Marsilii Cagnati medici Veronensis. De sanitate tuenda. Libri duo. Primus de continentia, alter de arte gymnastica, ... Opus recens impressum, non modo medicis, sed cuilibet viuenti necessarium

발행: 1605년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

De Continentia, vel

esse notauit: nam qui ita vixerint, nullum iniuriae genus vereri non debent: nullumq; vel leue peccatum est, a quo grauiter offendi non possint: repentina quae ilis aeris mutatio, exercitatio, aut labor paullo veheinentior, conuiuium paullo laetius, somnus paullo breuior, tristis nuncius non magnae eriam rei, quod uis denique, quod in alteram partem modice declinet, obesse vehementer potest: neque hi libere ijs fungi muneribus possunt, quae hominibus maXime con ueniunt, res domesticas curare, amicis praesto esse, Rempublicam adiuuare, quibus qui operam dant, ij tot repentinis, & tam diuersis calibus expositi sunt, ut, si tam icnui, & exquisito victu utantur, ne paucis quidem diebus res eas tractare tuto possint: sed debent si sanitate frui velint in summa

quiete; & in eodem tenore, ostreae, vel stirpis instar ut Plutarchus dicebat seorsim ab amicis,& ab omni publico munere, semper degere, quod si non sit solum victus tenuis, sed etiam rato cibus,& potus sumatur: ut semel die, vel alternis,vel rarius si humano more iudicandum est) maius quoque periculum imminebit: nec aliquis hoc vitae genus suscipiet, qui in humana societate sese velit caeteris hominem

praestare. In eo se poterit exercere, qui in aliquo secessu, humanis rebus cunctis posthabitis, unam, aeternamq; illam quam tamen omnes desideramus beatitudinem versare animo velit, Deumq; O. M. contemplari, & summa atque innumera in homines collata eius beneficia recolere, atque omni studio & operaciusdem cultum prosequi, eundemq; assiduis precibus tum sibi, tum reliquo humano generi propitiunt reddere, ac conciliare: quod monachi quidam praesertim Aegyptij olim factitarunt, ut sacrae historiae auctores

132쪽

De Sanitate Tuenda. Lib. I. qa

chores testantur:alioqui nota a Hippocratis sentcntia est, semeia te cibum capere, διονο τιων, gracilitatem indilcere,& exsiccare: quoniam essicit, ut carnis humor ab animali calor consumatur, de qua re initio in quinta argumentatione dictum est; quid ergo fiet, si tantum alternis diebus, vel rarius, & parce quoque cibus sumatur Θ id in vero nihil dicendum est de ratione, quae habenda aetatum est, oemperaturarum, habituum, anni temporum, & consuetudinis: nam generatim hoc agimus, ut ostendam , cibum nimis tenuem promiscue in omni aetate, & tempcratura,& habitu,& anni tempore, uti etiam nimis liberalem fligi edum esse: de consuetudine illud solum admonendi sumus, ne repente vel ab cdacitate, vel ab inedia consueta; ad exquisita inin congruam --diocritatem , sed insuetam, nos reseram , nam, inquit b Hippocrates, πολριω

quae repente natabo extra modum in hanc, vel in illam partem permutantur, n ua sunt: scd debemus paullatim vel demere, vel adijcere: omne enim, quod multum est, ut e alibi dicit, naturae est inimicum, quod vero paullatim fit, periculo Vacat. π αν

λε et Hactenus igitur ostensum est,continentiam posse nobis masno, ac praecipuo ad bona valetudinem auxilio esse: nec diutius posse inediam sine periculo ferri. ac satius esse a is die, vel saepius; sed modice semper, quam semel; siue multum, siue exiguum; aut saepe, sed

nimium comedere a

Consuetudo ut mutanda. b lib. 1.devictu

Conclusio omnium .

133쪽

Demensi.

De Continentia, vel

Te cibi, oe potus mensura. Cap. XVI I.

HO c autem loco non intempestiue aliquis quς-

ret, quae nam tum cibi, tum potionis mensura seruanda sit, quisve in his modus sit adhibendus: quamuis enim ridendum nonnulli, videatur, certa quadam mensura, cibum, potumq; accipere; & π- uera risu dignum sit, si quis altera manu stateram suspendat, altera vero de statera cibum ori admoueat; animaduertere tamen expedit, sumi nihil a nobis,etiam non animaduertctibus, nisi mensura quadam certa, & pro pondere: siue enim patorfamilias suis domesticis, siue dominus seruis, villicus rusticis, caupo hospitibus, princeps aulicis suis alimenta praebeat, certo semper pondere, ac certa praebet mensura: si item a pistore pancm emas, carnes a lanio, in macello, pisces,& vinum in caupona, cci ta numerata pecunia certum cuiusq; rei pondus datur: itaque a nobis, vel inscijs, pondere, ac mensura omnia sumuntur: propterea factum puto, utquod viritim pro alimento dabatur, Demensi nomen acceperit:scilicet a metiendo potius,qua a mense, sicuti demensa verba Cicero appellat; alienum ergo non videbitur, si de cibi, ac potus mensura nonnihil disserucrimus.

