Opera omnia. Accurantibus A.B. Caillau [et] M.N.S. Guillon

발행: 1835년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

in posteros fuisse transmissum Stipra concesseras magiStrum gentium nuptias . quihus Deus benedixerat, nihil accusare; voluntatem ad peCCandum in nascente non esSe, parente autem, inquantum parentes sunt, licite sibi legitimeque ad procreandos silios conjugarici et addis illico,

quasi dormiens priora dixisses , crimen ad pOSteros generatione transmitti. Si enim in tantum generant, in quantum parentes sunt in quantum autem parente Sunt,

licite sibi et legitime junguntur et haec conjunctio ab

Apostolo non improbatur, quia a Deo non solum instituta, verum etiam benedicta est quo ore, qua lege, qua fronte, hanc generationem reatus cauSam, radicem criminum, servam diaboli esse confirmas P skUGtSTINis s. Iam neScio quoties haec dicta sunt, eisque responsum est. Multiloquio tibi excitas caliginem quae te non permittit malitiam vitiorum a naturae bonitate discernere et usque ad Odiosum fastidium eadem per eadem repetens, nondum dicis quomodo sit accipiendum, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum. XLV. i LikNi s. v Non ergo argui meretur ab Apostolo, et a diabolo possidetur a Deo instituitur, et Criminum fons est a Deo postremo, ut confiteris, benedicitur, et a te frutex diabolicus CCUSatur. nΛu Usaei NUs. Nuptias benedixit Deus , non resistentem spiritui concupiscentiam carnis , quae non fuit ante pec- Catum : peccatum autem, Sicut nec illam concupiscentiam quae resistit spiritui, non benedixit Deus. Nuptiae porro, quas benedixit, si peccatum non fuisset admiSSum , quo natura Vitiata est, aut sic uterentur genitali hus membris,

quemadmodum aliis utimur , sine ulla libidine obedientibus voluntati aut pudenda hi tibido non esset, quoniam nunquam resisteret Voluntati, quali nunc utique non est quod profecto etiam tu sentis, quando ab ea solli-

442쪽

346 s. AUGUSTINI EPISCOPI

citante at tu illiciente dissentis. Nuptiae tamen , etiamnunc laudabiles sunt quia neque instituunt hoc malum in hominibus , sed inveniunt i et eo malo bene utuntur intentione generandi, quamvis trahant inde qui genera tur originale peccatum , propter quod Sunt regenerandi. XLVI ILLIANLs. Quam mecum nihil egeris, litterarum omnium testatur eruditio : quam vero contra Apostolum nitaris, et contra Deum insanias, sententiarum tuarum pugna demonstrat. Sed ostenso jam non OSSe haec conjungi , quae rerum natura dissociato interrogemus et Apostolum , ne illius putetur inesse sensibus , quae in tuis est sententiis probata barbaries. ΛLGosTINUs. Die jam nunc saltem quod tantis anfractibus disterebaS.

XLVII. JuL11Nus uraudio itaque Paulum pronuntiantem, quia, iter unum hominem peccatum intravit inmuni, dum, et per peccatum mors, et ita in omnes hominesii pertransiit, in quo Omnes peccaverunt Quod tu non propter exemplum peccati, sed propter generationem dictum esse Confirmas mos tu haereticos vocas, qui id ad exempla reseramus illoque te juvari aestimas argumento .

Prosecto si Apostolus imi lationem, inquis, intelligi voluis

Set, non per unum hominem, sed per diabolum peccatum intraSS , et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est Imitantur autem eum,

v qui sunt ex parte ipsius . , Sed ideo per unum hominem dixit, a quo generatio utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum ego video Apostolum nihil quod ad infamationem generationis spectaret humanae : nihil quod ad condemnationem innocentiae naturalis , nihil quod ad crimen divini operis, protuliSSe n

Rom. v I 2. - Vide lib. I de Nuptiis, cap. 27. - Sad D, 5.

