Marsilii Cagnati medici Veronensis. De sanitate tuenda. Libri duo. Primus de continentia, alter de arte gymnastica, ... Opus recens impressum, non modo medicis, sed cuilibet viuenti necessarium

발행: 1605년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

De sanitate Tuenda. Lib. II. Io s

nuod de vivendi ratione nihil memoratu dignum tradiderint, de qua cum ipse plurima accuratum illius inuentum sibi non diuimulanter, sed apertissime tribuit. Quia vero salubris pars medicinae, ψύγμνον, ves αυγιεινα, a posterioribus appellata in ratione victus tota versatur; ideo adducor, ut credam , aetate Hippocratis nondum medicinae partem habitam esse:quippe ignorabatur,ut Hippocrates testatus est. Medicinae autem aprellationem sibi partem alteram usurpasse, quam sequens aetas curatricem, nuncupauit, atque ideo Hippocratem libro de victu acutorum; cum aegris sanitatem proponit, bene valentibus securitatem,&se exercentibus, bonum habitum, inquiens, τοι a

ὲὐUἱκν; cum haec,inquam, Hippocrates dixerit,exia stimo treis artium diuersarum trium fines proprios ;& separatos ab eo significatos; atque si, quae sanos curat, ut conseruet, alia sit quam ea, quae curat aegros, ut a morbis liberos reddat; & quam ea, quae bonum habitum inducere studet, quae a praedictis duabus diuersa est; itaque non miror;& si tam salubris,quam gymnastica mutationi non studet; rati nem ab Hippocrate salubris non habitam, cum dixit, gymnasticam, & medicinam contrario modo se habere. Nunc vero; cum iam receptam sit, salubrem esse, ac dici partem alteram medicinae; pyssum etiam

explicare, quo salubris ab ipsa gymnastica disserat . Sed prius velim, ut reliquas si quas habes dubitationes exponeres,quibus ostendi putas, gymnastica partem esse,siue membrum aliquod medicinae. Quatuor, inquit Fracastorius, occurrunt, de quibus tuam sigillatim sententiam exspecto. Plato siclia

Gymnastieam

esse partem m indicanae,' Iuor ratiouibus ostenditura

262쪽

Gymnastica, ves

bit quod est primum, atque idem, quod nunc agebamus, quodq; cupio expediri, non enim penderea Corgia. diutius possum Plato,inquam, a scribit,sub eadem contineri gymnasticam, & medicinam: ac sane com Securida ratio. stat, Utrumq; in eadem re versari. Rursus libro tertio de Republica ab eodem Platone scriptum est, Her dicum miscuisse gymnasticam medicinae, quod videtur idem, quod, gymnasticam medicinae partem Tertia ratio constituisse. Praeterea in eodem libro scriptum m mini : sanitatem induci corporum a gymnastica, cui temperantia in animis a musica exoritur; σ

εν σώμασιν GHαν, & Timaeo,optimam, dixit corporis constitu tionem, quae ab exercitationibus na

. Vt ratim seica. haec vero sanitas estia Postremo Hippocrates libro secundo, & tertio de diaeta, ilIarum naturam exercitationum expositit, in quibus athletae exere bantur,cuiusmodi est,cursus,lucta,summis manibuς

colluctatio,& reliquae; quo significat, notitiam hanc ad medicum pertinere; & gymnasticam esse partem medicinae;& primo eiusdem tractationis libro dixerat, medicum posse si adsit) eius, qui se in gymna-sjs nudus exercer,valetudinis tuendς ratione agn scere: tamquam illa tempestate medici gymnasijs praeesse consueuissent - Has proposuit Fracastorius dubitationes, quas ut dilueret Fumanellus, sic orsus est. Prior, ac posterior tuarum dubitationum ita sunt affines,ut queat simul evlicari,& dilui quia tamen pleniorem orationem deiiderant, ultimo loco tractabuntur; reliquas in praesentia perpendemus. In pri Ad seeundamra re igitur Platonis loco duo sunt, unum, dici Herodi- νψος - gymnasticam miscuisse medicinae: alterumJero, hoc Herodici consilium a Platone damnari; &Vna

263쪽

De Sanitate Τuenda. Lib.II. I os

' una medicinam refelli, quae praeter pharmaca,& manuum auxilium, victui quoque adhibet modum .

