Aldi Manutii Pii Romani Grammaticarum institutionum libri 4

발행: 1561년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 어학

231쪽

DE VERI . COM PAR AT. ii ara alteri est contraria. regulae autem hae sunt. I positum inter duas vocales , efficitur consonans praeterquam in paucis quibusdam, ut Aeneius, Rhodo peius,Troius, Priameius,Peneius. Item comparativum superare debet positiuum suu una syllaba. Si igitur pilor,egregii or, & huiusmodi dices, contra alteram harum necesse est facias . Nam si voles pilor esse dissyllabu,vbi i sit consonans, erit contra eam regulam,quae vult positiuum a coparativo superari: quod non fiet,si pilor erit dissyllabu , ut positiuum pius. Rursus si voles pilor esse trisyllabii , ubi inter duas vocales i & o sit vocalis, non te ruabitur regula, quae vult inter duas vocales esse consonante. atqui non erit, si pilor trisyllabii fuerit. ob has igitur contrarias regulas, no formare aiunt Grammaticos ab huiusmodi nominibus co parativa, sed assumere magis adverbium,& coplere usum comparativi, ut magis pius, magis tenuis. sed ego id fieri existimo euphoniae,id est boni soni gratia . nam inueniuntur aliquando apud auctores ab huiuscemodi adiecti uis comparativa. M Tullius Rhetori c. lib. i i. Sed illae tenuius,& acutius,& subtilius tractatur Plin. Secundus, Vinu omne dulce quo tenuius, eo odoratius. Iuvenalis, Egregius cenat, memliusq. miserrimus horu . egregius pro magis egregie, detracta i, ut sit tetrasyllabum propter metrum. Quae sunt anomala 3 Bonus melior optimus. malus peior pessimus. magnus maior maximus. paruus minor minimus. multum plus plurimum . nequii nequior nequissimus. sinister sinisterior sinistimus. dexter dexterior dextimus. & quae a facio, dico,loquor, componuntur, ut magnificus magnificentior magnificentissimus, maledicus maledicentior maledicentissimus,ma gniloquus magniloquentior magniloquentissimus. quae tamen magis a magnificens,maledicens, magniloquens derivari videntur. Ocior non habet positiuum latinum. sed Graecum miluc

Quo modo

232쪽

Quo modo construuntur comparativa Cum ablativo utrium. numeri, ut candidior cygnis, edera formosior alba. Potest etiam alium habere ablatiuum significantem excessum, ut Polyphemus erat maior v-lasse centum vinis . Nec non omnem casum positi uisui, ut Ptolemaei Philadelphi bibliotheca fuit loge plenior librorum aliis illius aetatis bibliothecis. quia plena fuit librorum dicimus. Virgilius , Iouis omnia plena.

Terentius, Plenus rimarum sum. Iuvenal. Plus aloes, quam mellis habet. quia multum aloes dicimus. Ouidius, Reuerentior ulla deorum . quia reuerens deo rum dicimus. Cicero, Propius urbem mouetur. quia prope urbem dicimus. Similiter, sum ulterior pontem quam tu, & citerior alpes. quia ultra pontem, & citra alpes dicimus. Comparativum regit ne etiam nominatiuum cum quam Minime. nam cum dicimns, sum doctior quam

tu, subauditur sis. Sic etiam in aliis casibus subintelligitur uerbum quod praecedit, ut apud Ovidium, Mitius

inueni, quam te,nenus omne serarum. subauditur inuenerim. Et apud M. Tullium ad Lucceium. Itaque etiam hoc sortiorem me puto, quam te ipsum pr*ceptorem sortitudinis. subintelligitur putem. Similiter, ludico te doctiorem, quam illu: seruio tibi libentius quam illi: indigeo tui, magis quam illius. sii bauditur iudice, seruiam,indigeam. Illud autem Virgilii, Aut grauiora timet,quam morte Sichei, concisum est, id est quam

ea,quae in morte Sichei acciderui. uel quam abundat, ut ait Seruius. quis enim diceret, amo Catonem meliorem, quam Caesare 3 Ad bonam comparationem quot requirutur 3 Quinque. Res comparata,ut Homerus. res cui comparetur,

ut Hesiodo . aecidens, ut doctior.& quod uterque terminus sit accidentis particeps. quare mala comparatio est,Cygnus est albior coruo. Item quod alter altero sit magis particeps accidentis. quia omnis com- Paratio

