장음표시 사용
191쪽
ingressae mox exarent, albis apicibus distinctae atque humore VaCuae, nec earum desectionem aut inanitatem supplet ulla subsidiaria evacuatio; nam ab his abest salivae aut ur nae
profluvium, quo in confluentibus morbidi humori pars
exuberans aut refluens intro, soras eiicitur, neque extremorum Supervenit tumor, quo relenta materies utiliter congeri deponique solet in aliis malignis. Interdum sine magna febri, ut notat ) MEADIUs, et parvo Omnino dolore huius modi variolae es lorescunt, ut sine periculo esse Videantur. Sed specie benignitatis saliunt. Cum enim in tertio stadio maturescere deberent, repente, natura quasi desciente, nullast earum suppuratio ' Hinc sebris exacerbatur increscitque, et accedente delirio spiritusque dissicultate intra breve leni pus aeger interimitur. Non raro peticulis aut aliis mali
moris exanthematibus implicantur atque interpunguntur, unde malignitatem, qua per se caruissent, necesSario inCUrrunt. Alias eruptione rite sinita confluunt, aut mutuo Saltem cohaerent, et sic ex discretis et benignis, quac prius exstiterant, in confluentes et saepe malignas degenerant. Interdum etiam sebris, quae ante eruptionem benigna et mitis suit, et post eam intermittere aut certe multum remittere, ut in benignis, visa est, sub sinem ipsius eruptionis, iam deposita benignitatis simulatione , et vigilias et deliria et haemorrhagias interdum, aut micturitionem et reliqua maligniora symptomata sibi adiungit. In hoc lamen
genere nec satum adeo praeceps, nec adeo inevitabile est, ut in variolis primario malignis; nam plures ex eo eVadunt. Pauci vero ii, qui morbi vim sustinere nequeunt, plerum que circa diem undecimum aut duodecimum, qui in con fluentibus etiam sunestus esse solet, occumbunt ' ). Quodi si quis eorum fortuna servetur, is, variolis crudis et nusquam i maturatis, quartum stadium sive declinationis aegre admodum et aerumnose longius et indesinitio termino protractum
sere semper moribundo similis ') absolvit.
192쪽
Ad malignum discretarum genus pertinent quaedam Variolarum species, quae, etsi discretae et distinctae, nunquam tamen ad suppurationem perducuntur. Harum duplex statuitur disserentia, crFStallinartim videlicet et perrticoSariam. Crystallinae a plerisque Vocantur illae, quae ab humore quodam tenui, lymphatico, pellucido, acri, suppurationi inepto, imo caustico et rodente φ) conflantur. Hinc a quibusdam Irmphalicae etiam dicuntur. Ilas satemur non semper discretas esse, Sed aliquando confluentium modo erumpere et R) progredi. Sed tum a discretis, de quibusllic disserimus, confluentia et complicatione facile distinguuntur. Λ spuriis etiam Oariolis, cum quibus aliquam crystallinae similitudinem habent '), ut suo loco videbitur, febre continua et symptomatibus periculosis et longiore duratio nis tempore discriminantur. Ad cra stallinas porro veluti varietatem quandam resert MEADIUS si quosas Eretaris '), variolas nempe liquore Vacuas, sive oesiati Ias rotura S, moiales, concaciaS inanesque, eo quod humor, qui eas replebat, vel absorptus intro sit, vel ruptione ') es susus, vel copiastyalismi, ubi is non desuerit, quodammodo q) exhaustus. Λltera disserentia, scilicet cerrucoSiarum, Complectitur Variolas item discretas, sed duras, verrucis simillimas et supra cutim exstantes, ex densiori tenaciorique muco ') concretas. Non enim quidquam in eas lymphatici humoris illabitur, aut Vacuum spatium ullum cernitur; sed rubrae et durae a quarto die ad extremum usque morbi decursum eandem jociam eandemque si uram constanter tuentur ').IIae quoque e discretarum ui plurimum genere et quidem malignarum ') esse solent et suppurationis incapaces, quam quam non negaverim eas inter benignas interdum aut spurias recenseri R), sed tum malignitatis signis, febre et diris symptomatibus aliis, quae discretas malignas exercent, sacile
193쪽
carent. Quando Vero malignae sunt, nequaquam suppilratione solvuntur, neque in crustas satiscunt aut decidunt, sed paulatim ) tantummodo des quam antur. Peiores Crystallinis eas existimavit ME ADIUS, quamquam id alii negent, quod fortasse eas benignas, uti II NIUS R) viderunt.
