Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De Restitutione

발행: 1723년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

a astis Llum facilius restituturum post gratiam

absolutionis ; tum etiam ciuia iliter e Ponitur periculo . quod non redeat ad Sacramentum Poenitentiae , dc sic Privetur magno fructu spirituali . V. Neque obstat . quod Trident. sest. XI. cap. I a. praecipiat, ne absolvantur non solventes. aut impedientes decimarum Ecclesiis debitarum solutionem , nisi plena restitutione secuta; Nam Trident. loquitur de absolutionea censura in foro externo ob tale de-

Iicturn inflicta; in hoc enim, & similibus casibus, in quibus scandalum oriretur , si delinquentes ante restitutio. nem ad Sacramenta reciperentur, prγmitti debet restitutio : Et ideo in cap. Quia, De Usuos, prohibentur admitti ad communionem altaris usurarii manifesti , nisi prius restituant . aut idoneam dent cautionem de restituen

VI. Qui tamen semel absolutus cum promissione statim res ituendi, deinde

non restituit, non est facile iterum a solvendus ante realem restitutionem , Dd cum eo agendum, sicut cum eo, qui promisit dimittere , verbi gratia, concubinam, ac vitare occasionem peccati, di deinde non vitavit. Si tamen iterum appareat magnus dolor, & fi mius propositum, potest secunda vice henigne absolvi, ex Navar. , Paludan. ct alas contra Cajet. . Antonin. . Ar mil. Immo nonnulli etiam concedunt cum Valenti, Ledeis. . Sur. , Navari contra communi rem . quod possit e iam tertia vice , & aliquando adhuc quarta absolvi . memores fragilitatis humanae . cae enim possunt circumstat, tiae concurrere . & signa doloris arparere , ut non videatur poenitens arcci nunc indignus absolutione , quam vis alias in proposito defecerit . In praxi tamen rarissime hac doctrina utendum est , quia nisi restituat priusquam iterum ad Sacramentum a

cedat , qui alias in proposito deiecit,

im possibile moraliter est, quod habeat Vcrum propositum restituendi statasia post confessionem ; Sieut dicitiar ac

concubinario . nisi prius concubinam dimittat: Restitutio enim . dc concis: binae dimissio praecedere debent Sacramentum ; quod si prima, & secunda vice per accidens non praecedant. dissicillimum est , quod tertia vice h beatur verum propositum restituendi, quin praecesserat restitutio. Quare blas-.phemare, & alia hujusinodi puccata . quae dependent a fragilitate humana , α in subito impetu , ct caloris aestis committuntur, fieri pos Iuni saepe pol hverum propolitum non relabendi, M. ideo possunt sa pius absolvi, qui in haec. peccata saepius rutabuntur . non tam e rui non rellituit, aut concubinain uo imittit, cum hujus nodi peccata nor ex servoris aestu. sed veluti consuli

oominittantur.

VH. Quaeritur tertio, ΑΔ Consessarius non obligans plenitentem ad restitutionem , ut debet, teneatur iμα restituere λRespondeo, certum esse , quod te neatur, si mala fide positive illum de bliget; Si vero solum omittat mone vet enitentem de obligatione restatuerim, quando speratur fructus, sive nommoneat ex malitia . eo quod directae intendat. ne poenitens restituat . sive ex ignorantia crassa, seu ex negligeritia . & lata culpa , probabile est eα

Valent. . dc BOnac. disp. I. quaest. Σ- puncta quod non teneatur ipse rC-.1tituere . quamvis Consessarius sit P rochus, qui ex officio , & justitia teneatur instruere poenitentem e Ratio est, quia non tenetur ex justitia cur re bonum temporale creditoris , se a solum bonum spirituale poenitentis. Sed communior, dc probabilior se tentia Rosel. , Nauar. , Sur. , & aliorum docet, quod ad restitutionem te neatur iese Consessarius, etiam quando omittit mala fide mouere Poenia

32쪽

Quid faciat Confessarius eum obligais ad resuventam astentem de obligatione restituendi , si Consessarius sit Parochus, qui ex justitia tenetur consessiones audire. Ratio est . quia hujusmodi Confessarius, s sicut etiam quicunque ex proprio m nere consessiones audit utpote medicus spiritualis, tenetur ex justitia curare morbos Peccatorum; inter quos praecipuus est damnificatio injusta pro. ximi , ergo si hoc non faciat, tenetur restituere damnum ex tali omissione

secutum a

Nec refert, quod tale damnum non veniat in poenitentem , cui per se est obligatus ex justitia , sed in credit rem , cui tantum est obligatus ex ch, ritate . Nam , ut bene notat Petrus Narar. cum SVL, ex intentione fidelium assignantium decimas Ecclesiae , immo etiam ex intentione Ecelesiae committentis Sacerdotibus officium

