Dissertatio duplex vna continens iudicium de auctore vitae sancti Maurilij Andegauensis episcopi, ... Altera Renati Andegauensis episcopi historiam attigens

발행: 1650년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Renati Andegau. Episc. si

tologio, Deum ossicio festi transsarionis S. Maurili pugnare, dum in historia Neapolitana scribit, Maurilium anno Christi Lo decessisse. Quanquam nihil est quod morem

Summoniaeum, Rhomaeum, alios eiusmodi recentiores,

qui quando res antiquas tractant, nullum rerum vel scriptorum delectum habent,sed qui quodeunque,ubicunque, quomodocunque,in quacunque traditum inueniunt, id continuo suis consignant monimentis. Haec autem omnia cum ita sint, non haec Maurili vita Maurilium in ordine Pontificum, Sanctorum Andegauensium, sed Ecclesiae Romanae, suardi, Adonis, aliorumque Martyrologia. veteres basilicae, quibus ante annos octingentos fidem praestat Modulfus retinent, retinebuntque semper.

I9uae tractandi methodus seruanda in rescindendis et retinendis iis, quae quis in vita Maurili rescindere vel retinere et t.

QVAE de Renato ex tradita per Rainonem Mauriliivitaretulimus, ea retuliae, de re tota iudicasse est deinde, ita comparata sunt omnia , ut non prius uni rei, quam alteri fidem detrahas. Quale vel omnia reiicienda, vel omnia retinenda sunt. Ista enim aestimari non possunt eius generis, ut quibusdam reiectis, alia tum demum retineantur; siquidem ut aestimarentur, non ad cuiustibet arbitrium, sed

ad vetustiusvi probioris nota exemplar vitae Maurilij aut Renati aestimarentur. An autem exemplar tale reperiri queat, viderint, qui quicquid de Renato produximus in substantiam rei&circumstantias partiri vellent. Vbi enim inuentum fuerit antiquius melioris nota exemplar, collatum cum eo,quod est Andegaui, tunc seruetur haec regula Tertulliani: ex ipso ordine manifestatur idesse verum, qModstprius traditum dautem extraneum=falseum,quod si posterius immissum. Inter illa duo exemplaria istermι-nabit temporis ratio, ei prascribens auctoritatem, quod anιε- euius reperieturiis ei proludicans vitiationem, quod posse

102쪽

2. De historia

rius reuincetur. In quantum enim falsem eorruptio esse ers, in tantum prawedat necesse est veritasfusum. Qiu decipi aut alios decipere noluerint, ad hanc regulam examinent oportet ea, de quibus liti agimus. Sed apage, qui sine ope veterum codicum occupati rerum prata udiciis, quibus occupari volunt, modo substantiam vocant istud, quod retinendum,modo circumstantiis deputant illud, quod tollendum sibi esse videtur. Qua tractandi licentia illuditur quicquid unquam de asserendis Sanctorum nominibus, de vindicandis illorum pignoribus, deque reddendo cultu Ecclesia de

creuit.

Nunc gratulor tibi,quod huic obseruationi,quae docetrinae Patrum tota innititur, manus dederis, scriptam a Magno-bodo Maurili vitam obieceris, quae scriptae ab Rainone, vel Archanaldo Maurilii vitae praeferatur. Hoc est, ut quid id a pud Rainonem vel Archanaldum cap. 16. vitae Mau-tiiij de Maurilio Scaenato traduntur , procul amandentur. Ergo tibi tuam hac in re prudentiam gratulor. Gratulatur& in hac obseruatione Tertullianus. gratulatur, alibi iam per via pro recepto Ecclesiae more contra nouitates compendi, gratia deposteritate praescribit. Sed quamuis scriptae a Magno oodo Mauriliivit ea Rainonem adiecisse, quae adiectaeernimus , mutua utriusque exemplaris contentio doceat, illud tamen adhuc certissime confirmatur ex Vindocinensi Chronico, in quo sic habetur: Dccccv vita sancti Maurili, inuentio , vel potius augmentatio per Rai- nonam Episcopum , Archanaldum scriptorem facta αDeinde licet exemplar Maurili j vitae,quam Magno bodus scripsit, exemplari Mauriliivitae, quam Raino edidit, anteponendum esse contendam, scriptam tamen a Magnobodo Maurili vitam in omnibus expertem esse viti non contendo. quippe qui nec sit aequalis, nec suppar Quid autem de ea vita sentiendum sit, superiori obseruatione demonstraui.

I hiuor auenati desunt ad maiorem illam

firmitatem, indicantur.

