장음표시 사용
341쪽
lari morbo cacochylia gastrica et verminosa coniungitur, quando id incidit, lingua muco albo aut flavo sordescit, Osamariam, nausea, VOmitus biliosi, dolor epigastrii, interdum singultus, flatus assidui et crebri borborygmi aegros sati gant. Similia patiebantur anno proxime elapso Castili Ps-storum, simulque siti ardentissima cum Oris et saucium mucoso velamento, modo albo, modo flavo, et cephalalgia atroci cruciabantur miseri illi aegrotantes q).
Ρulsuum magna varietas est. Universim parvi, debiles, Quales ρυμ humiles, molles, inaequales parumque crebri aut celeres re- εμε periuntur, talesque toto morbi curriculo perseverant. In quibusdam attolluntur expandunturque circa augmentum, in aliis augmento et statu rarescunt ut sanis, sed Obscuriet humiles. Initio cuiusque accessionis deprimuntur et accelerantur, in incremento vero elatiores validioresque non
nihil plerumque sunt, sed sine ea vi et duritie, quae in morbis inflammatoriis vulgo invenitur. Quandoque validi,
magni, frequentes durique ab initio usque ad finem occurrunt. Id speciatim in quibusdam anni constitutionibus, lem peramentis sanguineis robustisque corporibus evenit; sive
hoc a diathesi phlogistica, sive ab acri quod a in principio
dependeat, quo vires vitae exstimulentur. Interdum tales ab initio solum se exhibent, Verum post primos dies, aut post sanguinis missionem languidi, parvi, humiles, tremuli, inaequales evadunt, neque Validius emicant, ordinatioremque rhythmum adipiscuntur, nisi morbo ad inclinationem ten- iotii , nodo dente. Alvus plerumque adstricta est; nonnunquam laxata c/αυσα, modo
342쪽
CAPUT X. tur tenuibus, acribus foetidisque egestionibus, quae modo
virent, modo subrubent, modo flavent, modo nigricant, et cum iis saepe magna lumbricorum vis delicitur; quod maxime usu venit, ubi gastrica colluvies morbum comitatur aut fovet. Interdum deiectiones vidi cinereas, interdum biliosas aut se rosas et metidas cum frequenti et molesto egerendi desiderio; quo casu non deerant borbo rvgmi ventrisque dolores. In aliquibus alvus naturalem modum atque ordinem tenet, nec quidquam a consuetudine recedit. In aliis tanta est ad liquationem propensio, ut medicamento vel lenissimo ingens ventris profluvium excitetur magno Sanguis qua- aegri detrimento. Sanguis initio e vena missus plerumqueosi naturali colore et crasi praeditus apparet, interdum rutilus et seri expers, interdum pellicula flava mucosaque Obtectus,
crassamento interim laxo et Vix cohaerente, Serosa Vero parte Subllava aut virente, Saepenumero, praesertim ita per
niciosiori genere, nigricans, acer, sacile diffluens, secundo
missus tenuis, solutus, magna seri lutei copia innatans, vix concrescens, citoque corrumpi et col liquari solitus est. In Mutinensi anno P. 1692. 93. 94. constitutione tam e Vena missus, quam cucurbitulis aut hirudinibus detractus, aut e naribus sponte profusus generatim bonae notae videbatur, sed rutilus valde et rubicundus. Nec quisquam repertus est, cuiuscunque temperamenti aut habitus esset, in quo detractus sanguis phlogisticum gluten crustamque pleuriticam haberet. Nec dissimilis fuit observatio Cl. RICHAE in constitutione illa Tauri uensi alias memorata; nam sanguis in omnibus ad liquescendum putrescendumque -) paratissimus erat. Non tamen desunt exempla sanguinis vere phlogistici in huiusmodi morbo non modo inter initia, verum etiam progressu, imo ad diem usque duodecimam et ultra deprehensi '); quamquam eo iam adulto et longius producto qui prius tenax et firmiter cohaerens visus erat, sacile dita
fluere et liquari consuescat. Nec tum rarum est animam foetere, sudores Cutaneamqtie exspirationem, nec non ex-Lrementa quaecunque putridum nidorem exhalare. Contra
343쪽
interdum sanguis, qui primo emittitur, rutilus non modo, sed etiam solutus apparet, secundo vero aut tertio detractus
saepe firmiorem phlogisticamque diathesim exhibere ') de
Fereque id est, ut descripsi, morbi primum stadium, E VP /O, FGe
quo 1 cum Omnibus suis SymplomatibUS ad peticularum Us' ittidium.
