Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De Restitutione

발행: 1723년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

seris, unde teneris ad ieiunium. Itemti dubites, an sis legitimus, non eris irregularis. quia praesumitur, quod sis

legitimus . donec probetur culpa PaetriS unusquisque enim praesam itur bonus , donec probetur , quod sit ma- Ius . Eodem modo debitor ex contractu morosus , si dubitet an es et restituturus pecuniam debitam, si fuatat monitus a creditore, iuxta dicta art. 3.

non tenetur resarcire damnum eme

gens , S lucrum cessans creditori, quia Praesumitur, quod non esset delictum coinmissurus : Sic quando dc bitum est dubium , non teneris solvere , quia quilibct praesumitur liber a debito , & alteri incumbit onus probandi debitum ; Si vero post contractum debitum , dubites , an satisfeceris , teneris satisfacere, quia praesumitur. quod

non satisfeceris, & tibi incumbit onu probandi satisfactionem . Similiter si post diligentiam susticientem, dubites,

an prouiiseris alteri matrimonium , non teneris promissionem implere ;quia onus probandi illam competit Promissario, unde praesumptio, & possessio stant pro libertate : Contra vero si constet de promissione matriminnii, sed dubites, an volueris te obiugare , teneris ἱ quia cum praesumptio habeatur ex communiter contingentibus . di communiter contingat, quod qui promittit. vult se obligare , iunc

praesumptio stat pro obligatione , &ideo pro illa in soro externo iudic

retur et Propter eandem rationem in

dubio de valore actus , ut diximus , Puta de validitate matrimonii, Priniussionis religiosae, dispensationII. Occ., Articulus V.

praesumendum , quod ea sint valida ,

uia communiter contingit esse valia, & ex communiter contingentibus habetur praesumptio. Demum si dubites, an sit elapsa media nox nocte nativitatis , non poteris celebrare, quia tibi incumbit onus probandi, quod sit clapsa, ut habeas libertatem celebrandi: Econtra, si dubites , an comederis post mediam n em . probabiliter poteris communicare . quia post elapsam mediam noctem habes libertatem communicandi, si non sit appositum impedimet tum per comestionem . & praesumiatur . quod non sit appositum tale impedimentum , nisi probetur ab eo . qui vult tibi communionem prohibe

re .

Neque dicas, si dubium sit , an eis

lapsa sit media nox . non potes cel

brare . quia incumbit tibi onus probandi, quod non sit hoc impedimentum temporis; ergo si dubium sit, an

comedetis post inediam noctem, neque poteris communicare . quia tibi pariter incumbit onus probandi, quod non adsit hoc impedimentum comestioniS. Nam concesso antecedente , nego consequentiam. Disparitas est quia an primo casu tibi incumbit probare , quod sit elapsa media nox, quia non raesumitur elapsa , donec a te Pr etur: Econtra in secundo casu onus

probandi comestionem post mediam

noctem incumbit illi, qua vult tibi communionem prohibere , quia non Pra sumitur appositum tale impedime tum, donec Probetur.

62쪽

De Cooperantibus ad damnum alterius.

Examinabimus primo, Quinam dieantur cooperari ad damnum alterius psecundo. speciatim agemus de mandante damnificationem. Tertio, De Consulente. Quarto , De aliis positive ad damnificationem concurrentibus , qui sunt Consentiens. Palpo, Receptator, & Participans. Quinto, De concurrentibus negative, seu indirecte. qui sunt Mutus, non obstans , non m nisi stans. Sexto quaeremus. Quantum singuli teneantur ad restitutionem, qua do plures concurrunt ad totum damnum ρ Septimo, Quonam ordine restituere teneantur, qui tenentur in solidum restituerer

ARTICULUS I

Quinam dicantur cooperari ad damnum alterius pL Ad restitutionem tenentur tam positia

ve concurrentes ad damnum alte rius , quam concurrentes negative

qui omnes ad subsidium memoriaeelibri disticho continemur. IL Tria rePiruntur, ut talis obligatis consursat, re quod damnum feemium sit , re quod illorum eooperaistio nec eris , O quod hae fueris causa e cax damni citra dubie

tatem .

