Institutionum medicinae practicae

발행: 1826년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

g. CCCCXXIX.

Miasma huiusmodi g. CCCCXXVlli ), quamquam una

nimi serme consensione recognoscant et probent laudati scriptores, unde nam tamen adVeniat, aut Silentio praeter' Ιαρὰ eunt, aut non satis explanant. Disquirendum ergo restat, spontene in nobis ipsis gignatur, an vero alibi natum in nos extrinsecus irrepat. Ardua sane et difficilis indagatio leui me omnino imparem lateor. Attamen, si aliquis coniecturae locus datur, utrumque non absurdum crediderim. Cum enim loca, in quibus endemice regnat miliaris morbus, aquis stagnantibus coenosoque solo circum cingantur, ideoque in aere multiplici es fluviorum exhalationumque genere scatente perpetuo quasi innatent, cur non ex his noxiis emanationibus nilasma illud derivetur' Certe triginta abhinc annis a C cidit Mantuae, ubi ab aliquo iam tempore miliaria exanthemata sparsim discurrere coeperant, Ut tempeState ae stiva epide mica serent, et in lagras samilias unam post aliam corriperent, et Omnes sere aegrotantes neci darent. Tanta erat morbi vis et pernicies prope lalbis era. Nulla alia manifestior causa insolitae et terribilis illius stragis exstitit, quam fossarum, quibus urbs munitur, recenS OXI Urgatio et coenosi putridi sedimenti pone moenia ad aggeres complendos transportatio; hinc enim calore solis elevata Ve-Desca es fluvia aerem cum lota civitate insecerant. Hanc aucti dissusique praeter consuetudinem miliaris venoni origi nem Vere suisse, ex eo deinde constitit, quod elapsis duobus vel tribus annis et paulatim vitatis eiusmodi causis ita morbi vis et frequentia imminuta est, ut hodie miliaria spo radice tantum et plerumque benignae indolis in illa eadem urbe conspiciantur ). Praeterea, si omnia, quae epide mi- cum miliarem morbum alicubi grassatum ante CeSSerunt, ac curata indagine perquirantur ac considerentur, Semper aliquid invenietur, quod aquae Stagnantes et coci Uptae, aut inundaliones, aut alvei fluviorum aut paludum ima detecta et sermentantia, aut terrae motus, aut antra, caVernae, cloacae adapertae, aut lini cannabisque vicinae macerationes,

492쪽

CAPUT XI.

aut venti austrini et a plagis insalubribus spirantes, aut in solita meteora clim acre almosphaerico communicarunt, aut vii salae fruges, aut Olera, aut Vina, aut panis corruptionem passa suppeditarunt. Quae omnia, ni salior, ostendere videntur, virus miliare saepissime extrinsecus nasci, nobisque adventitium esse. Nihil tamen Obstat, quo minus in nobis ipsis tales causae oriri possint, quae primarum viarum Sor des, succos et praesertim bilem reliquosque etiam humores sic pervertant depraventque, ut naiasmatis miliaris naturam omnino acquirant, morbumque miliarem imprimis sporadi cum procreent, plus minus per emissa seminaria venenatosque halitus cum sanis facile communicandum. Atque hoc quidem xi ius miliare in pyretico morbo locum maxime habere arbitror. Utrum Vero in apyretico, et speciatim in eo,

quo pueri et adolescentes aestivo tempore g. CCCLXXXIV.)prehenduntur, istud ipsum admitti liceat, aut potius sanguinis servor acritasque tantum accusanda Sit, non ausim decet nere, nisi Velis sic mite et benignum esse, ut quam longissime a 3 et i Veneni natura discedat, quemadmodum exemplo est Variolosum virus, quod in variolis spuriis ita blandum est, ut Vix cum eo, quod VeraS Variolas procreat, Comparari queat.

g. CCCCXXX.

h Hinc sequitur, ut reliqVae causae, quas auctores enumerant, remo te tantummodo huic morbo gignendo valeant, et quidem aut uti procatarcticae Sive occessionales, miasma ad agendum excitantes, aut uti pro egumenae sive pruerimo nentes corpora ad eius genesim aut receptionem. Tales, ne quidquam omittam, praeter iam adductas sunt alimenta ex farinosis, dulcibus sermentescentibus et fructibus horaeis, pOtus parCUS, CrasSus, aqu0sus, impurus, aer humidus, vappidus, heterogeneis principiis resertus, aut aliter depravatus, diutina alvi adstrictio, neglecta culanea exspiratio, cacochymia, criticarum, aut consuetarum evacuationum Suppressio

