Institutionum medicinae practicae

발행: 1826년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

DE EXANTHEMATE MILIARI.

g. CCCLXXXVII.

Nec minor est papularum miliarium tam magnitudine Vis talo, pia et colore, quam si equentia et numero varietas. Milii qui Puluria/M

dem seminibus sere sinules Sunt, elevatae, duriusculae et

renitentes ita, ut tactu commode et distincte percipiantur ). Interdum magnitudinem lianc, sed raro excedunt. Vidi ego in iuve ne sanguineo et robusto eas magnitudine, duritie et rubore variolis discretis non dissimiles. Saepe se multo mi nores ostendunt; imo interdum adeo exiguae Sunt, ut acuum apices adaequent, et vix oculis, nisi Obversa luce et trans Versim Spectatae, cernantur. Semper tamen asperam culini plus minus reddunt, et tactui exquisitiori tantummodo patent. In quibusdam statim rubrae apparent, in aliis c talo Tem Cutis non mutant, exiguis vesiculis humore limpido plenis non dissimiles. Idae iure albae, sive re Chius crysta Llinae communius dicuntur. Quandoque circa basim tantum modo rubore cinguntur, in apice Vero parvam Vesiculam pellucidam, vel lactescente humore turgidam exhibent, et sic vario et inconstanti colore, praesertim quae albae di cuntur, sere donantur δ). Nonnunquam et rubrae et Crystallinae et ex rubro pellucidae in eodem homine satis conspicuae et distinctae reperiuntur. Ilas mixtas dico cum VoGELIO ') aliisque. Prout vero mole augentur et Cre

Sciant, Saepe Colorem Variant. Quae rubrae erant, non raro maturescendo in tithas aut Iracleas sive piartilentias mi

grant, et quae crystallinae erant, pellucidamque lympham

continebant, opacant ur aut lactescunt, et etiam leviter cir cum rubescunt; omnes demum exsiccandae Suo tempore, et

in squamulas abiturae. Copia vero disserunt, quod in aliis multae et consertae, in aliis paucae et dispersae prodeant. Quandoque etiam confluunt sive albae, sive rubrae q) sue rint. Confluentes aliquando vesicas hic illic formant pisi aut nucis iuglandis magnitudine, in ambitu rubras '). Plerumque huiusmodi coloris et sormae variationes a tempera mento, habitu corporis, aetate aliisque accidentibus pendere

432쪽

CAPUT XI. videntur q). Sanguinei enim, iuvenes, plethorici frequentius rubras pustulas gignunt; phlegmatici, debiles, humidio

res, ut pueri et Deminae aut magnis, praesertim sanguinis evacuationibus fracti, crystallinas et albas '). Inter eas, quae Colorem cutis non mutant, Dotanda est illa disserentia, quae pellem anserinam aemulatur, a MEZEREYO ') at que a BARAILONo ') visa et descripta. IIaec speciatim circa collum atque hypoch Ondria erumpit, et quamquam cutis colorem retineat, habet tamen interiectam alicubi ali quam cutis rubedinem. BARAILONUS et D UPRAEUS DELIS LIVS alias quoque pustularum disserentias recensent, quas, cum vel ad iam memoratas, uti varietates spectent, Vel adpeticula aliasque eruptiones referendae videantur, silentio praetermittimus. Inepta igitur est distinctio in rubras et albas, qua Omne miliarium pustularum genus comprehendi Vulgo solet, aut, sin minus inepta, non certe satis singulis

earum Speciebus ac varietatibus accommodata. Multoque minus acquiescendum est opinioni eorum, qui cum pustulis albis et crystallinis perpetuo malignitatem coniungi, cum rubris benignitatem volunt. Etenim utrumque genus benignum et malignum esse posse, clinicorum ObserVatione CompertUm est, nec desunt, qui rubras albis deteriores plerum qire repererint ' q). Iure igitur LUD VIGIUS monet, morbi indolem sive benignam, sive malignam mmis ex cau- SA et Umylomatibus, quam ex pustularum di ferentia declarandam esse ).13 LUDW1G. l. c. S. 214.

73 DΛΜILANIUS animadvertit pustulas, quae cunctantur Usque ad finem prodire, albidas magis esse. Sed ii Oc videtur fieri ex eo, quod cunctantibus pustulis exire, Plerumque San-

433쪽

DE EXANTHEMΛTE MILIARI. 403

gu In s m Issiones repetuntur in toto morbi cursu, quod in causa est, ut albae demum erumpant.

g. CCCLXXXVIII.