Confessarii, illud non datur solum ad salutem animae poenitentis , sed etiam quod curam habeat, quantum fieri potest in illo judiciario soro spirituali , damnorum Reipublicae , ct injuriarum

vitandarum, unde ad restitutionem tenetur , si hanc curam non habeat Si. cut judex si liberet bannitum . quem scit probabiliter facturum multa alia damna . tenetur ad restitutionem damnorum, quia in foro contentioso os-ficium habet non solum puniendi d. Iicta . sed etiam procurandi, ne ex delictis impunitis alteri damnum sequa

tur.

VIII. Praeterea quamvis consessarius non teneretur ex Osticis immediate ,

dc directe curare bonum temporale creditoris, tenetur lauaen mediate, &indirecte . quatenus tenetur ei licere , uantum in se est, ne poenitens alios

amnificet ; quod satis est ad incurrendam obligationem restituendi damnum secutum ex omissione moniti nis; quia satis est, ut ipse peccet co tra justitiam; Illud enim damnum non aliter ad culpam Consessario imputaretur , nisi quia hic non facit, quod debet facere ex othcio; hoc autem est peccare contra justitiam : Sicuti qua vis quilibet solum ex charitate, non eπjustitia teneatur vitare damnum pro ximi ; nihilominus , si illud inferatura filio , vel servo . vel animali Titii culpa sua, tenetur Titius ad restituti nem; quia ex ossicio, & iustitia tenetur immediate, & directe curare, ne filius, servus, vel animal damnum faciant , & mediate , ne alii damnum patiantur . Quare tam Episcopus, P

rochus , aut Curatus, qui exercent m

nus confessarii cum stipendio , quam alii , qui sine stipendio consessiones audiunt, tenentur in casu adducto ad restitutionem ; cum hoc solum disertimine, ex Sylves . apud Suar. de Poenit. disp. 32. . quod illi, qui stipendium

accipiunt, cum exerceant ollicium e iam in utilitatem propriam, tenentur ad restitutionem, etiam quando ex levi juridica culpa omittunt obligare P nitentem alii vero qui exercent minnus praecise in bonum poenitentis, tinnentur solum de culpa lata, prout e

33쪽

QUAESTIO II.

De Persona restituente iaPRinu circumstantiae restitutionis est , Gis; proinde spectata iam substa

tia . seu essentia restitutionis, descendimus ad considerandam Personam quae restituere debet, suod duplici quaestione conficiemus , in hac enim tantum examinabimus Primo. Quisnam restituere teneatur ex injusta acceptione 3 Secundo, Quis teneatur ex re acceptap Tertio, Quid restituere teneatur pocsessor malae fidei λ Quarto, Quidi possessor bonae fidei r Quinto, Quid possessor dubiae fidei λ In sequenti vero quaestione inquiremus, quid rclii tuere t

Neantur cooperantes ad damnum alterius .

ARTICULUS L

Quisnam teneatur restituere ex injusta acceptione λδ. Ad restitustionem tenetur tam quir m alienam Ana iusto titulo habra quam qui damnum aeteri r ine mulit ; quod multapliciser esturam gere potest. II. Recensemurnecipua actiones injusta

qua pariunt onus restituιιonis. m. Pretium oriace accenum resisve

dum es Ecclesia . vel probabiliter ipsi danti . Sic pariser eleemosyna

magna erogata suenti Davertatem restituenda sena vel dams . vel a uis paveribus . Munera parit

quae danmx IMici pro ferenda, semrentra iusta. m. Qui ahqinu a pupillo per comractum

onerosum acquis vis, num leneatur inre natxra illud restruere pH. simi alium impedit a consecutione , ni debita ex iustitra . ad restituti nem tenetur a Sicut etiam si quis malis artibus ilium σmperiae ab alterius boua consecutione .

tur quando id non facis ob pr Wιam miti Mem, sed in damnum proximi non tenetur ad rest ruisonem, s bonis arti ι impedias paveri eleemosynam ex odos erga