IVNc superest, ut quae ad certiorem Renati Andegauen-L sis historiam desunt, simpliciter ac breuiter aperiam.

103쪽

Renati Andegau. Epis 8 3

NpR1Mis deest testimonium Sulpiti Seueri, qui quae ab

I Rainone de Maurilio, Renato traduntur in eius vita cap. 6. si contigerint omnia, & beati Martini tempore, ut apparet ex hac vita, contigerint, ignorare non potuit. Haec autem vel in sacra historia, vel in vita sancti Martini, vel tu aliis operibuς memorandi certam occasonem nactus est, cum ex reipsa, quod excitati a mortuis post septennium pueri narratio memoriae dignissima sit,is ad sanciendam Christianae religioni fidem utilissi naa, tum quod beati Martini potissi trium interfuerit videre, nequid Andegavensis Ecclesia detrimenti caperet, absente per annos septem auxilio Episcopo, pastore igitur Metropolitanus in tam insolito, ecclesiasticis regulis vetito casu fecerit, niuit enim fecisse quis diceret 3 ad illius historiam spectat, ae

proinde meminisse debuit Seuerus, qui ctim non meminerit, plurium minoris momenti rerum meminerit, ex eo minus firma Renati historia videtur.

DEi No deest testimonium Andegavensis Coneilii,

quod in ordinatione Talassicelebratu anno 4 3. mulsos de Ecclesiastica disciplinaeanones sanxit. Quod enim in nostra Renati historia de Maurilio aenato Ecclesiam suam deserentibus narratur, exigit,ut spectantes ad pastoralem curam canones instaurentur. Hinc sanctus Maurilius inscio clerois populo Ecclesiam suam per septem annos deserit, hortulanum in Britannia professus Inde enatus Maurili successis proximus Ecclesiam quoque suam relinquit, dicentibus aliis eum Alpes transgressum recta Surrentum perrexisse, ibi per aliquod tempus haesisse .cdm Romam ire vellet, impeditum esse, ne Surrentra exiret, dandem in hae urbe migrasse , affirmantibus veto aliis illum Romam ad Apostolorum limina profectum, deinde Surrentum diuertisse, atque ibi solitariam vitam ad ultimurmvsque spiritum duxisse adiicientibus tandem aliis, ad Surrentinam Ecclesiam cita vacause, transtatum suilla.

104쪽

porro Andegavensis Ecclasiae conditio, hie status conuenientibus at ordinationem Talassi Episcopis in iusta esse causa potuit, ut de residentia, de negligentia, poenitentia pastorum tIactaretur, desint alia caueretur , nequis Epitcopus inconsulto Metropolitano, Maliis prouinciae antistitibus Ecclesiam desereret, quemadmodum, Muilius QRenatus deseruerant, aut ne quod ipsi coguit soli Deo consilio secerant, in exemplum traduceretur. At ter duodecim huius Concilii canones nullus est, qui Epi-iseoporum residentiam vel negligentiam attingat, vel agendae propter negligentiam in baptizando aut confirmando, poenitentia modum praescribat. Ex huius autem rei silentio dicimus, minus ut minimum firmam Renati historiam vi

derio

TVM deest inter Pontificum epistolas testimonium Sixti, Leonis,vel alterius Papae, qui, WVolunt, Surrentinis praecepit, ut Renati corpus Andegavensibus redderent,hIsque, ut tuto deferrent, validam praesidiariorum manum adiunxit Sic loquuntur,qui nouarum rerum conditione veterem earundem rerum statum metiuntur.

f. V. OVARet deest testimonium Fortunati, Oi si, ut tradit Raino, sancti Maurilij vitam edidit, tam stupendum

tamque singulare miraculum praetermittere non potuit, hoc est, quicquid ad Renatum ipsum spectat. Nec sane commoda est Rainonis ratio, cur Fortunatus illud dedita opera praetermiserit: propter minus , inquit, eredentes. Ne opinor Ethnici,aut minias constantes in fide Christiani offendatui. Quinetiam vel eo maximi necessaria censentur miracula, ut spectatis iis ad Christum Ethnici conuertantur facili4s, miniis constantes in accepta fide confirmentur. Huc acce indit, quis da Maurilio patratum in infante dicto postea Re- nato miraculum eam ob causam praetermisisse Fortunatum Laino diuinet. Praeterea sive Fortunatus Maurili vitam

scripserit,sive non scripserit, Renatum vel historiam Ren tine verbo attigit quidem in variis opusculis,ubi illustriocum

105쪽

Galliae Martyrum confessorum virtutes ac miracula deis pingit. Huius auctoris de translato Hierosolymis in Hispaniam Iacobo silentiu effecit, ut quam ea de re Baronius sententiam in Martyrologio confirmauerat, eam postea in anianalibus Ecesesiasticis reuocauerit ad annum 8i6. Haec autem intacta transilis, nisi fori asse, qua ad obseruatam a me de Fortunato wmἈγίαν commentatus es , sufficere tibi credas. Sed meo quidem iudicio non credes amplius, si quousque tua progrediatur commentatio, supra inspexeris.