obligetur, quι concurris ad damnia ficationem normi , qua ecteroqui etiam fine suo concurse fleret V. Num teneatur ad restitutionem, qui ad damnum alterius concurrit fitum quoad modum, videlicet ut celerius stat , ct non quoad substa

tiam pH vi suo suffragio eum aliis concumris ad sententiam injustam , qua donam a resι-ione deobluatin pn Qui dubitat . an suo suffragio aissentemiam iniustam e aciter concurrerit. ad uc videtur cum aliis in selidum obluandus: Esto verum sit, quod aduher non teneatur at re prolem , de qua dubitat . num sit sua , an mariti . Ura Deobtigatur a restitutione, qui ἀμ-bitat , an damnum sit secutum, vel an ex aliqua sua actione graviter peccaminosa. vel an ad damnum snfluxerit ' nisi tamen Q eat pr sumptio, unde non habeatur dubium . sed moralis cerastu ust

flet accidere, si eo uium detur de

damno patrandω .

VIII. Quando damnum est secutum, cst

dubstatur, num ex actione hujus , vel illius . uterque tenrrur ad restiuilonem ia1. Iximus, quod praeter impedia entes injuste alteri bonum . ct immediate causantes injuste alteri

damnum , teneantur pariter ad restia tutionem omnes illi. qui mediate co currunt ad damnum alterius: Quinam autem dicantur sic concurrere duobuvillis versibus continentur. Iussio. Commiu-. Consensus. Palpo. Reeursu , Participans , Mutus. Non ob nyis Non manifestans venentur itaque at restitutione primo Maudans damnificationem

63쪽

ω cristis III.

Secundo, Consulens Tertio, Consentiens, nimirum suo suffragio, vel auctoritate. Quarto , Palpo, stilicet

adulator laudando . quasi stre lutum. qui damnificavit, ex quo hic moveatur ad novam damnificationem . Quinto . Recursum praebens, seu receptans damnificatorem, eique qualitercum

que auxilium serens dando refugium.& securitatem damnificanti . ut d mnificet ; aliter ad restitutionem non tenetur, si solum recipiat illum, vel

titulo hospitii , cum sit Caueo. vel

titulo amicitiae, aut consanguinitatis, cum sit amicus , aut consanguineus.

Sexto. Participans . videlicet socius criminis . seu adjuvans realiter damnificantem , vel ut executor, vel ut mediator, vel ut explorator. Praeter hos positive concurrentes ad damnificationem . tenentur etiam ad

restitutionem, qui negative se gerentes indirecte ad illam concurrunt Quare tenetur Septimo Mutus, qui stil. verbo potest impedire damnum. reprehendendo, prohibendo , consulendo, clamando , t quando ad id ex justitia tenetur dc tamen tacet . Octavo. Non obstans, videlicet qui laeto nota prohibet damnificationem, ut ex iustitia tenetur. Nono, Non mani sestans , nimirum dum fit d,

mnum , aut postquam iactum est, quam do tamen tenetur ex iustitia mani&ctare. ut explicant communiter Dinctores cum D. Th. quaest. 6a. Ratio autem , cur omnes isti ad restitutionem teneantur, est . quia notassint mera occasio. sed sunt vera ea

sa iniusta damni alterius . cum enirn ad illud concurrant . di quidem eliucaciter actione, vel omissione injusta, censentur esse causa injusta damni semii, juxta axioma illud Philosophorum , C suis causa es causa carasari. Quod si essent mera occasio, vel caula inefficax, non tenerentur ad restia

iacionem ' Sicuti ad testitutionem Arilautus I. non tenetur Titius ImpIngens es pam injo, qui ob impatientiam l psius in morbum moritur; aut si peris sequens illum , hic casu in .veam cadat. & moriatur; Dicitur enim Titius in his casibus mera occasio,

non causa mortis, eo quod raro, non

ut plurimum . in iis circumstantiis sequatur mors, & ideo nec est irregularis ; Inuno si eo animo alapam impingat, ut Hrte ex illa moriatur, si alapa de se non est inductiva moriatis, neque dicetur homicida , cum

fuerit tantum causa inelticax mortis , ut communius docent apud Tambur. Iib. 6. cap. 4. II. Porro tria requiruntur. ut huiusmodi cooperantes teneantur ad restitutionem . Primo. quod vere dumnum proximo secutum sit. Secundo. quod praecinerit eorum cooperatio Tertio. quod haec fiuerit causa mor

lis. & eiticax damni secuti quoad tu stantiam, ita stilicet ut damnum s cutum imputabile sit cooperanti Quod si aliquid ex his tribus nota

praecesserit, aut moraliter non sit cerritum , quod praecesserit, non habetur onus restitutionis in cooperante; quia damnum non est, cur illi imputetur .