NEADII et siliquosae FREINDII itemque ocrrucosiae aliaeque ad anomalas malignasque Vere spectent, quia eas terminari sine molestia et periculo observavit. Sed tum benignarum, aut spuriarum varietatem eum dumtaxat vidisse censerem.
Discretas proxime sequuntur variolae consuentcS; Sed Cohaerentes. inter utrasque medium quasi locum tenent illae, quae cohaerentes g. CLXVI.) nominantur. In his pustulae discretarum more prodeunt, hoc a discretis tamen discrepantes, quod denso agmine cutim replent, atque ita sibi mutuo in cumbunt, ut plurimis in locis se tangant, et quasi racema lina aliae aliis adhaereant. Imprimis vero ad pustulas, quae in lacie exstant, respicere oportet; nam ab his potissimum, non ab aliis in reliquo corpore existentibus dAcreta aut cohaerens aut consuens variolarum indoles desumitur.
194쪽
ΙΙinc si quae saciem occupant, discretae fuerint, etsi reliquis
in partibus cohaereant aut confluant, discretartim nihilo secius naturam retinent, et contra, si in secie cohaerea taut confluant, licet discretae alibi appareant, cohaerentium tamen aut con suentiam pravitatem sequuntur. CohiaerenteS praeterea febrem maiorem gignunt, et serius quam discretae benignae ad maturitatem perveniunt; nam valde rarum est, eas Octavo die suppurare et maturescere. Hinc tardius etiam in crustas arescunt, et tardius itidem decidunt. Rarius etiam cohaerentibus supervenit ptyalismus, qui alioquin confluentium comes fere inseparabilis est, quique a discretis, saltem benignis, abesse generalitii solet. In uniVerSum cohaerentes confluentibus benigniores ') habentur, quamquam et ipsae malignae et perniciosae esse possint, velut nimirum eruptione facta febris vel desinit vel continuat, et malignitatis sympto mala vel absunt, vel cum ea copulantur. Quia Vero propius ad confluentes, quam ad discretas ratione numeri, formae et gravitatis accedunt, idcirco petimuS, Ut DO- bis integrum sit, eas sub uno confluentium genere cum ΡΟΙ -ΤICELLIO R) comprehendere.
Cum igitur confluentes universim discretis, saltem benignis graviores periculosioresque sint, male hae ita audiunt, ut pro malignis atque anomalis vulgo reputentur. At nonnunquam Sine magno periculo, etsi discretis benignis aliquanto graviores, suum curriculum absolvunt se licique exitu terminantur, Di benignae prae discretis malignis, quod supra animadversum est, ipsae dici possint. Quare satius existimo eas dividere in bens nus sive minus perniciosas et in malignas sive perniciosiores. De utrisque autem hic acturum me Ordinis ratio a dialon et, ut initio abenis narram expositione sacto paulatim ad malignas gradus fiat, hac tamen venia, ut multa, quae ad alterutras Oppor-
195쪽
tune illustrandas pertinent, subinde, ubicunque reS postulaverit, interserere liceat.