493쪽

aut omissio, magnae sanguinis iacturae cum subsequente Virium lapsu, animi pathemata, imprimis ira vehemens et moeror diuturnaeque solli citui linos, vigiliae, studia protracta, vita otiosa et motus expers, immodici labores, inopia, de bilis et laxa habitus constitutio, temperamentum sanguineum aut phlegmaticum, aetas secundum IlOFFMANNUM ') puerilis aut senilis prae adulta et florida, secundum vero ΛLLIO NIUM * iuvenilis prae puerili et senili, et praecipue SaΠ-guinea constitutio, etsi quodvis lemperamentum ad id ido Deum habeatur, sexus sequior prae virili, partus, Violenta placentae extractio, lochia retenta, inquinamenta primarum viarum, aer cubiculi nimium calidus, aut non renovatu S, atque alia, quae plei horam, acritates, atoniam, debilitatem obstructionesque aliquo modo inserunt. Austrinae quoque, diuturnae et inaequales temporum atque aeris constitutioneS, Draesertim hieme dominatae, miliaria quandoque exanthemata

epidemica antecedere Visae sunt. Lum aESIGS, inqu1t ALLIONIUS '), anni 1 33. fuisset praecalida et Sicca, Z deumque a ultimnus et hiems elisin praeler morem te Ida exsti Israel, anno 1734. Augustiam Taurinorum et piaene tolum Pedemo nitam a Fecit oehementissima e Memta mi Lurltimet pelicularum. Landem temporis constitutionem eo anno gentibus in celsissimo alpsum Laoarsae iugo piceriirbia S in

ossam iadhuc miliarem fel rem attulisse narrat IOSEPH. GRUNWALD. Nec ipse longe abest, ut credat, Calefacien-lium in febribus usum nimium huc speclare. De anni Vero tempestatibus sic sentit, ut ver magis, minuS autumnum, minime omnium aestatem ') et summam biemem huiusino dimorbo lavere putet. Concedit alioquin, aerem humidum et inaequalem, aut solummodo valde inaequalem ) et gignendo

aptiorem, quam purum et aequalem esse; humidum ero, sed aequalem, nisi alia accedat causa, mitiorem morbum ensicere; calidius contra coelum eius generationi adversari q). His autem similibusque causis opinatur, ocΠenum ad mendum exiliari, aut eam mutationem induci corporibus, pro-

Pter quam Verc vlum SII. Aetas magis

Quae anni

494쪽

CAPUT XI.

ierre desticiat. n diocritas

I in L. c. seci. I. cv. IX. f. a.

43 Λestatem minime omnium gignendo miliari morbo savere, sic intelligi debet, ut excipiamus miliaria cxanthemata benigna et apyretica, quae aestivo maxime tempore in pueris adolescentibusque frequentia Occurrunt.

Cum nullum hactenus antidotum inventum sit, quod specifice miliare virus corrigat, aut innocuum reddat, aut prorsus destruat, neque singularis eius natura satis nota sit, ut contrariis oppugnari certo possit, necessario conSequitur, ut nulla curatio liuic morbo opportunior Videatur, quam illa, quae in universum adversus reliqua exanthemata, et speciatim adversus Variolas, cum quibus magnam assinitatem habet, proposita est. Itaque acritas naiasmatis, quoad seri potest, generalibus medicamentis Obtundenda ac lemperandaeSt, eius Separatio a sanis humoribus adiuvanda, excretio promovenda, atque idcirco omnia corporis organa excretoria, et praesertim culanea, per quae emendari solet, aperta reddantur, ut facile quacunque via libuerit, egredi possit, et demum symptomatibus Opportune succurrendum. Sein- per vero naturae Vires motusque ita regendi sunt, ut ne que desiciant, neque excedant. In apyretico, itemque in benigno, puro ac simplici genere sola natura sufficit, nec alio plerumque auxilio indiget, quam diaetetico regimine, quod postea, quia cuique generi commune, sub sinem Opportunius perscribam. In maligno putem, aut larvato com plicato ve, naturae soli morbo subigendo impari ars in auxilium veniat, Oportet. In universum febris si moderata est, quemadmodum pluries inculcavimus, nec incitetur, nec mi nuatur. Si iusto minor, et quodammodo torpeat, et cetera

