Marsilii Cagnati medici Veronensis. De sanitate tuenda. Libri duo. Primus de continentia, alter de arte gymnastica, ... Opus recens impressum, non modo medicis, sed cuilibet viuenti necessarium

발행: 1605년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Dub. Solutio.

Res p. ad tertiu

a lib. r. de san.

: . De Continentia, .vel l

ineis inae auctorum sin cntia, ut Asclepiadis , qui exercitationes aliquas in aegris laudarunt quidem: . Sed in sanis ad sanitatis tutilam proisus inutiles existimarunt, ea praesertim de caussa, quod quae summflua exercitationibus absumutur inedia possunt abs que labore consumi. Huic auicui dubitationi faciale est ut opinor satisfacere. Sunt alitem duo explicanda, alterum, non esse a plantarum natura sumendum argumentum; etenim homo, de quo sermo est, suam & ipse habet natura , ut plantae suam ; hominis alitem natura est anima rationis particeps, cui non sustra data est consulendi, & eligendi facultas : immo tunc maxime secum:

dum naturam vivimus, cum ratione, S. consilio viauimus: infantes, & alij, qui nondum consilij, & rationis compotes sunt, vivunt illi quidem etiam secundum naturam, sed brutorum animalium potius, quam hominummec debemus aliquid facere, aut recusare,quia caeterae animantes faciunt, aut recusant; longeq; minus,quia plantae; sed quia naturae nostrae consentaneum est, idest rationi, sed& a Gelenus non spernenda obseruatione docebat,exercitationem congruentem esse, nam constat, infantibus casu aliquo offentis, & ob id ad plorandum adductis, motum mediocrem, dum a nutrice gestantur, leuamen esse, ac doloris medelam. -l: Alterum vexo est, plantis non deesse, quod vicem subeat exercitationis: hoc vero est, perpetua primu circum illas aeris commotio,atque agitatio aerem autem circulo moueti, non est hoc loco explicadum; satis hoc b Aristoteles docuit sed & a ventis creberrime agitatur.Sol deinde ad eandem rem plurimum conducit. Ventus autem,& Sol vim habet exsicca

di, etsi ventus magis,ut idem e Aristot. indicauit in

232쪽

De sanitate Tuenda. Ub. II.

Problemat. Siccat aer quoque; siquidem ventus ni nil sit, nisi aer vehementer impulsus: & aeriS perpetuus motus ventilatio quaedam occulta est. Et licet aer a naturae studiosis humidus statuatur, non propterea madefacit, sicut aqua, nisi calaginois, &aqueos vapores permixtos habeat: & calore valemtior quibusdam videtur ad scandiam, quam hum re ad humefaciendum. Igitur plantis quiescentibus,& immotis non deest, quod superantem,& nOXium i humorem siccando detrahat, illudq; efficiat, quod ' animalibus labor,& exercitatio praestare selet: qui bus tamen Don dissimiliter Sol,& aer utilis est. Itaque si velimus plantarum quoque imitari naturam, constat, cultura illas etiam proficere,siue incremc tum, siue pulchritudinem, siue aetatem consideres, resertq; plurimum, quo loco, qua Cςli facie, positae snt, ut aerem, & Solem magis, aut minus salut rem,& propitium habeant. Nec ab hominibus igitur cura similis, & sui corporis cultus, quae media

cina est,contemni debet. Et licet natuta sit medicus,non tamen verum non ad quartsi est, medicinam auxiliari naturae,& necessiariam csse. Et quamuis pueri,& adolescentes ad exercendum nulla egeant adhortatione; quippe qui natura motum maxime appetunt; egent tamen consilio,& m deratione: quia, ut omnia nimis faciut παντα αγανπρα ξεσι diccbat Aristoteles) ita immodice selenteXerceri: quod sine periculo non est:ut e contrario seniores, ad exercendum adhortationibus, & consit:ovgvn licet enim graue corpus quietis desiderium inducat, non est tamen haec ea natura,cui homo debeat obsequi: suae debet homo naturae obtempera re, quam esse dixi animam rationis, & confiij pareticipem: scilicet hac vivimus, atq; homnes sumus

