Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1767년

분량: 608페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

exibat urinosa sinistri rei ais sanies, quae impediente calculo intra vesicam ingredi amplius non poterat. Hoc itaque cognito manifeste perspeximus, X ternam illam partis laesionem, quam , tanquam morbosa summopere nocuam , curare tentabamus, viam quamdam fuisse , per quam vitam Agro salutemque ad novem, ultra menses natura servaVerat hinc si obstruisto dextri renis uretere ab altero calculo urinae exitus alia e parte impeditus non fuisse , novo hoc, insueto tramites, per quem puris exitum natura ipsa para Verat , aperto manente, omnino Verendum non esset, quin vitam Ager incolumem ad aliquot etiam annos producere non potuisset. Non ita porro incolumem longam Vitam perducere potuit nobilis quidam Vir, cui , obstruet uretere a crassiore calculo eo in loco, ubi vesicam ingreditur, urinae, puris intra ipsam introitu impeditus omnino fuit. Laboraverat hic ad plures annos nephriticis doloribus acutissimis , quibus plerumque alicujus Calculi Xpulsio sequebatur eoque tempore, quo Calculi extrudebantur, vix quidquam sanguinis per urinam ejici visum est; sed decem Circiter annos ante ejus obitum , quamquam nephriticis doloribus adhuc saepe vexaretur, nullum tamen Calculum emittere amplius potuit, bene vero sanguinis multum , qui ut plurimum cum urina , vel etiam solus effundebatur tun , cum vel pedibus , vel etiam rheda longum aliquod iter ingressus fuerit, vel cum diu reticum quodpiam remedium assumpserit; propterea ab omni vio. lentiori motu fortioribus quibuscumque remediis ab1N-neri oportebat, atque solis emollien tibus, paregoricis corroborantibus ut , vel ad dolores in eo sedandos, vel ad anguinis effusiones impediendas, aut istendas Cessarunt tamen ultimis duobus annis praedictae anguinis estusones , di ne phritici etiam dolores admodum imminuti fuerunt, remanetate tantum ad sinistri renis regionem obtusioris cujusdam doloris sensi, praesertim dum aliquantulum defatigaretur. Pro sanguine autem jugiter emittere coepit magnam saniola materia copiam urinae mixtam , quae, dum in fundis vasorum subside.

bat, Verum , purumque pus esse Oscebatur. Toto eo tempore , quo hujusmodi materia per urinam effluxit, vitam fatis quietam is incolumem duxit Eger sed cessat, nescio quo casu , ejusdem effluxu , clarioreque reddita urina ipsa , paulatim tabescere coepit, lenta quadam febricula laborare , ita

182쪽

ut lectum petere, & medicam opem X poscere coactous fuerit . Febris ira dies adeo crevit, ministri lateris dolor, ut vi in lecto quiescere, somnum, aut Cibum Capere amplius posset , irritis etiam vomendi conatibus saepe agitatus. Nihil repetita sanguinis missio , nihil emollientia is paregorica remedia una cum febri fugis assidue usurpata prodesse visa sunt, sed crescentibus omnibus,, deficientibus quotidie viri. bus , postquam triginta ultra dies inter dolores, angustias laboriosum vitam protraxerit, de repente arthali syncope Correptus, magnam saniosi seri Copiam per vomitum ejiciens,

illico expiraUit. Subitaneae, ineXpestatae mortis eventum admirati , occultam adhuc illius causam in ipso cadavere inquirere necessarium duximus. Hinc die altera cadaveris sectio instituta fuit, aperto abdomine, in quo tantum primariam is Constantem descripti morbi sedem κistere putabamus , statim se se obtulit ad sinistrum dorsi latus insignis quidam membranaceus facculus contento intra se humore admodum turgidus, non in sola naturali renis regione restrictus, sed supra vertebras, anterius expansus, quem etsi a situ asorum conjunctione renum esse cognovimus , naturalem tamen renis mo.

lem sexies altem superare vidimus; eratque ejus figura , magnitudo potius urinariae vesicae, dum lotio turget , quam reni similis ex inferiore autem , interiore ejus parte pro clibat amplus quidam , pellucidus Canalis , humore quoque turgidus, qui deorsum usque ad urinariam vesicam extensias, prope ipsam terminari videbatur. Hic pariter, quamvis neque forma, neque crassitudine reteri similis videretur erat enim pollice crassior, parietibus ita tenuibus Conflatus, ut

humor in eo contentus exterius appareret Da dire stione tamen , a partium connexione reterem illum esse Cognovimus.