VIII Qui malis arritas impedis , - μscus acqus ι ius ad poenam pec-

I Ertum est universim, omnem,. . & solum illum teneri ad restitutione na. qui est causa damni ab terius contra justitiam, vel quia rem alaenam sine iusto titulo habet . vel uia alteri damnum intulit live verbis, ve factis, sive positive, puta aliquid ausorundo, vel deliruendo, sive negative . hoc est iniuste impediendo alterius bonum; sive immediate. hoc est per seipsum, sive mediate . hoc est

cooperando per alios, iubendo. com endo. adulando, receptaudo, Par ticipando. non clamando, non Ο, stando . non manifestando . Ratio doctrinae est , quia duplex est radix restitutionis , ut stipra ostendiamus . ex Re accepta, re ex Inj

ita Dissiligod by Gorale

34쪽

Qvisnam restiιuere aeneat- ex iniusta acceptione λ 3 ina acceptione ; ergo qui rem alienam sine justo titulo habet, & sic est causa damni alterius . tenetur ex re a cepta ; qui Vero damnum alteri intu. lit contra ius illius omnibus modis praedictis. tenetur ex injusta acceptione . Hic quaerimus de restitutione fa cienda ex injusta acceptione ς In taquenti vero articulo de iacienda ob

rem acceptam.

II. Quaeritur nunc primo . Quaenam sint praecipuae injustae actiones, ex quibus oritur obligatio restituendi νRespondeo. esse furtum, seu acceptionem injustam rei alienae, homicidium, bellum injustunt, stuprum. adulterium, detractionem , di omnes alias offensiones in bonas vitae. hon ris, fortunae. & famae. Praeterea ori tur etiam obligatio restituendi ex iniusta acceptione, quando res alienaaecipitur sine justo titulo . ut est M. ceptio usurarum , pretii simoniaci, eleemosynae titulo paupertatis fictaei Acceptio etiam rei alienae per contractuin iniquum οῦ ut si res vendatur pretio injusto, aut si quis contrahat cum pueris, cum religiosis, cum ser, vis , qui non habent dominium rerum. Est etiam actio injusta impedire malis artibus , videlicet vi , vel fraude, mendaciis , dolo , ne aliquis bonum aliquod consequatur. ad quod ius non habet, verbi gratia eleem knain, haereditatem, Ac. Secus vero si precibus, vel bonis artibus. quamvis ex odio id fiat. Demum est actio injusta cooperari ad damnum alterius mandando. consulendo, Sc., S aliis viis, quae illis versibus continentur. Iusso , Consilium , Consensus, Patipo , RecursuI,

Pararcsans, Murus, Non obstans. Non manifestan3.

III. Colliges hinc primo, eum, quismoniam commisit. praeter sacril gium, excommunicationem, & privationem beneficii venditi, vel empti.

contrahere etiam obligationem rest tuendi pecuniam acceptam . Ratio est. quia res spirituales non sunt vendibilas . unde sine iusto titulo acciperetur pecunia propter illas. Dubitatur tamen, Cumam restimen da sit pecunia simoniace accepta 8 D. Th. putat, quod Ecclesiae, cui ii via est iniuria, vel pauperibus. Sanciutamen apud Dian. paria '. tract. q. resol. 167., quod ante iudicis sentemtiam restituenda sit illi, qui eam dedit. Utraque sententia est probab,

ais . Colliges secundo. Testituere debere eum, qui fingendo paupertatem,cleemo*nam extorquet. Ratio est. quia sine justo titulo accipit rem ali. clam invito domino. Granad. tamen cum Dian. pari. I. trach. 8. resol. 21.

putat id procedere solum meleemo nis magnis, di extraordinariis, quae darentur, verbi gratia, fingenti se ripiscopum expuirum , Vel captivum. non vero in parvis, & ordinariis. quae dari solent ostiatim mendicant, bus ; istis enim eleemosyna non videtur dari sub ea conditione mente re

tenta si est pauper, sed absolute, &sne ullo onere, potius ex charitate, quam titulo paupertatis. Dubium vero est ἰ Num magnae iviae eleemolynae restituendae essent damti, an aliis pauperious, aut loco pio pVa' , S Pal. putant, quod danti. quia dans voluit huic, non alteri pauperi eleemosynam dare. Alii putane etiam probabiliter, quod debeant reis stitui aliis pauperibus, aut loco pio ;quia qui dedit, non respexit nisi rationem geneticam Paupertatis ex mmore Cnristi Domini; Unde pauperes acquisierunt jus ad talem eleemois . 0nam. Qui vero magnam eleemosynam habuit, fingendo consanguinitatem, tutius est ex Mendo restituere