QViNτ deest testimonium Gregorij ronensis, qui

tot in libris suis miracula eum recensuit, ne istud attigit quidem. Et revera in recensione miraculorum si culpandus esset Gregorius , facilitatis potius quam negligentiae culparetur. Praeterea Turonensis ciuitas ab Andegavensi non ita distat, qui facile potuerit rescire, quae ibidem

miracula patrata fuerant.

In istis Andegavensium rebus Gregorij diligentiam produnt sancti Albini miracula, quae libro de gloria Confessorum cap. 96 recenset Testantur, notati Andegauenses illi, in quibus sancti Martini virtutes eluxerunt libro I. dimiraculis S. Martini cap. Q. Leomeris ergo quidam nomina semus cuiusdam hominu Andegauini ab angue percussus, contracta manu ligatur. c. libro x. cap. 33. Profer tAndetaua regio mira Ium suum, de qua Alomeris quidam procedens cum, contracris pedibus ae manibus,tingua etiam debili beati Confossoris templum expetiit,&c libro eodem Cap. 8. Ex pago autem Carnotensi, qui an Andegatio territoriolabetur, vir quidam nomine Fluridus manibus pedibusque eontractis ad sane Fam Celtatam Condatensem de Qua beatus Confessor adChristum migrauit, astatus est die. libro . cap. II. Sed is alia mulae da Andegatio territorio digitis in palma defixis ut ad locum sanctum preces effudit, sanata manu discessit libro eodem cap. 23. Ineola autem Andegavensis orbis turbatis membris morbo aput eonuertist adlectulmm,inc libro eodem cap. 7. Puer vero ex And Duo territorio, dum in domo parentum resideret, per impresponem, ut ipse asserebat artis diabolica, manuum pedumque

106쪽

8s De Lubria

perdidit Uum,se libro eodem cap. 3r. Mulie quadam ex Andegavo veniens , qua omnibus quidem membris arida erat &c libro quarto multimo demiraculis S. Martini cap. 7. Puerulus paruulus nomine Londanaidus seruus --iusdam audeles da leo Andegavensi, cui Cronio antiquitas nomen indidit, &α libro eodem cap. 13.Nee dissimili virtute mulier Ermigundis Andegavensis eluis , viei incoia Croniensis, contracta aes ea iis iae festiuitate directa istu--ππιάque discessit. Quantae porro sit auctoritatis in hac materia Gregorius, perspexit alno, qui Maurilij vitam illi perperam adscribit. Τόver,quisquis es auctor Apologiae, vides hie fugis Gregorium, qui tacendo loquitur vel ipso clamosior stetia

tores

SExcio deest testimonium venerabilis Bedar, qui acta

a Maurilio per septennium in Anglia poenitentiae non meminit meminisse tamen debuit, uti videtur Anglorum enim gentis non minima laus est, Andegauensem Episcopum poenitentiam in Anglia eo egisse modo, qui cap. I 6 de vita illius narratur Transemisso gitur mari, quo quis esset, abscondere poιuisset mutato habitu Uni regionis principuma asit professus se hortulanumfora, quatenus corpus, quod Diuniis vigiliis ct orationibus eastigare decreuerat, no ex toto deficere potuisset, proprio labore pauisset Sui eum tali proficare ministerio, tantam copiam eius meritis Dominus oleribus dabat. υt omnibus quibuscunque neeessefuerat, ex eisdemisseientertribueret, se tamen olem nunquam de scerent. Vndeperpluribus placebat,se pane ab omnibus amabatur. & post alia, de illorum, quos Clerus populusque Andegavensis ad quaerendum per totam Europam Maurilium ablegauerant, aduentu in Angliam Vnde factum est, ut Angelico ductu ad domum prinripis, eum quo Maurilius

habitabat, ceno itinere ducerentur. Ingressautem illico voeari Maurilium vicum oleribus, quibus rex uti consueue rat, accurreret, audierunt oculorum ergo aciem in partem, qua istum inesamare audierant, Origentes nec mora cum