Cibi , s potus antiquorum mensura

cum nostra comparatur.

Cap. XVIII.

AC primum non crit inanis foliasse labor, perquirere, & explicare, an in vulgari cibi, & p

tus Diuili od by Corale

134쪽

De Sanitate Tuenda. Lib. I. 63

tus modo alia vetustiorum, quam nostri temporis ratio extiterit: ut deinde comodius exponaturi quida sanitatis conseruandae studioso faciendum sit. Et quia de moribus antiquorum fingendum nihil est , non possumus aliquid a firmare, nisi quod litterarumonumentis traditum reperimus: inde igitur colligimus , vulgare Demcnbum panis, quod olim pro diurno cibario viritim dabatur, suisse Choenicen, seu

quantum choenice capiebatur: notum est a uic mensurae genus chς nicen Hiisse, quae ipsiis quoque Homeri temporibus, vel antiquioribus in usu fuit, ut sibi facile is persuaserit, qui libro Odysseae decimonono

tiar illum, qui choenicen meum attigerit, cessare, quamuis e longinqua regione aduenerit: quae verba Telemacho Vlysiis filio attribuuntur, ubi Didymus Homeri interpres indicat, mensurae nomen, choeni X, pro eo positum, quod mensura capitur, itaque vel pro pane vel pro panis materia: quam menturam nonnulli tandem esse arbitrantur, quae H braice Homor vel Gomor dicta est, cuius mentio saepe

quidem in Sacris litteris habetur, sed potissmum libri Exodi capite sextodecimo, videtur pro illa accipi mensura, qua Dei praecepto manna in dies singulos viritim colligebatuta licet alis plus, quam ch nicen continuisse tradiderint. illud nobis compertum est, Herodotum libro septimo mirari, Xerxem tanto exercitui potuisse alimenta suppeditare; &, volentem Herodotum alimenti illius inire rationem, hoc ponere, Tritici , scilicet, choenicen a quoquc milite in dies singulos acceptam: notaui etiam unum apud a Hippocratem Eratolai aegritudinem describentem,

quod huc spectare videtur, illum enim, dixit, cibum semel

Panis demesum apud antiquos. Choenix. Budaeus Ii. s. de asse. a lib. 7. Videt

135쪽

De Continentia, vel

semel dic sumpsisse ad vesperam,& panis mensuram subcinericii suisse dimidiam choenicem , ἐμονοσίτω

ut probabile sit,diarium panis demensum integrum ab Hippocrate quoque choenicen existimatu: luando, qui moderatius & semel die vescebatur, semi-choenicen sumpsisse notauit:quam mensuram si quis edendo superasset, ut vorax & helluo notabatur, ut a lib. .de asten Arcas ille nomine Aristus apud a Xenophontem, qui in Seuthae Thracis conuiuio dictus est panem

assumpsisse οσον τριχοινικον, tres fere clieni S quantem:cui simile de athletis infra dicetur. Sed & posteriores Graece linguae interpretes, cibarium diurnum dixerunt,choenicen vocari, quam b lib. 3.dipnos. Obrcm apud Athenarum h nescio quis pro choenice nomen aliud effinxerat, ac si diceres, Diurni cibum:& Laertius Diogenes in Pythagora; cum interpretatur illud; super charnice ne sedeto; significare futurorum aeque ac praesentium curam habendam esse, inquit, umenσιος λορn: cibus diurnus . capiebantur autem charnice seXtari e lib. s.de asses bini, Vt multis Budarus e ostendit, & Epiphanius ad lib.demensu- perspicue tradidit, di si partem exiguam ad binoth. .R sextarios adiecit: quam ob rem non est Gaga audiene lib. 8. de hist. dus,qui pro choenico, sextarius, vertit apud e The pl/R ς Αν seirastum. Sextarius vcro duodecim cyathos continebat. Cyathus, Hesychio auctore, uncias duas, vel, ut Festus significauit, unciam, & vnciae paullo minus quam dodrantem: ut videlicet sextario contineantur unciae Vigintiquattuor cum Hesychio, aut viginti cum Festo:erunt igitur in choenice unciae vesocto ultra quadraginta vel solae quadraginta. Ex quibus quod mirari licet, a Budaeo praetermissum quattuor Athenis magni panes conficiebantur est sermo