Morbi miliaris pyretici sive labrilis adeo variabilis est Morbi milias acies et ratio, ut eum in quaedam genera dividere coacti Oia,hToti tas ierint, qui eius descriptionem tradere instituerunt. ΠΑ- dicisio. MILI ONUS duo summa genera in eo agnovit, simplex Vide licet et con Dium, utrumque malignum; neque ullum aliud pro miliari habuit, nisi illud, quod alba exanthemata pro fert. Lubra enim non miliarsa, sed δε illaria Vocavit, segregavitque a febre miliari sive o sistiliars, quam ipse nominat, si solitaria fuerint. Si vero cum albis concurrant,

tunc Compositum sive complexum morbum sileri Statuit. Oua divisione videtur communem et antiquam e Xanthematum disserentiam in rubra et iasin reiicere; cum tamen utraque in morbo miliari saepe distincta occurrant, et benigna aeque ac maligna et perniciosa esse possint, quemadmodum experientia multorum demonstravit. Nec eo per- Sub is Aso

stringitur omnis morbi huiusce amplitudo, Contra quam ii Si

Visum est. Adde, alba iterum a quibusdam subdividi innua et in pellucida; sed animadvertendum est, obserVante GΜΕL1Νo '), pellucida facile maturescendo albida fieri et Gmet i mo opacari, rubra Vero paulatim in apice pellucidam vesiculam LMlum ostendere, et quandoque etiam sere ex toto pellucere aut albescere. GERIΚIUS morbum miliarem distinxit in idio a- Gὰ uia δῖοί Ihiauin sive essentialem aut primarium, in s mylomaticum sive secundarium, et in con textim sive cum alio morbo complicatum. At neque hac divisione omnes eius disserentiae comprehendi rite possunt, ut deinceps constabit. Θm-

sto.

434쪽

CAPUT XI.

sica riaria admodum.

plomatiatis praeterea etsi a nobis non Omnino excludatur, uti supra patuit, attamen adeo rarus aut incertus Videtur, ut a multis et imprimis a MΑΤΤΠΑEO COLLINIO *), a TIS SOTIO '), a FRANCISCO BEREΤΤΑ ') aliisque nullo modo admittatur. ΛLLIONIUS demum, cui aliorum divisiones non placuerunt, maluit eum distinguere in simplicissimiam, S piscem et complicatum sive complexum, Concedens tamen ultro, singulorum limites non sacile desiniendos esse ob sacilem unius in alium transitionem frequentemque cum aliis morbis complicationem, et demum ob multiplices alias causas Una Saepe Concurrentes ν). Alii vero alias atque alias dinserentias constituerunt a morbi benignitate aut malignitate, a manifesta aut Occulta et larvata eius sacie, a simplicitate aut complicatione depromtas. Enimvero quamquam Untis idemque morbus sit, pro varia tamen fomitis copia aut pravitate, aut corporis sanguinisque dispositione, temperamenti, habitus, aetatis, sexus, anni temporis, regionis, constitutionis epidemicae aut stationariae complicationisque ratione et pro diversitate causarum, quas pro 'gumenas et proCatarcti cas vocant, Sic alterari, nova atque insolita symptomata as- Sumere, et modo plus, modo minus desaevire, ut maximum in modum disserre videatur, atque adeo nunc benignus, nunc malignus, nunc regularis, nunc anomaluS, nunc manifeStus, nunc larvatus et tectus, nunc complicatus aut purus appareat, et sic porro.

d) Dissert. de miliar. natur. Hi ercnt. et curat. 5) L. c. cv. 3.6) Complicari morbum miliarem cum aliis morbis, nemo certe insiciabitur; certum enim est, morbos sporadicos quod alias pluries dixi, atque hic iterum repetendum duco) senil eraliquid de morbo epidemico aut stationario dominante mutuarI et assumere; epidemicos item et stationarios aliquantum Variari ab anni tempore, a tempestatum aerisque constitutionibUS mutatis. Quare miliaria saepe, dum grassantur, se ImmISCent se-bvibus gastricis, catarrhalibus, lentis nervosis, inflammatoriis, intermittentibus aliisque morbis intercurrcntibus, et tunc sane

435쪽

DE EXANTHEMATE MILIAR l.

complicata d curatur. Pro temporum vero vicissitudinibus et anni tempestatum diversitate symptomata gastrica, catari halia, biliosa, inflammaioria etc. sacile induunt. II inc varietates summae, hinc anomaliae, quas probe distinguere medicum

oportet.

g. CCCLXXXIX.