107쪽

oleribὰ aeeurrere Maurilium perspexerunt Luem cum re-

estgnouissent prostrati pedibus ipsius eum magno fletu rogabant, ut propriasubueniret Ecclesia atque civitati, qua eius

absentia nihil iam aliud nisi supremum prasiolaretur extarium. Ad quorumfletum eis e negare non posset, obstupefactus eum lacrymis repugnare coepit obnixias dicens voto meae iuramento obstrinxi, nunquam me patriam reuersurum ni elaues videre merereriterum, quas amisia uas timexhibentes, quiequid in mari viderant, is pertulerant, ex ordine referetant. interea istiusmodi circumquaque negotiyoma peruolitae , ipsumque soliicitat regem. Mirabantur euncti, O quem thortulanum habuerant, nunc visanctis simum reisulem venerantes adorant. Haec autem omnia quin ad Anglorum historiam maxime pertineant, negari non potest. Nulla tamen huius euentus, quo vix ullus alius memorabilior, reperitur apud Bedam mentio.

g. VII.

SEpτr Mo deest testimonium V ardi, qui Carolomais

gno Imperatore cilm Parisiis scriberet Martyrologium,&variis in eo scribendo veterum Martyrologiorum codicibus uteretur, de Renato tamen nihil scriptum reliquit. De Hilario quidem haec suardus scripsit I . Ianuarij Pictavis ciuitate natalis S. Hilaripuiscopi, Confessoris, qui ob Catholicam fidem quadriennioapud Phrygiam relegatus. inter alias virtutes fertur, quὸd mortuum suscitauerit. De Martino quoque D. Nouembris In Galilis ciuitate Turonis natalis beati Martini Episcopio Confessoris, euius ita tantis extitit miraculis gloriosa ut trium mortuorum meruerit esses citator De Maurilio seu Mauritione haec tantiim ille43. Septembris Andegauis sancti Mauritionis Di scopi , Confessoris, additurus prosecto id de Renati suscitatione miraculum, si suo tempore notum in Gallia fuisset. Sic enim dixisset Andegauis sancti Mauritionis Episcopi QConfessoris, qui mortuum post septem annos puerum suscitauit Ioannes Molanus Vsuardo Renatum addere potuit ex iis , quae modo recensui, vel ex Andegavensium

Episcoporum catalogo, quem Burdigneus vel Democha-xes iuris publicisecit.

108쪽

88 De hi oria

Huie vocalissimae rationi quid reponisa negantem esse,

qua nihil concluditur. Itane vero Tergiversari. Concludo tantum, ex eo minil firmam esse Renati historiam, quod nullum ei natalem Vsuardus adscribat nota quoque Usualdo non fuisse, quae Maurilio tuus υποβολιμαιος regorius tradit. Cui enim si nota fuissent illa omnia, quae tu publicae ac receptae traditioni asseris, Vsuardus suo silentio debilitasset perge modo ut me, sic dc suardum Sanctorum hostem appellare tuas calumnias propter eum qui sanctorum omnium caput est, patienter sustinebimus. Enimuero tute alibi in tertia videlicet probatione significas Renati cognitionem Vsuardi tempore posterio. rem esse. Sic enim scribis: Usa sunt autem semper Ecclesia Gallicana inperioribussa cutis MartFrologio Dardi, cui*guia adiecerunt nominasuorum, id est Dioecefanorum, vel Prouincialium sanctorum, Monachi autem propriasuorum ordinum. Ex hisfacile eruitur, quinam a maioribus ex omnia tio sancti habiti fuerint. Hoc illud ipsum est, quod tecum contendo, tamen atrocibus oneras me conuitiis.

Ex suardi Martyrologio colligo , quinam ante Carolum magnum cum in aliis locis tum in Gallia maxime a maioribus sancti habiti fuerint. Licinium, Albinum, au. rilium Dice cetanos tuos antistites in hoc Martyrologio reperio Deinde colligo tecum eos a maioribus ante Carolum pro sanctis habitos fuisse .Ego Renatum non reperio, neque tu reperis, cur ergo non colligis mecum, eum a maioribus ante Carolum pro sancto habitum non fuisse Usu ardus in suo Martyrologio eos collocare non potuit, qui nondum nati erant, vel quos Ecclesia nondum vindicauetat. Id ab aliis factum est, atque inde postea Vsuardi Martyrologium accrevit. Andegauenses aute huic Martyrologio, quo utebantur, Maurili vita per Rainonem inueta aucta edocti Renati nomen addiderunt. Ex his vero additionibus orta sunt illa, quae tu laudas ex Andegauerisum Ecclesiarum Martyrologiis Auctam dico per Rainonem Mauriliivitam, quia ita scribit auctor Vindocinensis Chronici. Anno, inquit, DCCCC v. vita sandri Mauril in-xentio , vel potius augmentatio per Rainonem Episcopum,

Arnanaidum scriptorem facta est. Sic igitur res ad originem redacta seipsam quanta est, exhibet, min omnium Diuilia πιν Ooste

109쪽

nium eonspectium ae lucem committit. Religionis est instar, ait Tertullianus fidem de temporibus asserere.

g. VIII.

