Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

DE FEBRI SCIRI ITINAE 3

lirio, comate, vomitu, qui tamen hic minime emeticis proritandus, sed statim vesicantia ad suras ct brachia adhibenda. Aliter enim brevi actum erit de aegroto.

carlatina benigna seu ordinaria satis analogsto est febri urticatae seu ervsipelaceae, adeoque levis est morbus ut fere non cadat sub curam medicam, infantesque ut plurimum adeo mite assicit, ut non nisi post cutis efforescentiam, ejusdemque post aliquot dies desquammatio taein se aegrotasse percipiant.162. Aliter vero prorsus se habet res cum scarlatina maligna dicta; a MORTONO, HUXHAMO, DE HAEN Visa, a nemine autem quod sciam accuratius quam a PLENCIS descripta; quamvis Cum eo non consentiam de seminio verminoso ut causa essentiali & scarlatinae aliorumve exanthematum stabilienda. 163. Utraque & benigna & maligna incipit cum horripilatione, lassitudine spontanea, caeterisque febrium inchoantium symptomatibus. In maligna Vero major adest capitis dolor, sopor, conatuSque Vomendi, ipse que vomitus. Quod

82쪽

inter pessinia habebatur in epidemia aestate 'I777. hyemeque 1778. Havniae depopulante. Deglutitio difficilis cum angina & faucium eXulceratione ; tonsillarum & glandularum colli tumore, nec non loquela admodum depravata. Respiratio fit anhelosa cum pectoris oppressione. Ab HUXHAMO & pLENcis anno tantur Vel ingruente vel in.

crescente morbo, alVi dejectiones, deliri a &phrenitis, quae tamen in epiderinia Havniensi noli contigit mihi videre. Haemorrhagiam quoque quidam videritiat non ego. Facies adeo diversa morbi non tantum in una aliave regione, sed &in una eademque epidemia. . 164. Die autem secundo, aliquando citius

superi eniunt eXanthemata, maculas rubras inaequales exhibentia. In nostra epidemia statim ab initio cutis intense rubebat tota cancrorum coctorum adinstar , simulque caetera concomitaban-.tur symptomata, vomitu tamen cessante post eruptionem. Caeteriam rubello primo occupat faciem, collum, pectus dein & extremitateS. g. 163. Quidam sine cutis efforescentia, aut ejusdem des quammatione, filis severa assiciuntur angina, attamen hi mitius quam qui simul sca latina correpti, aegrotabant apud nos. Hoc Vero praecipue adultis, rarius infantibus accidit. In genere etiam observandum, scarlatinam benignam magis familiarem esse infantibus, malignam Vero adultis non parcere. 166.

83쪽

DE FEBRI SCARLATINAE 39

166. Non omnibus aeque rubebant fauces, sed pituita adeo implebantur, ut suffocationis periculum instare subin)e videretur. Ex naribus etiam valde inflammatis & excoriatis continua stillat acerrimus ichor, aut materia saniosa adeo acris ut labia & genas corrodat.

f. 167. In scarlatina maligna quid putridi latet, unde pulsus parvus celer, urina pallida, Ulcera aphthosa, nec non parotides quamvis suppurantes, lethales observantur. Sic in epidemia Havniensi, per quatuor hebdomadas, si non primis morbi diebus suffocati, iisdem languentes peribant.

. I 68. Post quartum diem pallescere incipit

cutis ut plurimum, & rubedo evanescit, desquammationeque cutis uti erysipelas terminatur, sitne ullo consectario molesto. In crudiori autem morbo lamellae integrae & densae abscedunt & separantur, in iis praesertim quibus morbi decursu pustulae albae miliaribus haud dissimiles, vel & ve-

siclitae Ampliores vacuae tamen, bullaS a combustione repraesentaliter CXurgunt. f. 169. Dum res jam in vado videtur, a minimo errore in seX rebus non naturalibus, vel ab

aurae frigidioris affatu, corpus intumescit, leucophlegmatia immo & hydrope assicitur, praecipue in iis quibus cutis decorticatio maxima. EX hoc consectario plura moriuntur quam ex morbo primario. ConVulsiones quoque non semper 'funestae