233쪽

paratio id agit, v x alterum praeferat. quae aequat, similitii do est potitas, quam comparatio.auciores seruius,

in Diomedes. 21

Quot modis fleabusio in comparativis 3 Tribus,

Constructione , Quando partiti ue ponuntur, nec construuntur moro ec parati uorti, ut maior horti est cari ras, Formatione, Gu sub stanti ua,& pronomina compa Tantur, ut Nermini or, senior, iunior, ipsor, unde etiam Plistimus in Uinx, itur apud antiquos ad imitationem Graecorum. A Wi Lbophanes, c corusim tabc; rota, e Mir re ceu Toc;--dmoemoc. Significatione,cum tantu simgni hcant quai 1x ii Positioia suum , ut lenior pro senex vel minuS, c tria loe, partim tristis. vel contrarium, ut Gulcior,id est VH uis amarus et ut mare Ponticu dulcius ei quam cete v naeia,id est minus amarum,

euando nox, scies e comparativum iungi ablatiuo umbi com Poriri eici inter duo: quia nunc iungitur genitivo, ut Aiactam fortior Telamonius. Horatius in poetica, O malo es iuueniam, dixit,ad duos scribens. 'ando P o eram parativum non solet sequi nomminatiuus crit xx et Oam 3 Ciam inter duo fit comparatio, ut manuum aDei e dextra,& non quam manus. Item, Lum lxii,quae, hi iam d. oel Denatiua dictio regitur a comParatiuo , ut Pox iriditas, Quo Caesar fuit felicior, vicit inultos reges, miserioriri, qui. & nullo homine sis peior,& non ita arx, ricillos. Nisi cum sic dicimus. Longe equidem mai Pri Lurie animalia , quae in aquis degunt, quam quae ira xe se: i , hoc quia ante quae, iubauditur ea,vel illa M. i isti , in epistolis. Sed cum leuiora nomuit e liene - odirentiit, quam quae viderentur. .

id est quam .iderei cur

234쪽

L IB. III.

ne is comparatumssuperponitur omnibus, ut, M. Varro doctissimus Romanorum,id est doctus praeter Ronianos omn s. A quo casu formantur A primo desinente in i,addita h& simus, ut docti doctissimus, forti fortissimus. a pulcher, matur,& similibus in er delinentibns sormantur a nominativo addita rimus, ut pulcher, pulcherrimus matur, maturrimus. Vetus ite veterrimus tacit. Quae sunt anomala 3 Bonus, melior,optimus,& Cetera quae diximus in comparativis. SeneX,iuuenis, adolescens,licet habeat comparativum, non tamen etiam superlativum habent. item quae a nominatiuo in bris veniunt,ut celebris, celeberrimus. & pauca quae in limus desinunt, cum compositis, facillimus , agillimus,gracillimus,lium illimus, simillimus, quorum positiva designat litterae quae sunt in nomine sagus . sunt qui agilissimus & gracilissimus dici tantum velint. Quot sunt terminationes superlativorum 3 octo , simus, rimus, tuae sunt frequenti Isimae, limus, ximus,

Quo modo construitur superlativum Cum genitiuo plurali,vel singulari nominis collectivi, ut maxime Graiugenum,& o Danaum fortissime gentis Tytide.& cum casu politivi sui, ut tu es moribus omnium ornatissimus,& proxime Hispaniam Mauri sunt. Esset ne bona comparatio, Socrates est fortissimus asinorum,& tigris est luporum velocissima' No. quia cum superlativum redoleat natura partitionis, in qua semper pars trahitur a toto, quod esse debet cum parte eiusde generis vel speciei; sequeretur Socrate esse eiusdem speciei cum asino, & per consequens asinum,& tigrini lupum, quod est fallum. Perdoctus quo modo facit comparatiuum Longe, vel multo doctior, quamdoctissimus. Quare non dicimus perdoctus, perdoctior, perdo -ctissimus Quia per neque iungitur comparativo, ne-