Tempus contagii sive primum stad iam consuentium be- Constaetales ni narum eodem serme modo transiilitur. ac indiscretis be-
uiguis g. CLXIX.), nisi quod febris et symplomata, uti Arimo studio.
anxietas, aegritudo, vomiturilio, vomitus, Sitis, dolor ca pilis, dorsi et lumborum et reliqua ut pluriinum sunt ali qua uto graviora, minor vero aut certe rarior ad sudores in adultis f) proclivitas, frequentior tamen tu pueris diar rhoea R), quae non modo eruptionem antecedit, sed etiam ab ipsa eruptione per unum vel alterum diem quandoque protrahitur, quod nunquam in discretis SYDENIIAMIUS ani mad xerterat. Febris autem, etsi a primo statim insultu as sidue et graviter ad eruptionem Usque pustulariam teneat, non lamen acutissima est, neque ea virium deiectione, aut
spirandi dissicultate, aut mentis perturbatione, aut pulsuum parvitate et debilitate stipatur, quam in discretis malignis CLXXXIII. memoravimus. Im O sacta eruptione Ino Xaliquantum mitescit, quasi tu ductas datura, et saepe, ut indiscretis benignis, matutino praesertim tempoaeo intermittit
ad suppurationis usque stadium. Tunc vero resurgit qui Quales in Sedem iterum, sed, pure consecto, mox evanescit et cessat. 'Contra in confluentibus malignis assidua est, et vespertinis nocturnisque horis quin omnibus symptomatibus exacerbatur intenditurque ') non leviter. Quod probe animadverten dum est; nam ex hoc potissimum signo variolarum benignitas aut malignitas manifestatur. Absunt demum a confluentibus bonignis in hoc ipso stadio coningis poticulae, maculae lividae atque exanthemata miliaria itemque tremores subsultusque tendinum, qui malignas sive discretas sive confluentes plerumque antecedunt.
196쪽
Tertio die ineunte, imo etiam citius eruptionis stadium incipit, et longius quam in discretis, praesertim benignis pro ducitur. Quo vero maturius ariolae erumpunt, eo etiam magis conssuere et copiosiores esse consueverunt. Inter dum eruptio dissertur ad diem usque quintum, Sextum aut Septimum edi ultra etiam, sed malo semper omine, idque in confluentibus praesertim malignis accidit. Natura enim tum aut debilior, aut morbi malignitate oppressa, aut aliquo dolore non vago nec versatili, qui minus periculi habet, sed defixo et stabili, puta in lumbis nephritici aemulo, aut in lateribus pleuritico simili, aut in articulis, aut in ventriculo cum ingenti aegritudine et vomitu, arthritidem, cardialgiam,
aut colicum assectum imitante excruciata et quasi compressa aegre eruptionem molitur, Seriusque consequitur. Ceterum multae prodeunt, iam ab ipso exortu implicatae, aut cohaerentes aut confluentes. Quandoque fit, ut prima appari tione distinctae et discretae appareant, sed mox ipsae Vel una cohaerent, vel in latiores vesiculas coalescunt et con fluunt. Generatim parvae admodum et magis minutae, quam in discretis, atque ita crebrae et densae cernuntur,
ut primo intuitu inter initia non sacile eas a morbillis aut ab erysipelate distinguas. Ab utroque tamen exanthematis genere discernuntur reliquis signis erysipelatis g. XV.)aut morbillorum g. CX. propriis deficientibus, praesentis epidemiae consideratione et paulo post manifestiori vesicii lari variolosaque conformatione. Si igitur huiusmodi pustulae faciem, veluti consertissimae arenulae contegant, licet in reliquo corpore discretae et paucae reperiantur, Non ideo tamen a confluentium natura et gravitate desciscunt, aeque ac si magna frequentia Omnia membra assicerentur. Contra si truncum et artus crebrae et densae Occupent, quae vero in sacie effloruerunt, rariores maioresque suerint, magis ad discretarum benignitalem accedunt, lutiorem
que m0rbum signiscant. Magnitudo enim morbi et benigna
197쪽
aut maligna confluentium natura aestimanda potissimum est, ut supra dictum est, ex numero et qualitate Variolarum, quae faciem corripiunt. Facta eruptione, ni febris cum suis symplomatibus cesset, ut in discretis benignis, plerumque tamen, ubi confluentes vere benignae sunt, plurimum remittit; at si malignae, ne remittit quidem R).