Quod igitur vide priori loquar Herodicus id secisse dicatur, hoc mouere quemquam no debet,cum Herodicum veluti medicinae auctorem nemo agnoscat. Et licet quidam fuerit Herodicus Selymbrianus Hippocratis praeceptor, ut Soranus testatus est, di apud Suidam legitur; non est tamen verisimile, hunc fuisse gymnastam, cuius historia apud Plat nem legitur, & medendi modus ab Hippocrate, ut audies, damnatur. Sed Galenus plures hoc nomine exstitisse memorauit ad libru sextum Epidem.Quod Vero ut alterum quoque expediam) cx Herodico Plato medicinae partem hanc,quae Vietum obseruat, reij ccre voluerit quod omittendum non est satis seret Hippocratem Platoni obi jcere; nam victus o seruationem; quam Plato dicit, filios Esculapis in curandis morbis neglexisse; Hippocrates, ex cadem AEsculapij cognatione prosectus, maxime utilem,&esse in primis necessariam multis docuit, quae te non

latent,nocq; loco referre non est necesse.

Sed eam victus obseruationem, quam induxit Herodicus, iure damnatam existimo: sed voluissem, Platonem apertius rem explicassemamque quod in parte damnatum iure concedimus, hoc negamus in t to. Herodicus ad aegros curandos sertur induxisse gymnasticam obseruationem, quae maxime in laboribus versatur; hoc iure contemnitur. At victus ratio, Vt uniuerse danetur, nec Platoni, nec cuiuis alij co cesserim; neque me quisquam doceat, hanc, quam videtur Plato adprobasse, medendi rationem; Vt,n glecta victus obseruatione, vel potenti pharmaco, vel ustione, vel incisione aegros momento, vel sanitati, vel a morbi molestia interitu liberemus: hoc D d a enim

Plato notatus.

264쪽

cyt assica, ves

entana ab humanitate ut de Christiana pietate nihil dicam) alienissimum est: quod si ciuilis vir visus est

vicodem loco dicitur Esculapius, quod hoc medicinae gcnus liberos docuerit suos; quasi Reipublica commodo fiat, ut aeger confestim, aut sanetur, aut pereat; longe magis probandae sunt Respublicae, quae hospitia, & valetudinaria ad aegros pauperes epublico curandos instituerunt: est enim & humanitati consentaneum, & Reipublicae commodum, atque utile, ut pauci ministri multos aegrotanteis inc lumeis ipsius Reipublicς muneribus seruent, alioqui neglecta curatione, vel immani, & barbara illa,qua Plato laudabat adhibita, magno humanitatis dedecore, perituros. Quid enim turpius,quam, ut otio i dulgeas, vel parcas sumptibus, hominis salutem prodere ξ Sed rem totam semel aperiamus. Vere Plato dixit, Herodicum adiunxisse gymnasticam medicinς,& idcirco iure quoque cundem condemnauit, quem Hippocrates etiam antea damnauerat libro sexto a epidemion, inquiens, Herodicu&1cbricitanteis interficiebat,circuitibus, luetis, multis sementis: scilicet Herodicus, cum esset gymnasticarpioseor accessit ut Plato narrat ad medicinam,&ad aegros curandos adhibuit victus rationem gymnasticis quidem familiarem, sed aegris minime congruentem . Sed hoc licet concedamus, non protinus tamen sequitur, uniuerse victus rationem, ut aegris incommodam contemnendam, & deserendam esse,

quae exercitij quidem,& laboris rationem habet, sed ut simul cibi.& potionis modum statuat, somni ite,& vacuationum,& aeris,& animi perturbationum:& labores ea moderatione adhibeat, ut cum gymnastica commune nihil habere videatur. Fucum a

tem Plato secit, dum ex vera Herodici accusatione

265쪽

De sanitate ruenda. Lib. II. Io 7

ad salsum totius artis criminationem trasiiij t. Quod si vere, & honeste hanc potuisset damnare medicinae

partem, quae Victu curat, non fuisset Herodicus magis,quam Hippocrates accusandus: sed accusauit Herodicum,quia res nota erat, vulgatis alminibus, quihus rationalis medicine auctores cundem notabant:

