장음표시 사용
301쪽
Do ara dealpere Veneris voluit PT RAC MALI o. Admodum. PLEUSIDIPPUS.
TRACHALIO. Gladius non erat. PLAUSIDIPPUS. Caperes aut fustem, aut lapidem. TRACHALIO.
Quid ego, quasi Canem, Hominem insectarer lapidibus nequissumum P, L A B R Α x. Nunc pol ego periit Pleusidippus eccum adest: Converret jam hic me totum cum pulvisculo.
PLEUSIDIPPUS. Etiamne in ara tunc sedebant mulieres,
Quis illas nunc illic servat p
TRACHALIO., Nescio quis seneX, Vidinus Veneris : is dedit operam optumam. Is num cum servis Servat: ego mandaveram. PLEUSIDIPPUS. Duc me ad lenonem recta. ubi illio est homost L A B R Α X. Salve.
302쪽
PLEUSIDIPPUS. Nihil salutem moror. opta ociUS, Rapi te obtorto collo mavis, an trahi PUtrum vis opta, dum licet.. L Α Β R A X. Neutrum volo. PLEUSIDIPPUS.
Abi sane ad litus curriculo, Trachalio: Iube illos in urbem ire obviam ad Portum mihi, Quos 'mecum duXi, hunc qui ad harnuficem traderent.
Post huc redito, atque agitato hic custodiam: Ego hunc scelestum in jus rapiam eXsulem. Age, ambula in jus.
Quin arrhabonem a me accepisti ob mulierem, et ' Eam hinc aveXti.
Quia pol provexi; avehere non quivi miser. Equidem tibi me dixeram praesto fore Apud Veneris fanum: quid muto P sumne ibi
In j ure caussam dicito: hic verbum sat est:
303쪽
Seque e. L A B R A X. Obsecro te, subveni, mi Charmides Rapior obtorto collo. CHARMIDES.' Quis me nominat PL A B R A X. Viden' me, ut rapior PCHARMIDES. Video , atque inspecto lubens. L A B R A X. Non subvenire mihi audes pCHARMIDES.
Adulescens Pleusidippus.' CHARMIDE s. Ut nactu 's , habe Bono animo: meliu 'st te in Nervom conreperin
a ibi obtigit, quod plurimi exoptant βibi.
. Ut id , quod quaerant, inVeniant sibi.
. L Α Β R A X. Sequere, Obsecro, me. CHARMIDES., Pariter suades , qualis es. Tu in nervom rapere: eo me obsecras, ut te sequaT.
304쪽
Verum sit velim l . Tu , mea Palaestra et Ampelisca, ibidem illico
Μaneto, dum huc ego rudeo. LORARIUS. Equidem suadeo, Ut ad nos abeant potius, dum recipis. PLEUSIDIPPUS. Placet: Bene facitis. L A B R A X. Fures mihi estis. LORARIUS.
305쪽
Dii te infelicent. C Η Α R M I D . E S., Isti capiti dicito. Credo alium in aliam holuam hominem vortier. Illic in columbum , credo , leno Vortitur :Nam in columbari collum haud multo post erit: In nervom ille hodie nidamenta congeret. Verumtamen ibo, ei advocatus Ut siem, Si qui mea opera citius addici Potest.
BENA factum, et volupe est, hodie me his mulierculis Tetulisse auxilium. jam clientas reperit Atque ambas forma scitula atque aetatula. Sed uxor scelesta me omnibus servat modis, Ne qui significem quidpiam mulierculis. Sed Gripus servos noster, quid Terum gerat Miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare. Pol magis sapisset, si dormivisset domi. Nam nunc et operam ludos facit, et retia: Ut tempestas est nunc, atque ut noctu fuit. In digitis hodie percoquam, quod CePerit; Ita fluctuare video vehementer mare.
