Opera omnia. Accurantibus A.B. Caillau [et] M.N.S. Guillon

발행: 1835년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

cum morte in omnes homine pertransiit: quando quidem malis hujus speculi, cum quibus homines Oriuntur, nec baptigati jam reatu ablato , omnibus eruuntur , nisi post hanc vitam in qua nos oportet, etiam promissi bonis, exerceri adhuc malis. Nam si merces side continuo redderetur, jam nec sides ipsa esset quae mala praesentia videns, ideo pie tolerat, quia bona promissa non Videns, sideliter et patienter eXpectat. XCV. Iu 1 1 Iius. 4 Sic egi hactenus , quasi vim donorum et vulnerum, in contrariis licet effectibus, aequalem tamen Apostolus aestimasset crescit autem dubio procul suhlimitas sanae fidei, quam tuemur cum OnSideratur Ρaulus, non solum remediis gratiae aegritudinem non praetuliSse culparum , Verum etiam copiosiora beneficia udi casse dispendiis. AUGus1INUs. Verum S temporalia quippe sunt dispendia regeneratorum beneficia vero erunt sine dubio sempiterna sed dispendia, quae nascentes flendo testantur, dicite quo merito sub justissimo et omnipotentissimo Iudice eis, si nullum peccatum attrahunt, irrogentur.

XCVI. ILLi1N s. st Quid ergo etiam haec disputatio collegerit, prudens lector attendat Apostolus dixit in plures abundasse donationem Christi ad salutem, quam Adae

Augcs11Nus. st Non hoc dixit: Sed multo magis abundavit gratia in multos hoc est, magis abundavit, non in magis multos, id est, non in plures, sicut jam reS

XCVII. IUL11NLs u ua culpa tu illas clades, quas Supra enumeravimuS, dicis accidisse naturae, ex quibus

nec unam in his qui ad Christi perveniunt sacramenta, constat sanari ; ac per hoc multo plus iniquitatem primi

472쪽

hominis ad nocendum asseris habuisse virtutis, quam gratia Christi obtinet ad medendum quo collecto, OS- tensum St, quantam inter Catholico et Manichaeos, tantam inter te et apostolum Paulum esse discordiam. Λυ usaei vos. ollit gratia Christi originalis peccati reatum, sed rem invisibilem invisibiliter tollit i dimittit

etiam cuncta peccata, quae homines male vivendo insuper addiderunt. Iudicium quippe ex uno delicto in condemnationemri quia et unum illud quod a nascentibus trahitur , trahit ad aeternam Condemnationem , Si non remi, latur nec tamen hoc Solum gratia dimittit alioquin tantum valeret , sed Cum ipso dimittit et caeter ergo plus valet propter quod dictum est: si Iudi tum quidem ex D uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis, in justificationem' u Donat etiam gratia, ut contra concupiscentiam carni Spiritus concupiscata et si quando

sidelis homo in hoc certamine venialiter vincitur, dehita dimittit oranti, et quando damnabiliter vincitur , dat humiliorem poenitentiam, qui tribuat indulgentiam Donat

pOStrem Vitam aeternam et animae et corpori, ubi qualia

et quanta hona sint cogitare qui possit Θ Quomodo ergo plus nocuit primi hominis iniquitas, quam profuit secundi hominis, hoc est, Christi bonitas cum ille temporaliter nocuerit, Christus autem et temporaliter adjuvet, o liberet ac beatificet in aeternum Quae cum ita sint,

sententia nostra catholica, non Manichaea est; et ideo nec Pelagiana est, quia Catholica est. XCVIII. I 1 11NLs si rivolam sane expositionem in hoc loco tuam optimo jure despicerem, et irrepereussam praeterirem, quasi nimiihumo cohaerentem, nisi vererer, ne pellaciae magis quam conStantiae crederetur. Loqueris

ergo hoc modo Quid est, multo magis abundavit, nisi

473쪽

quia miles qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum

sinu sine victuri sunt Quo sermon , si quid consequenter diceretur attenderes, omnem arcem tuam , id est, traducem cecidisse faterere. Dicis enim, ideo multo magis abundasse Christi gratiam, quia per eam ita conferatur aeterna , cum per Adae peccatum subeunda sit corrupti temporalis. Si ergo nihil aliud intulit Adam praeter Corporis mortem, contra quem Christus copiosiore beneficio vitam contulit sine sine durantem apparet non peccatum Adae ad posteros transisse, Sed mortem. ΛUGUsT1NUs. pparet te propterea irrisisse quod dixi,

vel potius te irridere sinxisse, ut his qui te non intelligunt, videreris dicere aliquid, cum diceres nihil primum quia eis dixi Adam temporali morte nocuisse, quos Christi liberat gratia : quos enim occulti quidem , sed judicii justi

