Institutionum medicinae practicae

발행: 1826년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DE MORBILLIS. 121

g. CXLII.

At in eo casu, in quo eruptio lente procedit, aut Imperfecta et Vaga est, aut per Vices abit et redit, praeter ea, quae tam intrinsecus, quam extrinsecus adhibita g. CXL. CXLI. ad cutim morbillorum virus alliciunt, begoartica Sic

dicta a multis commendantur. In his pulvis e chelis cancrorum compositus, radix contrayervae, stibium diaphoreti cum non ablutum atque alia huiusce generis numerantur. IIOFFMANNUS duo prae ceteris extollit, hecoarticum nempe minerale et sulphur auratum antimonis; quibus et sudores

blande elici, et morbillos protrudi ad culina pollicetur. Illo interdum alvum laxari cum euphoria Observavit. Sulphuris vero aurati dosim ad dimidiam grani partem, vel ad quartam tantum pro qualibet vice habita aetatis ratione per stringendam ) esse admonet. Item ubi modo rubent, modo pallent morbilli, et multo magis, si intro reversi sint, cito ad ea omnia properandum est, quae supra g. CXXXI.)proposita suere. Livere eos interdum, imo nigrescere, paulo ante g. CXXXVII.) memoravimus. Quando id evenit ob graviorem cutis inflammationem, quam induxit regimen calefaciens et improvidus alexipharmacorum calidorum usus, tunc mittendum esse Sanguinem, quo gangraena, SUmmus inflammationis gradus, avertatur, experientia ductus suadet SYDENIIAMIUS. Solet autem eo in casu cutis non modo rubere intensius, ut ad nigricandum inclinet, verum etiam tumere et distenta reniti. Quod si nigricans morbillorum color cum cutis ipsius flacciditate iungatur, sic ut a prava potius humorum qualitate atque a vi vitae in vasis culaneis satiscente, quam ab inflammationis vehementia pro sicisci nigror ille videatur, protinus huic malo prospiciendum est antisopticis et corroborantibus R), praesertim cortice peruviano, camphora, elix irio vitrioli pharmacopo eae Lon

152쪽

Haemorrhagiae tam narium, quam aliarum partium mor billis, praesertim malignis, ut dictum est, non raro Super veniunt, in primo speciatim et secundo eorum stadio. Ilas Sinere praestat, quam propere nimis cohibere. Quare ad stringentia et ex opio parata remedia tum vitari debent . Si tamen sanguis immodice profundatur, ut iam lacies et labia palleant, extrema pers rigerari incipiant, pulsus langueant, aut aeger imminentem vomitum et animi deliquium queratur, tunc haemorrhagia sistenda protinus est non modo iis, quae extrinsecus imposita id praestant, sed etiam quae intrinsecus ad id valere creduntur R). HOFFMANNUS suum liquorem anodynum mineralem hic non inutilem praedicat. Mixturam quoque usu comprobatam describit, quae spiri-lum vitrioli et diascordium Fracastorii pro basi continet. Nos aquam spiritu vitrioli acido ad levem acorem imbutam et dilutum corticis per uviani ceteris anteponimus.

g. CXLIV.

Tussi permolestae et siccae et suffocanti occurrimus decocto hordei, diluto radicis althaeae et florum violarum, Verbasci, papaveris rubri, adiecta quarta vel quinta lactis parte, et Vesperi paregoricis. Eclegmata etiam Oleosa a plerisque hic commendantur '). Si vero lussis humida sit, sed sputum Viscidum nimis et tenax dissiculter prodeat, incidentibus atque attenuantibus Opus est, nimirum Oxymele Simplici et scillitico, syrupo erysimi Lobelii, floribus sulphuris et hengo es, hermes minerali et dilutis pulegii, byssopi, Vcronicae, tussilaginis R). Ubi tussi serinae fluxus etiam alvi adiungitur ex parte materiae morbillosae et acris intestina irritante, tunc quinta pars lactis diluto Ilorum sumbuci ad-