136쪽

De Sanitate Tuenda. Lib. I. qq

ermo de panis materia octo ucro parui, ut Aristophanis enarrator Vespis notauit, ad illa verba τε

Cibus igitur diurnus,& vulgaris quattuor panes fuere,quorum singuli ex farinae tritici libra, vel librς sextantibus quinque conflabantur: a qua ratione parum, aut nihil distat, quod a Catone scriptum est, libro de re rustica. nam ijs, qui in familia villici opus facerent,in singulos menses hyeme dando scribit tritici modios quaternos: modius autem capiebat Octochoenicas: suere igitur dandae in mensem duae choenices supra triginta: videlicet, in singulos dies choenix,& librae sere quadrans: cui mensurae per aestatem

semodium addebat, quo quatuor choenices continentur, librae videlicet sedecim, ut scilicet selibram in singulos aestatis dies amplius,quam hyeme, prae beret: rursus compeditis per hyemem dabat pondo quaterna; in dies scilicet; est autem pondo libra.Vbi vineam sedere caepissent, dabat pondo quina, idest libras quinque: ijs vero, qui minus fatigabantur, villico, villicae, epistatae, opilioni modios ternos in menses singillos,ut in dies acciperent libras ternaS,& circiter sextantem, uncias, inquam, duas de qua Magi , quibus similia accipimus a Theoptarasto, a qui athletas sesqui chenicem absumere solitos testatur quantum compediti apud Catonem,quando sedere vineas cepissent libras videlicet quinas,

boni tamen tritici, quale apud Boeotios nascebatur: namque ubi leuius triticum erat, ut Athenis, ijdem libras octonas & trientem absumebant, οἱ μώ αsλη-οταν--μιρίως, Vbi Perperam Gaza procliς nice sextarium accepit,quia est semiehenix sextarius, ut ex dictis antea notumi est,

a lib. g. de his .

plana. c.

137쪽

De Continentia, veI

da sunt tres sextarios, & quinque sex talios: quamobrem in hac panis ratione vili sunt Grcci cum Romanis conuenire. De pulmenti autem modo, res non est tam manifesta: idem Cato inquit, ubi oles comesae erunt, halecen, 8 acetum dato, oleum dato in menses unicuiq; sextarium: salis unicuiq; in annos modium satis est: haec ait, ex quibus coniicere licet, perquam exiguum huic hominum gcneri obsoniu dari solitum: oleae quantum dederit, non exposuit:in alijs rem aperuit: halecen, & acetum, inquit, dato: halecen hoc loco interpretantur genus pisciculi & uilis, & minuti. at unus halex cum libris quatuor, uel uncijs panis quadraginta conserri uix potest: olcum hic non ad lucernas datumest enim sermo de pulmentario propositus: cum autem olei sextarius in menses daretur; quod in annos modi j dodratem implet; id quod pro diurno obsonio dabatur, uix unciae dodrantem sup rabat; sit uidelicet, sumas cyathum de Hesychij sententia: alioqui minor adhuc modus suisset; quinque uidelicet drachmarum, & tertiae partis drachmar, cum in uncia drachmae octo contineantur. Sal Graecis quoque erat obsoniu, ut ex Aristophani Acha nenssibus intelligimus, quando cum caeteris obsonij sibi recensetur, tin σκοροδον, n χονδ ροις αλορ, & a Platone a in obsoniorum suae reipublicae ciuibus apponedorum numeratur, οέοι, ἐIουσιν αλαe

nius, c inquit, Varro etiam, pulmentarij uice uses

138쪽

De sanita;e Tuenda. Lib. I. 41

veteres,auctor est ;ssitasse enim salem cum pane, & . . caseo,Vt proμerbi' δpparet: hoc autem confirmatur dicta Caionis auctoritate. Sed& Christiani maior res nostri salem cum pane olim ieiunij quibusda in temporibus comedere consueuerunt,quod apud Epipbazum a me legisse meminit 2 nota est Montanistarum i haereticorum Xerophagia CX Tertulliano ..idia. qui pane solum, & sale,ac leguminibus Vescebatur coutra Phyesu di aquam bibebant δώ-Igitur,lii annum silis cos.clio ut ait Cato sit rati h lierum ineatur, diurni Olcimodum,a Catone propos tu, salis modus boni ponderis drachma superabit quae res minima est,& huc in Irvadum disi mi uit; ob ni 'm cibi suis vehicultui thici, nomine panem pFprie Vςnissi: quoniam