illam danti potius, quam alteri conis sanguineo pauperi. cui forsan nollet

35쪽

nu.sis V Aritentus L. eam donationem lacere is, qui do

Colliges tertio, restitui debere mimnera, quae accipiunt Iudices pro serenda sententia iusta. di quodcumque accipitur pro opere alias debito ex iustitia; nisi aliquando detur ex magna liberalitate. gaudio , & gratitudine, neque id prohibeatur lege positiva, ut prohibetur Iudicibus. Ratio illa. tionis est eadem, quia scilicet sine ullo titulo iusto acciperetur res alie na invito domino; Etenim dominus non sponte. sed coacte illa offert, ut eruntur latroni, ne noceat. Quod si judex aliquid accipiat pro serenda

sententia injusta, patrato scelere non tenetur restituere illud. quamvis debeat resarcire damnum; sicut nec de-het restitui quodcumque exhibetur pro opere alias debito ex charitate. aut ex alia virtute, ut dicemus quaest. art. 4. , di v

re quicquid acquiritur per contractum etiam onerose in initum cum pueris, servis, relisiosis. & aliis non habemtibus dominium , aut liberam administrationem rerum suaruna. Notandum tamen ex Laym. , & Dian. parta 3. tract. I. resol. quod pupillus habens susticientem aetatem ad consensem, quae inmare est decem , in scemina novem annorum cum dimidio si contractum onerosum sine tu tore . aut curatore ineat circa res suas mobiles. probabiliter teneatur de jure naturae stare tali contractui; quam

vis possit uti beneficio 'restitutionis in integrum juris Civilis, ex leg. Sicchum , ff. De soliationi, vis r Unde fit eum, qui aliquid a pupillo hujusmodi per contractum onerosum acquisi. visset, posse id sibi retincre, donec iuris civilis beneficio repetatur . Quia tamen opposita sententia est etiam probabilis . idcirco poterit e

iam pupillus, quae debet per hujusmodi contractum non Alvere. nisi iuramentum adhibuerit 3 aut si solvit,

compensare.

V. Quaeritur secundo, Quando universim ad restitutionem teneatur , qui impedit aliquem a consecutione albcujus boni λRespondeo, teneri ad restitutionem eum, qui impedit alicui precibus, coninsilio, adulatione, & suasione, & qualibet alia via id, quod illi debetur ex justitia ; ut si quis suasione. & precibus obtineat. ne alicui solvatur legatum , quod illi debetur: Contra vero , qui impedit alicui consecutionem alicujus boni non debiti ex justitia.

verbi gratia consecutionem eleemosynae. aut beneficii, tenetur ad restitutionem , solam si id faciat actione mala contra justitiam , puta mendaciis, fraude, dolo, &c. . non tamen si impediat actione mala contra charitatem, puta precibus, exhortationibus, pollicitationibus, etiamsi ex odio alterius id faciat. Ratio est, quia vi, & fraude violatur libertas collatoris. in qua erat situm jus alterius conditionale ad tale bonum. videlicet si collator vellet dare: Precibus vero,& blanditiis tale jus non violatur, ut communiter docent apud Dian. Part.

terque Nauar. . & Couar. , quod probabiliter etiam ad restitutionem teneatur ea impediens lacrymis, S precibus importunis, quippe quae non minus, quam minae, & metus s vim inserre solente Et quia prece S Superioris aequivalent iussiui, & Ob reverentiam, ac metum saepe non minus cogunt, quam aliorum minae , ideo Superiores impedientes precibus alicui consecutionem boni, etiam non

debiti ex justitia, sed ex liberalitate .

tenentur ad restitutionem, ex Petro N var. lib. 3. cap. 3-UI. Colliges ex dictis primo ex

36쪽

cussam restituere teneatur ex i aesta acceptione t 33 quod quia aliqua bona communia sunt Ordinata in bonum publicum, ut O ficia, beneficia, &c., aliqua principaliter ordinata sunt in bonum privatum, ut aeraria publica, montes pietatis , a quibus , verbi gratia , danda est singulis annis naensura quaedam frumenti aut omnibus, aut determinatis pauperibus, ideo si impediat quis alicui bonis artibus, videlicet per preces, & munera consecutionem primorum bonorum, non te netur aci restitutionem, secus vero si impediat consecutionem secundorum.