153쪽

DE MORBILLIS.

iecta calideque potui data utrumque symptoma lenire δ) di citur. Quod si alvi fluxus, quocunque tempore accesserit, sed praecipue in lioc, in quo eruptionis regressum perpetrare potest, immodicus fiat, neque modum servet, Compesci plane debet diacodion, laudano, diascordio, theriaca,

rhabarbaro tosto, pulveribus absorbentibus, cortice peruviano, cascarilla aliisque, tum imprimis, cum diarrbo ea post discussos morbillos remanet, et chronica ne evadat, timeri potest. Faucibus interius dolentibus atque inflammatis quae Fauctam λ-

prodesse possint, iam alibi g. CXXX.) indicatum est. Hic

addimus, gargarigandum esse leniter ex decocto emolliente, et circa collum extrinsecus dandum cataplasma cum Sinapi, simulac cutis rubeat, removendum ').

g. CXLV.

Sudorum quoque, quibus interdum aegri diffluunt, ra- Sudor . tio habenda est, praesertim in secundo et tertio stadio.

154쪽

CAPUT VIII.

nia.

His si lintea atque indusia madescant, ea caute mutari debent. Sicca et leviter calefacta liumidis substituantur, sed caule, ne frigus suscipiatur, aut calor ultra modum corpori superaddatur. Utroque enim cutis corrugari potest, et exspirans morbi sontes repelli. Eadem cautio circa lecti mutationem servetur. Sed speciatim cavendum est, ne quis lsubito ex calido in frigidum concedat. Ex neglecta enim eiusmodi cautione subitam mortem intra paucas horas natam vidit ) HOFFMANNUs. Tertio stadio incipiente eva Descentibusque morbillis non desistendum est a laudato regimine usuque remediorum demulcentium et blande diapho- restin promoventium, quemadmodum in benignorum curatione g. CXXXIV. dictum est, nisi alvi fluxus criticus ac CeSSurus praevideatur, qui morbum solvat g. CXXXIV.). Subacta demum sebre et tussi mitiori, nisi penitus sublata, reddita, exsiccatisque morbillis, et desquamata cuticula, generatim aegri conquiescere adhuc, et ab aere frigido, qui Summopere noxius est, cavere debent per aliquot dies R) Ιmo ad aliquot hebdomadas perspirationem cutaneam dili genter curandam infusis diaphoreticis, victu tenui et de coctis temperantibus et diluentibus ex radice Seorgonerae, cichorei, glycyrrhietae, chinae, cortice ligni fassas ras, inter dum etiam sarsaparilla praecipiunt ') nonnulli, non omissa subinde, semel nempe in hebdomada, per eccoprolica sq. CXXXV.) aetati, temperamento, corporis habitui accommodata, alvi ductione.

Morbi secundaris. g. CXL I.

Morborum, qui morbillis praesertim malignis succedunt, omnium frequentissimus est peripneumonia, eorum exsicca-

155쪽

DE MORBILLIS.

lioni repente superVeniens, quae aegros in summum vitae periculum adducit, et saepe etiam occidit. Quando id ac cidit, protinus sanguinem mitti oportet, atque eam institui curationem, quae peripneumonicis et pleuriticis g. CXXX I.)accommodatior est. Deservescente vero febri et pulmonum inflammatione profligata, hydrogalacte demum uti expedit, ut

tussis cito mitescat, atque alia mala, quae ab acrimonia morbillosa timeri possunt φ), arceantur. Interdum peripneu monia non resoluta in suppurationem terminatur. Tunc Sumuratio

aegri assidue tussiunt, vesperi horrent, noctu calent, et ' 'quiane sudore madent, et dei, litantur. Sputa aulem, quae excreantur, purulenta sunt. IIi Vero, ut suppurati, seroti mirum lactis, ptisana et decocto corticis peruviani subinde hausto curandi sunt. Quod si ad sputa purulenta accedat VOX rauca, macies atque febricula continua lenta, iam de phthisi pulmonari non amplius dubitari licet. Tunc laca qua aliqua pectorali dilutum saepius hauriendum est, ut ad minimum tres librae eius quotidie absumantur, interpo filo aliquoties in die vasculo decocti chinae chinae, et, si vires permittant, deambulatione aut vectione in aere campestri ac salubri adhibita R).

g. CXLVII.