233쪽

'Cymnastica, vel

hac itaque docemur, grauiori aetati exercitationem esse necessariam: quia calor naturalis iam infiniator redditus, superfluitates absu incre minus valet, quae in corpore aceruais magna nobis incommoda afferre possunt, morbos,&i uteritum celeriorem induce re: cui praesidio est exercitatio: propterea nec iunioribus frustia,nes senioribus inutiliter de ea re consilium datur. Resp. ad seeunc Et licet motus animalibus potissimum traditus dum arg. dici possit, ad alimentum conquirendum; non pro pterea consentaneum rationi nou est , motu quoque in nam valetudinem susteutari: unius enim instrumenti esse plures, & varios usus, non hoc uno est

exemplo, sed pluribus, notum . Sic enim ore cibos,& potus sumimus, ore spiritum haurimus, ore animi thesauros recludimus , ore pulmo, stomachuS,ccrebrum purgatur . Naribus odores percipimus,& spiritum similiter trahimus, atque cerebrum e purgamus . Sed hoc loco singula huius gencris r cenienda non sunt. Haec satis docent, rite, S commode motum in animalibus cum cibo acquirendo, tum curandae valetudini destinctium esse: atq; ideo 'tiliter de motu, & exercitatione praecepta, & documenta a medicis tradi. γ', nResp. ad prima Cui non es stat similiter, qu ira, uti nobis

non exercitatis sanitatem tribuit, ita nos illam ab que exercitatione tueri possimus: etenim sanitas purinde atque vita imarint a tribuituri nam cli primum vivere incipimus, nos quoque sanos esse per-

dam nata aula a at non sequitur, dcbere etiam,& posse naturae isnte,& omni cubu neglecto, sanitatem conseruari, Sed λ contrario, sicut animal v, tam tueri sine motu,& labore non potest, ita nec sanitatem

234쪽

De sanitate Tuenda. Lib. II. 93

nitatem poterit: pari namque incessu seruntur vita de sanitas: quando sanitas nihil est nisi vitae integritas,

dc morbus vitae quaedam offensio,&decurtatio. Itaque tuentia vitam, adem, & sanitatem conseruant.1De Asclepiadisicio opinione non est, od aliquid dicamus,cuius argumenta, quasi otiosi nominis captiunculas ne referre quidem Galcnus dignatus est libro primo de sanitate tuenda: quae tamen a viris doctissimis ante nos. examinata satis, & refutata non ignoramus :& licet vere dietiam iit, inedia perinde Consumi excrementa eadem,& laboribus, non idcirco essicitur, labores inutileis cite: quoniam non sanitatis solum ratio habenda est, sed roboris etiam,corpus vero robustum esse non potest cum exiguo alimento, & inedia, ut priore 'a libro ostensum memi- tap. II. nimius; ad robur autem labor est n cessarius, ut ex ijs, quae copiose inferius explicabuntur, intelligetur. Cum itaque motus, & labor ad vitae custodiam ne cellarius lit, bonae quoque valetudini utilis existimandus est. Cuius vim quoque contra Veneris imis

petus,& irritamenta sub finem libri prioris exposui . Quapropter cum de cibi ratione, modoq; disput tum luro iure laboris, seu exercitationis ratio, & moadus hoc loco sumitur examinandus.

Vtrum Medicina, an Gymnanica sit ,

exercendi rationem examinare , s

mirum Gymnastica pertineat ad Medicinam. Cap. IIL

IN primis autem occurrit quaestio, curiosa licet, ac iucunda sol tasse magis, quam ad bonam valet

A a dinem

235쪽

Gymnastica, vel

dinem utilis; An ad medici munus pertineat, de tota exercitationis ratione cognoscere, & decernere , an ad artem quandam a mea cina diuersam,qiia Gymnastieam veteres appellarint: sunt enim qui hane ipsam Gymnasticam medicinae partem quandam ede profitentur. Cum alijs duae fuisse artes videam tur, quae vel in varios usus rem eandem direxerint, quod multis contingit, ut ad bellicos usus haec seserum in varia ducat instrumeta,gladios, tela, galeas, di alia quamplurima, illa vero rei familiaris fratia

ex eodem vectes,claues,clathros,& alia conficit; vel ad eumdem postremum finem diuersa, & omnino seiuncta opera dirigentes, affinitate, & ordine quodam coniungantur, quia altera subiecta sit, altera praesit, ut conficiendorum ars frenorum equestri, hςc vero imperatoriae subijcitur; aut cum diuersum omnino finem respiciant,vel materiae, vel instrument rum similitudine,altera pro altera capiatur. De quare sermonem, seu colloquium virorum omnis eruditionis laude praestantium, ciuium meorum,huc as. re publicae utilitatis caussa non grauabor,ut deinde, quae ad medici munus citra controuersiam pertinent, perpetua oratione persequi possim. Quod si hac nonnulli disputationem, quasi nullius frugis, atque usus non probauerint; vel prolixitatem illius aue sati fuerint; vel nimiam in re tenui fastidiuerint diligentiam ; hos oro, atque obsecro, ne strant grauiter,quod antiquarum studiosis litterarum,& I lat nis maxime hac in parte consultum sit: ipsi paginis aliquot praetcritis, fastidium omne cultantes,quae disputationem hanc sequuntur, legere occupent: int xiiii non obliti, Galenum simili disputationi volumen intcgrudicasse , quaerentem,salubrem υγιμνον,

ad Medi uua ne,an ad Gynima statu pertineat.

