Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1767년

분량: 608페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

apparuit ex inseriore parte Violaceo, a indico caeruleo colore tincta , e superiore rubeo, aureo , ac flavo , in medio

alba , uti in exigua fit prismatum exigui anguli refractione:

radio enim ita detorto in partem angulo refringenti Contrariam , ut illis coloribus maxime, his minime detortis , ii omnium maxime a sede naturali discedant, hi omnium minime fit series quaedam Continua Circularium coloratarum Solis imaginum, quarum magnitudo illud essicit, ut in extremis tantummodo colorati pectri marginibus colores appareant puri, in remotiore a loco naturali violaceus, in propiore rubeus, tum ab illo pergendo ad medium spectrum , OCCurrat primo violaceus, Windicus conj Lancti , tum etiam Caeruleus mox, viridis , ac alii pol alios ita , ut in medio habeatur albedo ex omnibus simul Composita , a rube vero pergendo itidem ad medium habeantur primo quidem bina genera , rubeus nimirum, aureus , tum tria , adiecto flavo , donec eodem pacto per mixtionem eorum, qui acceduia alii post alios , ad eamdem albedinem deveniatur 1 o. Abdusto latere a positione parallelismi elevabatur imago Solis eodem pacto a binis extremis marginibus in colores inducta, sed ordine inverso positis, angulo nimirum aquei pris malis jam deorsum versum directo , ut nimirum violaceus in summo emineret vertice colorati spe stri, rubeus in imo

omnium maxime a naturalem locum CCederet.

II. Tradueto latere mobili lento motu continuo hinc, inde a parallelismi positione ita , ut per illam transsiret spectabatur in pariete Solis radius lento itidem motu continuo descendens , a ascendens ita , ut ubi per sedem naturalem transiret ipsius Solis imago , appareret ibidem rotunda , prorsus alba suae ullo ullius coloris vestigio . In quovis ejus

modi transitu invertebatur Colorum ordo ita, ut rubeus, qui, imagine infra naturalem sedem descendente, eminebat, Omnium altissimus , idem eadem supra ipsam evecta, omnium infimum teneret locum , violaceo ita cum velocitate omnium maxima traducto Inversio autem ipsa fiebat semper per coniunctionem omnium accuratam, quae ita simul habebatur in omnibus, ut extremis Conjunctis, omnes etiam simul intermedii con)ungerentur.

12. Deducto latere mobili ad parallelismum immittebam

322쪽

fringens sursum versum spectaret. Plerumque autem applicabam pri malis latus ad planum fenestrae vitreae lateris immobilis, quo pacto obtinebantur in anguli refringentes , alter ejusdem vitri positione sursum directa, alter contraria directione deorsum obversus aquae contentae inter alterum ejus vitreiprismatis latus, Qvitrum fenestrae lateris mobilis applicatum, qui quidem anguli aequales omnino evadebant: eo autem prismatis latere non ita applicato oriebantur bini aquei anguli hinc, inde a vitreo prismate , quorum summa ipsius prisnaatis angulo aequabatur, uti facile eruitur ex num. 196 dis

13. Eo prismate adiecto , imago in pariete statim descet adit. Mansisset utique , si vitrum habuisset eamdem qualitatem

refractoi Vam , quam aqua . Vitri angulus sursum obversus imaginem deprimebat, angulus aquae Contraria positione 11tus eumdem elevabat Cum aequales essent, si Viribus etiam aequalibus pollerent materiae, e quibus Constabant, aequales effectus se invicem destruxissent sed cum vitri refractiva vis esset malor, illud omnino consequi debuit, ut descensus ab ipso induetus ascensum ectioni quae debitum superaret. Eadem autem imago apparuit coloratis marginibus ita , uti pars infima viola-

Ceum , summa rubeum haberet Colorem , illo , uti par erat. sed naturali recedente omnium maxime, hoc omnium maxime ad ipsum accedente I . Huc usque omnia evenere iuxta consuetas refractio. num leges a Newtono traditas, ante recentissima haec comperta notissimas in iis, quae consequentur , occurret primo Dollondianum inventum, erutoni inventis Contrarium, tum

illud, quod proposueram, quod quidem ipsi Dollondianorum telescopiorum theoriae ita obstat, ut ne ea quidem perfici Omnino possint, ac omnem nimirum diversae refrangibilitatis

errorem Corrigere.

