magis est idoneus ut alios doceat. Instat inimicus gratiae, atque urget modis omnibus, ut credatur secundum merita nostra dari, ac sic gratia jam non sit gratia ' : et nos nolumus dicere, quod teste Scriptura possumus dicere Timemus enim videlicet, n0 loquentibus nobis Offendatur, qui veritatem non potest Capere et non timem VS, ne tacentibus nobis, qui veritatem potest capere, salsitate Ca

piatur

XLI. ut enim sic praedestinatio praedicanda est, quemadmodum eam sancta Scriptura evidenter eloquitur, ut

209쪽

in praedestinatis sine paenitentia sint dona et vocatio Dei/; aut gratiam Dei secundum merita nostra dari confitendum , quod sapiunt Pelagiani, quamvis ista sententia quod saepe jam diximus, legatur gestis episcoporum Orientalium etiam ipsius Pelagii ore damnata is Pelagianorum porro haeretica perversitate tantum isti remoti sunt, propter quos haec agimus, ut licet nondum velint fateri praedestinatos esse , qui per Dei gratiam fiant obedientes atque permaneant ciam tamen fateantur, quod eorum praeveniat voluntatem quibus datur haec gratia rideo utique, ne non gratis dari credatur gratia, sicut veritas loquitur , sed potius secundum praecedentis merit Voluntatis, sicut contra veritatem Pelagianus error obloquitur. Praevenit ergo et idem gratia: alioquin si fides eam praevenit, procul dubio praevenit et voluntas, quoniam fides sine voluntate non potest esse. Si autem gratia praeVenit fidem, quoniam praevenit Voluntatem profecto prsevenit omnem obedientiam' praevenit etiam Charitatem , qua una Deo veraciter et suaviter obeditur' et haec omnia gratia in eo cui datur, et cujus haec omnia praeVenit, ope ratur. Restat in his bonis usque in sinem perseverantia quae frustra quotidie a Domino poscitur, si non eam Ominus per gratiam suam in illo, cujus orationes exaudit, operatur. Videte jam a veritate quam sit alienum, negare

donum Dei esse perseverantiam usque in finem hujus vitae: cum vitae huic quando voluerit ipse det inemo quem sidat ante imminentem lapsum facit hominem perseVerare usque in sinem. Sed mirabilior et sidelibus evidentior largitas bonitatis Dei est, quod etiam parvulis , quibu Obedientia non est illius petatis ut detur, datur haec gratia. Ista igitur sua dona quibuscumque Deus donat, procul dubio se donaturum esse praescivit, et in sua praescientia

i Rom. xi 29. - do lib. de Gestis Pelagii, cap. '

210쪽

praeparavit si uos ergo praedestinavit is ipsos et vocavit vocatione illa, quam me Saepe Commemorare non piget, de qua dictum est si Sine poenitentia sunt dona et vocation Dei'. inamque in sua quae falli mutarique non potest praescientia, opera sua sutura disponere, id omnino, nec aliud quidquam est praedestinare. Sicut autem ille quem caStum futurum esse praescivit, quamvis id incertum halbeat, agit ut castus sit ita ille quem castum futurum praedestinavit, quamvis id incertum habeat, non ideo non agit ut Castus sit, quoniam Dei dono se audit futurum esse quod erit imo etiam gaudet ejus charitas mec inflatur, tanquam id non acceperit . Non solum ergo praedicatione praedestinationis ab hoc opere non impeditur, Verum et ad hoc adjuvatur, ut cum gloriatur, in Domino glorietur.

XLII. Quod autem dixi de castitate, hoc de fide, hoc

de pietate, hoc de charitate, de perseVerantia , Et, ne

Pergam Per singula, hoc de omni obedientia qua obeditur Deo, veracissime dici potest. Sed ii qui solum initium

fidei et usqu0 in finem perseverantiam sic in nostra Constituunt potestate , ut Dei dona esse non putent, neque ad lisee habenda atque retinenda Deum operari nostraSi gitationes et voluntates, caetera Ver ipsum dare concedunt, cum ab illo impetrantur credentis deo cur ad ipsa Caetera exhortationem , eorumque aeterorum praedicationem desinestione praedestinationis non metuunt impediri Ion sorte nec ipsa dicunt praedestinata 3 Ergo nec

dantur a Deo, aut ea se daturum esse nescivit. Quod si et dantur, et ea se daturum Sse praescivita profecto praedestinavit. Sicut ergo ipsi quoque hortantur ad castitatem, charitatem , pietatem, et caetera quae Dei dona esse con sitentur, eaque ab illo esse praecognita, a per hoc proe destinata negare non possunt; nec dicunt exhortationes

SEARCH

MENU NAVIGATION