Hippocratis placita carpere non est ausus. - vestro mixta erat Herodici medicina ex rationali, &gymnastica, oblata est occasio fallendi, quasi una atque eadem esset Herodici, & rationalis medicina haec vero dissimulatio Platoni commode cessit, puto, ut hoc quoque in lenti instituto suam Rem p. exo naret. Quod si praeterea dixerimus, AElculapium,&liberos eius medicinam, quae victu curat, ignorasse ;hoc absonum videri non debet: quinimmo consentaneum ijs est, quae de vivendi ratione Hippocrates scriptit, qui se diserte eiusdem inuentorem pronu tiauit, ac veteres ob id, quod eam ignorauerint, campsit saepius, & notauit. Sed haec hactenus. Constat igitur, nihil sumi ex hoc Platonis loco,quod officiat, Gymnasticam medicinae partem dicedam esse; cum Herodici illius nulla sit apud medicinae rationalis cultores auctoritas, & conlilium eiusdem ab Hippocrate simul, & Platone ; quamquam longe meliore ratione ab Hippocrate, quam a Platone, ut audiuisti, damnatum sit. Ad haec, Fracastorius inquit, fateor isthaec mihi

noua esse omnia,& hactenus non audita, etsi cognitu nec iniucunda, nec inutilia. Verum, si lubet, s quere. Er it, inquit Fumanellus,tertium, quod obila ciebatur eiusdem Platonis auctoritas libro eodem,&alibi, dicetis, sanitatem incorpora per gymnasticam induci. Cuius dubitationis diluendae fundamentum ieci cum reuocaui in memoriam tibi Platonem ijs

Ad tertiam ra tionem

266쪽

Cymnassica, vel

cla I ep. Iib is multa ab usu vitae communi abhorrentia scripsisse. Cum igitur videret gymnasticam,

quae exstabat, non esse ad sanitatem idoneam; quod aperte dixerat eodem libro. athletarum habitum esse ad valetudinem dubium; cςpit cogitare, ac dissi Wre, qualis deberet gymnastica in ea esse Republi ..ca, quam ipse optimam commentabaturi dixitq; simplicem ut musicam,ita & gymnasticam esse probanciam;quoniam ut in Musica parit Varietas intemperantiam,ita pariet in gymnastica ipsa varietas fgriatudines, quorum contraria simplicitas, hic videlicet sanitatem,illic vero temperantiam efficiet. Ista tunc inquit Fracastorius, admonitio mihi ex animo non excidet; quamplurimu me in domu recepero libros illos, quos testes laudasti, attente denuo versabo, ut intelligam, an ita se res habeat, ut a te dicitur. Sed de Timaei loco quid dicis, ubi locum non habet ista interpretatio ξnam consentaneum est,co loco sermonem esse de vulgari gymnastica, quoniam de retia quis etiam rebus, ut apud vulgus se habebant,loqui

videtur

Tum inquit Fumanellus, Isti quoque respondebo; sed audi prius, quid insuper mini videatur de loco codem libri terti, de Rep. Iicet enim de vulgata

sermo esset gymnastica, tamen, stra manet scruentia. Monet Plato,ut Musica temperantiam parit,ita gymnasticam inducere sanitatem: At vide Musica non sola temperatiam,nec solam, sed nonnumquam intemperatiam efficit; cum videlicet,varietate quadam praedita est; Musica tamen est. Sunt vero temperantes etiam multi, qui Musicam nunquam didiacere. Similiter, gymnastica non sita sanitatem, nec solam, sed nonnumquam morbos inducit; cum Videlicet varietate quadam praedita est; Gymnastica

tamen

267쪽

De sanitate Tuenda. Lib. II. Iog

amen est. Sunt vero & sani multi, qui nunquam omnasticam attigerunt. Medicina autem morbos non efficit. non est igitur eadem gymnastica, & --dicina,sicuti quoque non est eadem agricoltura,non

venatio,non sculptura,& aliae multae non idem iunci.