Itaque eum describi in universum oportet, ut singulae Deseri Isoeius Varietates melius patefiant. Ac quoniam in eo, ut in O b G Lψ

ceteris exanthematicis morbis, tria potissimum tempora distincta notantur, a paratus nempe sive ebriustionis, eruptionis atque exsiccalionis, horum persequi ordinem aequum est. Quod si quartum tempus adiungere cuiquam lubeat, videlicet suppurationis aut maturalianis, quae inter er&ptionem et exsiccationem, Ut in Variolis, media est, et plerumque contingit, is a natura ipsa nequaquam deflectet, ne que quid quain subtilius mente confinget. Morbus autem Aratocedeia iste accedere et corripere solet vel repente et sine ullo ferme valetudinis laesae indicio praecedente, vel cum aliqua appropinquantis aegrotationis significatione. Quando se cundo modo invadit, praecedunt per aliquot dies lassitudi Des corporis, dolores artuum aut insuetus quidam fractio nis sensus, calor praeter Consuetudinem auctus, vigiliae aut somnus implacidus, turbulentus, interruptus, aut contra in solita ad dormiendum propensio, capitis gravitas aut dolor, aliqua pectoris oppressio, interdum imminutus ciborum ap. petitus, Saepe Vero magna in sudores ) proclivitas.

g. CCCXC.

Exacto duorum, vel trium, vel quatuor dierum inter- Dium jh- vallo in isto valetudinis ancipiti statu iam febris adoritur a si si ig0re et horrore plerumque, aut pedum saltem et manuum refrigeratione, aut Oscitationibus exordiens. Frigus Color. aut horrorem subsequitur calor Vario gradu, plerumque ardens et acer, interdum mitis, pro temperamenti scilicet, habitus corporis, aetatis, regi0uis, anni temporis, pleth0rae,

436쪽

c APUT XI.

Febris Ciaria. Sudor qualis.

cacoetiymiae, dia theseos sanguinis aliarumque circumstantia rum ratione. Febris autem ipsa plurimum variat, ut nos

supra g. CCCLXXXII.) adnotavimus, et Omnes prope

scriptores perhibent. Ut plurimum vero non admodmia magna, si pulsus spectetur, est, nec multum premit aegrotantem. Saepe post viginti aut triginta horas Subsequente sudore remittit, ephemeramque simulat, sed sacile incautos spe vana sallit; nam paulo post, et praesertim pomeridia nis aut vespertinis horis iterum invalescit, redeunte levi aut magno horrore Vel calore intensius aucto, sudorque sere perpetuus sit, copiosior tamen in remissionibus, primis die

bus inodorus, deinde so etidus, pinguis, vel Viscidus, acidum olens peculiare, et veluti corruptum. Rarum enim est eiusmodi sudorem abesse. Accessiones vero et remissiones

sic repetit, ut quotidianae aut tertianae continuae modo simplicis, modo duplicis typum reserant, imo remissiones interdum ad integritatem sive apyrexiam perveniunt, aut pervenire Videntur, urinis croceis, crassis, subiugalibus aut lateriliis comitantibus, quae de intermittente aut periodica febre extensa aut subintrante augeant coniecturam suspicionemque; verum hae brevi in tenues et citrinas, aut quasi decolores et copiosas mutantur. Quo casu si quis corticem peruvianum adhibeat, frustra eum adhibet, nec sebrem si stit. In plerisque horrores, aut frigoris et caloris itus et reditus saepe se mutuo excipiunt, imprimis quoties se aeger dimovet, aut aliquam corporis partem detegit. Sed inordi nate et ita frequenter, etiam sine ulla causa incidit in non nullis, ut horrores quandoque duodecies in die reversos animadverterit BARALDIUS ). Adeo autem aculo sen Suculis praedita est, ut ad quemvis ambientis aeris attactum frigore percellatur. ΙΙinc aegri sollertissime se stragulis undique contegunt, ne horrore aut frigore corripiantur. In aliis non horrores, nec frigus, sed calores quidam Sive Vapores ab imis infernisque partibus ad superiora quodammodo adscendentes subinde exaltantur, et tum rubore su-gaci sacies suffunditur, sic ut aurae liberioris usum deside