13. Abducto latere mobili ita , ut angulus aqueus cresceret, carpit elevari spe strum Coloribus in utroque margine manentibus cum eodem ordine, sed minus dilatatis, donec devenit ad locum imaginis directae ita, ut margo superior pediri

imbutus colore rubeo occuparet accurate locum superioris

marginis imaginis directae, qui summoto spectro ficile obtinebatur,m designabatur applicato margine chartae albae in ejus

323쪽

locum, ad quem instrumento statim restituto, ne motus Solaris imaginis posset esse sensibilis ibi nimirum heliostatam non adhiberem , quo adhibito , imago manet immota, neCulla festinatione est opus spectrum adducebatur per cochleam

latus mobile promoventem . In eo statu quandoque notabatur angulus prismatis, tum is adhu augebatur ascendente spectro, donec imus ipsius margo viola Ceus Congrueret cum loco mi marginis directae, a eo itidem notato angulo, tum aucto, elevabatur spectrum Upra locum ipsum directae imaginis, in quo adhuc iidem Colotes , licet sen, per minus dilatati aspiciebantur , eodemque ordine ita , ut rubeus in summo jam omnium maxime distaret a loco naturali, violaceus in imo ad ipsum omnium maxime CCederet. i6. Hoc quidem pacto imago Solis refracta motu continuo transiit per locum imaginis directae sine coniunctione illa colorum , quae in albedinem desimeret, uti per ipsani albedinem transierat in casu solius aquae, sine ulla conjunctione colorum quoium vis, sine inversione spectri in spe tro ipso elevato supra naturalem sedem Color rubeus majorem est visus refrastionem habere, quam violaceus, non quod in singulis refractionibus majorem habuerit, sed quod licet refractio ab aqua indocta plusquam Correxerit refractionem inductam a vitro; adhuc tamen nondum Correxerit differentiam refractionum violacei rubet , adeoque violaceus adhuc rubeo depressior emrenserit. Verum adhuc id ipsum opponitur iis, quae a Newtono videntur diserte tradita, quae Doliondus invenit falsa. 1 . Instrumento adhuc magis aperto, perpetuo magis ascendit spe 'rum interea Color rubeus in summo margine

ita sensim attenuatus est , ut demum evanuerit, ac in Vertice iam cepit eminere aureus, tum favus , violaceo adhuc tenente

infimum locum paullo post successit in parte summa flavo viridis, tum vero in imo viola Ceus in purpureum abire caepit Vinaceum colorem illum , qui oritur ex nixtione rubet cum Violaceo, quando ii soli e spectro assumpti conjunguntur, qui quidem evasit admodum satur, ubi procedente instrumenti motu pulcherrimus in opposito margine Viridis apparebat. Ibidem exCepit viridem tetuleus is indicus , rubeo in inferiore ora jam libero, puro , ac demum violaceus quoque emersit in summo facta inversione pectit, qua rubeus esset loco naturali

Provi

324쪽

proximus, tum aureus,in flavus, ac remotissimus omnium vio.

laceus discederet.

18. Inversio spectri eo paelo facta est sine transitu per albedinem , coloribus non simul omnibus conjunctis, sed aliis post alios ita , ut non nis bini coirent alii post alios. Olorata fimbria semper apparuit cum minima dilatatione tum, Cum purissimus in alto appareret viridis, vividissimus in