443쪽

ΛtcisTinos. Diu dicis nihil, et cum hoc verbum repetere destiteris , dicturus es nihil. Quis enim non te rideat persuadere conantem, non pertinere ad generationem quod ait Apostolus Per unum hominem peccatum, intravit in mundum ;n cum ipse homo non sit genitus ab alquo , de quo caeteri gignerentur sed pertinere dicitis adeXemplum, cum exemplum peccati, quod posteriores imitarentur , non intrarit in mundum, nisi per eum qui nullum imitando peccavit. Primus namque peccaVit. Hunc autem non Adam , sed diabolum esse, quis Christianus ignorat P Quid est ergo quod te libet, nisi et non taCere, et nihil dicere pXLVIII. JuLiΛNus u Denique id quod ipsa verba non

indicaverant, tu colligere argumentatione conatu , Ub-dis , quia Si de imitatione loqueretur diabolum commemorare debuerat ; sed quia de generatione voluisset intelligi hominem dicere maluisse , quam daemonem Interrogo ergo , quae fuerit tibi hujus opinionis occasio

quid enim P negas tu hominum imitation delinqui Et

licet res absoluta Scripturarum attestatione non egeat, tamen audi David Noli aemulari inter malignantes, neque gelatus fueris facientes iniquitatem me aemulatus fueris eum qui prosperatur in Via sua . v Deinde omnes Scripturae Veteris estamenti commonent Israelem, ne ritum profanae gentis imitetur. Quae igitur necessitas id cogebat, ut postolus , si imitationem vellet intelligi, diabolum magis quam hominem nominaret, cum et hominum et diaboli nosset imitatione delinqui Λut ergo tu

proba , non posse hominum imitatione peccari me hoc in lege uspiam contineri , et sic assere suspicioni tuae locum paratum aut certe si manifestum est , nulla magis re quam imitatione vitiorum invalui Sse peccata,

444쪽

348 s. AUGISTINI EPISCOPI

grandi imperitia collegisti Apostolum de diabolo profecto

dicturum fuisse, si imitationem voluisset intelligi. LuciusT1Nus. Nonne ante dixi nihil te esse dicturum, homo nihil loquendo loquacissimus Sunt quidem peccata imitationis in mundo , cum homines peccantum hominum exempla se tantur : non tamen per O homine , quos quilibet imitantur, peccatum quod peccante imitarentur, intravit in mundum' sed per eum qui primus nullum imitando , peccavit: hic est diabolus, quem imitantur omnes qui sunt ex parte ipsius. Sic et peccatum , quod non imitando committitur , sed nascendo trahitur, per hunc intravit in mundum, qui primus hominem genuit. Nihil ergo dixisti, et non nisi ad quosdam decipiendos, quosdam fatigandos lectores, tacere noluisti.

XLIX. Ii L 14 Nus u Quia ergo claret, imitationem malorum hominum non solum Consequenter , Sed et 2CPS-sario dici 'oc interim argumentum tuum jacere perspicuum est. Quod vero addis , de diabolo esse scriptum Imitantur eum qui sunt ex parte ipsius et ego assentior dictum esse prudenter ab eo, quicumque libri ipsius auctor est, sed tibi non prodest, quod scribuntur quidam diaboli imitatione peccare, nisi docueris non posse hominum imitatione delinqui. AUGUsΤINUs. Non hic quaeritur utrum hominum imitatione peccetur quis enim nesciat , etiam hominum imitatione peccaria Sed quaeritur , quale peccatum per unum hominem intrarit in mundum utrum quod imilando committeretur, an quod nascendo traheretur. Quia illud primum, id est, quod imitando committeretur, non nisi per eum intravit in mundum . qui primus neminem imitatus caeteris imitaturis peccandi introduxit exemplum, hoc est diabolus hoc autem alterum , id est, quod nas