495쪽

consentiant, nimirum si omnes vitae lanctiones actionesque langueant, stimulo aliquo atque incitamento prudenter in-lendi sollicitarique debet. Si contra nimium excandeSCat, eam refrenari compescique convenit, donec ad mediocrita tem redigatur. Exanthemata non studiosius propellenda, sed potius sustinenda sunt. Calidum regimen, cardiaca, alexi- Cia facian pharmaca, concitantia generatim nocent. Blanda tamen dia phoretica, quibus exspiratio et pustularum eruptio leniteri ho et iaci adiuvatur, non omnino reprobanda sunt, imprimis diluen- libus adiuncta et nitro, si servor etiam adsit, contempe rata '). I) LUDWIG. I. c. S. 22I.

CCCCXXXII.

Non leve lamen negotium medentibus sacessit medicamentorum, quibus indicationum diversitati satisfaciendum est, apta adhibitio. Experientia enim demonstravit, non omni bus aegris eadem medicamenta prodesse, sed alia atque alia requiri; quia eorum essecta plurimum variari, clinici coni pererunt, quam ob rem vehementer de iis inter se dissen itunt Id imprimis de sanguinis missione Verum est, eum a quibusdam hoc in morbo plerumque supervacua aut ΠΟ-xia praedicetur, ab aliis non modo utilis, sed prope neces saria extollatur. Per se utique miliare exanthema eam non desiderat, ut recte monent IIAMILΤo XUS R), COLLINIUS ')aliique, praesertim album et aquosum, aut crystallinum, et nisi aliquod grave symploma urgeat. Iure igitur IIOFFΜΑΝ-NUs ') et GASTELLERIUS '), raro et cautissime eam adhibendam esse praecipiunt. ΡOsterior etiam addit, se tum sOlum ea VSum eSSe, cum Symplomata inflammatoria adessent, De C Unquam magniam emolumentum in suis aegris ex ea

percepisse, sortasse, ut ipse suspicatur, quod scorbutica labe plerique erant assecti. MEADIUS, etsi in principio, modo vires sinant, mittendum eSSe Sanguinem putat, si tamen Corpus sudoribus diffluat, a sanguinis detractione abstinet, aut eam unum vel alterum diem dissert, vel in tempus oppor-

rojicit. Quando

496쪽

CAPUT XI.

festiuS. Contra indicantia.

ras.

lunius servat, et non praetermittit animadvertere, quo miariorZ cura mZssus fuerit sanguis, eo tutius ulpur Miamsinara morbum; descrensibus enim exIremis diebus obsitis,

PUStulae, inquit, retrocedunt, et aeger moritur q). Illud quidem certum est, quod ubi vires languent, facies pallet, pulsus debiles, parvi, depressi mollesque sunt, crebrae animi desectiones instant, corpus imbecillum est et sanguinis inops, ut in ea specie, quae alba, crystallina, aquosa et pellucida exanthemata profert, potissimum evenit, Omnia haec symptomata quamcunque sanguinis evacuationem contra in dicant ac prohibent. Idcirco rarissime sanguinis missione in huiusmodi casu opus est, nisi plet hora aut suppressa aliqua consueta excretio, aut aliquod aliud indicans, uti asinina, pleuritis, vel simile sorte concurrat cogatque, primis illico

g. CCCCXXXIII.

Nihilo tamen minus miliare virus interdum, in sanguineis praesertim, plethoricis, robustis bonoque habitu praeditis, certisque anni aerisque constitutionibus tale est, ut sive copia, sive acrimonia maiore, sive utraque simul cor, vasa nervosque peculiariter irritando febrem vehementiorem acutioremque excitet. Quapropter ALLIONIUS Opinatus est, facultatem in eo esse sanguinem cogendi et extrema VasO-rum minimorum inflammandi, atque adeo frequentius Occasionem mittendi sanguinis praebere, quam in peticulari morbo usu veniat. Ulut res se habeat, hanc quidem morbi ad inflammationes proclivitatem nemo prorsus negaverit, qui diu lateque medicinam secerit. In epidemica enimVero Constitutione Novariensi anni 1755. lania erat inflammatoria

497쪽

DE EXΛNTHEMATE MILIARI.