Nec rarum est, exsiccatis desquamatisque morbillis se- An Leme-brim remittentem continuam sive amphemerinam sine ullo ζ μμ suppurati aut ulcerati pulmonis indicio relinqui, quae, si negligatur, aut in acutam malo salo convertitur, et repente occidit, aut in hecticam sacile degenerat, quae lenta consumtione aegrotantem conscit. Illam cortice peruviano cito frenandam esse docet MORTONUS. Tussis quoque post mor- Tussis. biliorum desquamationem valde pertinax quandoque remanet. Haec etsi post benignos bechicis et aura liberiore per d0metur sacile, aut paulatim sponte cesset '); attamen, quando malignos subsequitur, et diuturnior et gravior et

156쪽

CAPUT VIII. periculosior est, quia in phthisim pulmonarem persaepe migrat. Hinc primo sanguinis missione, interdum etiam iterata oppugnanda est, deinde bechicis et cortice peruviano liberaliter dato, et vesperi paregoricis. Nec infrequens est, interpositis eccoproticis, eam quandoque R) sugari.

Dιarrho a. Nec minus molesta et pertinax est diarrhoea a morbillis relicta. Hanc rhabarbaro tosto, myrobalanis et pulveribus alcalicis fixis primum aggredi convenit, deinde paregoricis optum habentibus, cortice perlaviano, cascarilla aliisque roborantibus antisepticis ). Oculos praeterea sua mala ma- hthti M. nent. Hi saepe in morbillorum discessu gravissima ophthalmia corripiuntur. In leviori casu egregie succurrunt hirudines temporibus aut infra oculos 3 applicatae; at in graviori venam iugularem incidi ') oportet, deinde alvum etiam iterato duci. MORTONUS hic nihil proficere vesicantia existimat. Contra ROSENIUS iis non parum confidit, si parva utrique tempori imponantur. Cucurbitulas siccas cervici etiam utiliter affigi assirmat. Extrinsecus cataplasma ex pulpa pomorum dulcium sub cineribus coctorum, lacte subacta recenti dolorem mirifice demulcet, et inflammatio nem resolvit. A diiciunt nonnulli tantillum camphorae; sed haec non sacile sertur, nisi inflammatione imminuta et dolore penitus ablato.

Glandula- Inter morbos, qui morbillis malignis aut imperfecte sο- V V V ςε lutis, sive , iit aiunt, male iudicalis succedunt, reserui tur a MORTΟNo etiam glandularum tumores, anaSarea atque aS 'Athsibi. cites. Glandulis lumentibus induratisque conveniunt resol

157쪽

DE MORBILLIS. 127

ventia, attenuantia et sudorisera, nec aliena sunt, quae ex-l trinsecus molliunt et blande discutiunt. In illis prae celeris celebrantur calomelas, diagrydium, millepedes et decocta sarsaparillae, bardanae, chinae radicis et similium. Ana sarea atque ascitae, post lenia calliartica et diuretica, opitulari ') dicuntur medicamenta e chalybe parata, quibus Sub inde interponi debent blanda ecco protica per epicrasim data, uti rhabarbarum, tinctura sacra, pitulae tartareae Bontii, Becherianae, scilliticae pharmacopo eae Edinaburgensis, aliaeque huiusce generis. Sed de his modo satis. Ρlura qui cupit, ad ea se convertat, quae in peculiari cuiusque morbii singularis tractatione uberius dicentur. 13 MORTON I. c.