His explicatis III. Quaeritur primo, An teneatur ad restitutionem, qui adjuvat alterum ad delictum damnificativum, quod et

iam ab illo fieret sine tali socio, seu

iuvamine δRespondeo affirmative cum Bonac.,

Vasq., ct aliis communiter contra Paludan. , & Sylvest. Rasio est, quia in tali casu hac adjuvando eiticacitezinfluit in damnum . Hinc est . quod teneatur ad restitutionem miles, qui occidit Petrum, etiamsi ab alio P trus esset occidendus; Et qui iuraturrem, quam alter furaturus esset, a relinqueretur a primo. adhuc ad restitutionem tenetur.

Non negaverim tamen, quod do

64쪽

calaam dieantur ad alterias damstum eooperari 3 6 reet Laym. cap. 4. num. a. , quod similes diripiens eum sociis domum

Titii auferat vestem valentem cere.

tum aureos, quam alter certo moraliter sustulisset, si 'se non praeveni

sit, non extante tali veste nec in se, nec in aequivalenti, non teneatur mi-las restituere integrum Pretium vestis, videlicet centum aureos, sed solum valorem vestis, quanti stilicet aestimabatur tunc, quando illam rapuit ; Res enim valet pluris, vel mitinoris juxta varias circumstantias; In illo itaque periculo constituta vestis, itaut ab incursis hostium sit certo moraliter rapienda, parvi aestimatur.& ideo non centum, sed id, quod vestis tunc aestimaretur . restituere debet talis miles. Ubi adverte, quod ut parvi tunc aestimaretur vestis. in pus erat, quod publice innotesceret incursus hostium I aliter aestimatio vestis non decrevisset. At hinc non sequitur, quod si meo mandato, vel consilio , vel tenendo scalas, verbi gratia . adjuvo furem caeteroqui paratum ad flarandum sine

meo mandato, aut iuvamine, ego ad integram rei itutionem non tenear,

eo quod decrescat in hoc casu valor rei, quae surripitur; Neque sequitur,

quod. si duo unanimiter conveniant ad damnificandum, & alter praeveniat, non teneatur uterque in soludum ad restitutionem ; Etenim tunc solum ad integram restitutionem non

tenetur mandans, aut consulens damnum , quando nullatenus a mandato,

vel conlilio movetur damnificans ad damnificandum; ut dicemus in articulis sequentibus. Sicut etiam si v Ienti furari centum dicas, quod su-xetur centum quinquaginta, solum teneris restituere quinquaginta, si s Ium Heris causa efficax furti relate ad quinquaginta, & non relate ad cς

tum quinquaginta.

IV. Quaeritur secundo , An teneatur ad restitutionem , qui volenti finrari centum consilium dat, ut cai te, & occulte faciat; aut volenti O eidere dicat, ut veneno potius, quam

gladio id faciat, non movendo illum ad substantiam, sed mere ad circumstantiam damni Idem quaeritur, si

volenti occidere cras dicat, quod occidat hodie, itaut solum influat ad accelerationem, non ad subistantiam

homicidii, eo quod non sit spes, quod homicidium dilatum impedi

Respondeo, Navan Medin. . Rebel. probabilius putare, quod teneatur, quia de facto damnum infert. & c

influit in illud; & sententiam illam

putat Leg. regulariter in praxi sequendam , ut iniqui cooperatores abstineant a tali cooperatione . Laym tumen tract. a. cap. f., Lug., Dicas it.. Tambur. excusant hujusinodi cooperantem a restitutione, & Hurtad. excusat etiam ab irregularitate, quia nutilatenus videtur influere in sit bitantiam delicti, sed solum ire modum . Ad quod confirmandum Ioseph de Λugustino utitur hoc exemplo; Si segetes, verbi gratia, tui hol is consta rarent sine spe auxilii, & tu ex odio

ammas adderes, ut citius conflagrarent , peccares certe, sed non obligareris ad restitutionem, quia notainisres novum damnum . Haec t men ratio non convincit; intantum enim in hoc casu non tenereris ad rinstitutionem. quia segetes in illis circumstantiis existimantur pro nihilo. Addit Lum. contra CaJet. . Medin. apud Dianam p. 3. tradi. s. res 8 quod etiamsi tuo consit M. vel hori tu magis confirmetur damnificator ad damnificandum. non Per hoc tenea ris ad rellitutionem, si caeteroqui ibis esset determinatus quoad substantiam 1 quia vere non suisti causa es.fieri damni quoad substantiam; quandoquidem etiam sine tuo consilio ii,