imo purpureus circa medium nimirum inversionis, sed adhuc erat tum etiam admodum sensibilis, nec vero illud ipsum minimum fatis accurate definiri poterat, Cum ab uno colore ad alium, postremo ad albedinem transitus fieret sensim per insensibiles gradus , non repente, Qquodam veluti saltu abrupto, nec, eamdem ob causam , nisi paullo crassiore quodam oculorum judicio poterant illi ipsi limites determinari in quibus alter alteri in supremo margine suCCedebat. 19. orro eam ipsam DCCessionem superpositionis , seu congruentiae diversorum Colorum observavi semper , quotiescumque Vitra utcumque diversa intra ipsum vitrometrum collocavi, int, rasis, vitrorum Communium plura genera , quin etiam crystallos montanas plures, in quibus tamen quid discriminis notatu maxime dignum invenerim, dicam inferius; immo etiam ubi diversa vitra inter se compararem per angulum vitreum variabilem quamquam multo magis notabilis, lenta, ac videnti stirma successio semper apparuit, ubi intra vitrometrunt immittebam sint, vel strast eo videi tior, ac lentior, quo angulus refringens esset major , qui tamen, ubi plus aequo esset magnus, ante ad maXimam instrumenti aperturam deveniebatur, quam tota inversi desineret Verum ante ipsum phoenomenum adjectis schematis explicabo, quam clarissime potero, tum quae inde Consectaria deduCantur, evolvam. ao. Verum ne res complicatior evadat, adhibebo colarestres tantummodo, ut rubeum a ViolaCeum extremos, Qviridem medium, quos in fig. . designabo litteris R, , , quae autem dicentur de ipsis, intelligenda erunt de aliis ternis

quibuscumque. I. In g. I. refert B imaginem naturalem albam, in qua omnes colorati circuli Conjuncti exhibent Colorem album, quae quidem imago remanet aeque commixta, alba , ubi radius transit per instrumenti fenestras vitreis laminis tenuibus munitas aeque crassis in positione laterum , si latera sint paral-. latas

325쪽

Opus eULA . a 3 tela, etiam infusa aqua . Adducto latere instrumenti ita , ut

habeatur angulus aqueus refringeias sursum obVersus, descendit imago in locum A sed rubeus Circulus pCirculos nominabo, eosdem expressi in schemate , licet ob obliquum incursum in parietem circuli singuli abeant in ellipses nonnihil oblon gas minimam omnium refractionem passus minime omnium descendit, tum viridis infra ipsum a Violaceus omnium maxime deprimitur. In medio ex omnium Commixtione efformatur albedo solus rubeus in supremo margine apparet purus, violaceus solus purus in imo , Viridis nusquam purus nisi circa lateralem marginem per spatio lum fere prorsus insensibile eta. Abducto latere mobili, accedente ad parallelismum, ascendit spectrum marginibus eodem ordine Coloratis, donec

in ipso parallelismo uniantur simul omnes in Q continuato motu angulo queo in contrariam partem obverso, ascendit spectrum in G, ubi circulis inverso ordine postis violaceus tenet marginem summum , rubeus imum , viridi posito in medio. In utraque positione Viola Ceus omnium maxime refractus , omnium maxime a naturali sua sede recedit quam ob causam per parallelis in tam transeundo refractionibus omnibus correctis, invertitur spectrum transeundo per albedinemetarmatam a Coniunctione simultanea colorum omnium a 3 Series imaginum c e f, g in eadem fig. r.eYhibet inversionem spectri longe alia ratione pera fiam , ubi prisma ex in immissum est in aquam. Imago naturalis, quae ante immissum risina , lateribus instrumenti existentibus parallelis erat alba e regione , immisso prismate, statim descendit ad locum a , ubi ut in A Color rubeus omnium maxime eminet, ViolaCeus omnium maxime deprimitur.

a . Aperto magis instrumento , auctoque idcirco angulo aque , ascendit spectrum , transit per locum naturalem in b, sed ibi colores suos non amittit. Prius animadvertitur adveniens ad locum marginis summi naturalis margo summus rubeus, tum ad IoCum marginis naturalis margo imus violaceus, quod indicat ad locum naturalem advenire prius circulum rubeum , tum viridem , a demum Violaceum ias Crescente adhu angulo que ascendit imago supra

locum naturalem in o manente adhu eodem Colorum ordine , ubi jam iubeus magis distat a IOCO Iaaturali, quam vio-