veritato non liberat, etiamsi parvuli moriantur, aeterna morte plectuntur. Quomodo ergo hin apparet, non peccatum Adae ad posteros transisse, sed mortem nisi quia hoc vis putari, quod perstrepunt Verba tua, non quod sequitur verba mea PNos enim dicimus utrumque transisse, et a Christo utrumque clamamus auferri reatum scilicet peccati plenissima remissione peccatorum, mortem Vero beatissima resurrectione Sanctorum mus propterea non statim regeneratis datur, ut exerceatur sides, qua id quod non videtur speratur hoc enim et in se ipsis et in parvulis suis cum sperant sideles , utique sunt sideles. Ecce

quod dicimus, ecce cui catholicse veritati contradicitis Sed magis Contra Vos, quam contra illam dicitis, quidquid haereticis disputationibus dicitis.

XCIX JuL1ΑNus u Constabit autem ConsequentiSSime, mortem perpetuam, id est, poenam sempiternam ad nos

474쪽

non fuisse transmissam, ac per hoc peccatum Traducis esse non posse. Ut enim breviter, quid tenendum constet, appareat: ab Apostolo dona Christi peccato primi hominis praeferuntur tu per hoc peccatum tuum, id est, raducis unam dicis an duas transisse mortes. Si unam, et corporalem, Ut hi consessus es, constat gratiam Christi antecellere peccato primi hominis et jam nascitur nemo peccator quia, si ut supra dixisti, regnum peccati est, ut in secundam homo mortem, id est, in poenam perpetuam praecipitetur, et per Λdam mortem corporis solum advectam dicis nec peccatum per Adam ad posteros, nec

morS aeterna transmittitur.

AUGUsTINUS Jam reSponsum est mihil dicis. Regnum enim peccati etiam in aeternam praecipitat mortem, nisi per Christi gratiam remittatur verumtamen ista quoque mors temporalis nulla esset, nisi Adam non moriendi possibilitatem peccati merito perdidisset hanc enim peccatori denuntiavit Deus dicens erra es, et in terram, ibis istanc sine merito peccati suscipere dignatus est Christus, ut per illam quidem moriendo iret in terram, sed resurgendo terram levaret in coelum ac si aeterna morte destructa, temporalem sidelibus de non auferret, ut adversus eam resurrectionis fide in hujus vitae agone

certaret.

C. IULiANC s. si Sin autem dixeris, per peccatum fidae naturalem factam esse iniquitatem, duasque accidisse

morteS, Unam aeternam, alteram temporalem per Christi autem gratiam unam interim auferri a persona, non a natura, id est, perpetuam, temporalem Vero remanere

Apostolus convincitur falsitatis, qui dixit multo magis profuisse gratiam, quam nocuisse peccatum opostolus autem argui non potest tu igitur jure reprobaris u

475쪽

Λicit saei Nis. Ego dixi, una resurrectione beatorum ambas mortes tolli, et Stam ne Sit anima Sine Corpore Suo,

et illam ne aggravetur, Vel a siligatur anima etiam corpore suo. Sic autem ista sidelibus ad tempus relinquitur, ut habeat per illam sides adjumentum quemadmodum postea

reis tollitur, ut quod de suo Corpore non reCedunt, miseris sit incrementum. C per hoc eis, qui regenerantur in Christo, et de isto peculo maligno electi exeunt, manifestum est plus prodesse gratiam , quam nocuisse Peccatsim, quod per unum hominem in mundum intravit, et cum morte per omnes homines pertransiit Apostolus itaque redargui non potest, quia verum dixit: sed tu non intelligis, aut contra id quod intelligis, asserere quod salsum est, haeretica Contentione OnariS.CI IULIArsus si Apostolus lixit, magis gratiam Christi, quam Adae abundasse culpam : non igitur natura ab eo, non generatio, non ineunditas, sed voluntas, electiomas , morum pravita aCCHSatur.

ALGcsaeiNis. Si nihil nocuit generatio, nihil praestat regeneratio : Si non est natura vitiata, non ha bent Clii istum parvuli salvatorem si malum et boniana meritum Singulorum in eorum propria est Voluntate, quo merito ChriStus regnum Dei parvulis confert, qui in neutram partem sua Voluntate usi sunt Postremo quoniam duos posuit

ApoStolus, unum ad peccatum, non diabolum, sed Adam et unum ad justitiam, non Λhel, sed Christumo ut non exemplis imitatio, sed generationi regeneratio referretur; si non trajicit peccatum in homines generatos Λdam , non donat Christus parvulis regeneratis justitiam quia nec generati, nec regenerati parvuli usi sunt propria libertate. Ite nunc si vultis , et clamate si audetis , justitiam parvulis non donari mec eos habituros esse justitiam, quando habitat,unt in illo regno, ubi erunt, Sicut Scriptum SP,