65쪽

docet. quod sicut ad restitiationem tenetur qui furem adjuvat tenendta scalas, quamvis fur ahuc sine soci ci esset furaturus, ita qui dat consilium at damnificator damnificet confirma do illum. tenetur ad restitutionem , quamvix etiam sine tali consilici damnificaturus esset . nam tu utroque e se habetur de facto cooperatio acl

damnum

Illud autem certum est , quod si parato occidere hodie suadeas , ut occidat cras. ω solum intendas diis lationem occisionix in bonum Occiadendi . nota pecces nec ad restitutionem tenearis p secus vero si inte das dilationem, ut melius homicidium

patrettar.

V. Quaeritur tertio. Αa teneatur

ad restitutionem. qui suo sustragio cooperatur ad damnum alterius. verbi gratia . ad sententiam injultam . ad amusonent ostiuit, beneficii, cxthedrae, ves ad impositionem gabellae intulita, &c. quando etiam secluso tali sectagio serretur sententia inju-ua, eo quod reliqua suffragiae fatis sint acl illam ferendam Re ondeo, quod si sententia injusta a prioribus si inragiis publicis sit conclusa. & tu nullatenus possis illam impedite sit stragio tuo . Quamvis pecces contra justitiam addendo tuum ibi fragium iniquum , tamen. Probabiliter ad restitutionem non teneris, ut docet Laym. , LOlS. cap. II, num. 23.

& alii apud Dian. pari. I. tract. 3. resol. I 6., & 3 i Sicut diximus .. non teneri ad restitutionem , qui addit flammas segetibus omnino conflagrandis. Ratio esti quia in priori ad tuum Litfragium praesupponitu causa. e uini jam determinata, itaut tua cooperatio sit omnino inellicax . Quod si Eistragia priora eslent te vocabilia . procul dubio ad rellitutionem teneruris ; sicut etiam ii Linraguina tuum. esset ex primis, quamvis certo eoagnosteres ex sequentibus suffragiis inia quis sententiam Iniustam esse conci dendam, ut communiter docent comtra Salon. apud eundem Dian. , quia

qui primum suffragium tulit. positit

c aulam efficacem damni, & concumrit positive ad illud; Non secus ae siquis primo vulneret Petrum , certo advertens, quod a reliquis vulneribus infiigendis ab aliis sociis sit confodiendus. est vere homicida. & tenetur ad restitutionem

VL Quod si suffragia fuerint secreta. & tibi incertum sit utrum tuum suffragium iniquum fuerit ex non ne cellarias ultimo loco datum, Merol. apud Tamburi lib. I ia cap. II., Nauar. , & BOnac. disp. t. quae I . a. punct. 8. putant, quod omnes, qui se stragium tulerunt , teneantur ad restitutionem in istidum; tum quia omnes conflant unam causam ad equatam , sicuti si centum trahant navim. licet nonaginta susticerent, omnes tamen

simul trahunt; tum etiam quia posse sesio videtur stare pro damno, quod constat illatum esse, de dubium est a quonam sit illatum H tum demum quia

in foro externo judicaretur contrZ si gulos, ergo etiam in soro interno,

cum idem sit utriusque fori iudieiuna ,

quoties. serum, externum non nititur in falsa praesemptione Re l. tamen , Sarr. . Henr. , Dian. Part. 3. tractv te inlia 84. apua Lux disp. I o. sect. I. uum. 2P. videntur de ligare omnes,

quia singuli sunt in certa possessione

uiae pecuniae , quam non tenentur a teri tradere , nisi obligatio sit luce meridiana clarior; cum autem incertum fit. an sustragium cujusli t direxit ex primis, nemo habet certitudianem, quod damnum irrogarit, atque adeo nemo tenetur restituere Huic tamen sententiae altipulari nullatenti xposlum . Demum Molin ., SLug. obi, gaut quidem omnes , non tamen II

66쪽

Quinam dieantur ad alterius damvum cooperari ν ει

lolidum ad totum, sed solum ad partem pro rata dubii , quod quilibet habet, num fuerit proprium sustr gium ex primis inferentibus damnum,

an vero ex ultimis non necessariis, dc consequenter damnum non inferentibus. Equidem tamen censeo,

mnes in solidum esse obligandos, quia stat in possessione damnum resarcie dum, & dubia est uniuscujusque excusatio. Dices: Adulter non tenetur alere

filium adulterae, quando dubium est, num sit filius suus, an vero sui pa tris ; immo neque tenetur ad medietatem alimentorum per hoc Praecise ,

quod in dubiis melior sit conditio

possidentis; ergo neSue in casu nostro ulla dabitur obligatio restitutio.