Morbilli tinomiali.

g. CL. Restat, ut de morbillis anomalis, quod supra g. CXIV Quo dissue

recepi, aliquid seorsum subiiciam. Quamquam enim ibidem V UO' au

Osten Sum est, anomalos sive Irregulares a plerisque pro malignis accipi, nihilque inter ipsos discriminis esse; tamen, ut eodem in loco indicavimus, rectius id nominis tribuen dum esse nobis videtur illis morbillis, qui a communi ordinarioque processu quam maxime deflectunt. Neque semper, qui hoc sensu anomali existunt, reliquas malignorum notas ita prae se serunt, ut cum malignis Omnino consentiant. Observatum enim quandoque est, in quibusdam ex anoma lorum huiusmodi genere, quam primum eruptio conligerit, omnia symptomata labrimque ipsam continuo conquievisse, quod vere benignorum maxime proprium esSe, ex Superio ribus patuit. Hinc non longe absum, ut credam, anoma-liam eiusmodi in malignos aeque ac in benignos cadere posse, ac veluti utrorumque disserentiam habendam esse.

158쪽

Historia morbiIIoriam

eximum, Sed benigno Vum.

128 CAPUT VIII.

lius praestantiusque, quam anomalias in medium proferre, quas in constitutione epidemica annorum 1749 et 1750 non infrequentes offendit Florentiae IOANNES TARGIONIUS TOZZETTUS ), vir multiplici eruditione, dicendi copia et me dendi usu insignis. Is primum narrat, in septem aegris

post solitum apparatum morbillos bene multos et satis con sertos erupisse; sed eadem ipsa die exortos quosdam medio

cres in regione epigas trica dolores, qui spastici videbantur, et mox solutos alvi fluxu, copioso, tenui et bilioso, qui duos circiter dies placide et sine ullo alio sympto male per

rexit. Simulac di arrhoea accessit, continuo morbillos evanuisse, sebrim tussimque, quae permoleSta ante suerat, Omnino desiisse, nec, postquam alvi fluxus substitit, quidquam incommodi remansisse praeter aliquam virium debilitatem. Deinde observatione didicit, sebrem, quae morbillorum eruptionem praecedit, modo tertianae duplicis typum re ferre, atque eruptione secta penitus decedere, modo eandem ad plures dies suos circuitus periodice repetere, antequam morbilli efflorescant, idque in adultis praesertim obtinere. . Praeterea vidit quandoque in aliis febrem primi stadii sive contagii more catarrhalium, et quidem acuta rum, tumore et rubore saucium iussique serina comitatam decurrisse ad septimam usque diem, antequam morbilli pro dirent quod malignorum quandoque proprium esse dixi mus), neque deseruisse aegrotantes, nisi post alios quatuor aut quinque dies, cum nempe morbillorum exsiccatio et re

istoriam demum refert morbillorum exlegum atque ab normium ut raram, sic memoratu plane dignam. Maria

Brigida Dandini lectissima mulier cum ruri esset, ubi mor billi vagabantur, timens, ne eisdem ipsa quoque eiusque filii corriperentur, quod nondum eos perpessi essent, Sedie 4. Novembris ann. 1750 Florentiam contulit. Nocte

159쪽

DE MORBILLIS.