que producitur eruptionem, a qua alterum inchoatur. Die autem aut nocte, quae eam praecedit, cuncta symptomata exacerbari solent, imprimis anxietas, inquies, respirationis dissicultas, febris, et pulsus interdum sit subdurus et contractus, et Si Prius non erant, Se manifestant manuum tremores, tendinum subsultus, mentis aberrationes aliaque eiusmodi. Interdum singultus aut vomiturilio antecedit ' ). Erumpunt deinde peticulae, nempe intra quartum et septimum diem, quod maxime regulare et commune est ') Interdum tamen visae sunt erumpere multo citius, videlicet vel ante ipsius febris accessum, quod supra notaVi, Vel primo aut altero a febris invasione die, interdum contransulto serius, nono nimirum, undecimo vel decimo quarto; sed id tantum evenit in dissiciliori longiorique morbo atque anomalo. Plerumque apparent in collo, pectore, dorso, brachiis, cruribus, locis scilicet cordi propioribus, aut qua insigniora vasa decurrunt. Quando vero eruptio recte et ex naturae instituto procedit, quasvis partes Successive OC-cupat a d. imos pedes usque, peticulis, quae prius prodierunt, sensim evanescentibus et succedentibus aliis in iis lota Lis, in quibus nullae antea eruperant '). Nec omnino nec
344쪽
semper iaciem intactam relinquunt. Bis tantum in sit saegris eas in natibus et cruribus obortas nuper offendit ΡINAROLIUS '). In puerperis semora primum, nates, inguina abdomenque, dein pectus et brachia eis occupari, Ordine prope inverso, quam in aliis fieri solet, auctor est SAGARIUS '). Interdum latent sub epidermide vix conspicuae,
perque eam tantummodo transversilia et intenta oculorum acie spectatae translucent; quo saepe factum puto, ut eas ab suisse, ubi tamen erant, interdum nonnulli minus conSiderate scripserint. Imo interdum in conspectum non Veniunt, nisi cucurbitulis alicubi admotis, ut extrorsum aVO- centur. Qua enim cutis per cucurbitulas intumuit et rares acta est, ibi saepe duntaxat apparent. Postremo non nun quam modo prodeunt, modo subeunt atque evanescunt, Sicque pluries redeunt deceduntque, malo plerumque omine.
2) Qui peticulas epidem cas deser pserunt, ad untam Omnes nobiscum consentiunt. Sed imprimis consulantur descriptiones maxime similes, ut e Datura ipsa petitae I II A CASTORII
omittam, TROLLII, PINAROLII , CAMBIERII, ANGIOLINII, PIZZORNII DUPersi moriam observatorum 6 Tu son. IIuccoll. d' 'MSc. med. Prat. Vol. VIII. 9, ex nostratibiis: quibus addi velim Pro mullis eas, quas HASENDIIRI IUS cIIist. med. febr. Aelech υ et STOR CLIVS Ann. med. I. et 2.9 nobis reliquerunt.