Ratio et . quia ad haec, & non ad illa bona communia singuli habent suum jus strictum, propter quod sua pars debetur: Si tamen montes pietatis non debeant quicquam dare personis determinatis. sed solum aliquibus pauperibus vage, & tu sine fraude obtineas, ut potius Petro Pauperi. quam Paulo aliquid detur, non Peccas contra justitiam ; immo sim-liciter non peccas, si id facias ex

ono fine, unde ad restitutionem non teneris; cum nemo in particulari haheat jus ad tale bonum. Collises secundo eum communi a pud Dian. pari. 3. trin. s. resol. 33ω quod impediens quocumque modo, ne beneficium, officium, Occ. conferatur indigno. ad nullam restituti nem tenetur, quia indignus nullum habet jus ad illa : Impediens vero, ne conseratur aeque digno , aut dignioribus extra concursum, neque adtillam restitutionem tenetur, si id faciat precibus, aut bonis artibus, quia

seque digni, & digniores nullum livbent ius ad illa. etiamsi peccet contra justitiam distributivam , qui ea comstri dignis, omissis dignioribus; Contra vero si impediat per fraudem. &vim , tenetur restituere aeque dignis, aut dignioribus juxta spem , quam isti habebant. obtinendi beneficium, aut

ossicium.

Pars III. Si quis vero precibus procuret, ut

ea constrantur indigno . tenetur solum de damno secuto Ecdlesiae , aut Reipublicae, quibus solum fit injuria ;Si tamen ij procuret per fraudem, non uolum restituere debet Ecclesiae, vel Reipublicae, sed etiam dignis , quibus pariter fit injuria juxta spem, quam habebant. Et quidem primo i

co ad restitutionem tenetur indignus, qui obtinuit beneficium, vel othcium secundo loco collator, tertio suasor. VII. Colliges tertio, non teneri ad reparationem damni secuti eum , qui torrentem, seu flumen avertit, ne ad vicinum perveniat . dummodo hoc non faciat animo, ut illi noceat, sed ut sibi prosit; ut habetur in leg. a. f. de Aqua pluviali arcenda. Ex quo a contrario senia Doctores inserunt . quod si hoc faciat ex malo animo sine ulla sua utilitate. teneatur de damno, non quidem ob malum animum ,

sed quia unusquisque habet ius, ne sibi hujusmodi bona impediantur sine ulla Propria utilitate. 1dem dicitur,

si quis sine sua utilitate attollat altius suum aedificium, quo lumen aedificio vicino impediatur, aut si impediat. ne Venae aquarum ad puteum vicini divertant. Unusquisque enim ad hujusmodi bona jus habet, ne sibi impediantur sine propria utilitate: At si quis ex malo animo sine sua utilit te impediat precibus . ne alicui detur eleemosyna, non tenetur ad restituti nem , fui a pauper ad eleemosynam nullum ius habet. Colliges quarto , Impedientes fiscum, aut alium a consicutione pranae pecuniariae debitae ex delusio, verbi gratia impediendo sententiam, aut non manisellando delictum, non teneri ad restitutionem, etiamsi fraude, & mendaciis impediant, ut docet Less., & alii communiter apud Dian.

Part. 3. trin. s. re sol. 43. Ratio est.

quia pinna non est debita ante sem

37쪽

tentiam; ergo impediens sententiam solum impedit, ne acquiratur jus, non vero violat jus acquisitum ; ergo non tenetur ad restitutionem ; Idemque dicendum probabiliter de poena comventionali; nam nisi aliud exprimatur. intentio contrahentium videtur esse, quod non debeat solvi, nisi post sententiam judicis, ut docet Sanch de Alatrim. lib. I. disp. 37. contra Regium apud eundem Dian. Dices ; Qui meodaciis impedit aliquem a consecutione alicujus boni, etiamsi non debiti ex iustitia, tenetur ad restitutionem : ergo quamvis ante sententiam judicis non detur jus ad poenam . seu ad centum, verbi gratia, quae in poenam delicti debet reus solvere , tamen qui mendaciis impedit, ne feratur sententia, & a quiratur a fisco jus ad talem poe-Dam, tenetur pariter ad restituti

nem .