437쪽

DE EXANTHEMATE MILIARI. 407

rent. Medici minus exercitati lias similesque Vices pro liy- υγιιὰ, Amistericis aut hypochondriacis assectionibus temere accipiunt. iu/ι Sed sacile errorem detegunt febris continuatio, sudores s Oelidi acidumque spirantes, et reliqua signa R).

g. CCCXCI.

Quandoque sebris, quae mitissima videtur, parumque pulsum movet, subdola est et sallax; nam talis ad exanthe matum Usque eruptionem persistit, sed tunc benignitatis spe ciem deponit, et symptomatibus perniciosis explicatis, et magno impetu furens se primum gravem, periculosam ac malignam prodit. ΙΙuiusmodi vero perniciosam febris natu rana suturamque mulationem animus Saepe aegrotantis prae sentit; nam dum alii securi et tranqia illi ex ea benignitatissimilitudine manent, ipse solus anxius et sollicitus sibi ti

mei, et Omnia tristia Ominatur, sensorio fortasse communi nervorumque Origine a s mite miliari iam asseclis et clanculum perturbatis. Quibus in primis viis putrida aut biliosa cacochylia insidet, manifestiora eius indicia hi praebent; nam nauseant, vomituriunt, linguam habent vel ab initio albam,

muco obductam aut flavam et luridam, interdumque VO-munt materiam amaram, biliosam aut Viscidam, corruptam acidamve, multiplici ratione vitiatam, et non raro alvi fluxu eiusdem naturae, imo interdum torminoso et dysenterico corripiuntur. Tunc illud evenire Opinor, quod LAI AI DIUS in suis aegris sere perpetuum et constans notavit δ),ae Tos nimirum Omnem potum aversari, donec maxima ca cochyliae pars suerit expulsa. Scire vero convenit, inter dum sine ullo cacochyliae indicio vomituritionem aut sin gultum aut utrumque symptoma a quibuslibet assumtis excitari, aut etiam ventrem moveri, tendi atque meteorismo in tumescere. Id autem a nervorum irritali0ne maxime, aut a

Cucochyliae

438쪽

miliari somite ad ventriculum atque intestina confluente pendere tunc, probabile admodum est. I) L. c. V. 6.

g. CCCXCII.

arium esse calorem iam diximus; nam alii non admodum calent, alii contra interius exteriusque exardesciant. Quibusdam dolet caput, aut saltem grave et obtusum est, aliis prope liberum. Nonnullis vires languent et paene deficiunt, et crebro sacileque levi animi deliquio tentantur; aliis constant et vigent, aut quasi sanorum similes videntur. Fere Omnes pectoris Oppressione cum sensu Veluti constri ctionis aut ponderis circa Sternum, et praesertim in latere sinistro ) thoracis molestiore anguntur, quo sit, ut SUSpiria ex imo trahere subinde cogantur, et spiritum inaequaliter ducant; haec autem gravius et manifestius patiuntur utplurimum, quam in peticulis reliquisque exanthematibus. Sub ipsis porro accessionibus et Oppressiones et anxietates, et artuum dolores et spasmi ingravescunt vehementiusque divexant. Quando ad somnum se aegri componunt, somno obrepente et oculis vix conniventibus mox excitantur Veluti territr aut subsultu corporis, aut spectris, aut respirandi difficultate, aut tussi repente correpti. Tussis vero plerumque exigua et mitis est; quandoque tamen adeo ferina, sicca, inanis et crebra est etiam extra Somnum, ut coriou LSDiam sive pertussim adaequet, ab acri miliari fomite laryn-gem pulmonemque irritante genita. Alios sopor comatosus fere perpetuus tenet, et stupidos quasi reddit, et si senes fuerint, apoplecticis persimiles. Foctu tam qui vigilant, quam qui Veterno sopiuntur, Vana plerumque loquuntur, garriunt, et somniis agitantur. Plerisque manus et lingua, dum exseruntur, quodammodo trepidant, et crampo aut stupore qu0dam pungitivo digiti, crura pedesque assiciuntur. Inter haec pulsus maximis mutationibus obnoxius est, modos requentior, modo rarior, modo tardior, modo celerior, modo maior elatiorque, modo minor et deprcssior; sed in