Respondeo, nego consequentiam , Disparitas est, quia in primo casu dubium est , an secutum sit ullum

damnum: Econtra in casu nostro ccristum est, quod sit secutum damnum,

S solum dubium et . a quibusnam sustragiis illud sit secutum. & ideo

omnes . qui tulerunt sustragium, obligantur ad restitutionem; Sicuti si duo iaciant sagittam ad occidendum Petrum , & illum occidant, quamvis neuter sciat an sua sagirea sit occisus,

uterque tamen ad restitutionem tonetur : Et ideo si duo cum eadem foemina adulterentur, uterque in soludum tenetur prolem alere, si dubit,

tur de illis, & non de marito, qui

tunc erat absens.

VH. Hic autem adverte , quod universim si dubites primo , an da ranum sit secutum, Secundo. si dub teS, an damnum. quod secutum est. sit ex aliqua actione tua ς Tertio, si dubites, an damnum secutum ex alia qua actione tua contigerit ex gram tua theolmica culpa. seu ex Peccato mortali tuo ; Quarto, si dubites, an damnum secutum ex aliqu4 actione tua mortaliter peccaminosa ita secutum sucrit , ut tua actio suo rit causa. di influxorit in damnum, an vero sucrit tantum occasio; In

his omnibus dubiis probabiliter ad

restitutionem non tencris, cx SVr. .

Rebel. , Tam r. lib. I. cap. φ. S. 7. V. Damnum secutum. Ratio est, quia

in his omnibus dubiis stat in possessione certa tua liberto, cum ii certum st. an sueris causa damni. Non negaverim tamen , quod si aliquando adeo urget praesemptio, ut non sit dubium , sed habeatur moralis certitudo. qtiod fueris causa damni, tunc ad restitutionem tenearis a Sicuti si quem associaveris ad homicidium , diceris moraliter certus, quod concurreris ad illud, quia comm niter qui associant, sunt cooperat res delicti; Et idco Sanch. lib. a. Mais trimonii disp. 4 I. num. II., Molin. ,

ct alii putant in quarto dubio adducto regulariter quemlibet obligari

ad relli tutionem, quippe cum curtast actio tua graviter injusta, Puta consilium, vel associatio, praesumendum est , quod concurre iis ad damnum , quod talem actionem gravia

ter injustam consequi solet a Quia i

men aliquando pollunt adeste rati nes enicaces dubitandi, an consilium,

vel assticiatio influxerit; ut si consilium dederis. quando homicida erat capitalis inimicus occisi, & omnia erant iam parata ad homicidium, in tali casu probabiliter excusaris a restitutione , quia es in vero dubio.

an interfuerit tua cooperatio.

VIII. Dixi, te non teneri ad reis stitutionem, ouando dubitas, an exactione tua damnum sit secutum ;verbi gratia, si dubitas, an tuo con silio influxeris ad homicidium, an depositum tua culpa perierit, &c. t Si tamen rtum est, quod ex acti ne aliquorum damnum sit secutum.& solum dubium est, utrum ex acti

67쪽

ne hujus . vel illius . ut in casu desiistrastis, & in casu de duobus jacientibus sagittam ad Petrum occidendum, videntur omnes ad restitutionem obligati. si minus in solidum, saltem pro rata dubii . Ratio eli, quia cum certum sit damnum esse secutum, nec sit major ratio, cur hic, & non ille obligetur . nec videatur rationabile, ut nemo ad restitutionem obligetur , ideo omnes sitiat obligandi: Pr Pter eandem rationem, si tamina. ut diximus, a pluribus adulteris cognoscatur, filius videtur alendus ab illis pro rata dubii, cum non sit rationabile, ut omnes deobligentur . Ratio disparitatis inter hos, oc pri res casus bene assignatur a Reginald. apud Bonac. disp. I. quaest. 2. Punct. q. , quia quando dubitas, an confialium tuum , verbi gratia , influxerit

ad homicidium. possessio stat pro libertate , cum coeteroqui homicida certe obligetur ad damnum resarcie dum i E contra quando dubitatur, Petrusne, an Paulus sua fagirea occiderit Cajum, possessio stat pro deliino, quod constat ab alterutro patratum esse, nec est major ratio de uno, quam de altero, nec est rationabile, ut uterque de obligetur.