235쪽

DE CONSTR. SUPERLAT. rr

que superlativo, sicut quam pro ualde nunquam positivo iugitur nisi post per, ut per quam doctus: post oppido, lane,admodu, ualde, nimis, ut oppido quam erum ditus, ne quam pulcher,admodu quam elegans scortum. Item habeo ualde quam paucos nummos. uando utendum est comparativo p Cum aliquem uel suo, uel alieno generi comparamus,& ad unum,&ad plures tam sui generis quam alieni, ut sortior homo homine, & fortior homo hominibus, & uelocior homine leo,& idem tigribus est non immanior, ut docet Donatus, Serulus, Priscianus, & usus etiam auctorum comprobat. Martialis. Hic totus uolo rideat libellus, Et sit nequior omnibus libellis. Plinius de marmoribus. Pretiosissimi quidem heneris Lacedaemonium uiride cunctis'. hilarius. Ouidius in secundo laeεTe optωσεων. Tanto virginibus praestantior omnibus Herse quae & ipsa erat uirgo. main primo Aeneidos Pygmalion scelere alite alios im

manior omn&s.ad sceleratos omnHS conferens Pun-

malionem,comparativo est usus. Statius in octavo. &melior iis quaeso deis , Amphiaraus dicit ad Plutone. Non placet deis esse dativum. sibi enim orabat Amphiaraus,ut parceret Pluto,& e siet melior, quam ceteri dei, qui se absorbi a terra fuerant. nam quae cura illi de deis 3 sibi enim timebat, non diis: quod sequentia indicant, Si quando nefanda huc aderit coniux, illi funesta reserua supplicia , illa tua rector bone

dii, & sume silpplicia de Heriphyle uxore scelerata. Lactantius. Omnes sibyllae unum deum praedicant, &

ceteras habetur. Vallae tamen ad plura sui generis co-

236쪽

N I rumpo TetDe. no dicerent Graeci, Achillesset sortior G , cis , sed Graecorum fortissimus , sic iac

et a rate Tepoc. Sed ego i hoc refragor ingeniosissimolae.tum quia Romani inueniuntur ad plura eiusdem getneris usi comparativis, tu quia solet in multis initium capientes a Graecis ab angusto in effusum dilatare. G-cut secerunt etiam in sexto casu secundum vetustissimos Graecorum Grammaticos. Sextum enim calum illi αs,εν , σέθεν , Dep , id est a me,a te, a se dicebant, ouem Latini in omnibus sere casualibus seruauere. Similiter impersonalia in paucis Graecis accepta, apiarinos frequentissima sunt. Illi spondeum, vel dactylum in secundo, vel quarto loco iambici versus raro Posuerunt, Latini vero saepissime . S quoque apud Graecos rarissime vim consonanti amittit, carminis nec ei

sitate ' nostri vero, sed vetustissimi, subtrahebant eam frequentissime, ut opust pro opus est apud Plautum. Quanqua nunc exoleuit. hoc idem secisse eos arbitror in comparativis,ut cum Grsci ad plura sui generis Donisi superlativo usi inueniantur, nostri & comparatiuo, & superlativo utantur. Tanto,& quanto, & multo , & longe pro valde , resacile pro non dubie, quibus comparationis gradibus' adiungunturi Tam coparativo,quam superlativo. eero. Quanto es maior, tanto te geras summi,lius.