306쪽
Sed ad prandium uxor me vocat; redeo domum, Iam meas opplebit auris sua loquentia.
hyiuuo has ago meo P trono gratias diuui sal Vs locis incolit pisculentis,
Quom me eX suis Pulchre ornatum expedivit Templis reducem, Plurima Praeda onustum. Salute horiae, quae in mari fluctuoso Piscatu novo me Uberi Conpotivit. Miroque modo atque incredibili hic piscatus miIii Lepide evenit : neque Piscium ullam Unciam
hodie Pondo cepi, nisi hoc, quod sero hic in rete,
Nam ut de nocte multa inpigreque e UrreXi, Lucrum praeposivi sopori et quieti: Tempestate saeva experiri expetivi, Paupertatem qui heri et meam servientiam . Tolerarem, opera liaud fui parcus mea. Nimis homo
Nihili est, qui piger est: nimisque id genus odi
Vigilare decet hominem , qui volt sua tempori conficere Officia. Non enim illum exspectare oportet, dum herus se ad suum suscitet officium. Nam qui dormiunt libenter, sine lucro et cum malo quiescUnt. ν
307쪽
sset RUDE ΝS. - v. 19. Nam cgo nunc mihi, qui inpiger fui,' reperi, i ut Piger, si velim , siem. Hoc ego in mari, quidquid inest, reperi: quidquid inest, grave quidem est: aUrum Hic ego inesse reor. nec mihi conscius est ullus homo. nunc- haec tibi .
occasio, Gripe, obtigit, ut liberet ex populo
Nunc sic faciam, sic consilium 'st, ad herum ut veniam docte atque astute. Pauxillatim pollicitabor Pro capite argentum, ut sim libeT. Jam ubi liber ero, igitur demum instruam agrum, aedis, manciPia: Navibus magnis mercaturam faciam: apud reges reX perhibebor.' Post animi caussa mihi navem faciam, atque imbtabor Stratonicum: oppida circumvectabor. ubi nobilitas mea erit
oppidum magnum conmunibo: ed ego urbi Gripo indam nomen ,hIonimentum meae famae et factis: ibique regnum magnum instituam. Magnas res hic agiro in mentem instruere. nunc hunc viduliam condam. Sed hic reX Cum aceto pransurus est et Sale, Sine bono pulmento.
308쪽
Dum hanc tibi, quam trahis, rudentem conplico. G R I P U S. Mitte modo. TRACHALIO.
At, pol, ego te adjuvabo. nam bonis quod Bene sit, haud perit.
G R I P U S. . Turbida tempestas heri fuit, Nihil habeo, adulescens, Piscium: ne tu milii piae Postules. Non vides referre me Midum rete, sine squamoso pecu PTRACHALI o. 'Non edepol Pisces eXPeto, quam tui sermonis sum indigens. G R I P U S. Enicas jam me odio, quisquis es. T R A C Η Α L I O. Non sinam ego abire hinc te. mane.
309쪽
At pol quin audies. G R I P U S. Quin post loquere, quid vis
Eho, modo est operae Pretium, quod tibi ego
Ecquid est, quod mea referat p
Sciliceti sed boni consili Ecquid in te mihi est p
TRACHALIO. Dicam. Tace, si fidem modo das mihi te non fore in fidum. G R I , U S.
Do fidem tibi, sidus ero, quisquis es.
310쪽
Audi. furtum ego vidi Qui faciebat: noveram dominum, id quoi fiebat: Post ad Furem egomet devenio, seroque ei conditionem hoc Pacto: Ego istuc furtum scio quoi factum 'st. nunc mihi si vis Dare dimidium , indicium domino non faciam.
is mihi nihil Etiam respondit. quid inde aequom 'st dari mihi Θ dimidium
Volo ut dicas. G R I P U S. Immo hercle etiam amplius: nam nisi dat, domino dicundum
TRACHALIO.'Tuo consilio faciam. nunc advorte animum; Namque hoc adtinet omne ad te. G R I P U S.
Vidulum Istum, quoius ille est, novi ego hominem jampridem. G R I P U S.