326쪽

opus eULA Iaceus, magis nimirum, quam ille, a sua naturali dire 'ione

detortus, tamquam si maiorem refractionem passus esset, quam violaceus, quamquam, in aqua is quidem majorem refractionem sit passus .in vitro, cujus refractionem in eo statu aqua plusquam correxit, elevato utroque colore plusquam eos vitrum deprimat, sed nondum correxit differentiam refra 'ionum indue tam ab ipso vitro , ut idcirco licet violaceus plus deprimatur a vitro, plus elevetur ab aqua, quam rubeus; adhuc tamen excessus elevationis supra depressionem in violaceo sit minor, quam in rubeo quo quidem pacto praecipuum

doctrint Newtonianae fundamentum maneat, situm in majore violacei refrangibilitate , quam rubet, licet e combinatione binarum Contrariarum refra 'tionum relinquatur major recessus directione naturali in colore rubeo, quam in violace, quamquam hoc ipsum phaenomeniam cum priore imaginis partem aliquam Nerulonianae doctrinae Vertit, ut innui num. 16.,

de quo fortasse aliquid inferius. 26. Inversio pediri per ulteriorem aperturam sit abeundo ab imagine e per e, j ad s. rimum nimirum inis conjungitur rubeus cum viridi, violaceo adhuc depresso infra utrumque tum ipse rubeus unitur in e Cum Violaceo, eminente viridi jam puro orto ex illorum commixtione in parte ima purpureo violace, deinde in e rubeus in fundo iam habetur purus, violaceo, viridi prorsus permixtis, ac demum in colores ordine contrario dispositi pectrum exhibent prorsus inversum , ut in C 27. Re ipsa antequam extremus rubeus uniatur in cum extremo violaceo , post illam positionem c unitur cum singulis aliis rubeis, singulis aureis, flavis C. aliis post alios, ubi in e rubeus unitur cum viridi, vel in f cum eodem viridi violaceus, non eminet in summo vertice color ex iis compositus, sed simplex aliquis ex aureis in primo casu, e indi. cis in secundo verum ex iis tribus, quos solos consideravimus, diu singuli extremos tenent margines, tum alii post alios ita Conjunguntur, ut primum binarium conjungatur in parte superiore, secundum in inseriore, tertium iterum in superiore.

28. Consideratis simul omnibus, in summo vertice sem, per eminet unicus purissimus ita , ut ad partem summam deveniant alii pol alios singuli ex tot rubeis, aureis, flavis c. : in

327쪽

In parte autem Ima videtur haberi semper solus violaceus postremus, donec ad ipsum rubeus Primus ad Aniat, tum post binarium unicum extremi ViolaCei Cum extremo rubeo in ipso fundo videtur haberi unicus ipse rubeus aeteris binariis conjunctis inter utrumque marginem licet ob summam extremorum simplicium debilitatem aliquandiu in fundo appareat purpureus ille vinaceu Ortus e Conjunctione margini proxima reliquorum violaceorum cum reliquis rub eis. et . Ut rem totam mihi animo istam, concipio in fig. a. tria fila sub litteris . n, quorum partes sim tinctae omnibus

primigeniis coloribus. In filo mi habent ordinem , quem habet spectrum ante inversionem in fig. I. in A, vel o msto p iam habetur ordo colorum spectri inversi idem, qui ins 1 in C, vel . Si filum Contrahatur totum ita , ut sine

ulla eκione partes ejus omne Veluti Compenetratae per arcti Gsimum spatiolum simul transeant; tum e parte opposita explicentur .extendantur id filum exhibebit transitum per albedinem figurae I in in Versione spe stri. Sed si licetur, ut in , coarctatis quidem spatiis, sed non simul conjunctis;

eκhibebitur series phoenomenorum a spectro figurae 1 ad . Dum κtremum pune tum interVallia descendit infra summum verticem, eminebunt omnium inter Vallorum puneta singula alia post alia manebit autem in fundo extremum punctum intervalli , donec Conjungatur cum extremo intervalli R tum ipso ascendente intra spectrum , hoc ejus vices excipiet circa illam coniun 'ionem margo ille imus aliquandiu vinaceum habebit colorem faturum, ante quem diutissime violaceus purus a rubet Omnibus fatis remotus, post ipsum purus rubeus a violaceis omnibus liber apparebit. Dum autem uniculus ita plicatus invertitur, simul itidem contrahitur plurimum, ut e meis Observationibus videor deducere ita, ut in media positione n multo minus pati ejus partes occupent, quam in , is , licet non penitus Ompenetrentur.3 o. Hujusmodi successivam colorum superpositionem observavi in pluribus prismatis X int, e stras Viennensi, e compositionibus similibus ipsi stras alibi fastis, in quibus