445쪽

l Pgnis ΜPERF. ONTRA IULIAN. LIB. II. 349cendo traheretur, non nisi per eum intravit in mundum, qui primus a nemine generatus, generandis caeteris Originis

ingessit initium i hic est Adam. De imitatione igitur Angelorum et hominum intellige te nihil ad causam pertinens dicere sed tantum tacere noluisse. Disputamus enim, non de quocumque peccatore, qui quandocumque peccavit in mundo sed de illo per quem peccatum intravit in mundum ubi si quaeratur exemplum imitationis diabolus invenitur, si contagium generationis Adam. Proinde, dicens Apostolus Per unum hominem pecca, tum intravit in mundum , n peccatum generationiSintelligi voluit. Imitationi enim peccatum, non per Unum hominem, sed per diaboliam intravit in mundum.

L. IULIANUs. Nam Cum utrumque ex more dicatur,

aliquando quod diabolum quis imitatus, invideat aliquando quod hominem aemulatus, aut invidia, aut flagitiosorum sordibus oblinatur hoc quoque imitationis nomen utrique possit convenire personae, id est, et cum de homine, et cum de diaholo dicitur : tu perridicule ineptire voluisti, per imitationis intellectum Adam non

potuisse monstrari.

Auc Us1IN s. Numquid per quemcumque hominem quem peccando alius imitatur, peccatum intraVit in mundum Dic, si potes, quid sit, si Per unum homInem peCCa- , tum intravit inmundum, et per peccatum morS, et Ita In, omnes homines pertranSiit, SiVe mors, iVe CCCatum, γ, sive potius cum morte peccatum n Nam peccatum, cujus imitatione peccatur , non nisi per diabolum intravit

in mundum , qui primus non imitando fecit, quod alii facerent imitando. LI. ICL11Ni s. si Ad reliqua festinat oratio : Sed premendus adhuc locus est, ut divisionibus quam possumus

Beda et Florus ad Rom. i. - Rom. V, 2. - Forte flagitiorum.

446쪽

350 AUGUSTINI EPISCOPI

brevibus, lectori et intelligentia rei et memoria Suggeratur. In omnibus quidem pene rebus homonymorum, quae aequivoca appellamus, Conditio reperitur. ΛcciusΤINus Promiseras te intelligentiam suggesturum

esse lectori, et loqueris de homonymis et aequivocis quomodo ergo te ipsi saltem Pelagiani intellecturi sunt, nisi prius ad scholas dialecticorum, hicumque terrarum potuerint inveniri, propter haec dicenda mittantur An

forte et categorias Aristotelis, ante quam tuos libros legant, eis exponens ipse lecturus es Cur non et hoc facias, homo ingeniosissimus, quando quidem a deceptis miseris pasceris otiosus PLII ILLIAN s. si Sed ut nunc nobis sermo de praesentibus sit, generatio proprie sexibus imputatur, imitatio

autem Semper animorum est. Hic ergo assectus animi,

quod possibiliter voluerit imitantis, hominem pro diversitate Causarum aut accusat, aut provehit cita sit ut in bono et Deum, et Angelos, et Λpostolos dicatur imitari: Deum, et Stote perfecti, siCut Pater vester perfectus v est 'ngelos, si Fiat Oluntas tua, sicut in coelo et, in terra Apostolos, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi M. v in malo vero imitatur diabolum, sicut dicitur, Mnaitantur eum qui sunt ex parte ipsius ci nimitantur homines , si Nolite esse tristes sicut hypocritae, , exterminantes facies Suas imitantur animalia, cum mandatur, si Nolite sileri sicut equus et mulus, quibus, non est intellectus'. iis ergo verbis, tam adhortantibus quam deterrentibus, ostenditur imitationis a1sectus qui utique si esse non posset, non indiceretur cavendus. ΛUGus11NLs. Sed peccatum imitationis, id est, quod imitatione sieret, non intravit in mundum, nisi per eum,