236쪽

De sanitate Τuenda. Lib. II. 94FUMANELLVS

Seu Dialogus de Omnastica.

Interlocutores.

Hospes Veronensis.

Romanu S.

Antonius Fumanellus. Hieronymus Fracastorius.

INVrbem igitur venerat pietate ductus ut multi quotidie faciunt ad has vilitandas aedes sanctissimas,& venerabiles Sanctorum, quae in eis asseruantur,reliquias colendas,ciuis, & familiaris meus, vir satis doctus,& in Graecis quoque auct'ribus versatus; ut ex eius sermone intelligebatur;qui per dragesimam;cum esset in sacrarum aedium visitati ne assiduus; forte sertuna amicitiam, & beneuolen- . tiam cum homine Romano contraxit:quod frequenter ei occurreret; cum & ille in eodem visitationis munere assiduus,& diligens esset;& ab eo saepe nonnulla curiose perquireret; ille vero,qui bonis litteris initiatus videbatur; perhumaniter responderet,& illis quaestiunculis oblectaretur. Ipso autem die, quo S. Balbinae templum visitari solet,unae templo egressi ad proximas Antonini thermas visendas, It mos hospiti gereretur, diuerterunt: cumq; eas diligenter intus, & seris perlustrarent, hunc texere sermonem institueret,quem ab hospite ipso deinceps mihi enarratum,hoc pacto digessi. H o s p a s. Intuenti mihi has thermarum ruinas, subit mirari AEgyptiorum Regum demetiam in exsti uendis & magna quidem succetarum aemul tione pyramidibus: quarum usus publicus,aut pri- A a a uatus

237쪽

a Plinius lib. s.

b lib a.de Iustiis niani aedifici S. I er ulmus Suis terpe iuxta fine.

uatus quis tantis sumptibus dignus extiterit, nullus reperitur. Quinimmo fuere a auctores,qui eam pecuniae Regum fuisse otiosam, & stultam osteistati nem, & inutile studium dixerunt ανουκτον επιπα- λευμα, Venere in mentem b Procopij graeci auctoris verba, de re eadem scribentis quod si earum caussa extruendarum vere ab alijs tradita est; ne pecuniam succetaribus, aut aemulis insidiantibus praeberent, aut ne plebs otiosa esset; eo magis illorum damna da stultitia videri debet.

R o M A N v s. Nunquam illos tam vecordes ex

titisse crediderim, quin intellexerint, largitionibus potius, & beneficentia in plebem, populumq; uni uersem, silcccssorum, aemulorumq; insidias vitari, quam labore plebis i inmenso, ac tam prosas a pecusnia: erogatione: quae maiorem in illos inuidiam,&grauius odium excitare in iis potuisset, quibus ali qua regnandi spes erat: & plebis beneuolentiam ab

eisdem auertere, i i . iNec mihi satis probatur, non habuisse, quo plebem ab otio utilius,& honestius eximerent: etenim scimus artes plurimas ab AEgyptijs egregie cultas, illorumq; Rempublicam optimis legibus floruisse: aqnibus Graecos didicisse plurima, compertum est. Quis igitur verisimile esse existimauerit, Reges Egyptios ab humanitate alienos adeo extitisse, ut ignorauerint, quod veteres nostrae Reipublicae moder tores tam egregie calluerunt, qui congiario plebem, donatiuo milites deliniebant,& arctissime sibi deuinci bant Θ cumq; legem AEgyptus habuerit, Vt quisque quotannis apud Nomarchen profiteretur, unde viveret; ut qui iustam vitae suae rationem demonstrare non posset, extremo supplicio assiceretur; cui per

suaderi potest, plebem AEgyptiam usque adeo suisse

238쪽

l De Sanitate Titenda. Lib. II. 9

otiosam, ut tam sutili negocio reuocari ab otio debuerit ξ An satiusest existimare, fuisse illa Regum se

pulcra AEgyptiorum, ut Lucanus indicauit, cum cccinit, Non mihi pyramidum tumulis euulsus Amaa, sis,qualis haec nostra est iuxta portam Hostiensem, quae septemviri Epulonum creditur sepulcrum esse Θscilicet, quo splandor regius defunctis q. e Regu