omnibus haec inversio spectri facta est cum mora majore , vel minore pro diversa vitrorum natura, pro diversis angulis ejusdem vitri, ac in iis id semper accidit supra locum naturalem, uti exhibet figura I. Eamdem autem moram inversio. M in a nis

328쪽

nis sine transitu per albedinem observavi etiam in pluribus generibus vitrorum communium , ut etiam in crown Anglicano, sed in iis semper inversio spectri coepit ante adventum ipsim ad locum naturalem, ac desiit post ita , ut in ipso loco naturali nec uni haberetur colorum omnium, nec ibidem in fummo spector extaret utervis ex extremis, sed aliquis κintermediis. Inversio semper est facta eodem ordine, nimirum obtinente summum spectri verticem post rubeum colore aureo, tum flavo, Viridi , caeruleo, ac demum violaceo, semper cum purissimus pulcherrimus viridis emineret, vividissimus itidem , sed admodum tenuis, habebatur in fundo purpureus ille vinaceus , qui oritur e rubeo , violaceo conjunetis. 31. Adhibui etiam pris matula ex crystallo montana tum ita secta , juxta praeclarissimum nuperrimum inventum summi

viri Taurinensis rotiessoris BeCCariae , Ut unica , tum ita , Ut

duple haberetur refractio . In iis semper immisso prismate an vitro metrum parallelis superficiebus terminatum, imago descendit, colores erant semper vividi, lati tam in unica imagine , quam in binis , licet superioris imaginis margo inferior, inferioris superior conjuncti cum vivido imaginis alterius lumine Oneque enim altera imago distabat ab altera per totam imaginis amplitudinem ob exiguos prismatum adhibitorum angulos, diametrum apparentem imaginis solaris sne helio stata nimis amplam, cum eo non satis Contractamdmulto minus distincti, aliquando fere penitus confusi apparerent. Aperto vitro metro asstendit spei strum, eodem ordine faeta est inversio tota multo ante , quam ad locum naturalem deveniretur, dum in vitro Communi ea accidit circa

locum naturalem in in , ac stras supra ipsum , quod quidem maκime notatu est dignum, magno futurum usui. 32. Circa inversionem is potissimum in media ipsa inversione spectri binae imagines crystalli montante habuerunt semper margines admodum distinctos, collecta nimirum ibi. dem in ipso margine in admodum tenue spatium omni ea Colorum vi, quae in solitaria refractione ipsius crystalli , si ea sit aliquanto ma)or , ut, distantia binarum imaginum satis notabilis evadat, per refractionis differentiam diffunditur, gradatim desinit me certo , ac vivido limite potissimum ex Parte Viola ea , ex qua Coloratum spe strum longissima serie

paullatim desinit in umbram caecam

329쪽

33. Haec quidem acciderunt, ubi vitra comparata sunt eum aqua . Comparando prisma rectilineum ex in cum mixtilineo κpresta in fig. 3. dissertationis , de quo in eademnum. 92. ex Vitro communi Bohemico , inversio spectri fa-ecta itidem est transeundo per colorem viridem , sed eo prisma tis genere imago evadit admodum confusa ob dilatationem ortam e curvatura ipsim superficiei, quae imaginem etiam per rotundum foraminutum transmissam deformat plurimum nisi foraminutum ipsum perse 'te rotundum sit, & politissumum habeat marginem, quod quidem in re stilineis prisa natis non accidit, in quibus per quadratum etiam is asperi marginis exiguum foramen trans missa imago Solis fatis rotunda apparet, distineta, cujus phaenomen ratio facile redditur . Ubi eo prismate mixti lineo sum usus , res mihi minus male successit adhibito amplo foramine terminato per rectilineum latus fatis longum , quo pacto resti lineum lucis ad par1etem transemissae marginem obtinebam, Quicumque illinctum, in quo colorum illa successio, potissimum in inversione ipsorum

colorum transitus ex altera parte per viridem , ex altera per vinaceum purpureum fatis evidenter observabantur