uod medicina; etsi nonnunquam idem, quod moicina, efficiunt ; Sed constat apud omnes, hoc eis accidere. Venio igitur ad locum ex Timaeo,de Cu quemadmodum de alijs similibus locisiicenuum est, gymnasticam coducere ad bonam valetudinem ex accidenti,& deinceps exponam; nam zXpedit, Vt de priore, ac postrema dubitatione dicamus pri mo .video namque omnia tam conIuncta eD

se, ut singula sitis assequi non valeamus; nisi prius, per omnia progredi festinemus t Itaque recie ice Ad prii m istas, gymnIicam,& medicinam in eiusdem rei tra- -nem.

ctatione versiari: cui addi potest, ese eadem quoque

utrique instrumenta. Sed non ob id essicitur, ut, vel una ex duabus ars conficiatur, vel altera ni pars alterius: utar ad hoCexplicandum eXemplo peruulgato; naturalis Philosophia cςlestia corpora contemplatur; Astrologia item,non est tamen scientia Una, sed duae:neque dicimus alteram alterius partem esse.

At in isto exemplo, inquit Fracastorius, differentiae nota estauum esset explicare,quid dictrat inter gunasticam,& medicinam . Differunt,inquit, fine,siue opere, & efficiendi ratione - Sed ante quam i ζηρο iei,&medicitia.. nam,debemus statuere, de ustra gymnastica sermo a nobis habeatur de illa ne,quae aliquando exstitit,anoe aliqua, quae numquam .. De illa,quae eX stitit, inquit Fracastorius, sed vide ne tallaciis agamus; termone aperto, & perspicuis rationibus, & ad veritatem recta du centibus delector. Quasi Fumanellum,imuit ipse, nondum nouerit Fracastorius;

268쪽

Gymnastica . vel

nescire,fallacias, & laphismata hanc, & istam eaniciem non docere non ago ut vincam, sed ut veritatis compos euadam: quod si rem hanc minus bene percepti lucro apponam, si, veritate detecta,tibi concessero. Dico ergo, Certamina quaedam apud Gret Gymnasiitaeoti cos olim instituta, ad quae ex uniuersa Graecia plurigo, mi sese assiduis exercitationibus commnebant, quod illorum victores certaminum summis, & apud suos,& apud exteros, laudibus efferebantur, dc summum videbatur gloriar fastigium attigisse, qui in Olympia coronatus esset. Quod cum ex multis auctoribus notissimum est, tum vel maxime ex Pindari Poetae. vetustissimi carminibus. Fuere igitur & illarum exeri citationum magistri, suere&discipuli, suere demum icerta, & statuta loca, in quibus exercebantur. Hinc apud Grςcos auctores fit crcbra gymnasticoru mentio, pςdotribarum, athletarum, gymnasiorum: haec, inquam,olim exstabat. Plato vero illam finxit rempublicam, quae nusquam fuit, in qua sicut musicam simplicem, ita simplicem quamdam gymnasticam desiderabalmon ad Olympica certamina, sed ad bellum,& illius Ciuitatis custodiam, quae nusquam reperiebatur, ut constat ex apertissimo eius sermone, quem tuo arbitratu denuo perleges : non possum dilucidius,& apertius rem hanc explicare. De utra igitur gymnastica sermo nobis debet esse Θ De illa, i quit Fracastorius,quae exstabat,de qua passim Grς- S locutos, commaum est, de qua Hippocrates libro de locis in homine dixit; α γυμνατικα ,-In

quit Fumanellus, putas Socratem apud Platonem itoties memoratam gymnasticam intellexisse ἰ Nisi locum, ille respondit, priuatim aliquem afferas, non audeo

269쪽

De sanitate Tuenda. Lib. II. Ios

audeo respondere, etenim non profitcor omiacis Platonis libros edidixisse, & tanta diligentia volutasse,

ut tuae interrogationi geneiatim uno verbo satisfacere respondendo Vatram . .