ARTICULUS II.

De Μandante damnificationem.

I. Tam explieitum, quam implieitum mandatum de proximo damnificam , secuto essecto, trahit onus reis silutionis. . Arandans, revocato mandato, explicite. Ave implicite, itans reis

vocationis notitia ad Mandatarium perveniat, non tenetur ad resismionem.

Artistilus II. IV. Si mandalarias in damnifieaia

excedat limites mandati, num, oequando mandans teneatur etiam excessum compensare V. Non tenetur mandans ad compensanda damna mandatarii, qui sponte, aut accepto pretio manda.

tum acceptavit.

HL Ratthabitio damnificationis de se

non trahit an s restituendi. Solum relate ad poenas fori exterioris r

VII. Irregularitas tamen. gma incurriatur a mandante homicidium , non extenditur ad ratibabentem .

I. T Escendimus ad agendum in L particulari de cooperantibus ad alterius damnum, & initium sum Lmus a Iubente, qui scilicet mand vit damnificationem , vel explicite , vel implicite. dicendo verbi gratia. si quis id fecerit, carus mihi erit intinam quis id facereti ; vel etiam tacite, ut si quis tibi dicat, se in tui

gratiam occisurum alterum, & tu non conir dicas. Et sane, quod mandans secuto effectu ad restitutionem tene tur, non est dubium, cum sit vera causa moralis esticax damni. II. Quaeritur nunc primo, An mandans revocato mandato teneatur ad

restitutionem . si mandatarius adhuc damnum intulit pRespondeo negative, dummodo revocatio mandati innotuerit mandat rio, de deinde illius non obliviscatur , sive revocatio fiat explicite , sive e iam tacite; ut si Titius mandet Cajo. ut occidat suum inimicum, de deinde Titius pacem ineat cum suo inimico;

in quo cassi tacite mandatum revocatur. atque adeo si Crius mandatarius occidat inimicum , non vi mandati , sed ex sua malitia illum occidet . Idque verum est, etiamsi Cajus fingat. mandati re ocationem non habui ue .

68쪽

De Mandante damnum alteriar. se Si tamen notitia revocationis vere ad mandatarium non perveniat, aut ejus deinde obliviscatur . procul dubio vi mandati sequitur damnum, atque adeo mandans ad restitutionem tenetur . . III. Dices ἐν Consulens adhuc revo cato consilio tenetur ad restitutionem ;ergo etiam mandans revocato man

dato

Respondeo transmisso antecedente .uod negatur a Petro Navarro, me. in. , Reginata lib. I . num. I 8., &aliis, praesertim si conssilens, postquam

revocavit consilium . pro virili admoneat tam eum , cui consilium dedit , quam illum contra quem consilium dutum et , ut sibi caveat. & consilium tanquam perniciosum repellat nego consequentiam . Disparitas est , quia

mandatarius Operatur tu gratiam mam dantis, & ut ejus voluntatem exequutur ἰ Revocato autem mandato jam non exequitur voluntatem mandantis,

unde mandatum non influit in damnum: Econtra consiliarius, seu qui habuit consilium, non operatur in gratiam consulentis, sed in gratiam sui ,

uamvis ex rationibus a consulente aductis ; unde fit , ut etiam revocato

consilio possit ab iisdem rationibus moveri ad damnificandum ἰ atque adeo consilium vere influat in damnum. Dicemus tamen in de Censeris, quod si revocato consilio rationibus validis

adhue sequatur homicidium Clerici ,

probabiliter neque censura, neque i regularitas , neque Onus restitiitionis incurratur a considente . quandoqui dem in tali casu consiliarius ex prinpria malitia potius . quam ex conislio, aut auctoritate consulentis movetur ad occisionem Clerici. Opponi solet , quod propinans venenum alteri incurrat irregularitatem, Ee onus restitutionis , si mors sequatur , quamvis conatus sit post propinatum venenum extinguere illud ant, clotis , ergo etiam tu casu , quo con

Para III.

sulens conetur rationibus validis revocare consilium. Sed respondetur , disparitatem esse inter venenum . & comsilium , quod venenum operatur natu raliter, & ut causa necessaria; consilium vero moraliter causat suum estectum , non necessitando consiliarium

ad ponendum quod conse litur. Quare ii venenum antidotis non extinguatur, certe mors, quae sequitur, caul

tur a veneno, & tribuitur propinanti illud : Contra vero si consilium res

datur inesticis a consulente adduce te rationes validiores in contrarium , itinc damnum provenit ex malitia coasiliarii libere operantis . non ex emc cia consilii; unde consiliario, non co silenti tribuitur mors .