Catullus ad M. Tullium Ciceronem. Disertissime Romuli nepotum, Quot sunt,quotq. fuere Marce Tulli, Quoto. poli aliis erunt in annis. Gratias tibi maximas Catullus Agit pessimus omnium poeta,

Tanto pessimus omnium poeta, Quanto tu optimus omnium patronus. Ouinctilianus. Declamandi ratio ut est ex omnibus nouissime inuenta,ita multo est utilissima. M. Tullius... . a Sed

237쪽

DE CONSTR. RE L. ras

Sed ego neque eis assentiebar, neque disputationum inuentori,& principi longe omnium in dic edo graui

simo,& eloquentissimo Platoni. Item. Totius Graeci qFacile doctissimum Platonem. Amant etiam iungi cualius,aliter, secus,ante, post,& ceteris quae super latiomem quandam significant, quaeq. diuersitatem, ut praecipuus, dissimilis,alienus, ut docet Laurentius Valla. Ouidius. Quantoq. ratem qui temperat anteit remigis officium. Qitinctilianus. Quanto alius fuit ille infelicissimi iuuenis affectus, Terentius. Verum multo aliter euenire intelligit. Sallustius. Multo praestabat beneficii, quam malescit inuentorem est e. Inuenitur etiam tantum post quanto,& tanto post quantum. Ovidius. Quanto dux milite maior, tantum ego te supero. Virgilius. O praestans animi iuuenis quantum ipse feroci virtute exuperas,tanto me impensius aequu est Consulere. quod fit, quia alterum positivo, seu verbo,comparativo alterum debet cohaerere. Quo,& eo pro tanto,& quanto, inueniuntur frequentissime posita. Fabius. Quo quisque ingenio minus valet, hoc se magis

attollere,ac dilatare conatur. idem. Erit eo obscurior,

quo quisque deterior .

DE RELATIVIS.

r et D est relativum Quod rem antedictam dicit iterum. In quot partes diuiditur relatiuum In duas, in relatiuum substantiar,& accidentis. Quod est relatiuum substantiae Quod refert antecedens substantivum. Quod es relativum accidentis 3 Quod refert antecedens adiectivum.

Quod est relatiuum substantiae Duplex, substantiae similitudinis,& diuersitati S. Quod est relatiuum substantiae similitudinis Quod

idem cum suo refert antecedente.

Quae sunt relativa substantiae similitudinis 3 Qui, V . - P 3 quae,

238쪽

L I B. III.

quae, quod ,is, suus, ipse, tui, ille, idem. v t Plato,qui fuit doctissimus sue ipsius aetatis philosophorum . docuit Aristotelem,& is idem Socratis discipulus fuit. Quod est relati uti diuersitatis Quod refert antecedens diuersum a consequente, cum quo concorda et , sed sub eodem genere, uel specie . Quamuis enim discordet ab antecedente, tamen, eiusdem esse uel ge- neris, uel speciei cum consequente refert . Nam si di- eo, amo laurum, & ceteras arbores. significo quidem laurum esse arbore', sed diuersam a ceteris arboribus. no enim idena laurus, quod ceterae arbores. Item, Hacet mihi accipenser,& alii pisces: ostendo quidem ac- cipenserem esse piscem, sed differre a ceteris, speciei. Nec dicas igitur, Iudaei crucifixerunt Christum inter duos alios latrones: luia sic loquens,diceres Christu fuisse latrone. Cave igitur ne decipiaris i huius imodi relativis substantiae diuersitatis, nec unquam ei, ta- taris, nisi antecedens eiusdem esse uel generis,uel spectet,cum eo quod consequitur, uelis ostendere. Quae sunt relativa substantiae diuersitatis8 Alius, alter,reliquus,& cetera,ceterum . nam ceteri uel ceterias

non legi. Relatiuum substantiae, & accidentis in quot debet

cum antecedente congruere In nullo, si accidentis fuerit. illud enim cum consequente concordat in numere ro,casu, & genere, ut Polyphemus erat altus, qManta est turris diui Marci . Si uero fuerit substantiae , in duobus, in numero N in genere: praeter suus & relati- ua substantiae diuersitatis, quae cuna consequente Concordant, quemadmodum ea, quae sunt accidentis , ut cliens rogat patronum, ut de sendat caussam suam. antecedens huius relativi, suam, est cliens,& tamen congruit cum substantivo sequente,quod est, caussam , innumero, casu genere. Sallustius, Leones & alias feras. antecedens huius relativi, alias , est leones , re congruit cum feras.ex quo insertur leonem esse feram. Ge- apua