ariolae igitur confluentes postquam in cutem prodie- Er fio con-runt, de die in diem mole augentur, sed ViX Hi qu m is histim his eam magnitudinem assurgunt, ad quam discretae perveniunt, b ut cumsDeciatim eae, quae faciem obsederint. Mutuo enim inter V/μυμ
saciem operiunt, et brevi deinde latam pelliculam albidam repraesentant, quae toti vultui veluti agglutinata adhaeret, parum supra cutim prominens. At quo longius a sacie
descenditur pustulae sensim paulo maiores si unt, Sic Ut Omnium maximae in manibus et pedibus existant, semper i a men discretis minores. Liquorem continent aquosiorem tenuioremque, qui permolestum acritate sua pruritum Creat.
Facies universa citius, quam in discreto benigno genere tumescit 3). Insantes et pueros sere semper alvi fluxus premit, adultos ') vero ptyalismus, qui statim cum ipsa eruptione exorditur '), vel saltem postridie aut biduo exacto SuperVenit, sereque constans confluentium in adultis symptoma censetur; quamquam in his interdum, ut Verum latear, omnino deficiat, quemadmodum sere semper deficit in discretis '). Plyalismo autem isto humor tenuis e siluit, atque ad aliquot dies, nempe ad suppurationis usque tempus ad minimum ita ubertim exstillat, ut multa linteola tam die quam nocte madefiant. Atque haec quidem confluentium omnium, sive benignae sint, sive malignae, communia existimantur. Alia autem, quae in hoc ipso secundo stadio Q Vμ' variolis confluentibus tribuuntur symptomata, uti phrenitis, ni is Pro-
198쪽
Quid in δερ- Mignis , quid in malignis
coma, peticulae, pustularum nigredo, narium haemorrhagiae, menstruorum intempestivus fluxus, haematuria sive mictus cruentus, isclitaria sive urinae suppressio q) et tetra huius modi symptomata, vix in confluentes benignas unquam Cadunt, cum earundem, sed malignarum propria paene sint,
dit etiam in pueris p tyalismum huic stadio nonnunquam super Venientem, frequentius vero tertio stadio. Sed malignacndmodum erant variolae illa in colastitutione. Soliva autem, uriae tum excernebatur, acerrima et sere caustica crat, et Di Cilo exspueretiar, maxima mala inserebat. Nam degio illa do lores et nuxietates Primum, deinde convulsiones et mortem
Die porro circiter octavo ab inchoata eruptione, nempe die totius morbi nono, decimo aut undecimo, modo decimo quarto, modo decimo sexto, prout citius aut serius variolae prodierunt, incipit tertium stadium sive suppurationis. Sed quo tardius hoc evenit, eo peius. Tunc, Si benignus est morbus, pustulae matureScunt pusque Consil-ciunt; sed non multum elevantur, neque in fastigium attolluntur, ut discretae benignae solent. Ac quo minus con fluxerint, atque adeo quo benigniores exstiterint, eo citius maturitatem assequuntur et magis flavescunt. Contra si malignus, Vix tanquam perfecte suppurant, et planae depreS-saeque manent, et prout gravior atrociorque fuerit, eo magis subsuscum colorem induunt, et lentius, si sibi relin
quantur, pure replentur. Pellicula vero illa albida, de qua supra g. CLXXXVIII.) retuli, asperior tactui redditur, Sensimque non flava, ut in benignis, sed susca δ) evadit et tenditur. Interim saliva viscidior et crassior sacta, quod plerumque in regularibus die undecimo accidit, aegerrime
199쪽