H b ψνs si De sepulcrorum varietate nihil om-hin o dicam: Pnamidas fuisse Regulii sepulcra noti dubitor quoniam grauis auctor Strabo id asseruit . Optimarum quoque artium laude Aegyptum quondani Rofuisse, 'motissiniu est: eui in primis de nii Mathematices huncupa te ac medendi seientia. Cre do quoquo illeges' Aegyptios aliquot censeri interi optimos posse, siue res illorum domi gestas, siue s l ris, inspexerimus Sed, ut Persae Sardanapalum, & Cambysem, Mestia aurem Re tablica Caium, Neronem, Heliogabaluna monstra potius, quam homines) habuit; sic Aegypti Reges aliquot extitisse, non est mirum, qui, fatua quadam insolentis, & f sta quodam tyrannico potius,quam regia magnificentia, pyramidas rastrui, mandauerint; Inane scilicet opus, Mad solam ciuitiaruita ostentationem, nulli autem usui Reipublicae futurum . Itaque proban . ni magis est inornanorum principism iudicium , qui se puli commodis prospiciisites, ad potaicunt . balnearum usu nT;qui erat in primis necessarius,am

plissima aedificia condiderunt quae pol li freque tiae satis essent, & Romani Imperi, ain plitudini, ac ma stars paria videri possent. Quo aedificij petiere Romani Principes;ingonio licet diuersi,aemulatione

tamen consimiles; mirifice delectati sunt. ' . i. ROM. Quam iuuat,aduenam usque adirerum nostra-

239쪽

Gymnastica, vel

nostiarum studiosum agnoscere: non queam satis, quam ex isto sermonec pit animus meus voluptatem verbis exprimere. perge quaese, atque illud pria uatim edissere,cur hoc aedinci, genus idcirco laudandum dixeris, quod cssct usus balnorum necessiarius . Hos.. Vestras laudes ab homine dici peregrino . ferri potest. Ex eodem uero uestrorum rationem consiliorum a uobis quaeri,quis non ioco existimet R o M. Quasi uero non frequenter eueniat, nostratia ut magis,quam alienigena, ignoremus. Sed si me probe noueris, nihil minus, quam me tecum iocari,cogitaueris. Hos. Dicam igitur, quid me adduxerit, ut balnearum usum necessarium fuisse existimem. Nosti . ut puto, conterraneum meum, onuphrium Panuia

nium.

R o M. Virum, cui uni plus debeamus, quam reliquis simul omnibus,qui antiquitatibus Vrbis e t

nebris eruendis operam nauarunt; equidem nouit

cui enim Romano ignotus potest esse, qui, quod res ueteres Romanas tot uoluminibus illustrauerit, is circo Europae uniuersae debet esse notissimus. Hos. Ex illius igitur sermone olim accepi,quod& egomet deinde perspexi; Veteres Romanorum statuas, siue e marmore Dctas, siue ex aere, uirorumq, pra ipue, nudatis ulnis uideri: quod usus manica-a Α.Gellius lib. rum a antiquis indecorus haberetur. Feminalium γ quoque usum fuisse rarum,addebat; alioqui non magis Gallos , quam Romanos, brachatos dicendos Lisse. Pudenda satis toga, uel tunica tegi solita: item subligaculo,quod erat aliud, quam seminalia. N das etiam tibias statuarum esse plurimas: quod rarus similiter tibialium usus exstiterit. Cettigis milites usos, quae ad dimidiam tantum tibiam a pede

240쪽

De sanitate Tuenda. Lib. II. ss

rotendebantur. Reliquum a media tibia nudum e : ad eam usque partem siura genus ad quam sagum pertingere cernitur. ocream similiter militarem Urbanos,& rusticos nudis cruribus ambulasse, sepe etiam sine calceis:quando Catonem,cum Praetor esset, sine calceis in Brum descendisse, & ambulasse scribunt. a In agris seruos aestate nudos, hieme tunitaui indutos sine manicis, quam .sum ια GKci dixerunt. Cum haec igitur ille sic explicaret, cogitabam, veterem hanc vestiendi rationem ad corporis munditiem minus idoneam fuisse: namque nudas corporis parteis cςno, puluere, & alijsi sordibus *dari necesse erat: inde vero existimo, lauandi usum tam fi equentem,originem duxisse necessariam. R O M. Mirabar, quorsum vestiendi rationem,

qua maiores nostri uti sunt tam longe repeteres:exitum,quem non putabam, res inuenit: etenim existimo,te non male de his cogitasse, lauandiq; usum ad corporis sordes detergendas inuectum, nemo cui opinor sanus negauerit. Sed tam ampla aedificia Alius caussa lotionis condita, hoc vero mihi satis persua-stim non est. Sed existimo, praecipuum conditorum consilium fuisse, ut Graeco more iuuentus Romana in huiusmodi aedificijs exerceretur. Ηos. Dubia opinio: quoniam palaestra aedificia,Victruvio b auctore ; non fuere Italicae consu

tudinis. tR o M. Scilicet Victruuis tempestate,qui sub Augusto vixit,& C.Caesare,cuius fuit architectus. Nec sertasse tamdiu vixit, ut quas Agrippa thermas exstruxit, videre potuetit. Sed secutis temporibus certum est,ceriamina graeco more instituta esse,& aedes conditas, in quibus more athletarum iuuentus Romana ad ea certamina exercebatur.

a Plutarebus in

Catonea

SEARCH

MENU NAVIGATION