diatilesis, ut nullus sere miliari morbo implicitus evaderet, nisi cui liberali largaque manu pluries sanguis suisset de

tractus ). Corregis etiam, quamquam sanguis non esset adeo phlogisticus, uti suit Novariae, nam densus quidem et concretus, sed rutilans, coccineus et seri multum dimittens plerumque apparebat, praesentibus indicantibus quibusdam, aut sebre velle mentiore, ingenti aestu atque ardore Urgentibus a sanguinis missione non abhorruit BARALDIUS. Ita que si febris ingens atque ardens, pulsus magnus, Validus, durus, calor et sitis urens, sacies rubra, respiratio an Xla, capitis dolor, temperamentum, habitus corporis, aetas florida atque alia huiusmodi, si non omnia, complura saltem sanguinis detractionem indicent, tuto, antequam exanthemata erumpant, sanguis mittitur, imo mitti debet; interdumque non Semel tantum, sed iterum iterumque, nimirum quamdiu symptomata persistunt, imprimis pulsuum magnitudo, durities, vibratio; meliusque est, MI IONIO iudice, paulo liberalius sanguinem detrahendo peccare, quam Omnino eidem parcendo. Sic enim et frenum aliquod malo iniicitur, et peiora exitiosioraque symptomata, quae deinceps certo SuperVenirent, provide averti solent. Idque multo

magis steri expedit in miliari morbo uroalo g. CCCCΙ.)et in complicato g. CCCCV.); quandoquidem in his mala,

sub quorum larva ludit, aut cum quibus complicatur, plerumque eiusmodi sunt, ut repetitas Venaesectiones eX petant et ferant, eoque facilius, si manifesta inflammatio aliqua, uti pulmonum, saucium, uteri aliusve Visceris, aut suppressio mensium, lochiorum haemorrhoidumque adsit, aut propinqua timeatur. Iteratis certe experiment;s didicit MOLINARIUS 3), in puerperis hoc morbo correptis, si eis lochia substiterint, sanguinem tam ex pede, quam ex brachio se lici semper eventu mitti. Quo in casu, si pulsuum et Vi rium languor a Venae incisione deterreat, melus contra hysteritidis ex lochiis retentis promtam opem exposcat, hirudines vulvae labiis applicitae levamen prope certum Sine Virium detrimento asserre consueverunt. Λt ubi nulla sania

guis multo magis misti debeat. Tufo misis-tur clium in uer eris, silochia subsi

stunt.

cutiunt.

498쪽

hsti fionem eVm pulsu celeri et dolore capitis aegrum angunt, tunc ge- Promooeant neratim antipti logistica laudantur, et inter haec excellere VcV lieitur decoctum radicis althaeae cum Oxymelle et stibio dia

m phoretico non abluto. IIis enim non modo cunctanS eruptio acceleratur, quae utplurimum omnia sympto mala fugat, verum etiam ad finem usque morbi bene ') sustinetur. 1 DE AUGUST. I. c. 2) L. c. f. 28. 29. P. 6 l. 3) C0I.I IN. P. 72. 73.

tificialias νδε- ceris etsi Dires Iti uciant, V. S. sed Parcam Petit.

g. CCCCXXXIV.

Maior vero de mittendo sanguine dubitatio, ut in Omnibus aliis exanthematibus assolet, medicos subit, cum iam pustulae cutem Occupant. Timent enim, ne sanguine misso illae subsideant, et intro vertantur. Factis tamen periculis compertum est, si gravis inflammatio viscus aliquod teneat, aut vehementissima febris sit, largam sanguinis missionem tentari posse, quin exanthemata concidant, aut intro redeant ). Tanta enim vis circulationis a venae sectione adhuc tum superest, ut ad peripheriam propelli humores non desinant. Praesentibus pustulis mitti etiam sanguis potest, quando praeter acutissimam sebrem venter tenditur, urinae tenues, aqueae aut pallidae redduntur, uterus acriter dolet ac calet, lochia restitant, caput gravatur, pulsus supprimitur aut vehementius micat, pectus oppletur, spiritusque intercipitur etc. φ). Quamquam recte animadvertit ALLIO NIUS, sebris impetum, delirium et reliqua symptomata in hoc secundo stadio, nimirum exstantibus puStulis, per sanguinis missionem vix sedari, imo saepe convulsiones arceSsi, et mortem accelerari '); id quod egomet ipse non semel vidi, in iis praesertim, quibus ante exanthematum eruptionem iam sanguis iterato detractus suerat. Quod si inflammatio alicuius visceris, etsi vires admodum depressae timorem saciant, ne penitus per phlebotomiam exsolVantur, promtam tamen et citam opem invocet, parcius quidem, et

499쪽

DE EXANTHEMATE MILIA M.

suspensa quodammodo manu, sed mittendus etiam tunc sanguis est ').

g. CCCCXXXV.