3 . osteaquam mihi innotuit Patris Abat celebris Massiliens Optici ex Minorum Observantium familia inventum praeclarissimum prismatis vitrei habentis angulum mutabilem

cons at enim binis partibus altera plano-Concava , altera plano-Con VeXa Congruente Con Veκitate Cum concavitate ita, ut dum

altera superficies per alteram excurrit, planarum superficierun1 alter jam magis inclinetur ad alteram, aria minus , curavi plura ejusmodi pris mala composita , quae imaginem exhibent nitidissimam, distinctam, quoties Cumque compararem diversa vitra inter se, vidi semper inversionem spectri factam ita, ut alii Colores post alios remanerent soli in altero extremo is semper ubi in eodem apparebat pulcherrimus viridis, in altero extremo habebatur purpureus ille vinaceus vividissi mus , sed ipsa inversio caeteris paribus absolvebatur citius, colores erant minus ampli, quam ubi int, vel stras conferebantur cum aqua. Etiam ubi applicabam ad foraminutum tria prismata Dollondiana , quae in Anglia Oemeram , quorum bina sunt e Crown unum e lint, adhibentur autem juxtanum. 3. dissertationis ad uniendos Colores, qui quidem per

ea transpicienti evanescunt in radio ita ad parietem trano

misso

330쪽

opuscuhA misi apparuit semper in altero margine color viridis . in abiero vinaceus ipse purpureus 33. Adhibui etiam vitrometrum cum helio stata meo, de quo paullo ante mentio est faeta, qua methodo multo expeditior est observatio : nam eo rite disposito radius Solis ad certum parietis locum dirigitur ita, ut imago Solis occupet semper eamdem positionem, a cuius marginibus distantiae spectri accipiuntur multo acCuratiores, impedito interea omni motu, imaginis, spectri. Imago ipsa minor, solam partem aliquam exhibens solaris disci colores minus permixtos habet, quo pacto etiam in crystallo montana binae imagines vel penitus a se invicem separantur, vel obtinentur mUS permixtae. Verum imago ipsa directa evadit languidior , minus distin 'a Uideri autem potest ibidem timendum etiam aliquid e majore effectu diffractionis in lumine transeunte prope duplicis foraminuli margines, quae nesse io, an etiam esse possit causa tenuis umbrae cujusdam, quam in imagine directa observavi plerumque circa ipsim medium. Nescio itidem, an inde etiam oriri potuerit discrimen aliquod angulorum, sub quibus iidem colores appellebant ad verticem spectri eodem prismate immisso in vitrometrum .eodem modo ejus lateri applicatum , quod patebit in specimine exiguo plurium Observationum, quod hic inserius exhibebo, quam quidem rem observabo diligentius is mutatis pluribus circumstantiis, ubi per Solem licuerit, qui a tribus mensibus jam fere perpertuo, ubicumque interea sum Commoratus, delituit.

36. Illud demum hic monendum omnino est , licet videntissime deprehendatur in omnibus hisce observationibus successio in appulsu colorum ad spectri marginem , colores ipsi alii post alios purissimi, ac nitidissimi appareant adhuc tamen

ipsum limitem inter binarum specierum colores non nisi admodum crassa aestimatione deprehendi possese ita enim rubeus sensim degenerat in aureum , ac flavum parum admodum discrepantes a se invicem, ita hic in viridem , viridis in caeruleum, ac indicum is violaceus ipse, qui iis succedit, ita initio insensibilis est, ut diu haereat, opus sit ante, quam qui se terminet ad existimandum , mutationem ab altero ad alterum jam esse factam . Id quidem etiam Newtono accidit in divi dendo spectro ad eruendam illam suam analogiam colorum cum sono, qui non ita de limitibus certus, suos, ami-

SEARCH

MENU NAVIGATION