476쪽

coeli novi, et terra nova , in quihus jus lilia inhabitat aut ex Vestro , quo inebriati estis, meracissimo dogmate delirate in illo regno justitiam parvulos habituros quidem, sed propriae voluntatis meritis, non divinae gratis largitato. Quod si dicere non audetis, hic enim merita comparari, ibi autem praemia reddi fatemini; cur fateriduhitatis, sive non vultis, sic eos ex Adam potuisse habere peccatum sine meritis propriae voluntatis malae, quemadmodum a Christo recepturi sunt justitiam sine suis meritis praecedentilius voluntatis bonael CII. i LiΛNis per hoc, si quem in rebus adhuc humanis locum veritas habet, et non strepitu iniquitatis totus omnino mundus obsurduit, ratione disputatione, et Apostoli fide , atque ipsa ejus sententia teste, perdOC- tum esse fatebitur, inter Τraducia nos et Catholicos tantum esse discrimen, quantum inter Paulum et Manichaeum, quantum inter sapientiam et stultitiam . quantum inter rationem et insaniam , quantum inter constantiam dictorum , et eam fluctuationem quam nova foeditate perpeteris, ut in iisdem pene versibus quod dixeris neges , quod

ΛLGUSTINI S. Iam reSponsum est rogo te, si aliquid

dicere non potes, tace si potes; sed quod pejus est, nec

hoc poteS.CΙΙΙ t Li Nus. Et non, inquit, Sicut per unil peccantem, ita os et donum nam judicium ex uno in condemnationem , gratia autem ex multis delictis in justificationem. Quibus Λpostoli verbis admoves expositionem tuam ita se habentem , Ex uno ergo, quid, inqui S , nisi delicto Quia sequitur, Gratia autem ex multis delicti sy. Dicant isti quomodo ex uno delicto in condemnationem nisi quia uilicit ad condemnationem etiam unum Origi-

477쪽

Iaale peccatum , quod in omnes homines pertransiit Gratia vero ideo ex multis delictis in justificationem, quia non solum unum illud solvit, luod Originaliter irati itur; sed etiam caetera , quae in unoquoque homine motu propriae voluntatis adduntur. Si enim ob unius delictu ni mors regnavit per untini' multo magis qui abundantiam gratiar et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum JeSum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius justitiam in omnes homines ad justificationem vitae si Post quae ΛPOS-toli verba, quasi aliquid confeceris, insultando de nobis

loqueris dhue permaneant in Vanitate mentis Suae, et dicant unum hominem non propaginem trajecisse , Sed exemplum praebuisse peccati . Quomodo ergo per unius dolietum in omnes homines ad condemnationem, et non

potius per multa sua cujusque delictas nisi quia etiam si illud unum sit tantum idoneum est perducere ad Ondemnationem , etiam nullis additis caeteris; sicut perducit parvulo morientes, qui ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur Quid ergo amo his quaerit iste, quod non vult ab Apostolo audire, per quid peccatum inveniatur

in parvulo , Utrum per Oluntatem, an per nuptia S, an

per parentes Ecce, audiat per quid audiat et taceat, per quid peccatum inveniatur in parvulo opostolus Per unius delictum, inquit, in Omnes homines ad condemnationem. Nihil te quidem magis timere quam interrogationem perscrutatricem animi tui et dogmatis novimus inde est quippe, quod omnibus opibus negationem examinis a mundi potestatibus comparatis intelligitis enim agendum vobis Vi esse, cum deserimini rationis

Rom. I 8 et 10 - Vide lib., de Nuptiis, cap. 27. Beda et FlorUS,

ad Rom. V.

478쪽

rere et 3serere haereticum sensum' Quid adhuc quaeris examen, quod jam factum est apud Apostolicam sedem pquod denique jam factum est in episcopali judicio Palaestino, lai Pelagius vestri auctor erroris procul dubio damnatus esset, nisi ista quae tu defendis, dogmata vestra dam. nasset Damnata ergo haeresis ab episcopis non adhuc examulanda, Sed Coercenda est a potestati laus christianis. CIV. ILLIANus si Sed non tua opinio apud prudentes tantum valebit, ut cum tu sis caput horum et Causa malorum , de conflictu medio postoli te olfectione subducas et putes illum pro te esse seriendum quo potissimum Contra O praeceptore armamur ac principe. Ut ergo quid tibi diCendum sit, consequenter agnoscas: si mihi et tibi super hoc esset nulla dissensio, quod Apostolus naturali peccato Manichaeorum dogma firmaret tunc tuum Caput petenti, illum constanter opponeres nunc Vero Cum inviolabilis apud me magistri gentium dignitas perseVeret, usque verba tua laedi expositione non patiar, qui secundum regulam prolatam rationis stulto impuro, et impio assero dogmati repugnare, nihilque eum pro peccato naturali dixisse convinco qua tu impudentia ingeris, ut Vel pro te mihi ille respondeat, qui non interrogatur, quo'niam nec de ejus sapientia dul)itatur vel me vociferaris nolle audire his postolo, quod in to ab Apostolo nobis tradita intelligentiae sanitate detestor nAUGUSTINUs. umquid non post postoli verba a me interposita nihil aliud quam tacer de huisti Et tamen contra illa nihil dicens, nec secundum illa aliquid dicens, mihi non taces, et aetas inter caetera , quod ego sim caput horum et causa malorum quasi ego prior vel credide-