Hinc aperto sacculo, canali isto, effluere vidimus magnam faniosi seri copiam, quam oculorum judicio aliquot librarum pondus aequare credidimus; facculi vero parietes ab incluso

intus humore probe expurgati Omnino membranacei videbam tur, ut nihil renalis substantiae amplius appareret, quam X-ternus corte in crassiorem, densiorem, albidioremque membranam mutatus membrana tamen hae vasculis plurimis,

nonnullis fortasse glandulis adhuc scatebar, quibus, otium .pus, unde sacculum hunc turgere digi naus, assidue separa

183쪽

bantur, quaeque dum reteris in Vesicaan aditus ad hir libererat , quotidie excernebantur Obstrudi enim retere a sti. pramemorato calculo in ejus extrema parte inhaerentes, otium is pus in re ne stagnasse oportuit, renisque, ureteris substantiam labefaectari adhuc magis, distendi, sic ut ad illam , quam descripsimus, subitantiam is molem mutati,

ad aucti fuerint. Erat autem calculus in retere contentus

admodum durus , asper, arque amygdalae magnit udinem

superans in tres processus, sive Cuspides X tendebatur, Uorum longiore, Macutiore eam reteris partem, quae intra urinariae vesicae membranas ingreditur , Xa te occludebat.

Εκ allatis itaque historiis quanquam facile cognoscitur id quod ab initio dicebam , calculorum videlicet in renibus eXistentium effectus adeo interdum perniCiosos esse , ut ne eos curare, ne ipsorum exitum praevidere saepe Medici valeant, aliqua tamen ex iis inferri posse videntur, quae si non ad morbi curationem , ad diagnosam saltem rationabilem morbi progno sim statuendam admodum Conserant . Primo scilicet calculorum in renibus existentiam modo a nephriticis doloribus, modo a fanguine per urinam erumpente , modo ab utrisque posse deduci ultimum autem ex his calculi in renibus latitantis Certum quodammodo inclitium esse; deinde a calculis ipsis, si Crassiores adeo sint, ut reteres, aut urinariam vesicam ingredi nequeant, ita renum structuram plerumque labefactari , ut non amplius sanguinis e disruptis ipsorum anguiferis vasis , sed sanie , vel pus , una cum Urina , ex mutata ipsorum substantia separetur sanies vero haec aut pus, si libere possit in vesicam ingredi, cum otio emitti, gros Vitam adhu incolumem ad aliquod tempus protrahere posse , cessantibus etiam doloribus illis acutioribus , quibus ante puris adventum vexari solebant. Quod si obstructis ureteribus , aut vesicae aditu a Calculo in ipsis remanente, puris exitus impediatur , morbi inem, mortem tunc citissime sequi, nisi tamen per insuetam aliquam reconditam viam puris e corpore exitum natura tentaverit ut in

prima historia vidimus, in qua gri mors ad aliquot menses protracta fuit ob mirabilem illum ductum , per quem a disrupto uretere intra peritonae membranas ad hypogastrium sinistrum saniosa materia evecta fuit. Ultimo tandem in iis, in quibus, vel ex constanti aliquo ad renes dolore, vel T

184쪽

sanguine, aut pure per urinam exeunte certi quodammodo esse possimus de calculo quopiam in renibus latitante, vel sola mollientia, .paregorica, vel vulneraria, Corroborantia, nunquam Uero iuretica, aut stimulantia remedia aliquantulum prodesse nobis visum esse ut experientia tiodammodo edocti simus, in hisce casibus de dolore sedando, vel de sanguinis, aut puris copia minuenda, aut corrigenda, non Ver de calculorum exitu promovendo Medicos sollicitos esse debere.

185쪽

PARS PRIMA.

ERunt ortasse vestrum nonnulli Sodales of tissimi, qui

hoc argumenti genus inutile is ab Instituto , atque

Academiae consuetudine alienum reputent, simplicem enim, fere nudam locorum eorum descriptionem eXhibet, e quibus olfilia eruuntur, quae descriptiones vix ullius emolumenti esse nonnullis videntur , nisi observationibus, inventisque auctae is adornatae Caeterum si observationes , inventaque huiusmodi in pretio sunt apud doctos, atque ad naturae scrutatorem pertinere magi me Censentur , non video quo minus ad eundem pertineat ocorum designatio se cognitio, ubi quaeque genera inveniri facile se observari posssint, ne vagari temere nimium temporis, laboris suae fruecta cogatur Consumere . Itaque non ab re nostra facturum