ti- Ut Vero magnitudine variant peticulae, modo punctula minuta, modo pulicum morsus, modo lenticulas, modo maiores etiam maculas adaequantes, sic colore plurimum disserunt. Rubrae lamen aut puniceae ut plurimum sunt, inter-
345쪽
dum violaceae aut lividae, aut flavae, aut suscae, aut palli dae, interdum etiam, quod rarius omnino est, nigrae. Dixi, Quomodo Gpeticulas saepe pulicum morsibus esse Similes, a quibus tar sibus H, in-men facile discernuntur, quod in centro non habeant satu- gMGratia C. ratius ictus sive punctionis vestigium, quod indelebile sane est, etiamsi comprimatur aut confricetur, dum tamen reliquum maculae a morsu pulicari relictae presSione evanescere, aut albicare solet. Quo a peticulis satis discriminantur; nam hae nec pressu nec alia ratione quidquam mutantur. Quod si dubium adhuc videatur, peticulareS ne maculae an pulicares sint, . Dicandas esse sarina sabarum aceto subacta iubent complures; pulicares enim illico huiusmodi artisicio discuti et dissipari aiunt. Quando autem peticula- Maioribus rum eruptio tanta est, ut universa sere cutis iis obsita ap- Q
pareat, saepe inter eas nonnullae multo minores, quae aciculae quodammodo ictum repraesentant, SparSae cern Untur. Fereque distinctae ac discretiae esse consueverunt. Inter QVμς d sic
scr Iae vocantur, Sin contra diffluant, et quodammodo eX- os usiae sint. tra Vagentur, di usae.
Disserunt demum peliculae ab aliis exanthematicis papulis, praesertim miliaribus, urticatis et morbillosis, quod
nec cutis supersiciem excedunt, ne C exasperant, nec prUriunt, nec dolent, nec ulcerantur, uec in squamas abeunt,
sed paulatim resolvuntur. Quamobrem minime a quiescimus PETRO A ASTRO, qui vix discrimen ullum ponit inter maculas peliculares, SiVe, ut ipSe Vocat, puliciares et papulas culicares, culicum nempe morsibus similes '); nam in his postremis et elatio aliqua, cui apud quosdam Italos Vulgo Tacche nomen est, et vesiculae quaedam Sive pustulae exiguae, tam rubrae, quam albae , quas hodie miliares nominant, non oculis dumtaxat, sed tactu etiam deprehenduntur. Discrimen etiam aliquod inter peticulas primarias Differunt a
346쪽
et secundarias intercedere animadvertit Cl. LE ROI ' , idque in coloris disserentia consistere; illas quippe colore dilute rubro ac roseo donari, et potissimum in lumbis et
cruribus consertim prodire solitas, lias contra purpureas plerumque et vitii saturate rubri colorem babentes, quandoque etiam suscas aut nigras, numeroque pauciores rarioreS-que. Verum illud etiam de primariis, ut alias scripsimus,
probe tenendum est, quod mature erumpunt, et quando epidem ice discurrunt, non modo in omnibus eodem morbo aegrotantibus esitorescunt, sed cum aliis etiam morbis, quos intercurrentes vocant, nam hi non semper tum Omnino absunt aut Silent, ut perperam nonnulli contendunt) persaepe complicantur; dum contra secundariae Serius ac plerumqUe circa statum aut versus sinem morbi solum prodeunt, nec in omnibus aegrotis, sed in iis tantummodo, quorum Sanguis ita depravatus est, ut serme putrefiat, gangraenulasque sparsim in cute progignat, aut regimine et medicamentis calidi Orillius praepostere et vehementer concitatus aeStuansque in cutanda spatia sese ei suderit, non naturae providentia Sese a noxio mi asinate liberare nitentis, et ut ita dicam, despumantis. Hinc disseri e primarias a secundamis ex eo etiam dixerim, quod illae a peculiari et venenato mi asmate origi nem ducant, hae a depravata per morbi vim sanguinis cra- si, aut ab eius concitatiori auctiorique motu, aut a regimine demum calefaciente. Iste sede autem peticularum nequaquam possumus acquiescere DIE MERBROE KIO '), etsi ad anatomen provocanti, nec aliis magnis Viris cum eodem
sentientibus, dum opinantur, eam in interioribus partibus,
puta adipe, carnibus et peri Ostio locandam esse, quasi conum efficerent, cuius basis profunde ad Ossa usque sita esset, apex vero ad cutem terminaretur. Id quidem de vibi cibus aliisque gangraenosis maculis, quae in peste defunctis conspici solent, affirmari sortasse posse, ultro largimur, non vero de morbo peticulari, in quo peticulae, nisi cum gangraena interiori concurrant, non certe infra cutim unquam
347쪽
descendunt '). Quidquid enim eas essic t , minimis ac distinctis loculis sub epiderm de continetur.
