Opera omnia. Accurantibus A.B. Caillau [et] M.N.S. Guillon

발행: 1835년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

adornetur, aut vitium est, aut vitiata sit nec immerito, militibus Christi a ciuibus debellatur, odiosa est cum qua ipse concludis , ut eam et expugnare te dicas, et laudare non erubescas. Per hane humana tuae nascitur, caro peccati est propter quod per illam nasci nobiit ille, quinatus est in similitudine Carnia peccati me per hoc, quam-Vis in Carne vera, non tamen in carno peccati. Ex hac concupiscentia , suscepta tua, tibi luidem pulchra nimis, sed foeda omnibus sanctis , generatione trahitur originalis peccati Vinculum, sola regeneratione solvendum illud sactum est perodam, hoc sit per Christum illud per quem peccatum intravit in munduna, lio per eum clui tollit peccatum mundi. Sic agnoscit Adam et Christum qui ex fidam transiit ad Christum. CCXIX. Ii Lihi, os ii Quid ergo additum post legem est peccat naturali, quod quidem non solum prolathi- tum laut condemnatum , verum etiam nec leviter vituperatum aut tenuiter ostensum prol)atur in lege AUGUs1INus. Ostenditur et in lege, sed si vobis auferatur velamen . Quid enim aliud ostenditur damnatione animae illius qui octavo die non circumciditur ' Quid aliud ostenditur, quando infante nato sacrificium pro peccato jubetur offerri quod jam supra memoraVi. CCXX Iu Li Ni s. Certe ne tu quidem adeo desipis, ut dicas, peccati traducem post circumcisionem factam OSSe majorem quomodo ergo abundavit post legem quae nec arguitur in lege, nec proditur At hoc vide, quam sanae intelligentiae concinat, quae peccatum in sola delinquentis voluntate constituit. Usque ad logem dicit Apostolus fuisse peccatum . ut post legem intelligatur suisse praevaricatio , promulgata videlicet praecepta transgre-

572쪽

ilienso atque in genere abi indavit lege sub ntroeunte peccatium; quoniam reatu ejus de praevaricatione crevit invidias et opus malae voluntatis, Sicut ante legem peccatum erat, ita post legem coepit esse transgressi : quamvis non eo proposito legem Deus tulerit, ut mortales fierent ejus sanctione pejores. Neque enim lex peccatum aut causa peccati. sed mandatum sanetum, et justum , et bonum Verum quia delinquentium pravitas, eo Se ferro,

quo curari debuit, vulneravit, olastititque consilio Dei, ut inde periclitaretur unde debueras sanari dicit Apostolus, de effectu rerum, Opinionem divini consilii, quo data lex fuerat injuriam pertulisse. Et quia non fuit is proventus emendationis humanae , in quem lator legis intenderat, sed in plurimis evenere contraria Deo usque ait

profecisse Studia peccantium , ut non Oh aliud videretur data lex esse, quam ut improbi improbiores fierent, et ad peccatum praevaricati jungeretur.

ΛUGUsΤINUs. Τu dicis ista, qui consiliun Dei in danda lege non ipsum sapis quod apostolus Paulus Ostendit; et ad eas blasphemias ipse te impingis, ut dicas u Opinionem divini consilii, quo data lex fuerat injuriam pertilli SSe tanquam aliud factum sit, quam Deus futurum fuerat opinatus neque hoc provenerit lata lege, quod lator legis

intenderat Deum igitur omnium praescium suturorum Secundum tuam sapientiam , sua fefellit intentio Non attendis quod scriptum est, si Muttiae cogitationes in cordes viri, consilium autem Domini manet in aeternum . Si ergo is nos8e, quantum homini fas est, quo consilio Dei omnipotentis et omnia praescientis lex data fuerit, intuere quod dicit Apostolus : Si enim data esset lex , quae, posset vivificare, omnino ex lege esset justitia'. v Et tanquam diceremus, Cur ergo data est si Sed concludit, in-