Respondeo cum Less lib. 2. cap. II. dub. it nego consequentiam. Ratio est, quia quilibet habet ius ad tuenda propria bona, non secus ae ad tuendam vitam . Quare sicuti qui mendaciis obtinet, ne spolietur vita, peccat quidem mentiendo, sed non peccat contra justitiam, ita qui mendaciis obtinet, ne propriis bonis spolietur, ad quae alter non habet adhuc jus t sicut fistus non habet jus ad hona delinquentis ante sentcntiam Iudicis non

peccat contra justitiam. &consequenter non tenetur ad restitutionem rQuod vero impediens mendaciis ac fraudibus, ne quis bonum non debitum ex justitia alie quatur, peccet contra justitiam, S ad restitutionem icne aiatur, silpra ostendimus. Quamvis enim

ad is haec bona nemo habeat ius sir,ctum ; quilibct tamen jus strictum habet, ne malis artibus eorum assecutio sibi impediatur. Notandum tamen , in dictis casibus non esse restituendum totum, sed par-

Aetierulus Itiem ejus boni. cuius consecutio timpedita est, ut docent uterque Nauar, S alii contra Soti, & Mercad. Ratio est, quia non tantum valet res, quae possidetur, quantum res, quae sper,

tur, seu spes rei possidendae: ergo qui per fraugem. Verbi gratia, impedit,

ne pauper consequatur eluemosynam centum aureorum, non debet restituere centum aureos, sed solum quam

ti aestimatur ista spes habendi centum

aureos; aliquando enim pluris, al, quando minoris aestimatur, prout spes eli proximior, vel remotior.

ARTICULUS II.

Quisitam restituere teneatur ex re accepta I. Ex re accepta consurgit onus resiturionis, sive ea exter post furarum, seu post contraditam inreyuum,

sive res aliena extet ab ue tua culpa parne I te. II. Res inventa num sint danda pam

miles di.ersimode de iis di sistoniant. Nam teres ista obligent in eo nis scientia fm. uuare acquisita per delimrm, d

mino non comparente , retineri non

furi, A aliter preι um recuerare non possu restituendo illam domiano . At non potest alteri vendi ad

pretium recuperandum. VI. Num peccet solum contra c6ari a-rem , an etiam contra iusir/am,

qui reddit Uadium domina furioso .

quo ille abusurus es advers,s via

tam innocentas p

nL. Res aliena empta bona sitae, si

38쪽

fiam resisuere teneatur ex re accepta y 3 sparente, non est illi restituenda ;nisi forte cum modica propria res immixta.

I. Uaeritiir primo, In quibusiram casibus universi moriatur onus restitutionis ex Re accepta fRespondeo, oriri tam ex re inique accepta. verbi gratia per sertum, per contractum iniquum, Sc , quando res adhuc extat; quam ex re aliena hene accepta, seu quae absque ulla tua culpa ad te pervenit, invito domino; Vcrbi gratia si res aliqua inveniatur. aut si bona fide res surtivae matur, aut accipiatur a sere; aut si hona fide possideatur res aliena ante terminum praescriptionis, vel usu capionis; de quo fit se agendum quaesto. , ubi de Praescriptione. II. Quaeritur secundo, Num res imventae retineri possint, quousque dominus compareat, an dandae sint pa Peribus λRespondeo, Salon. . Bonac., &

Iios communiter apud Dian. pari. 1. tract. II. resol. s. putare, quod sipoit debitam diligentiam dominus

non compareat, dandae sint pauperihus ex consuetudine jam recepta , fundata in dominorum Nuluntate rationabiliter praesumpta, ut scilicet res amissae prosint suis animabus, quando aliter sibi prodesse non post unt; vel saltem prosint pauperibus , aut Reipublicae. Soti vero, Nauar. , & Mlii apud eundem Dian. probabiliter Putant retineri posse ab inventore; quia in jure perinde est dominum ignorari. ac rem nullius esse. Ill. Hinc thesauri inventi jure naturae sunt primi occupantis, quamvis Per consuctudinem, aut per leges ρος sit aliud ordinari. Leges autem civiles circa thesauros inventos ita de facto disponunt. Primo , ut si thesaurus imveniatur in loco proprio, sit invent ris. Secundo. si in loco alieno ex industria inveniatur sine consensu domini, sit domini loci. Tertio, si in loco alieno casu . sit dimidium inventoris. dimidium domini loci. Quarto, si in loco publico, dividatur inter fiscum,

seu Civitatem. & Inventorem. Quinto, si in Ecclesia, vel loco sacro, dividatur inter Praelatum, & invent rem . Sexto , si per artes magicas, applicetur fisco . Has vero leges non obligare in conscientia putant Caramuel, & Sylves .; Unde qui stit in gro alieno esse thesaurum . potest agrum illum emere secundum communem aestimationem , & thesaurum sibi appropriare ; ita tamen ut si deprehendatur, luere debeat poenas impos Lias adversus transgres res illarum i

gum .