IV. Quaeritur secundo, An si ma

datarius excedat limites mandati, teneatur mandans ad restitutionem debitam pro tali excessu ; Verbi gratia, si solum mandet occisionem Petri, remandatarius post occisium Petrum comburat illius domum , tenetur ne ma dans resarcire damnum incendii pRespondeo cum communi apud Dian. parti g. tra 2. 7. reuol. 33. , quod si excessus tribuatur soli arbitrio mandatarii, non teneatur mandans ad restitutionem pro tali excessu ; ut si ma det Titio percussionem Petri levem , ct Titius illum occidat . Quod si e cessus damni est ex communiter contingentibus , poteratque facile praevideri a mandante , certe hic obligabitur ad restitutionem ι Verbi gratia, si jubeat Titio , ut graviter vulneret Petrum, & Titius illum occidat; vel si mandet, ut occidat Petrum , quem mandans advertit esse similem Paulo,& casu occidatur Paulus ; Si tamen ad hane similitudinem non adverte

rei mandans. excusaretur a restituti ne , sicut excusatur ab irregularitate a Sacra Congregatione, ut notat Dian. Part. 9. tracti A. re l. 3 .

V. Quaeritur tertio , Λn mandans I tenea

69쪽

teneatur ad resarcienda damna , quae serte patitur mandatarius exequendo mandatum, verbi gratia, si exequendo homicidium nullatur ad trirc me S Respondeo cum Dicastit. lib I. triati . dii p. q. diab. q. , quod non tene tur , si mandatarius libere acceptavit

mandatum , & multo magis si propter illud accepit pretium t Ratio est, quia ultro ille talibus periculis se o jecit, atquc adeo cum nullam injuriam a mandante sit passiis. non potest , liquid ab eo exigere pro damno, quod

incurrit exequendo mandatum: Secus

vcro si non sponte, sed coacte su sic pit mandatum ; ut videtur cogi subditus a mandato seperioris; vel si deceptus sit; quia sic eius damnum sequitur ex injuria per deceptionem , aut

coactionem illata. I. Quaeritur quarto , An teneatur ad restitutionem , qui ratum habet , seu approbat damnum nomine suo factum, quod tamen ille nunquam mandavit , ne tacite quidem e Respondeo cum communi negative. Ratio est, quia ratiliabitio, seu approbatio non influit in damnum , cum

supponat illud jam illatum unde ra,

tum habens non potest dici causa moeralis damni . Et quamvis rati habitio sit causa finalis, propter quam executor damnum intulit, non per hoc sequitur , quod ratum habens icneatur ad restitutionem : Sicuti si quis occidat altu in , non propter ratiliabitionem . sed proptet amorem Titii, non

per hoc sequitur , quod Titius , qui

est causa finalis , teneatur ad restitutionem . Et ratio a priori est, quia eausa finalis nihil operatur; neque enim ullus dicitur peccare , & laedere justitiam per hoc praecise . quod sit causa finalis peccati, aut injultitiae ab

alio commistae. Notandum tamen , quod si ruth hitio damni secuti sit causa , ut novum damnum sequatur, procul dubio Artiosius ILratum habens tenetur ad restitutionem

hujus novi damni r Verbi gratia , si

executor omIttat restitue re ablatum exco . quia dominus ratum habuit suristum . tenetur etiam dominus ad reli tutionem. quia in tali casu est causa talis damni. Opponitur . Ex regul. I . iuris in ε. Rati habitio retrotrahitur. & comis paratur mandato; ergo sicut ad restitutionem tenetur mandans, ita etiarn ratum habens.