573쪽

η quit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex siden esu Christi daretur credentibus Ecce quod est consilium datae legis. Quis autem nescit, non legis , sed hominum vitio lege subintrante abundasse peccatum Sed hoc vitium, quo prohibita plus delectant, et sit virtus peccati lex, non sanat nisi vivificans spiritus, non littera occidens quae tamen ad hoc utilis fuit, quia cum ipsa occideret, per praevaricationem, crescente per prohibitionem cupiditate peccandi, vivificantem Spiritum fecit inquiri, et hominem de sua virtute lethaliter considentem , adjutorium gratiae Dei compulit poscere, sub lege, quamvis sancta et justa et bona , tamen deficientem, atque ad operanda quae Sancta , quae justa, quae bona sunt, sibi subvenire propriis

viribus non Valentem.

CCXXI. J Li1NL s. st Iure igitur hoc genere dicitur abundasse delictum , quod et ante legem , et post legem,

uniuscujusque committebat voluntas; sed ante legem peccatrix , post legem autem etiam praevaricatrix. unc ergo crescit et abundat aliquid, cum in genere suo colligit incrementa : sicut peccato liberae voluntatis post Moysen cumulus transgressionis accessi : de eodem enim genere fuit, licet in tempore diverso , id est de mala voluntate, quae et ante legem , et post legem , non coactu insuperabili, sed studio vituperabili deliquit. Quae cum ita sint, tibi nihil potest, apostolicis convenire verbis. Neque

enim subintroeunte lege peccatum traducis aut copiosius factum docetur, aut grandius mec peccatis voluntatis illud abundare jure dicitur, quod ad nascentium Voluntatem nequaquan attinere monstratur. Non ergo abundavit post legem, quod lex nec prohibere potuit, nec punire u Ubin autem abundavit peccatum , superabundaVit gratia : ut

574쪽

ii sicut regnavit peccatum in mortem , ita gratia regneti per justitiam in vitam aeternam AUGUSTINUs Originale peccatum non quidem post legem crevit sed tamen lex etiam ipsum, cujus abolitionem circumcisione infantis significaret, invenit sicut invenit etiam peccata ignorantiae, quae nec ipsa data lege creverunt quando quidem polius ipsa ignorantia diminuta est, quia scientia legis accessit. Sed peccatum , in quo nemonaSCItur, crevit Voluntatis accessu, originali concupiscentia trahente peccantis assensum Λhundavit autem peccatum, id est, nimis crevit, postea quam per legem facta est cognitio peccati, et coepit etiam praevaricatione peccari'. Quod si velitis advertere , et acquiescere Veritati, nulla necessitate cogemini, aperte Λpostolo contradicere clamanti Per unum hominem peccatum intravit in in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes ho- η mines pertransiit - , Illo enim dicente, pertransiit per OmneS, cum O non per Omnes pertransisse dicitis, quid

aliud quam Apostolo contradicitis P et si Apostolo , utique Christo. Quid ergo miramini, quod abominatur vos Ecclesia Christi, qui sententiis lethalibus vestris infirmos parvulos subtrahere conamini medicamentis salubribus

Christi

CCXXII ILL11Nus si perit se postolus clarius in processu, et docet, in perditione salutis humanae, Deusia Copia suae miserationis admonitum, desperatis rebus esticaciorem solito medicinam tulisse ut quos praeceptis non correXerat, aeneficiis Obligaret et ita devotionem exigeret in futurum, ut non imputaret peracta studerent que deinceps custodire justitiam homines, quam Compendio credulitatis fuerant assecuti. Abundantia ergo praecedentium peccatomum tam rabundantis misericordiae

575쪽

exegit auxilium : quoniam nisi tanta copia indulgentis suisset iussa alia disciplina morbis tam gravibus subveniret. Verum in hac divini commendatione beneficii, vidit