me existimo , si quod jamdiu suscepi, montana bononiensis ditionis loca , in quibus vel plurimum suarum opum quasi

portentorum Condidit, Vel maxime lusit natura, accuratius

describendo persequar Ac primum quidem descripto superioribus annis Landae

rivo locis conterminis, Ve2gani montis situm designabimus, insignioraque fossilia ibi reperta enumerabimus, demum finitimorum locorum narrationem breVi commentatione Om- plebimUS. VegZanus mons caeteris paene omnibus, qui Labinii, Samodiae fluminum ambitu continentur, est eminentior, isque plures diversos colles demittit, e quibus qui orientem solem , meridiem spe fiant, ad Landae usque Saxi rivos Producuntur, qui Vero occidentem solem respiciunt, castro terminantur , quod Olivetum dicimus, Samodi adiacet; ultima demum collium series inter septentriones,, orientem

solem porrigitur, de ad Labinium lumen sistit.

186쪽

OpUsCULA Ita autem situs est Vegganus mons, ut homo a vertice late prospiciat amplissimam, fertilissimamque planitiem m. nem , quam ab antiquis possessoribus Longobardiam nuncupamus, errariensem quoque universam ditionem, Venetae provinciae partem non egiguam Variis porro terrarum stratis constat inferior, media pars arenaria terra lavi Coloris tergum ad meridiem Calcario lapide, ubi testaceorum omnis ferme generis fragmina, exuviae extant, e quibus nihil aliud observa tu dignum mihi reperire contigit, nisi quoddam fimbriatae porCellanae undique1triatae fragmen, conchae scilicet illius, quam vulgus Veneream

Ipsius montis apex totus argilla constat, plurimis solidissimi e jusdem generis lapidis fragminibus commiYta, fortasse olim totus erat montis vertex compactissimus, sed cum vi caloris, frigoris lapis disrumperetur, atque in pollinem redactus esset, Coloni aratro tellurem scindentes durissimum Dpidem in feracem agrum Converterunt, neque aliud temporibus nostris primaevae compactissimae materie superest , nisi illius vestigium aliquod molliori telluri intermixtum qua de

re nemo miretur Volo, sicut enim non pauca corpora ex mollioribus, aliorum corporum solidiorum permixtione firmissima effecta sunt, ita densa alia, valde dura , pluviarum illapsu, frigoris quoque , caloris vi Confracta quodammodo , atquς adeo attrita , dissoluta sunt, .mollia effecta Candidis is deinceps terrae levissimae, tenuissimo constantis polline portiones quam plurimas, ossipii floccorum instar , in hoc monte vidimus. Terram huic similem ii, quinat 'rali historiae dant operam Agarisum merale appellant,

desumpta denominatione a similitudine, quae agari cum inter vegetabile, terram hanc intercedit Bussonius agaricum minerale efformari putat, dum stillantes aquae , e 1uperiori montium parte decurrentes , per horizontales lapideorum stratorum uncturas fluunt, ubi forte Calcariam terram offendunt, eamque imbibunt, hanc deinceps sensim deponentes in lapideis glebis, quas praeterfluunt, squameam illam albidam , levem, spongiosamque materiem relinquunt, quam garicum dicimUS. In eodem monte mi ultae Ccurrunt lapideae coagulationes ejusdem ferme generis ac geodes lapides. Exterior earum Pecies

187쪽

dies varia est, diversasque figura exhibet. Plerumque tuberibus similes sunt, hiantesque , uti fere ii quos diabolicos panes Cesalpinus appellat ipsorum multi lapideam duritiem contra

xere prope testacea quae diX , eorumdemque testaceorum formae in iis adhuc impressae X tant Materies, qua Constant, ut plurimum tenuis est Cretae instar in nonnullos isto rurn a pidum incidi, qui arena subtili , mixtaque alchi squamis coagmentantur in alios quoque, qui tuberum speciem quidem habent, ut superiores, sed iis ferrea materia immiXta colorem immutat referunt enim albicantem , subflaVum quoque , aut fuscum colorem . Interiores eorum CaVitates papillis quibus dam extuberant, margaceo luteo polline non prorsus ob