Tum, inquit Fui nanctius, in dialogo, qui Amat res ins ribitur, Socrates inducitur, qui de, philos phia cum quibusdam adolescentibus vcrba faciens exemplo gymnasticae utitur ad illud explicandimi, quod de philosophia qii robatur,& inquit, studium gymnasticaecise iacm modo pulcru, scd bonum quoque; & in eo, qui Alcibiades dicitur, idem Socrates,

ut explicaret ane alia nos ipsos; alia, qtiς nostra sunt, curali:, illud exemplum attulit, gymnastica curari pedes, cerdonica vcro non pedes, sed calceos, qui peduesse dictitur: sinu liter gymnastica manus curari, anularia vero illa, quae sunt manuum, quoniam anuli

manuum csse dicuntur. Vtrum his locis gymnasticam significatam existimas, fictam, quam dixi, an eam, quae exstabat,& nota erat in vulgus Θ Non potuisset, inquit Fracastorius, satis Socrates explicare, ct ijs,quibus cum loquebatur persuadere, quae volebat, nisi notis usus esset exemplis. Itaque par est, i cis istis notam vulgo symnasticam acceptam esse,

itemq; alijs, ubi quid ii militer docere, aut persuad xe Socrates inducitur. Sed quorsum ista ὸ Vt intelligamus, inquit, quodnam opus, qui finis, quis usus esset gymnasticae, quae exstabat: nam ex eisdem hoc exemplis colligi potest. Quomodo inquit; & Fumanellus,recordare, inquit, eo ipso libro, qui inscribitur, Amatores, vel de philosophia, dici primum, studiosos gymnasticae non aliud appetere, quam corpora illorum bene se habere: deinde quaeri, num labores multi bonum habitum ei sciant: quibus illa subiunguntur verba; Quonam pacto, inquit ille,r Ee bustum

aria Platon ἐς

loea considerantur, ex quibus gymnasticae pus colligitur.

De fine gyninasti a

270쪽

. ' Gymnastica , vel bustum corpus ex paucis laboribus fieri possit 3 ex

his voto colligimus,opus, finemq; gymnasticae esse, corpus, ut bene habcat, efficere, bonum habitum comparare,corpus robustum rcddere: quasi quoque . ident sit bonus habitus, atque robur, libro, qui S

. . . . phista, Ves de Clate inscriptus cst, memento dici, duas quae in cor re versantur, artes repertas esse, quarum gymnastica desertilitati, medicina vero morbis o

currit: tamquam gymnasticς opus,& finis sit,corporis bonus habitus, robur, & pularitudo: siue tria sint diucisa, siue unum tribus insignitum nominibus, fi-ue re Vnum, ratione autem tria, unde tria nomina indita. Memini, inquit Fracastorius, scd etiam venit itia eod ad Thra. Iud in mentem a Galeno a scriptum esse,bonum ha-syb- ιι α ι - bituita, & sanitatem intor se ratione solum differre, robur vero , & pulctitudinem csse finitatis assedas: quamobrem non habebis, quod cogitas: his enim

contra, quam puta S, Ostcnditur, una in esse artem

gymnasticam, & medicinam, quia in eadem mat ria, eisdem instrumentis, eamdem speciem, seu sommam excitant, idem, inquam,opus efficiunt, quae sanitas est: nec sum oblitus, in Gorgia scriptum esse,pardotribum, & medicum similiter circa corpus opera ri, illud enim ornant, atque componunt; Mane qu se, si lubet, inquit Fumanellus, nec ante concludanibus, quam principia recte perceperimus: hoc enim iam agimus, ut hos inter artifices, si qua est differcntia, reperiamus: libro, quem dicis, qui Gorgias instribitur, vel de rhetorica Plato pardotribam haec inducit dicentem, meae prostissionis est, corpora hominum f)rmosa, robustaq; reddere; quapropter habe mus ex Platonis auctoritate, finem gymnasticae bonum habitum fuisse, seu quod pro eodem acceptum

SEARCH

MENU NAVIGATION