84쪽

nestae inter consessaria scarlatinae malignae Visae sunt. . I7O. Ad curam quod attinet, benigna testibus SYDENHAMO, DE GORTER, nulla eget medicatione nisi abstinentia a carnibus, & frigoris vitatione. Maligna Vero Varie tractanda pro genio morbi. Sic in epidemia Havniensi subinde dabatur locus Venae sectioni, sc. in plethoricis &tibi pulsus durus cum aliis inflammationis signis: atqui ubi putredinis criteria, minus tuta erat. SeAlaXantia, anti septica, acidaque in Julepiis; spiritus Mindereri in ejuscemodi febribus eXanthematicis a BoERHAVIO , S VI ETENIO, PRIN GLE, ELLERO aliisque in arte proceribus commendatuS,

bonum praestat essectum, alternatim exhibita. Clysmata etiam suam asserunt opem , uti & sinapisini R pediluvia quotidiana. Gargarismata quoque tutius collutiones ob faucium insana mationem Optime jUVant. . 171. Nihil magis praesentaneum vero assert solamen , quain statim vesicans ad jugulum adhibitum. In ultima epidemia satis erat emplastrum de meliloto cum quarta parte emplastr. Vesican 'tis ad jugulum nuchamVe applicare. Tanta enim erat cutis inflammabilitas, ut statim bullae eleVarentur. In quibusdam etiam magno cum emolumento secundum P Rci 'ALis methodum fomenta

eX partibus anaticis aceti stillaritii & spiritus Vini cana phonati. Supra pannum laneum saepius de die renovanda adhibebantur, in iis praeserti m

85쪽

DA FEBRI SCI LATINI. 61

seriim qui vel emplastra Vesicantili metuebant vel peculiari idiosen cratia pinguia tolerare nequeunt. Nonnunquam epithemata ex herbis emollientibus leniterque aromaticis in lacte cortis praeserenda, praesertim ob cutis valde sensibilis somentum acre haud serre Valet. f. 172. Tumor hydropicus leucophlegmati-CuSVe sequens , per diuretica 42. interpositis subinde catharticis mercurialibus 43. nec non lecti tepore discutiebatur ut plurimum: in infantibus forma liquida 44. Omnem adimplet paginam. f. 17 . Ad scroti tumorem epithemata eX herbis aromaticis in vino rubro coctis proficua inveni. Ad tumores glandularum Vero colli, nec non parotides non suppurantes lini mentum volati-le s. quotidie bis Vel ter inunctum, non neglectis catharticis mercurialibus 43. multum pro

fuere.

CAp. XIX.

DE FEBRI MILIARI ET

PURPURA.

I 'ebris miliaris sic dicta, ob eXanthemata parva seminis milii haud dissimilia in cute apparentia, est vel alba, quae det.rior, Vel rubra, quia

86쪽

62 DE FEBRI MILIARI

benignior, aliquando vesiculas albas rubris culibcum stigmatibus similibus intermixtas vidi. f. Ips. puerperis saepissime efforescere solent, praecipue albae cum febri satis valida, nonnunquam & sine ulla erumpunt febri; quam maxime autem sexum sequiorem aggreditur, praeterea debilibus hystericis & hypochondriacis familiaris est. g. 176. Incipit haec febris cum horripilatione, horrore, pectoris oppressione sensuque sormicationis & pruritus in toto corpore. Odorque adest peculiaris quem SW1ETEN fracidum subacidulum vocat vapidi instar aceti, quae excipit 4to

nis dies) eruptio pustularum albarum vel rubrarum statim in vesiculas albicantes abeuntium; quae iterum post septem dies des quammatione cutis evanescunt. Primo in pectore, dein in extremis, nunquam in facie conspiciuntur. 177. Haec eruptio miliaris a quam plurimis critica habetur, dum animadvertunt ab eruptione facta febrim mitigari, aliaque sympto mata saepissime cessare. Alii cum ΗAENIO pro nOVO morbo & antiquis ignoto assumunt, ergo & sym-Promatico, utpote nostro vivendi mori sc. regimini calidiori, hypocausto calido, potui canee debito. g. 78. Negari equidem non potest, & causis dictis & aliis etiam, uti vitae lautiori, sedentariia, potibus tepidis, venae sectionis neglectui

87쪽

ET PURPURA .

1n gravidis, alvique obstritistioni morbum suos debere natales, Vel saltem inde severius assicere, sed ideo miliaris non magis horum productum est quam variolae qui regimine frigidiori mitiores

fiunt faciliusque curantur quam regimine calido. I. 179. Dantur ergo miliares idiopathicae amotu solius naturae oriundae, ut per Vias transpirationi sudorive dicatas, impuritates e sanguine eliminentur. Dantur & symptomaticae, & a pravo regimine vel etiam absque prophasi ulla sensibili prorumpunt sine symptomatum imminutione. Talem eruptionem alteram sequentem vidit HUX HAMus in febribus lentis & nervosis, cum sudore symptomatico admodum debilitante. f. ISO. Idiopathicae & criticae si retrocedunt

pessiana inducunt symptomata, delirium nempe, tendinum subsultus , di arrho eas molestissimas praecipue in puerperis, inde enim & lochiorum impeditur fluxus, etiam &sine papularum regressione aliquando & haec fiunt, cum magno aegrotantium discrimine. g. I 8Ι. Caeterum miliaris benigna satis facile curatur, sic. per Venae sectionem in plethoricis, aerem frigidiusculum, potumque talem copiosum acidum, pulveres nitrosos cum stibio diaphoretico. NO. S.