Minus de cucurbitularum applicatione disceptatur. Plerique eas tam ante eruptionem, quam post ipsam dorso artubusque admotas approbant, earum ope CredenteS, Extror- Sum miliare venenum avocari, revulsionem a capite fieri, sicque dolori capitis, delirio comatique commodissime succurri. Noxium Vero cucurbitularum USum, tam ante, quam post exanthematum miliarium eruptionem expertus est D A-Μ1LANIUs φ). Λd hunc accedit BARALDIUS serio admo nens, earum applicatione pustulas retardari, aut etiam reprimi R). Fateor equidem, me pluries subdubitasse, utrum tanti eas sacerem, quanti Vulgo ab aliis in hoc morbo fieri solent. Non enim fieri posse mihi videbatur, ut cucurbitu lae, quantacunque Velis cautione adhibita, nudo corpori imponerentur, quin cutis, quae in miliari morbo multo sensibilior est, aeris accessu et frigore exteriore quasi perculsa sese corrugaret contraheretque. Nihil dico de irritatione, quam cucurbitulae cuti inserunt, nihil de cvtaneorum vaso rum oppletione atque in sarctu, qui imminutum acris pondus elateriumque subsequitur. Quae Omnia hercle faciebant, ut subvererer, ne obicem erupturin miliari sermento pone rent, aut iam egressum repellerent. Non tamen ausim omnem earum HSum Teiicere, cum aliorum experientia alioquin comprabalum videam. ΙΙac ipsa innixus ΛLLIONIUs ') iis

omnino non adversatUr, maxime si cum scarificatione appli centur. Ρer eas enim inquietudines et adoenientes conoti Lsiones aliquando sedari aut praecaveri asserit; utilius vero adhibitas suisse scribit, ubi pustularum loco aliquis tantummodo rubor cum minutissimis punctulis cutem suffundit, vi-

effectu.

Non tamen Omraino retiaciendae.

Quando titiatius adhibe-

tintiar.

500쪽

deturque virus in ipsa profundius haerere. Delirium certea cucurbitula magna cum scarificatione occipiti imposita interdum sedatum narrat. Sed hoc genus auxilii efficacius sibi visum esse, ait, quando delirium in primo stadio, aut initio secundi accesserat, nec admodum invaluerat. Facta quippe metastasi, aut completa congestione vix ulla speseu, eam resolutum iri. Hirudines quoque temporibus

applicitae caput quandoque egregie deplent, et delirium

arcent.

Quid de his

q. CCCCXXXVI.

Nec in minori de evacuantibus stricte dictis dissensione VerSamur. Quidam Omne evacuantium genus, ut Viribus atque eruptioni exanthematum inimicum, suspectum habent; alii emetiea catharticis praeserunt, et, si unquam calliartica adhiberi concedunt, sub finem morbi dumtaxat ) concedunt. Nonnulli a blandis alvum laxantibus, et praesertim antiphlogisticis alieni non sunt R). Nec desunt alii, qui cathartica satis valida cum SYDEN AM1o ') inter initia in morbo simplici et puro, et quidem ad minimum ter iterata proponunt, liisque confidunt exanthemata praecavere, et quasi radicitus eorum somitem exstirpare '). Quid vero de hisce Omnibus aut sentiendum, aut tenendum sit, paucis dabo. Primum igitur si cacochγliam circa ventriculum collectam signa pluries memorata Ostendant, aut morbus contagione communicatus suerit, illico inter initia, antequam exanthemata appareant, blando emetico uti expedit. Generatim lutius utiliusque est partitis dosibus, quam unica illud praebere. Vomitu autem non modo ventriculi sordes, biliosa colluvies et miasmatis aliqua pars brevissima Via, antequam interiora pervadant, educuntur, Verum etiam exanthematum ad cutim expulsio blande feliciterque promoveri dicitur. Imo si ventriculo omnis somes insideat, etiam exanthemata Om-

SEARCH

MENU NAVIGATION