videntur, quas scalpello sectas humorem extria Crasti iam sudisse, aut ad totum cu/ιs stibstiantium, aut ad Pinguedinem, imo ad musculos usque penetrasse ccirii iustar Dicnierbi Oec vicini, narrat STOI. I IIJS; ΠΩ . meden . P. f. Sec . cudia ι . S. P. 199. 200. Non tamen negandum est, interiora cliam vis ccia macialis Peticularibus interdum consponsa a Prosectoribus i Uperta esse, Ut conficit ex silis observationibus, sed tunc nullam habent cum exterioribus communicationem.
Post peticularum autem eruptionem, si hae benῖgnae g. CCCXl V.) sint, febris aliquantum deservescit ac minuitur, anxietas respirationisque dissicultas aut inaequalitas cessat, singultus et vomendi nisus, si qui sunt, non a saburra gastrica, sed a sola irritatione nervorum profluentes, conquiescunt, pulsus elevantur, et Validiores evadunt, aliaque symptomata mitigantur. Λd minimum certe artuum dorsi lque dolores ita sedantur, ut aegri minus queruli et serme ab iis liberi videantur. Salubrem macularum eruptionem, quibus large ea fiebat, notavit anno 152S. FILA CASTORIUS , et Contra, quibus rarae et sparsae erumpebant, aut, ubi erupissent, delitescebant '). RAMAZZIMUS cum omnium symptomatum levamine eruptionem exstitisse, quando sensim per universum corpus sese protulit '), in supra allegata d ssertatione testatur. In constitutione epidemica, quae Faventiae ann. I. 59. et 60. a nobis Observata est, quando maculae peticulares crumpebant multae, latae, rubro saturatiore colore praeditae, et toto corpore dissusae, morbum quam maxime ') levabant. STOR CRIUS etiam quando peticulas vidit quarto die paucas primum erumpere in collo pectore ac cordis scrobiculo, deinde post novam anxietatem die septimo copiosas ad totum corpus extendi; tunc sym-
348쪽
plomata gravia ris non semper evanuisse, vel saltem longe minus periculosa sacta esse, asseverat '). Idemque vir experientissimus alio loco refert, quando die tertio pauca stigmata, quarto vero copiosiora cum levamine, et denuo septimo alia prodierunt, aegros praeclare relevatos q) suisse; rursusque, ubi die Sexto quaedam peticulae, septimo plures exierunt, bonam crisina undecimo ') conligisse. Similia prorsus de benignis habet. ASEΝΟΗ ILLIUS '), ut postea opportunius recensebitur. Accidit interdum, ut post peticularum eruptionem ad aliquot dies pacatiora omnia quidem videantur, sed quasi repente iterum sebris ingravescat, pectoris
anxietas redeat, mens perturbetur, somnusque exulet; quae demum omnia die nona, undecima aut decima quarta aut decima septima efflorescentibus exanthematis miliaribus rur-SUS sedantur, et morbus saepe ista excretione ad iudicatio
nem perducitur. Id nuperrime Lel sol si et Stra Iesiae non paucis obvenit '). Singultum, qui pertinaciter post peticularum eruptionem ad decimam quartam usque protractus
fuit, copiosissimis miliaribus pustulis demum prodeuntibus sublatum memorat STOR CKIUS μ). Interdum quoque etsi aliqua symptomata peticularum apparitione mitescant, pulsus lamen non resurgunt, sed humiles, debiles, parvi, uti antea manent, subsultus tendinum invalescunt, delirium post diem septimam sit manifestius aut audacius, vel eius loco sopor accedit, ex quibus medium quoddam inter benignas et malignas genus emanat ancipitis plane eventus, ut recte advertit TROLLIUS.