IV. Opponit Molin. contra Sori. si res inventa posset retineri, & non dari pauperibus, quando dominus reperiri non potest , eo quod videatur dominus velle rem suam servari apud inventorem . ut si serie compareat , possit sibi restitui. sequeretur, quod etiam postent retineri acquisita ex delicto, verbi gratia ex Brto, aut usiura, quando dominus ignoratur . Sequela est falsia; ergo & id unde sequitur. Respondeo cum Tambur. lib. 8.tract. q. cap. I. negando sequelam .

Disparitas et , quia non est praesumendum , quod dominus velit, ut fur, qui fuit sibi injurius, fruatur suis bonis perinjustitiam arreptis : Econtra si bona fide illa habuerit. Quare certum est. quod qui mala fide rem alienam possidet , non comparente domino post debitam inquisitionem, debet illam restituere pauperibus . vel operi pio

applicare, cx cap. Cum tu, De Um

V. Quaeritiir tertio, Si res aliena . verbi gratia equus, ematur bona fidea iure , cuinam sit restituendus , surine ad recuperandum pretium, an vero ipsi domino; praesertim si certum E a sit, Diqitigod by Corale

39쪽

3 ε ρα. stis It Artissus II sit, quod fur non sit illum restituturus

domino P Respondeo, Molin. . & Αχor. docere, quod restituenda sit domino, quia res clamat ad dominum, quamvis possit emptor suum pretium repetere Risere. non tamen a domino : Quod si recuperare non potest . imputet suo infortunio. Va'. tamen, Rebell. . Lug. apud Tambur. Ioc. cit. probabiliter putant posse restitui lari, quando emptor non pollet aliter recuperare Pretium restituendo rem illam domino . Ratio est . quia qui tenetur restituererem bona fide acceptam, non videtur cogendus restituere illam cum suo damno, ut diximus quaest. I.art. s. Quare satis est, si reponat equum in eo statu , in quo erat, reddendo illum seri . a quo pretium recuperet. Si tamen Titius a sere habuit equum gratis, seu per donationcm. non potet illum restituere iuri, sed domino , quia nullum damnum patitur . si restituat domino , ad quem res clamat. Em dem modo si Titius furatus sit equum ab alio fire . restituere dc t illum domino, non proprio iuri.

Opponitur primo. Si dominus equi

compareret coram iudice . certe Imdex decerneret equunt reddi domino, non iuri. quamvis emptor non possit Cum pretium recuperare ergo in conscientia domino reddendus est. Reipondeo. concesso antecedente, nego consequentiam . Ratio eli, quia judex , ne dctur anta naudibus, supponit equum mala fide coeptum elle , ct ideo adiudicat illum domino: in re si in contaicntia bona fide emptus sit. non tenetur emptor reddere domino , si non ponit aliter pretium suum a iure recuperare. ponatur lacundo. Si emptor posset reddere equi in iari adservandum se indemnem, posset pariter Venderea ieri. ii non poliet a.dicer pretium nuum re perare. Coniequens non admiti tur ergo nec antecedens.

Respondeo, nego sequelam . Disparitas est, tum quia talis venditio esset injusta , tum etiam quia reponeretur equus in novo periculo , in quo non erat, quando emptus fuit. VI. opponitur tertio. Non potes

reddi gladius domino iurioso, qui illo abutiirus est ad alium occidendum; quia debitor gladii. restituendo illum cooperaretur Peccato furiosi ; ergo neque poteli equus reddi lari. qui illum non est restituturus, quia pariter

haberetur cooperatio cum Peccato illius .