Apostolus objectioni locum patere eorum, qui dicere poteant, Si rite merita causarum de effectibus aestimamus, et peccatorum copia, ut misericordia Dei amueret, impetravit insistendum peccatis est, ut gratiae non desit herias. Occurrens itaque opinioni ejusmodi si uid ergo dicemus,' inquit , permanebimus in peccato, ut gratia abundet v Absit qui enim mortui sumus peccato, quemadmodum, adhuc vivemus in eo an ignoratis quoniam quicumque, baptigati sumus in Christo Iosia, in morte illius bapti- η gati sumus Consepulti ergo sumus illi, per baptismum

i in mortem , ut quemadmodum surrexit Christus ins gloria Patris, ita et nos in novitate Vitae ambulemuS'. ΛLGUsaei Nus. Numquid ideo non Vos apostolica ista verba suffocant, quia et vos ea Commemoratis, ne Obliviscamur quam firma conemini domus Dei fundamenta convellere Insane, cum dixisset Apostolus, Si mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in eo Ideo subjecit, An ignoratis quoniam quicumque baptigati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptigati sumus P ut baptizatos in Christo mortuos probaret esse peccato. Usque ad-eO-ne surdus es, ut ista non audias usqueade caecus, ut ista non videas Consilere ergo peccat mortuo parVulos baptigatos consilere tandem Originale peccatum ' non enim aliud cui morerentur habuerunt aut dic aperte, bapti Zari eos non oporteres aut Cum baptiZantur, non OS

in Christo Iesu aptigari aut non in morte ipsius baptigari, et dele si potes Apostoli verba dicentis: Muicumque, baptigati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius haptigati

Sumus; niOrro si haec verba delere non potes, sicut non

Forte indulgentiae. - Om Vr, t et Seqq.

576쪽

potes cum ergo audis, quictamque, noli velle indo parvulos separare termitte Christum etiam parvulis esse Ie-Sumo quoniam non exceptis ipsis, sed cum ipsis salvum sacit populum suum a peccatis eorum, propter quod dictum est ab Angelo, et Vocabis nomen ejus Jesum . CCXXIII. ILL11Ni s. si Dicit nos mortuo eSSe peccato, eo jam tempore, quo ut acciperemus indulgentis donum, renuntiare nos mundo Omnibusque peccatis professi sumus atque ideo muneris memore debere sic vivere, ut Christo consepulti esse doceamur; atque resurrectionem ejus conspicua Sanctitate gestemus et quomodo ille, postquam reSurrexit a mortuis, nullas infirmitates corporis, nulla flagella perpetitur ita etiam et nos esse inVulnerabiles peccatis omni hus et vitiis annitamur u Si enim com- , plantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrec-n tionis erimus hoc Scientes, quoniam vetus horno noster simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justi sicatus est a peccato . Clara fideles ratione constringit

Si vultis, inquit, resurrectionis ejus fieri participes, Virtutem quoque mortis imitamini, ut mortui vitiis in virtute vivatisci tunc enim eritis in illa felicitate consortes, si mortis ejus imaginem tuleritis, moriendo peccatis. Vetus enim homo noster debet cruci ejus affixus doceri ut destruat corpus peccati, fortitudine videlicet passionis Corpus autem peccati, consuetudine sua Paulus, Vitia, non Substantiam carnis appellat. Sic enim sequitur, ii Ut destruaturn corpUS peccati, ut ultra non serviamus peccato. Quin enim mortuus est, justificatus est a peccato. ΛLGLsaei Ni s. Quomodolibet interpreteris corpus peccati, non negabis parvulos in Christo Iesu baptigatos

mortuo esse peccato, ne apertissime neges eos baptigatos

Matth. I, 2I. - Rona. I, 5 et seqq.