Respondeo, distinguo antecedens . Comparatur mandato quoad causali. tatem damni, nego; si enim damnum praecessit rati habitioni , quomodo potest ab illa causari Comparatur man dato quoad poenas sori exterioris , concedo antecedens ; Be nego consequentiam et Etenim quia easdem po

dans i ideo per fictionem iuris rat habitio dicitur retrotrahi. & comparari mandato Praesertim quia ratum habens praesumi probabiliter potest .

quod mandaverit damnum secutum ,

di propterea per dispositionem juris

eadem rcena uterque puniri solet; Sicuti eadem censura punitur mandans.& ratam habens percussionem Clericie Et propter eandem rationem aliqua do etiam in contractibus rati habitio in iure habetur pro mandato . VI l. Notandum tamen . quod quam vis poenae exterioris Eri impositae mandanti possint rationabiliter extendi adratum habentem . non tamen semper

ipso facio extenduntur: Quare si per

dispositionem juris non extendantur . non incurruntur a ratum habente et Hinc quamvis eandem excommunicationem incurrat mandans . di ratam

habens percilitioncm Clerici; quia sic jus dispostat in Cap. Cum quia . De

hilominus ratam habuns occisionem

non incurrit Irregularitatem , quam

incurrit maudans . quia Id 1us non dispo

70쪽

Da Consulente disposuit . Et certum est irregularit, rem non incurri nisi in casibus jure expressis: Ex quibus omnibus constat onus restitutionis a ratillabente non incurri , sicut incurritur a mandante damnificationem.

ΛRTICULUS III.

De Consulente damnum alterius.

I. Nomine Consilentis damniscatsonem venit etiam qua hortatur , dis git, instruit, terret minas, oec. Teianetur autem consulens resarcire et

iam damnum , quod forte patitur Consiliarius, s ως bona Me proc

II. Quandonam deobligatur a restituti ne consulens λ Et quomodo debeat confitiarium monere , ut desistas pIII. Ad resi urionem tenetur conseΜlens,

etiamsi sine sua eonsito adhuc daiamnum a consiliario inserendum esset , dummodo consitium moveat . IV. Si dubitatur, an constium in xe

tegre , auι salum pro rata dubii restituere, an omnino deobtigatur V. Quando consuum non in is in substantiam, sed serum au circumstantiam damni , adhuc probabilius tenetur eonsulens ad restitutιonem . VI. Probarilius etiam ad remtutionem tenetur, quι suo consis, vel auxιlio cooperatur ad damnum . quod

etiam Ine tali consisto, vel auxιlio

VII. Qui male consulit non ex malitia, sed ex ignorantra graviter culpa bili. -m teneatur ad remistronem damni ex consito eausati νVm. Si stipendium accipit. qui dat comsilium . tenetur de levi ctilpa iuri Aca , quamvis non sine P υι the togica .

IX. cui sine gravi eulpa dar eonsiliam

damni ationem. 6 Iritate , sed probabilivi etiam ex iustitia consiliarium manere ad avem tendum damuum.

X. Ad restitutionem non tenetur secum. dum se, nec peccat , qu/ das comstium de inferendo damno minore et , Pi determinatus es ad in .rendum damnum maius.

XI. Secus vero si quis consitium det de inferendo minori damno Petro ei. qui deierminatus est inferre majua

Paulo.

Tomine Considentis venit hic 1 l non solum qui dat consi

lium iniquum, sed etiam qui hori tur . dirigit, init ruit , terret, suadet, minatur ad injustum damnum praestandum ; cum eadem ratio sit de his omnibus. Sunt enim omnes causa est eis damni, atque adeo omnes ad restitutionem tenentur. Immo si consulens advertat injultitiam consilii, aut ignoret illam ignorantia erassa , di consiliarius bona fide procedat . t netur consulens non solum resarcire damnum et , contra quem fuit consilium , sed etiam resarcire damnum , quod forte sequitur ipsi consiliario ;quandoquidem consulens fuit causa miriusque damni, & consiliarius in tali casu ad nullam restitutionem tener tur ex titulo Injustae acceptionis r Et idem dicas de mandante respectu manis

II. Diximus autem articulo superim re, quod probabiliter revocato consilio rationibus esticacibus cesset onus re stitutionis. praesertim si moneatur is, contra quem fuit datum consilium , ut sibI caveat, quando videt comitia, rium oblimatum I ad quam moniti nem faciendam, si minus ex justitia, ut multi volunt . saltem ex charitate tenetur , quando potest illam facere sine gravi suo incommodo consulens. ut docet Sanch lib. I. Consi l. cap. q. b. 3. Quod si iurium ex tuo cons.

SEARCH

MENU NAVIGATION