Respondeo. nego consequentiam Dil paritas est , quia si non reddatur gladius iurioso, debitor nullum patitur damnum et Contra vero si equus non reddatur Rri. emptor patitur damnum . eo quod non possit aliter , ut supponimus . suum pretium recuperare Nemo autem tenetur Procurare bonum temporale alterius cum aequali suo damno . Praeterquam quod quando cooperatio cum Peccato est rius est remota, sellicienter excusatur cooperans. ne damnum temporale patiariir; Cooperatio autem Cum Peccato Hris nolentis restituere videtur remota et e Operatio Vero cum peccato domini turioli esset Proxuna . Unde Lest. lib. . . cap. ε. dub. 6. Putat,

quod reddens gladium domino ἀri

so non solum peccet contra charitatem iuxta sentcnciam Moliv. . sed et

iam contra justitiam , quia est v e luti complex delicti furiosi, & non se habet mere negative, sicut se haberet, si solum non defenderet innocentem, in quo casu solum peccaret contra citaritatem. VIL Quaerinit tertio, Si res alienam*ibilis . verbi gratia frumentum , ct c. . bona fide ematur a fure. ει deinde misceatur cum Propr. O ista me to . de ine illud restitui, quando do

40쪽

cuta resthuendum a Pasessore mala fidei P r,

Respondeo negative cum communi apud Tamburi lib. 8. tract. 3. cap. 3. Ratio est . quia de rebus , quae sunctionem recipiunt . seu quae per immixtionem cum propriis non possunt amplius discerni, ut est pecunia, frumentum, gallina, acquiritur statim dominium per hoc solum , quod immusceantur cum propriis, cum Onere tamen id restituendi, in suo quis tactus

est ditior. Cum autem in casu nostro.

qui emit bona fide a fure , & illud

immiscuit cum proprio, non sit factus ditior, sequitur , quod non teneatur illud restituere, quando dominus apparet ; Non enim restituere debet ratione injustae acceptionis , quia emit bona fide ; Neque ratione rei acceptae , quia talis res accepta functio. nem recipienS per immixtionem evasit propria , cum onere solum restituendi id, in quo factus est ditior :Qui autem illam emit, non est factus ditior ; ergo non debet quicquam restituere .

Quod si res aliena possit discerni,

aut cum adeo modica re propria sit immixta, ut moraliter non dicatur immixta, eo quod parum pro nihilo reputetur. ut si centum modios -- menti cum parva tua mensura immisceas, quia in tali casu extat in individuo res aliena , quae semper clamat ad dominum, procul dubio rest, tuenda est domino, aut ad summum uri. juxta dicta quaesito superiori , si aliter pretium tuum recuperare non possis.

ARTICULUS III.

Quid restituere teneatur Posse rmalae fidei R. Quinam dicatur Possessor mala, authona, aut dubia fldei eae . Possessor dubia fidei comparatur posse fori mala Mei , s dubium pr euseris possessonem rei aliena ἰ ὰ s subsequatur , comparatur po se Tori bona fidei MIV Mala fidei pus sor restis ere deben

praeter rem , et am damnum sumtum domino, ac luc=m, quod cessatiis, necnon Ius rei naturales, ct mixtos ' non tamen quod dominus lucraturus esset ex turpi visu sua rei.

m. Quinam dicantur fractus rei naturales . quinam industriales, quinam mixti pH Si res furtiva eum rebus 'ropriis mi

sceatur , nec illa sit discernibilis . quid es restituendum domino pn. Quid restitui debet. s res aliena in manu furis deterioretur λ Quid si

dominus illam deinde pluris Oendiaturus esset, quam tunc valeret pnL. Potest aliquando mae ex furto Im

crum reportare.

VIII. Qui in navi projicis poculum amreum alienum, quod mul cum navi mox erat submergendum, proba biliter non tenetur quicquam res tuere e Secus vero si rapiar rem mox ab alio fure rapiendam.

IX. Quinam fructus rei furtiva debenta fure domino restissit Ea qaid de melioramentis, Ave necessariis. Mestilibus, Me voluptuariis pX. Restitui debet a fure prater' rem furtivam, tam interesse ordinarium quam extraordinarium a c= quiadem etiamsi a Credιtore de illo non

moneatur.

XI. Qui resimere debet, ct non ex de licto, sed ex mutuo , emptione , OR, cst ealpabiliter diserι solutionem , probabiliter ad interesse extraordia narium non obligatur, A monitio

non precedat.

XII. Fur, qui per aliquod tempus ineuia

tur ad interesse illius temporis ν

SEARCH

MENU NAVIGATION