447쪽

qui ut imitatione peccaretur, Sine imitatione peccavit : et non est Adam certe iste, sed diabolus. Qui enim dixit, intravit in mundum ci initium peccati hujus ostendit

quod initium manifestum est, non esse actum per hominem, sed per diabolum si peccatum quod imitarentur peccantes, Velimus attendere. Restat igitur, ut peCcatum quod per unum hominem intravit in mundum, non imi tationi, sed generationi recte possit attribui. Λgimus Sane

Deo gratias, quoniam Contra Vestrum locutus errorem,

voluntatem bonam qua imitamur bonos, non viribus nostri liberi arbitrii, sed auxilio Dei esse tribuendam, Velut coruscante tibi veritate confessus es quandoquidem ut Angelos imitemur, non praesumendum a nobis , Sed a Domino demonstrasti esse poscendum, sic exponen quod Oramus et dicimus, re Fiat voluntas tua, Sicut in coel et, in terra'.

LΙΙΙ. Iu1 11Nus u Sed ut imitationis vocabulum rebus diversis manifestum est communiter Convenire ita generatio Vere et proprie generantem substantiam indicat: non

proprie autem, Sed abusive Studiis applicatur. Et tamen quia hic est jam usus loquendi, et quod indicarit agnosci tur, et proprietatibus praejudicium afferre non initur. Dicitur ergo diabolus generare peccanteS, Secundum quod Dominus in vangeli Vos, ait, ex patre diabolo es

γ, tis. γ, Quo sermone, eum dixit criminosorum patrem, Cujus malignitatem convincebantur imitari it tamen in ah soluto est intelligentia, quia per hoc nomen, Videlicet, nec diabolo sexus, nec hominibus illis aeria sit ascripta substantia. Iam igitur quod consic hinc voluerimus P pareat. Si pioprie nunquam hominem homo judicaretur imitari, et Apostolus per Adam omnes peccasse dixisset: ego libere praescriberem usu Scripturarum esse post

448쪽

Ium vindicandum, ut quomodo Dominus diabolum dixerat patrem , qui substantia generare non poterat, ita Apostolus hominem scripsisset imitabilem, ne quid docuisse contra rationem perspicuam Crederetur.

Λ GLsTII L s. Num luid Adam prior in peccato imitabilis fuit, ut merito per illum hoc peccati genus intrasse diceretur in mundum Nonne diabolus prior imitabilis in peccato sextitit Per illum ergo intrasse in mundum peccatum Apostolia diceret, si peccatum quod imitando alii facerent, eo loco vellet intelligi.

LIV. Ir L Nus u une vero si Colligam , quae sunt in EVangeli abusive prolata, non sustinent. Multo magis apostolus Paulus nullam error occasionem praebuit, qui

nihil dixit improprium , si pronuntiavit, peccatorem primum hominem sequentibus peccantibus exemplum

fuisse. λΛucit sΤINus. Non crgo debuit isto duos proponere unum ad peccatum, alterum ad justitiam, fidam scilicet, o Christum. Si enim primum peccatorem, propter peccatum quod imitati sunt peteri, posuisset Adams profecto primum justum, propter justitiam caeteris imitandum, non Christum poneret, sed Abel primus quippe Abel, nullum hominum imitans, sed caeteris imitandus, justus fuit Sciens autem quid loqueretur Apostolus, Adam posuit ad peccatum, Christum ad justitiam' quia illum

noverat generationis, istum regenerationis auctorem. LV. Iu 1 1LNis. Ac per hoc bardissime argumentatus es,

quod si apostolus Pauliis per imitationem transisse peccatum voluisset intelligi, diabolum magis, quam Λdam nominasset cum clareat, et hominis et diaboli malum non nisi imitatione transire potuisse Verum disjecto quod tu extruxeras, non tam mei quam ipsius rationis manibus, quid nunc a nobis asseratur attende. γν

449쪽

Λ Gisaeir, s. Non te disjecisse quod struxeram, nec Sanae rationis, sed vanae tuae opinionis manus te frustra intulisse structurae noStrae, utriusque nostrum Verba qui

legerint judicabunt.