Horum lapidum smiles memorantur a Cl. argionio in suis per Etruscam provinciam itineribus, O mi praesertim primo S quinto ab Aldrovando in Musaeo metalli Co eos appellante lapides margam continentes , aliosque etiam lapides ronalesiardicos a Sardiniae insula , in qua potissimum occurrunt a Cesalpino, a Cl. Bertrando denique in suo , quem edidit tribus ab hinc annis, libro de montium, Collium usu , qui eos vocat lapides cavos , lapides praegnantes. Immanium quoque ossium fragmenta in hoc, quem dixi, monte invenimus , de quibus multa di Cenda essent, sed praeterquam quod de aliis plura diximus, multa di Cere vetat eo rundem ossium confractio,is Cissio. Vetat terra, quae ex omni fere parte ea obtegit, obducitque, quam ob causam cuius generis ossa ea fuerint minime a sequi possumus. Si con-jesturis fidere tantisper licet om optatam fui se suspicabimur unum scilicet e duobus illis ossibus, quae utrimque a cervice ad scapulas tendunt, quaeque a latini S Copula operta nuncupantur, neque terrestris alicujus animantis esse , sed marini

cujuspiam aeta Cei, cum nullum terrestre animal tam grande atque amplum os, quod nos OVerimu , habeat, habeant vero nonnullae bellua ex e marinorum genere, quod aeta- Ceum appellam US.

Scio equidem diversam esse authorum a de re opinio. nem, alii enim marinis belluis , elephantis alii is caeteris magi mi ex quadrupedum genere animalibus, Gigantibus etiam alii immania huiusmodi ossium fragmina diversis in locis e. perta tribuunt, sed nisi in immensum auctam velimus elephan. T. VP. I V 1,

188쪽

OpusCULA ti, multo plus hominis staturam , tam grande os nullo modo iis aptari potest. At de his ossibus, de monte eggano fatis. Dicamus pauca de collibus, rivis inde enascentibus. Et primum quidem de rivo Martis non fossilium conchyliorum testarum

feracissimo.

Rivus iste , quod ante innui, initium ducit a monte Ven-Zano , a jus aquas deinceps uberiores reddit influens rivulus alter a calarichi prati albini decidens, aliis denique aquis, testaceisque quam plurimis finitimorum collium Fate locupletatur , longoque inter ipsos Colles sin itio emens, vitam di re elauo trajiciens , in Samodiam fluit prope splendidissimas Caprariae patritio familiae aedes Vulgo le udris, nunCupataS. In o rivo maxima testarum conchyliorum copia exstat, quas e adiacentibus collium ripis delabentes aquae in eundem

yivum deferunt, qui colles , Cum topho majori e parte Onctent , materi e Cilicet minus apta ad diutius Corpora illa ser.

Vanda, propterea fit, quod ipsorum pleraque dis rupta,

attrita decidunt. Ibi tamen dentales, purpurae res tirostrae, muCronatae, umbonatae , trochites , turbines , buccinula , COChleae , Conchae,

que diversae , ad repora quoque , artophyli passim occurrunt, e quibus plurimi tum e rivi alveo , tum e ripis adiacentibus integri extrahuntur Cochleas etiam depressas alias, alias umbilicatas, quamplurimas reperimus, quas ne loci, nec temporis edacitas, vel minimum laesit, itaque nativum colorem perbelle exhibent, albidae enim aliae sunt, ex rufo , seu nigro, undatim , dens lineatae, aliquando ex Citrino nigro pullo colore radiatae , aliae punctis rufi densissime aspersae, & circumscriptae, aliae lineis e livido fulvidis, inflexis, interruptis, radiatae, signat ae Con Charum quoque Cordi formium sequi laterarum testas quamplurimas disruptas in hujus fluenti fundo conspeximus, quae cum opinionem , spemque haud dubiam induxissent, o re , ut aliquam integram in finitimis rupibus inveniremus, in causa fuerunt ut diem totum impenderemus huc illuc errantes, haud frustra tamen , nam ex multis in marga delitescentibus, in qua ut plurimum in calcem redactae conchyliorum testae, cum in apertum aerem prodeunt, dissolvuntur, b