577쪽

in morte Christi Jesu ac per hoc neges baptigatos in Christo Iesu. Quicumque enim aptigati sumus inu Christo Iesu, iii morte ipsius aptigati sumus 3 n Dic ergo Cui peccat moriun tur, cum parvuli baptigantur in Christo Iesu Sed quid dicas, penitus non habebis, nisi cum tota Ecclesia Christi intelligas, atque respondeas,

Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peceatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, v in quo omnes peccaverunt'. n Ecce qui peccato moriuntur , cum in morte Christi Iesu parvuli baptigantur. Rogo, nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum ' Λudite : si Silaorini sumia peccato, quomodo, vivemus in ei An ignoratis quoniam quicumque bapti- η gati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptigati su- mus Quicumque igitur baptigati sumus in Christo Iesu,n peccat mortui sumus; quia in morte ipsius baptigatin sumus'. fraudite quicumque haptigati sumus neque enim parvuli et non majores, aut Vero majores et non parvuli sed quicumque, id est, Sive parvuli, Sive majoreS,

baptigati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptigati

Sumus, ac per hoc Sumus mortui peccato. Aut ergo aperte

dicite non esse baptismum Christi parvulis neceSSarium, aut peccatum cui moriuntur, quando in Christo baptigantur, dicite parvulorum aut quia nullum potestis aliud invenire, tandem aliquando agnoscite originale peccatum. CCXXIV. IUL11Nus si Nempe cum viventibus loquebatur, et his dicebat justitiam per mysteria fuisse collatam. Quomodo ergo ait, eum justificatum esse, quem mortuum nisi quia sine aliquo ostendit ambiguo , mortem hic brenuntiationem vocare; et ideo a se nomen morti aSSumi, ut ostendat ita fideles a peccatis, sicut mortuos ab actibus

578쪽

ΛUGLsΤINus. Om contentiose, si hoc loco apostolicorum Verborum mors abrenuntiati Vocatur, ut qui peccato abrenuntiat peccato moriatur recole quemadmodum in

Ecclesia Christi, in qua baptigatus es, baptismatis mysteria celebrentur; et invenies quod abrenuntient et parvuli per Ora geStantium, sicut credunt per ora gestantium quod apud vos jam forsitan non siit. Sic enim profecistis in pejus,

ipsi errantes, et alios in errorem mittentes, qui Vobis Consenserint'. non debere abrenuntiare parvulum apti Zandum, quia non traxit originale peccatum aut si debet abrenuntiare peccato, dicite, Cui et errorem Vestrum aliquando corrigite. CCXXV. ILL11Nus. st Si enim mortui sumus Cum i Christo, credimus quia vivemus cum Christo; scientes, quia Christus suscitatus a mortuis jam non moritur, ii mors in eum jam non dominabitur : quod enim mortuusn est peccato, mortuus est semel quod autem vivit, viviti Deo. Ita et vos deputate Vos mortuo esse peCCato, ViVeni, te autem Deo, in Christo Iesu ' , Quomodo Christus, inquit, qui peccato mortuus est Semel, id est, propter peCCata nostra mortuus est semel ultra non moritur, Sed vivit in gloria Dei i ita et vos deputate Vos peccato mortuos solis vivere et servire virtutibus. ALGLsΤINus O mira expositio Apostolus dicit Christum peccato mortuum : et tu dicis, id est, propter peccata nostra. Ergo quod dicit ille, Sic et vos existimate VOS Ortuos esse peccato hoc putandus est dicere, Existimate VOS Ortu OS esse propter peccata vestra Non utique hoc dicit isto loco me tu sic intelligis, sed peccato mortuOS, ne peccato ViVerent, Confiteris Ostende ergo et Christum mortuum fuisse peccato, ne inconvenienter Apostolus dixerit, sic et vos. Propter auferenda enim OS-