OCτAvis , deest testimonium Martyrologiorum hedae:

Adonis, Rabani, vandelberti Nolgeri , apud quos altissimum est de Renato silentium. Vide tamen, quid Ado de sua diligentia proloquatur Neputes, inquit, me in

hoc opere in vacuum laborasse, rem non necessariam executum fuisse, breuiter tibi causam facti aperiam. Primum fuit imperium ae iussiosanctorum virorum , ut supplerentur die, qui absque nominibus martyrum in martyrologio quod venerabitu Furi studio in labore omni Beda accreverae9

tantum notati erant deinde eorum undecumque passionum codices animum in tantumsuscitauerunt, ut non solum pra- terita dierum festiuitates, verum S aliorum, qui peri tum annum ilia notatim positi erant, latius sepaulo apertius describerem, infirmioribusfratribus, ct minus legere valentibus seruiens, ad laudem omnipotentis Dei, ut in memoriis martyrum haberent eompendiosam temone, utque imparuo eodicisto, quod multo labore alij per plures codices eo

quirunt. Haec Ado, qui Rainonem Andegauensem Episcopum quadraginta plus minus annis praecelsit Collectos undecumque passionum codices de iis, quae Raino cap. 6. 16. vitae Maurilij prodit, nihil habuisse verisimillimum est rsi uuid enim habuissent, cur quaeso suis ille tacuisset locis

Hoc argumentum, quod aequalis cum superiori, immo si tempus spectetur, maioris est ponderis, quomodo confutas missimulatione propositae in eo veritatis, quam profanus etiam scriptor in Atticis noctibus indissimulabilem appellat. Vbi tua illa gratis decantata traditio, quam ad annum 8 o. Ado,, ipse Gallus xvir diligentinimus, non agnouit anuidisse vero receptae de Renato traditioni quis te rarier somniaretur Nonne recte conclusi, traditam ab Rainone Renati historiam ex eo minus habere roboris, quδ Ado Renatum sacris non indiderit monimentis Quod autem hic Martyrologus Renatum nosse non potuerit , manifestissime docet Vindocinense Chronicon, ubi vita S. Maurili, inuentio seupotius augmentatiope Rai--

110쪽

nem Episcopum, is Archanaldum scriptorem facta consignatur anno Christi nongentesimo quinto.

g. IX. Noso, deest testimonium Theodulfi Aurelianensis Epi

scopi, qui aliquando cum esset Andegaui, carmen pepigit, in quo illustrium tunc Sanctorum nutus urbis tui larium nomina laudessique continentur. Sic autem se habet lib. 1. Carminum num 3. Urbem reum ramis is laudibus imus adistam Celsa poli meritis fac ita adire piis, Hane in amore tuo collectam rupice plebem, Susipeo istius vota, prece ue libens. Ece sacerdotum turba popularis is ala Concinit, . laudes sexus uterque tibi. S uos habet Andegauis venerabilis ambitus urbis,

. ut pro carmina mente canunt. Suam Meduana morans fouet, se Ligeraureus ornat, Lucrate cum laui Sarta decora iuuat. Fruge , ope nundinis pulchraso rebus abundans,

obsita seu sanctis est bene tota locis. Plebs oenit Albini sancta hae de sede beati,

Cum voto seramu carmina igna ferens. Illarus uti concurrit ab arce Ioannis, Consocians ramis dicta eanora suis. Nee Martina cohors tua serior alme recurrit. Fertque manu ramos, mentes ore melos. Turba Saturnini venit his sociata beati, Luam eruxis rami lausis adornat ouans. Et Petra essta tuo vocitatae nomine sancto, Quas qui ad hoc laudum mittere gestitv-. Sergius is proprios martyr venerandus alumnos

His tua Maurili coniungitur alme eaterua, V proce, lauda sona se pia vota canit. Tartar Aviani non currit turba beati,

Vm ut laudas rex sibi Christe canat. Prabsque salutifera procurrit ab ad Maria inue quam transmittit pons Medaana tuus.

SEARCH

MENU NAVIGATION