189쪽

OpUsCULA obtigit tandem, ut unam X traheremus , quam, ut integra servaretur, artificiali glutine firmatam , nullaque ex parte labefaetatam l. Basilo Concessimus. Conchas etiam minores, easque plerumque fossiles ab impetu aquarum ad ri Vi fundum hiemali praesertim tempore deportatas ex areni legimus, quas sinagillatim recensere inpropria genera dispertire longum foret , vobisque omnibus, Sodales doctissimi , procul dubio molestum. Conchas, quas dixi, perquirenti, Ossis iustum occurrit o. loris subfusci, friabile ferme putridum , cujus spongiosam materiem alium fortasse nexu cohaerentem humidae tempestatis vis disgregaverat, nam in loco ab humido aere remoto Collocatum , non multo tempore ad naturalem pri 1linam soliditatem rediit. Aliud tandem osseum fragmen quod oculis vestris, Sodales ornatissimi, subjeci , in hoc ri Vo invenit Antonius Maagonus Civis noste , cujus diligentiae in fossilibus inquirendis eruendisque, multum me debere fateor, praesertim cum omnium , quae in Venit iraeclara an nobilia b participem me esse voluerit . Exterior hujus fragminis forma Cogit nos ut dicamus ad animal quodpiam marinum pertinuisse, portionemque costae fuisse, interior vero structura osseam esse

hujus materiem Certos nos facit.

Amnis huic fluento , ipsique per duo fere passuum millia

parallelus, in idem defluit rivus, quem vocant des, Meroe i. gli , mirabilia enim naturae artificis opera praetereuntium oculis exhibet Arenarios scilicet lapides te romorphos animalium atque vegetabilium simulacra impressa , vel figura , vel typo ostendentes, qui lapides X arenarum , quibus toti componuntur adjacentes Colles, fortuita Conglutinatione poma , pe- pones, armeniaCD, persiC , aliaque innumerabilia propemo. dum non modo fructuum , sed, membrorum veluti monstra

Lapidum istorum saepissime meminit Aldrovandus in i , bro quarto Musae metallici , ipsorumque figuras buxo incisas

protulit Anonimus quoque , qui datis ad Academiam nostram litteris suum descripsit iter per montosam bononiensiis agri part T , rivum hun memorat , lapidesque in eo Contento , ut videre licet in primo Tomo Commentariorum Academ l .

190쪽

Quod vero attinet ad alios colles, qui a monte Ueggano ad solis ortum protenduntur, in iis nihil , quod peculiari memoria dignum existimem, occurrit praeter ingentem Ostre rum, quibus eximii adhaerent balani, copiam , quae conspicitur prope sedem S. Laurentii in colle In Collibus vero planitie , qua solem orientem respicit, finitimis, immensae quaedam lapillorum congeries reperiuntur, vi cujusdam petros durissimi glutinis compaciorum , quae Con geries loco ipsi di olla Predos nomen dederunt, immo via Omnis unde quaque lapillis istis temporum fortasse vi ex ipsis

Congerie bus avulsis referta est.

Reliquum est ad omnem istorum collium historiam consi- Ciendam , ut aliquid etiam de iis dicamus, qui in Sarnodiam desinunt, nam ab iis describendis supersedeo , qui Landae rivis Circumscribuntur, de quibus satis multa dixi superioribus annis.

Colles hi omnes ut plurimum arenario flavo lapide Onstant, oestaceis abundant, quae frequenti Ora CCurrunt prOpe Vetus dirutum Castrum superioribus saeculis nobile , atque a patriis historicis Caepissime memoratum, quod Oliveti dicunt. Locus autem vulgo i Montieelli , cui castrum ipsum , aedes D. Paulo sacra imminet , duobus arenariis stratis Con stat, quorum primum flavum est , alterum autem glauci Coloris scissura autem collis a Corruentibus aquis effecta jucundi Dsima visa est , quod immensam exhibeat Conchyliorum Cujus que generis simul conglobatorum copiam , e quibus quae pror sus in arena flava sepulta sunt , nativi coloris speciem quamdam adhuc retinent, ea ero , quae ex arena prodeunt, am-

misso nativo colore albida apparent . Testae porro, quae in arena glauca delitescunt, quovis Colore destituuntur, quae res haud obscure indicat terram hanc acidum continere, a quo eXterior istorum corporum superficies labefaetetur. Importunus sane essem si singulas testaceorum, quae ibi reperiuntur, species enumerare vellem, tantum lyci merides Conchas majores, minores, Cordi formes aequilatera quo'que , pinnas , mitulos, elegantissimos varii generis turbinites, purpuram denique recensebo singularis omnino structurae, eximiae , cui speciem Certam assignare aut torum ope, quOS

ego quidem noverim, qui de Conchyliorum testis copiose, ac diligenter disseruerunt, dissicile valde est, cum nullam ipsi similem in tabulis, in quibus delineantur, afferant.

SEARCH

MENU NAVIGATION