9. 18 a. Atqui maligna, ubi respiratio dissici

lis nempe, aut etiam pulsus durus, exanthematibus expulsis licet, majorem requirit medicationem. Tune gnim Venae sectio repetenda aliquoties,

88쪽

ties, vesicantia ad suras applicanda, quae cer- to non omittenda in vigiliis & miliarium retrocessione. Caeterum symptomata Varia pro re nata aptis armis oppugnanda. Diarrhaeam non nisi cautissime supprimenda & potius cardiacis idoneis vires suffulciendae.18s. ProphylaXiS commendanda gravidis, ut miliarem in puerperio effugiant febrim, sc. pervense sectionem; alvum liberam catharticis lenioribus servandam: abstinentiam a potu castee, ejusque loco substituendo potum frigidum ex cere-visia tenui affatim hausta, vinique rhenani haustum subinde. In puerperio corpus leviter stragulis tegatur: tepor lecti aere frigidiusculo temperetur. Cubiculum leviter admodum hyeme

calescat.

DE MORBILLIS.

olent plerumque rei medicae scriptores priuSo de variolis dein de morbillis agere, atqui mihi ordinem communem invertere placuit dum elevioribus eruptionibus ad graviora procedo. Morbillios autem caeteris paribus, morbum non adeo periculosum esse quam Variola S, cuicunque, qui vel e limine aptem salutavit medicam, patet. I 8S.

89쪽

q. 18s. Morbi ergo, morbus minus lethalis sed seque s miliaris infantibus ac variolae, de quibus capite sequente, pariterque contagio communicantur & semel tantum ut plurimum hominem corripiunt, saepe sporadice, satisque benigne, saepius epidemice & maligne grassantur. q. 186. Sunt autem stigmata in cutis superficie pulicum morsibus quam simillima apparentia,

non aut ViX elevata, quo a variolis distinguun-ttir, quae magis eleVantur morbi decursu, rotundioresque sunt & ad suppurationem ducuntur, dum morbilli exarescunt tantum & des quammantur uti scarlatina & purpura. Aliquando simul Scsemel idem subjectum assiciunt & variolae & morbilli. Eos qui olim morbillis laborarunt, iisdem assici iterum posse scribit ScHAcuae. Bis eidem se medicum fuisse ait DE HAEN. f. I87. Morbus tria decurrit stadia, contagiisc. seu ebullitionisi, eruptioniS & eXliccationis. Singulum stadium spatio perficitur trium dierum, ergo novem diebus morbus finitur sive morte sive vita. Tardius vero a consectaritS, peripneumonia Q. phthisi & hydrope. q. 188. FebriS ergo eruptionem praecedit, tribus primis diebus ut plurimum, cum tussi, sternutatione repetita, humorisque acris ex oculis stillicidio, faciei tumore & molesta deglutione seu faucium dolore, quae symptomata ad tertium usque increscunt diem. Adsunt & praeterea nausea, Couatus Vomendi, i2seque vomitus. Lingua est E alba

90쪽

66 DE MORBILLIS.

alba ac humida; propensio adest ad somnum,

diarrhoea, delirium nec raro haemorrhagia, qua pathemata circa caput & fauces multum minuuntur, ergo non supprimenda, nisi virium prostratio cum labiorum pallore inde sequatur: sed potius aquae tepidae Vapore naribus suppositae pro

movenda.

189. Membrorum tensio, oscitationes Sepandiculationes, debilitas summa, nausea & Vomitus violentiores, inquietudo maXima, Vertigo, capitis lumborumque dolor, pulsus celer & parvus, respiratoque talis, urina pallida, somnolentia nimia, convulsiones, delirium phreniticum, oculi admodum rubri, sormicatio cutis pungenS, angina severibr, vocis raucedo, tussis dolorifica, ferina, lassis cationem minitans sere, morbillos mali moris protendunt. f. I9O. Tertio aut quarto die alterum incipit stadium, atque erumpunt primo in fronte, totaque facie maculae rubrae I 86. descriptae , quae saepiuS racematim coeunt. Tunc iisdem maculis PectuS, caeteraque membra teguntur, latioribus sic.

magisque rubentibus, in pectore atque in dorsis copiosissimae sunt. g. I9I. Facta eruptione symptqmata plerumque non adeo mitigantur ac in variolis. Vomitus Vero Communiter cessare solet: quin & hic saepe post eruptionem durat. Subinde etiam omnias inplomata ingravescunt non sine periculo.

SEARCH

MENU NAVIGATION