239쪽

apud Virgilium. Tum casia, atque aliis intexens suauibus herbis. Infertur casam esse herbam. Qui, quae, quod, concordat ne semper cum antecedente Non. quoties enim inter duo substantiva ponitur,quorum seques sit proprium nomen, sequenti (ut Seruius docet accomodatur, ut apud Sallustium. Est locus in carcere, quod Tullianum appellatur. & in sacra pagina. Semini tuo, qui est Christus. Si uero sequens fuerit appellatiuum nomen, potest ta cu consequente, quam cum antecedente congruere, ut rosa,

quae, uel qui est flos candidissimus, mihi admodum placet. Marcus Tullius. Homines enim sunt hac lege generati , qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium uides,quae terra dicitur: iisq. animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera,&stellas uocatis. Sed inuenitur etiam antecedenti respondere relatiuum,quando sequens substantivum sit proprium nomen. Valerius Maximus, Antea senatus assiduam stationem eo loci peragebat, qui hodie Senaculum appellatur.

DE RELATITIS ACCIDENTIS.

RELAT iv A accidentis, quae sunt3 Qualis, quantus, quor, quotus, quotennis , quo tenus, quotu plus , quotuplex, cuius , cuias. Sed quo tu plus , & quotu-plex non memini legere apud auctores. quo tu plex tamen ego utor interdum, quia legi aliquando apud

Grammaticos.

Qualis quae habet antecedentia= Bonus, malus, lapiens, demens , stultus, intelligens, doctus, indocturum, pulcher,turpis,albus, niger,& cetera significantia qualitatem,ut uirtutem, uitium, colorem,& si nulla, ut tui crines sunt nigri,qualia Aethiopum corpora:& facies Aethiopum est nigra, quales sunt pennae coruorum.

eius redditiuum est talis .

240쪽

Mantus qui habet antecedentia Magnus, paruus,

longus, breuis,latus, angustus, altus, profundus , & id genus cetera, ut formica est parua, quantus est culex.eius redditiuum est tantus. Quae sunt antecedentia huius relativi quot 3 Vnus, duo, tres, quattuor, quinque, sex, septem, octo, nouem, decem, uiginti, cetum, mille,& reliqua numeralia. eius redditiuum est tot. dicimus & totidem. Motuu quae antecedentia habet Primus, secudus, tertius, quartus, quinctus, decimus, quinquagesimus, centesinus, millesimus. ut tu es primus in hac urbe, quotus ego domi meae. Ponitur eria quotus pro quot. Martialis. Dic quotus es , quanti cupias cenare 3 Pro quot estis. sed proprie ordinem refert: quod indicaue nomina ordinem significantia, per quae responderinis interrogati, ut quota hora est prima,aut secunda, aut tertia. Si sic igitur respondeamus nec elle est, quare si haec nomina praecesserint, no licet ea referre per quotus ut eo cubitum hora tertia, quota, uel ut tu. hoc resi nusquam memini legere apud doctos, tamen quemadmodum ei, qui dixerit, quotum annum aetatis agebat Cato , quando Graecas discebat litteras 3 licet re

spondere sexagesimum, & per huiusmodi nomina: sic

etiam licere arbitror ex contrario haec eadem nomina per quotus referre, sic, incipio hieme lucubrare ab hora octaua, quota Plinius Secundus cum tardissime surgeret cubitu, incipiebat. non tamen etiam sexta, quota ille saepe. Incipiebat enim lucubrare a Uuf- canalibus.

olennis (de quo meminit Pristianus: nam apud

auctores non legi, sed sic ubique, quot annos natus e sp uotum annum aetatis agis 3 quot annorum es 3 quae habere antecedentia potest Anniculus, biennis, uel bimus, triennis, uel trimus, quadriennis , vel quadrimus, quinquennis. decennis , ulterius non legi, ut hoc vinu est binum, aut decenne, quotannis est filius tuus , vel

SEARCH

MENU NAVIGATION