579쪽

tra peccata , sed tamen peccat mortuus est et hoc quomodo, qui nullum habuit omnino peccatum, nec Originale, nec proprium , nisi quia similitudo, cujus rei similitudo

erat, nomen accepit. NOVinaus enim Christum in similitudine venisse carnis peccati; quoniam in vera Carne enit, sed non sicut alii homines in carne peccati mortuus ostergo ille similitudini peccati, quam gerebat in carne mortali ac sic mysterium nostrae salutis implevit, ut nos peccato moreremur, cujus ille similitudinem gessit rideo in morte ipsius baptigamur; quia sicut in illo vera mors facta est, ita in nobis vera sit remissio peccatorum. Sed

hic sunt et parvuli : Quicumque enim aptigati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptigati sumus' Non enim sic homines baptigantur in Christo, ut aliqui in morte ipsius, aliqui non in morte ipsius baptigantur; sed sicut ait, in quo loquebatur ipse Christus, Quicumque baptigantur in Christo Iesu, in morte ipsius baptigantur: ac per hoc, quicumque baptigantur in Christo Iesu, peccato moriuntur. Si quicumques utique et parvuli: Sed cui peccato parvuli moriuntur Iam tandem quaeso confiteatur generatio, ne mentiatur regeneratio confiteatur in par-Vuli Caro peccati, ut non negetur etiam pro parvulis mortua similitudo carnis peccati'. CCXXVI ILL11Λ s. si hi hic ergo accusatur natura Pubi humanae substantiae culpantur exordia r ubi motus generantis arguitur 3 Luce clarius est, quod sola a magistro gentium conveniatur voluntas, ut abdicet occuli dedecoris, et in meliorem vitam actuum correctione proficiat Sed jam accipiat expositio nostra compendium, ne interpretari in his locis dicta postoli perseveret , ipsum de Suis disserentem sensibus audiamus. In sine disputationis ejus apparebit , cujus dogmati ideique consentiat. Nos

Rom. viai, 3. - Id. VI, 3. - cor. IV, 2.

580쪽

478 s. ALGisTINI EPISCOPI

nempe dicimus, de peccato Apostolum voluntatis humanae. quae in unoquoque peccante est, locutum fuisse : tu vero, de eo quod Fausto credis, generatione tranSmissum, et a cunctis sine Voluntate susceptum Concertationes itaque nostrae, Si placet, sacessanto et ut mediocriter agam, dissimulemus postoli dignitatem , qua praescribi posset,

etiamsi vobis per omnia ejus verba concinerent, tamen

illum pro ollicii sui splendore nihil tam deforme sensisse

ambiguitatem esse elocutionum, non sensuum pravitatem; hoc solum ei in praesenti negotio concedatur, ut Vir non perturbatae mentis, magis scripta sua quam tu intellexisse credatur. st Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro, mortali corpore ad obediendum ei Possem jam hic dicere, exhortationis testimonio probatum esse dele Catis eum agere voluntatis quia mala si essent naturalia, per justitiam de sendi possent, per misericordiam postremo defleri nullo autem pacto admonerentur cavenda. QuoVis enim naturali malo, si ullum esse posset, hoc malum eratna us insanipe, qua tenebatur, quicumque devotionem in cavendis rebus naturalibus exigebat Apostolus autem

nihil sanxit quod possit jure reprehendi. Peccatum itaque voluntatis ostendit, quod inculcat debere vitari. ΛυGusΤiNLs. Qui ignorat non loqui Λpostolum parvulis, sed eis qui possunt intelligere verba dicentis, et adjuvante Dei gratia obedire praeceptis 3 Sed utique agunt

etiam cum siliis suis , ut quemadmodum crescit in eis rationis Sus , ita exeratur obedientis fructus ne in Vacuum gratiam Dei suscoperint, quando regenerati Sunt, nescientes. Verumtamen illam pulchram susceptam tuam, quae deformis est omnibus debellatoribus suis, concupiscentiam carnis dico, per quam nascitur, et cum qua nascitur homo hanc ergo concupiscentiam carnIS, Ohi-

SEARCH

MENU NAVIGATION