σιτι dictum sit, quoniam illius materia est , Σ

id est, non solum triticum, sed omne titimentaceum, ut Suidas testariir: obsonio tamen omnes non indigebanti est enim tritum,&vulgatissimum illud a sci . crate dictum,seobsonare ambulando famem consue, ..uisse: quamobrem Anci . potest, Vere Sylo 'mania& Graecos existimasse, solidi alimenti pondo quaterna in dies satisfacere poste i & crediderim illos,qui pulmentari js uberius vescebantur,quantum pulmentari, sumebant: tantum de pane detraxisse: illos scilicet, qui politiorem, & delicatiorem vitam vivebant,ut scilicet pleriqk vel natum instin*u, vel peritorum consilliineam sibi ciborum mensuram praefiniueribs, yt quaternae in singulos dies librae confici possexit,lminisor innatus visus sit, posse singulis noris sextanIem iancoquere, quemadmodum certospacio, & tempore, cat' frumenti mensura pisti inomolitur, ut non sit se ille incleantllis sententiam

139쪽

discedere, qui negabat vet refert a Cicero vllum

esse cibum tam grauerit, quin is die, & nocte conc quatur ; nam si grauitatem cibi, atque copiam noraconi ungebat; hoc non erat magnum, ad vim caloris ostendendam, argumentum:quicquid enim sit,quoaconcoctionem admittat; si sumatur exiguum,&alia, quae Una sumuntur, pauca similiter existant; non s

lithi die, noctoq; concoqui dixo im, sed nullam quo que habere admirarionem : at si multuita, & intem Franter, & immodeste; quod non rasifit ingeratur; multoS,opinor, inuenies, qui se die, ωq; non concoxisse testabuntur. 'Quod vero dixerim, cibi solidi libras quaremam, communem mensuram, qu in dies sumebatur,apua. - 4, veteres extitisse huic non repugnati, Sacrorum lia' - brorum auctoritas tradentium, Erechieli antiquo , - vati Deum cibi diurni mensuram praescripsisse sta teras Viginti, quae mensura, quam libra, minor est;-nain singulos statorcs semunciam pederet auctorem e libita metis habemus c Epiphanium, & d Augustinum, praetexa inci ea,quae Budaeus notauit libris de assie: hoc,inquam. ιαs' non aduersatur dictis, quoniam alia est vulgaris rautio,quam illorum, qui pietatis ergo, ad scelerum ex piationem, & ad Dei G. M. conciliandam mortalibus voluntatem,& gratiam, parce, ac duriter vivere debent,& solent, ut dictus vates. Oportet autem accipere,qui libras panis quatuor comedebant,illos o

sonio perquam exiguo contentos fuisse, qui multo vescebantur obsonio de dicta panis mensura m ob- ij ratione detraxisse. itaque non obstabit nis quae posuimus, Galenus de puero epileptico scit ibins, cui in prandio panis trientem dari praecipiebat in cinavero,quod reliquum erat, bessem: ut totus hanis libram uon superaret. scilicet obsonium liberaliter eudem

140쪽

dem permittebat & praeterea de V emi ermo curius longe alia est. Si igitur antiquinum in cibo mea iurando rationcm cum hac,qua nOS viInaur, coniur-re 'libuerit, illi maxime Propinquam Npaies: nam vassim ita vivitur, ut in singillos conuictus panis libra plus minusve offeratur, carnium aut pie

chimi ictibri, siue dodrans: μὴ di solet, quin utimo cibo; ut salsamentum, aut logynacia, aut λaut liliquod fiumentaceum ex iure,& id, quod lum- mo cibo semitur, ut caseus, ut pomi m: quae libras circiter chiaternas piadere, si periculum iccc M.

Sed nec alia potionis ratio videtur esse: nam vim uir singulos dies cuiq; dari solent librae sere quaternFει qui modeste,& frugaliter uiuut,ter quaterve Vno conuictu bibere solent. ac quaelibet potio telibrum, plus minusve pendet , adeo ut potu4 fere ciborum mensuram exaequet. Haec nostrorum vulgata ratio

est. Cato capite quinquagesimopctauo de re rustica, alias dandam dicit hemina' in dies, scili et hyeme, absumpta lora: alias sextarium, Vere videlicet, FOhruario, Martio, Aptili, Maio ut mihi videbatur alias sesquisextarium scilicet quatuor, qui dictos le-Quuntur, mensibus, in fine quorum vindemia neri lo iter'; quibus mensibus plus etiam panis, quam ante, praebendum monuit: ex quibus apparet, apud illum potionis modum a ciborum menIura superati. nam, quo tempore plus vini exhibet, vix libras exhibet ternas: athum Enim si binas uncias cepit se sumas, in sesquis xtario, quae maxima eo loco mentura a

Catone p6siciest) terhae tantum librae capi potuere :sed aliquis non malo dictret, sermonem Catoni de meraco esse nam eo loquitur tempore, cum iam est absumpta lora .cui aquam artatratu suo ita quisque

SEARCH

MENU NAVIGATION