eiusdem diei, quo ad urbem venerat, hora prima post mediam noctem adamussim eam invasit febris magno cum frigore, quam Subsecuta est alia similis accessio die insequentit hora itidem prima post meridiem, ita ut binae accessiones intra nychillemerum non modo exstiterint, Sed eodem Ominino ordine et typo deinceps per dies viginti quatuor periodice redierint, quotidianae duplicis remittentis speciem

omnino imitantes. Accessiones singulae semper exordiebanitur a frigore, quod tamen in nocturnis maius erat, quam in diurnis, semperque tussi convulsiva atque aliqua spirandidissicultate stipabantur. Quaedam mitiores, imo etiam breviores reliquis ita suere, ut quandoque intermissionem habuisse aliquam viderentur, quamquam ut plurimum Sibi mutuo sine ullo integritatis intervallo succedentes continuam febrim prorsus efficerent. Cum autem nulla morbillorum indicia se proderent, sebris ista oppugnata est, sed frustra, duabus sanguinis missionibus, magna diluentium et tempe rantium copia et cortice demum ipso peruvian O. Neque quidquam prosuere catamenia, quae circa medium morbi tempus profluxere. Itaque cum intra quatuor et viginti dies aegra accessiones exacte duodequinquaginta sustinuisset, ineunte vigesima quinta die, hora prima adamussim post inaediam noctem de more accessio magno cum frigore, motibus convulsivis, summa agitatione, anxietate et tussi assidua pene prae canti ita vehemens repetiit, ut ob iam im pendentem gravissimam peripneumoniam TARGIONIUS medicus idem et maritus aegrotantis animum desponderet. Quamobrem cum prima luce de iteranda venae sectione Cogitaretur, universa cutis inventa est morbillis reserta. Spes tum assulsit, morbum hac excretione critice solutum iri. 1Ac quidem prout morbillorum eruptio, quae plenissima et consertissima suit, persciebatur, omnia terrisca, quae memoravi symptomata paulatim sedata sunt, et sub fidem quaritae diei ab incepta eruptione morbilli exsiccari et des qua- mari coeperunt, et sebris et tussis atque aliud quodvis in Commodum evanuerunt, superstite dumtaxat virium consueta

160쪽

CAPUT VIII. imbecillitate. An malos hos quidem morbillos, exleges,

tardos atque inexspectatos dixeris, non vero malignos, quod, ut benignis contingit, secundo stadio, eruptione nimirum iacta, sebris cum reliquis omnibus symplomatibus deserbuit et placata eSt.

Ne Vero exemplum anomalorum malignorum quis de

nnoniti Sideret, en aliam hΙStoriam morbillorum non minus irregurum, Sed ma- larium ex eodem scriptore depromptam ), quorum non

modo primum stadium longissimum atque insuetum suit, Verum etiam secundum, in quo eruptio contigit, et circa dorsum primum, Ut sere malignorum mos est, se prodidit, multo gravius, et quale in malignis post eruptionem esse consuevit. Sacra quaedam Virgo annos nata viginti quatuor, temperamento Valde sirino ac Valido praedita mense Februario ann. 1750 incidit in tussim convulsivam, quae in dies ingravescebat. Sub sinem eiusdem mensis coepit qui busdam febriculis laborare, in quarum accessionibus quere batur capitis consusionem, pectoris insolitam siccitatem atque adstrictionem, qua respiratio dissicilis reddebatur. Invalescentibus demum eiusmodi sebribus et tussi ita exasperata, ut die septima Martii magnam sanguinis copiam e naribus eliceret, vena ei pedis secta est, quin tamen quidquam minuerentur eiusmodi mala. Imo his quotidie gravioribus saetis, tandem die decima tertia eiusdem mensis pustulis quibusdam rubris conspersum eius dorsum apparuit. Medicus suspicari coepit de morbillis, quamquam bis eisdem ipsa iam laborasse diceretur, eoque maior suspicandi locus erat, quod eodem tempore eodemque in coenobio aliae eon

lubernales secundo et tertio in eundem morbum reciderant.

Sub vesperam diei decimae quartae, cum maculae distinctae et discretae conspicerentur, etsi pustulis aliis, quibus aegra alias obnoxia suerat, intermixtae essent, certo de morbillis constitit. Facies imprimis resertissima iis erat. Cutis color sparsim ad violaceum rubrumque vergebat. Febris admo-

SEARCH

MENU NAVIGATION