349쪽
Si vero peticulae eius generis sint, quas malignas Eruptio λ ε. CCCXlV. diximus, facta earum eruptione tantum ab--Nι O
est, ut levamen asserant, Ut potius, quemadmodum in Va- ιtim. iriolis malignis contingit, Omnia exacerbentur, excepta re spirationis stinctione, quae, nisi morbus lethalis omnino suerit, plerumque liberior et aequalior, quam antea redditur. Ceterum febris intenditur, pulsus magis magisque deprimun- Θm tomata tur, inaequales si unt, interdum intermittentes, quandoque tWΠέε
rariores tardioresque, quam naturae eorum Con Veniat, ma' nem. nus tremunt, musculi crebro motu subsultant et convellun-
tur, tendines Saepe resiliunt, mens aberrare incipit, aut si iam antea aberrabat, manifestius desipit ac furit, rubent oculi, et lacrymas subinde essundunt, sauces dolent, rubore interdum erysipelato de sussu sae, interdum vera angina, quae deglutitionem laedit, aut spiritum elidit, correptae, lingua, quae prius humida, mollis et rubra erat, illico aut brevi albicat, aut flavescit, deinde nigricat et desiccatur, nisi iam a principio aruerit, scabra sit, atque in sulcos sinditur, aphthis saepe, quae nec labiis parcunt, Obsita, oris halitus putet, dentes imprimis et labia sordibus, interdum nigricantibus, scatent, Sopor delirio adiungitur, nunc brevis et transitorius, quem rursus excipit pervigilium, phrenitis et con- Vulsio, nunc permanens et diutinus cum stupore, insensibilitate et plena eius status, in quo versantur aegΓOtanteS, ignoratione. Illud autem sere commune ac perpetuum est, iamque a h RΛCASTORIO animadversum, quod aegri su- Fracastoria pini iacent ob virium summum languorem .), anxii, sollita 'βες 'μ/ Q citi, animove deiecti, et mortem, omni spe amissa, eXSpectantes, aut praeter rationem securi et se bene valere putantes. Multoque magis omnia in peius ruunt, si peticu-dae, quod RAMAZZINIUS ' in constitutione illa Mutinensi Si ei o di Observavit, simulac eruperint, continuo diffugiant; tune histi.' h
350쪽
enim vires Omnino prosternebantur, pulsus, ut in asphyxia, prorsus deficiebant, corpus universum algebat, urinae Secretio intercipiebatur, morte paulo post insequente. 13 L. c.
tos tectos 'siae incedere etiamnum rectos, alios Nec Stare NEC incedere Posse, Dec tam uia in lectulo manere qNictos, sed iactari assidue, et si lecto se continere velint. maiori incendio exardere. Hinc sibi ipsos videri minus pati, si scitae Insideant, aut deambulent.
Ad haec accedit pedetentim surditas et aliquando et amtussis modo sicca, modo humida, ac deinde nonnullis pectus opprimitur cum respiratione rara, magna, inaequali, aut crebra, brevi et suspiriosa. Quae periculi plena res est. Quandoque tamen cum capitis subito levamine pectus praegravari vidi, et vicissim pectoris Oppressionem desinere, succedente abdominis tumore ac tensione f), interdum ad pressionem indolente, interdum doloris experte, sic iit a Superioribus ventribus ad insimum paulatim transferri morbi vis videretur. Similem observationem reperio apud SAR- CONIUM in constitutione epidem ioci anni 1764. quae Neapoli grassata est. Λnno superiore haec tympanitica et resonans ventris inflatio morbo iam ad statum provecto sere omnibus peliculis laborantibus communis suit, et quia cum cacocli 3lia gastrica plerumque peticulae complicabantur, idcirco a retentis putridis sordibus proficisci vulgo credebatur. Verum iis etiam, quibus pluries alvus ducta suerat, aut sponte satis fluebat, ubertimque urina ipsa excerneba tur, symptoma eiusmodi superveniebat R). An tum a spasmis aer in intestinis retentus rares actusque abdomen attollebat ' Plerumque tamen eodem tempore, quo venter tendi incipiebat, urinae excretio imminui ' visa est. Omnibus quidem magna aeris vis intestina replebat, quam interdum aut alvus adstricta, aut recrementa saecum congesta et pu