LVI. ULIANos si ostendit Apostolus non a se dictum eSse peccatum generatione transisse, quando nominanS hominem, adjecit unum unus enim numeri principium est et isse explicans per quem diceret intrasse peccatum, non solum eum nomina Vit, Verum etiam numeraVit si Per unum , inquit, hominem peccatum in hunc mun- , dum transiit Hic autem unus praebendae imitationis usticit, generationi implendae non sufficit Peccatum autem transiit; sed per unum Manifestum est, imitationem hic, non generationem coargui, quae nisi per duos steri non potest. Aut igitur Ostende, per Adam Solum sine muliere generationem extitisse nec hoc enim ab elegantia tui abhorret ingentiri aut certe quoniam vides generationem nisi per duos constare non pO8Se, assentire Vel Sero, accuSatum non esse per unum numerum opus duorum,

si Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mun- , dum , qui dixit per unum, intelligi per duos noluit. Quid, rogo, quaerebat inter haec dogmata numerus, ut Apostolus tanta cura, non solum hominem, Se Unum hominem nominaret Verum apparet cautus augusti Sermo consilii, qui revelante Spiritu sancto, temporum OStrorum praecaVit et exarmavit errores ne in infamationem

quippe aliquid instituti a Deo conjugii vel benedictae foecunditatis dixisse putaretur; cum causa OSCeret Ut PeC-cati replicaret exordia, per eum dixit numerum transisse peccatum , qui foetibus non poterat convenire. Et certe primi homines ambo deliquerant, qui ambo merito VO- cantur forma posteris fuisse peccati cur non igitur Λpostolus per duos ait transisse peccatum quod et ad sidem CXLIII. 23

450쪽

magis historiae congruebat Verum nihil potuit ab eo prudentius sieri vidit enim si duos nominasset, qui praeVaricationi initium exemplumque praestiterant, et per eos affirmasset transisse peccatum, error occaSionem patere, ut putaretur per duorum nomina conjunctionem c unditatemque damnasse. Ideoque prudentiSsime num maluit nominare, qui non sufficiens ad generationis indicium, ad signum abundaret exempli; atque imitationem accusatus gravaret, nec foecunditatem numeratus argueret.

Et ut breviter quod egimus colligatur, foecunditas inprimis hominibus instituta, nisi per duos agi non potest :peccatum autem Apostolus intrasse pronuntiat, sed per

AUGUsTINUS. Praedixeram te nihil esse dictorum; et ita esse, cuivis tardissimo clarum est. Numquid enim Evam non imitantur peccantes, aut peccatum generis humani non magis ex ipsa sumpsit initium mulier initium factum est peccati, et propter illam, sicut scriptum est,n morimur omnes Cur ergo non Vis attendere, propterea potius Apostolum unum dixisse hominem, per quem peccatum intravit in mundum, quia Iton imitationem, Sed generationem volebat intelligi P Sicut enim a muliere initium peccati fuit, sic initium generationis a Viro St: prior enim vir seminat, ut foemina pariat ideo per unum hominem peccatum intravit in mundum, quia per semen generationis intravit, quod a viro excipiens concepit foemina quo more nasci nolitit, qui soliis sine peccato est natus ecfoemina. LVII JuL11Ncs. Irrefutabiliter confectum est pecCatum illud ostendi ab Apostolo moribus ad posteros, non seminibus fuisse devectum quanta ergo de ore tuo eluuXerit falsitas, intuere , Sed ideo per unum hominem Aposto

Beda et Florus, ad Rom. I. - ccli. XIV, 33.

SEARCH

MENU NAVIGATION