profluit, et dissicillime excernitur, ideoque suffocationem aegro intentat. II inc aegri anxii sunt et siticulosi, vehementer subinde tussiunt inter bibendum, quod potus in la-ryngem delabitur et tussi sic excitata per nares reiicitur; VOX raucescit, somnolentia et stupor accedit, et piralismo penitus suppresso facies detumescit et subsidit eodemque saepe die, nimirum undecimo, pallidiore cute, et anhelosa reddita respiratione cum placid' mentis aberratione mors celerrima et quasi repentina vitam abrumpit. Scire vero Oportet, ptyalismum, qui circa hoc suppurationis tempus, ut dixi, sisti solet, nonnunquam post unum vel alterum diem veluti postliminio reverti et redintegrari se liciter. Quoties vero ipse non revertitur, nihil sane, ut modo dixi, est eius cessatione perniciosius, nisi eiusmodi evacuationis desectum suppleat faciei tumor persistens, aliquam materiae variolosae portionem retinendo impediendoque, ne ad interiora conVertatur, aut nisi id, quod per piralismum excerni debuit, ad manus pedesque transseratur, tumorem ibi salubrem excitans imminentemque perniciem avertens. Non De faciat tu- enim Propere nimis nec repente sacies detumescat oportet, sed paulatim, sic ut ad aliquot adhuc dies eius tumor permaneat, eique cessanti manuum et pedum tumor SUCCedat, necesse est, si aegri vita in tuto posita ') dicenda sit. Quod si et plyalismus desistat ex loto, et sacies iusto
citius subsidat, nec manus nec pedes in eorum to iam tumesant, unica spes est in largo urinae aut alvi profluvio, quo noxia Variolarum materies, extra seratur ut in confluentibus benignis et regularibus plerumque contingit. Quem admodum ergo magnum momentum habet ad laetum Variolai una exitum in adultis p tyalismus, si copiosus, facilis et diutinus sit, sic in insantibus et pueris, dum Variolis con fluentibus laborant, plurimum ad id conseri di arrso ea, quae
etsi non ita mature eos interdum invadat, ut adultos sa livae fluxus, quocunque tamen tempore accesserit, ad sinem
morbi usque produci salutariter solet, nisi improvide per artem sistatur. Sisti vero haud debet, nisi profusior et
200쪽
vires deiiciens. Utraque enim evacuatio, nempe piJalismus adultis, diari hoea insantibus ac pueris non minuS necessa ria in hoc morbo videtur, quam pustularum praesentia et maturatio et faciei ipsius manuumque aut pedum tumor.
g. CXC. Maturatione, ut indicavi g. CLXXXIX.), incipiente,
sebris plus minus ingravescit, prout variolae frequentiores copiosioresque sunt, et prout magis Vel minus confluunt, aut benignior earum natura est. Non enim a sola Suppuratione, ut in benignis discretis, pulsus aliquantulum concitatur et increbrescit, sed febris vehementius movetur, nec finita Suppuratione evanescit. Attamen, quoniam huiusmodi sebris numero ) pustularum respondet, qui numerus ingens in confluentibus est, magna ex parte ab earum Suppuratione proficisci videtur, aut certe a puris ichorisque, quo illae scatent, copia et in sanguinem refluxu. Addunt etiam non nulli retentae cohibitaeque cutaneae exspirationis concur-SUm, nec Sine Veri specie, quia universa cutis pustulis Ob Sita exspirare vix quidquam potest. Praeterea probabile est, cum sebris ista interdum etiam sine magna R) suppuratione invalescat et trahatur, a materia Variolosa in sanguine relicta Originem ducere, quod fortasse non omnis acute excipi potuit, aut vitae vires ad eam penitus expellen dam non valuerunt. Id saepe Subsequentes pustularum eruptiones declarare videntur. Haec febris secundariae nomen recipit, et modo inflammatoriam indolem, modo putridam Ostendit pro Varia sanguinis, temperamenti, habitus, anni temporis et constitutionis epidemicae ratione. Gradu vero maiori vel minori invalescit secundum maiorem vel mino rem causarum numerum et vim. Protrahitur ipsa etiam ad
initium quarti stadii, in quo universa facies crusta densa et Plus minus fusca obtegitur, sub qua pus latitat et fluctuat. Pus istud resorptum non modo febrim fovere videtur, ut