Rom. xiii 3. - Vide lib. i petis priolis contia Iulian. Cap. I.

479쪽

rim , vel esse disputaverim originale peccatum. amquippe imperitos haec tua credis esse lecturos, qui nesciant quam multi ante nos Ecclesiae clarique doctores, sic ista Apostoli verba intellexerint et exposuerint, quemadmodum tota ex ipso initio sui catholica intelligit vel credit

Ecclesiaci quae doctorum verba si mala sunt, sicut vos dicere non timeti lnomodo ego Sum, quaeSO te, caput horum et causa malorum nisi quia tu es caput harum, quas mihi rahiosus ingeris , calumniarum Nam si san Cerebro Onsiderare humanae vitae miserias a primis fletibus infantium usque ad extremos gemitus morientium' videres Profecto, quod nec ego nec tu, sed ille Adam fuerit caput horum et causa malorum quod nolens videre clausis oculis clatiras, et justum Dei esse judicium, et non 8Seoriginale peccatum. Quae duo inter se quam sint contraria, procul dubio corneres non dico si horum malorum Caput non esses, quia lique non es; sed si sanum caput haberes, quod habere posses , si doctores Sequendo Cathos eos caput Pelagium non haberes. CV ILLiΑNus. Exprimatur igitur Vis argumentorum

tuorum. Ost quam dixit Paulus, quia multo magis abundasset gratia Salvatoris ad medendum, quam praeVaricatio primi hominis ad nocendum . sequitur non Sicut per Unum peccantem , ita est et donum nam judicium ex uno in condemnationem , gratia autem ex multis delictis in justificationem. 6 Quod tu delictum unum ad condemnationem sufficiens, originale esse contendis in omnes videlicet homines pertransiens Gratiam autem ideo

ex multis delictis in justificationem dici, quia non olum illud unum solvit, quod originaliter trahitur, sed etiam

Caetera quae in unoquoque homine motu propriae Voluntatis adduntur u Ad quod confirmandum paulo poSt argumentaris, quia si hoc unum delictum ad condemnationem

480쪽

stilliciens Apostolus dixisset imitatione susceptum , addere

debuisset, omnes homines ad condemnationem non per unum ire delictum, sed per multa Sua quaeque voluntate CommiSSa. In quibus quoniam laqueandus est postoli sermo a cassibus Manichaeorum, ut sit attentus lector, admoneo. Λis ergo Secundum nostrum SenSum qu asSeritur

prima culpa formam praebuisse peccantibus, debuisse Apostolum , sicut gratiam ex multis delictis in justificationem

dixit operari, ita ex multis peccatis dicere regnaSSe mortem. Porro hoc argumento Contra te omnino luctaris convinco enim secundum dogma tuum, inconsequenter

Apostolum pronuntiare , Gratia autem ex multis delictis injustisiicationem, qui dixerat, Ex uno peccato judicium in

condemnationem Ut enim egredientes de nostris sinthus, in Vestra regione versemur si libertas art)itrii primo est eversa peccato , et in omni deinceps hominum genere manca adeo remansit, ut non sit ei possibile nisi tantummodo malum facere, non autem habeat in sacultate electionem partis alterius, id est, recedere a malo et facere bonum sed iniquitatis necessitate depressa appetentiae criminum parere compellitur si perrupta omni lege ustitiae . facta sunt naturalia quae fuerant voluntarian si lex peccati habitat in membris, quae tyrannidem in imaginem et opus Dei, nuptiarum verecundia et jucunditate sortita est; si frutex diaboli in visceribus pangitur ante animam, et cum incrementis naturalibus adolescit, frondescit, et pestifera fruge ingravescit si haec, inquam, ut dicitis, una primi hominis culpa progenuit ConSequentius dicitur ex uno delicto in condemnationem genus ire mortalium , quam ex multi delictis gratiam liberare ut magis proprie intelligatur dici posse haec gratia ex uno delicto liberare, quos liberat. Nulla enim alia motu propriae voluntatis adduntur si omne malum, si acta arbitrii libertate,

SEARCH

MENU NAVIGATION