439쪽

omnibus peculiariter irritatus et inaequaliter inaequalis et quandoque intermittens. Iutermittere autem regulariter et ordinate, nimirum post novem, undecim aut Sedecim pul-Sationes solet, ut observat GASTELLERIUS R), et talis iam ab initio esse dicitur. Compluribus est parvus, debilis aut contractus, sed renitens et quandoque subdurus; contra in: liis magnus, validus idemque nunc mollis et laxus, nun C durus et tensus. In omnibus vero aliquid subinde convul siVi, si attente expendatur, prae se fert. Multi siti ardenti Sιιιs.

torrentur, lingua licet pulchra et lium illa; idque imprimis experiri dicuntur, qui pustulis rubris laborant- Alii, et i , bsitiant, ex potu male habent, atque ideo bibere renuunt; quod frequentissimum est, ubi ventriculum cacochylia bi liaris aut putrida gravat et convellit, ut Supra iam monui. Interdum sitis omnis abest, praesertim in iis, qui aquosis, lymphalicis crystallinisve vesiculis laborant, ut BARAILONUS notavit '). Raro appetitus deficit; sed si ei indulgeant, APPclinius. mox graViores accessiones Patiuntur, et peccati poenas

g. CCCXCIII.

Eruptione vero imminente sebris vehementius eXcaΠ- Antecedentia

descit, atque omnia symptomata intensiora sunt, Sie ut pie' his.

rumque quae eruptionem praecedit nox, gravior et molestior sit. Anxietas enim, calor, pectoris oppressio, mentis aberratio, inquies, iactatio, spasmi aut sopor ingravescunt, et animi deiectio timorque mortis, Si PTIUS non erant, Saepe sese tunc manifestant. Interdum etiam convulsiones, ut in vario lis accedunt, eruptionis praenunciae. Inter sudorespersaepe pruritus molestus et puncturae in Universa cute frequentes percipiuntur. Nonnullis, cum eruptio appropin quat, plus minus venter attollitur, tumet et tenditur ).

440쪽

Quandoque sauces dolent rubentque, et exiguis pustulis sive aphthis linguae apex aut eius latera scatent. Facies nonnunquam subtumida evadit et rubicundior, nec Oculi a rubore immunes servantur. Illuc enim aliquid intasmatis miliaris irruit, imo ad interiora etiam confluere a nonnullis

creditur. I) BARAΙLON. I. c.

g. CCCXCIV.

Eruptionis autem tempus incertum maxime est et Varium, modo enim exanthemata citius, modo serius erumpunt.

Nonnunquam secunda die vel tertia, imo prima efflorescere visa sunt, interdum solum decima quarta aut decima sexta ). In Corregiensi constitutione anni 17S2. non apparebant, nisi post undecimam aut decimam quartam, et in difficiliori aut neglecto morbo, post primam et vigesimam R) dumtaxat, et quandoque serius etiam. Ego ipse vidi aliquos, quibus tardissime prodierunt, videlicet circa vigesimam septimam et trigesimam quartam. Nec desunt Observationes eruptionis ad quintam sextamque hebdomadam protractae '). ΙΙΑMILTO IUS eruptionis tempus circa undecimam diem, non ex quo febris orta est, sed ex quo homo minus bene valere coepit, constituendum putat; quod sere in septimam a se-bris initio ') cadit. A liis frequentius eruptio intra Octavam et duodecimam diem contingere ') videtur. Communissi muni et magis consuetum est tertio aut quarto die, rarius septimo miliaria exanthemata prodire, cum morbuS regulariter procedit, in collo primum, pectore, interdum in bra chiis, carpis, digitorum interstitiis, deinde in dorso, abdo mine ac reliquo corpore, rarissime in secie, interdum in se moribus et cruribus, aut in toto corpore tantum q). Ut plurimum in superioribus partibus incipiunt, successive vero in inserioribus; quamquam ordine interdum inverso efflo rescere deprehensa sint. Si persecta et absoluta morbidae materiae una vice separatio contingat, haec plerumque absol-Vitur intra viginti quatuor horas, aut intra paulo amplius

SEARCH

MENU NAVIGATION