Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1767년

분량: 608페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

nietis omnibus in antecedente formula substitutis prior pars aequationis medii motus Odorum lunaris aequatoris ob sphaeroidis oblatae formam e Vade m 172O . Quod si altera aequationis pars requiratur , quae pendere potes e forma oblongae

prodibit ipsa si Ita erit tota aequatio 897 , addendoque ut supra , sive ac Circiter ob vim Solis, erit aquatio 6921 α I 33 a I . Neglecta ero a altera aequationis parte is prioris dumtaxat ratione habita , addendoque ob vim Solis , censeri poterit vera aequatio m 729 α et 8' ς in transitu nodorum lunaris orbitae a sygigiis

nodorum lunaris aequatoris ad quadraturam nam , motui medio addenda erit aequati , in transitu vero a sygigiis ad quadraturam alteram subtrahenda .

Pariter si in formula R. I. O . I . 37 1 ' 1 ,

quae nutationem axis terrestris e vi perturbatrice Lunae ortam definit, ut g. VIII dictum est, sat .a af mi 6943 O896186, / I i C, 993976 , prodibit circiter ' pro nutatione illa lunaris axis , quae ex vi perturbatrice Terrae in oblatam Lunam Xercita ortum ducet. Hltera vero nutationi pars , quae e forma oblongae sphaeroidis pendere posset, evaderet ' circiter. His quantitatibus aequator, axis Lunae modo accedet ad planum axem eclipticae, modo recedet, differentia omnis inclinationis erit circiter ' solius primae aequationis ratione habita,

dumtaxat a .

Falsum est igitur, quod Casinus in Actis Regiae ari.

siensis Academiae anni 72 pro definiendo apparenti macularum lunarium loco apparentique libratione Lunae explicanda, principii loco astum pserat, Lunae polos circa polos Eclipticae ad 1 distantiam binos circulos describere eodem tempore , eodemque ordine , quo re Volutio nodorum lunaris orbitae, atque axis orbitae ipsius circa axem eclipticae absolvitur. Ut enim a clarissimo Alembertio g. 37 a de Mundi 1ystemate adnotatum est, revolutionis diurnae axis, in hypothesi Lunae phaericae sibi semper parallelus naneret, in T. V P. II. H hy-

72쪽

OpusCULA hypothesi Lunae sphaeroidicae non alias vicissitudines subire potest quam quae inaequalitatibus perturbatricium virium respondent, quae longe minores sunt, quam ut poli nutatio per arcum quinque graduum habeatur . Falsum est etiam nodos lunaris aequatoris, a totius orbitae eodem angulari motu assici est enim annua regressio nodorum orbitae I9 2I'. motus medius annuus lunaris aequatoris 3 i', ac tota medii motus aequatio a 8 48 . Haec adhuc disserui, motum terrae, caelestium Corporum attractiones, alia id genus mathematicorum cogitata, hypotheses subductis calculis explicare, cum plicenomeni caelestibus conserre volui.

77쪽

JOANNIS BAPTISTAE A COVOLO. De Metamorphos duorum es tum pedis in quadru pedibus aliquot.

Si animantium corpus innumeris construi tum partibus, supra quam dici possit subtilissimo opere Conteκtis,

tantaque sapientia dispositis ter accommodata vincula inter se codigatis , ut earum quaeque aeteris omnibus communiter, famuletur indigeat. Cum autem memoratarum partium pleraeque inter se plurimum differant non modo quoad variam is fibrarum vasorum is aliorum Componentium dispositionem , Verum etiam ob diversum duritiei mollitudinis , flexibilitatis gradum , ex eo fit ut insignes dum Vivimus multiplicesque vices patiantur universae animantis partes, propter Varias earum Vires potentias, restitentias, quibus invicem agunt. Quarum quidem virium potentiarumque actio quamquam jugis sit, perpetua major tamen sit oportet a prima foetus formatione ad animalis ortum multo major ab ortu ad summum usque corporis in.

Caeterum inter vicissitudines, quae ex aliarum in alias actione singulis partibus accidunt, eae facile praecipuam merentur Considerationem , quas subeunt ossa ; hae enim caeterarum partium durissima Cum sint, propriamque tam belle in sceletis retineant formam, Ossa Cum ossibus Comparare nota difficulter possumus , eorumque pro varia aetate mutationes diligentiori examine perscrutari. Et sane in infantibus recens natis maturoque tempore editis tenella ossa simplicem, ut ita dicam , fui incrementi gradum attigerunt; nam quae ad illo rum artus pertinent, figuram habent fere teretem, Caetera vero corpusculi ossa vix aliquam scabritiem inaequalitatemque praeseserunt: sed pro eo ut Corpus magnitudine, robore sensim augetur , atque suis partibus magis in dies magisque ad vitae munera utitur, ossa paullatim mutantur, duriora sunt,

78쪽

13oVamque omnino assumunt formam sulcis, suturis, tuberibus ultro citroque exasperatam , ossaque ipsa cum nonnullis ossibus Coalescunt. Atque hae quidem varietates ossium is progressus jam ab excellentissimis Anatomicis fuerunt sua minus Omnia , Certe pleraque animadversa literisque consignata Verum singularem illam vicem, quam in bobus, Wovibus, aliquot aliis quadrupedum speciebus subit os, quod Galli e canon vocant , quodque , ni fallor ossibus nostri metatarii, metacarpi, sive ejus locum , sive figuram spectes, respondet, nemo ante Clarissimum Fougerousium, quod sciam Observavit. Resque est profecto digna , quae peculiariter ani

madvertat Ur.

Itaque observavit Clar Fougerousius in eorum animalium foetibus os modo indicatum sub prima formationis temporae duobus distinctillimis veruntamen se se tangentibus ossibus suo singulis perio ste obvolutis constares tum paucis Post

hebdomadis haec bina ossa simul concrescere, ut tandem nascentibus vitulis, agnis unicum sit os, illudque in duas avitates septo satis conspicuo divisum Asseritque ossescere hu-Jus ossis epiphyses in ipso utero , atque ita cum ossibus conjungi, ut in natis integrae amplius separari non possint. Septum deinceps, quod nominavimus, magis magisque attenuari animadvertit brevi reticulatum fieri denique penitus deleri, ut cum animal ad ultimum incrementi gradum pervenerit, nihil quidquam in ejus ossis avitate relinquatur , quod tantae Ommutationis indicium esse possit, si excipiatur sulcus profundus, qui in externa ossis facie secundum longitudinem remanet, unionis quam diximus vestigium Atque haec fere sunt, quae Fougerousius in eum sermonem Contulit, quem nuperrime ad Celebrem hanc Cademiam misit, cujus ad calcem addit, dissimulare se non posse, quam sibi gratum fuisset intelligere , cui bono voluerit natura , Ut e duobus unum os essiceretur, quave id ratione eveniat fatetur enim obscurum id sibi plane esse , praesertim suo modo septum, quod ante memoravimus, primum gracilestat, postea penitus obliteretur. Cum autem gratum pariter tibi, Clar. Praeses, vobisque, R Cademici spectatissimi futurum senserim , si Quis in eandem rem inquireret, Fougero usi observationes quasCumque potui

iteravi, rem ipsam mechanice meliori quo possem modo

79쪽

meum vestra causa susceptum levora quidem , sed mihi certe jucundum laborem , tanquam aliquam mei in vos grati animi significationem excipere Velitis, qui me summo Celeberri. vestrae Societatis honore exornastis. Meis igitur observationibus agnos persecutus sum , sed eos non nisi ab illo tempore , quo in lucem eduntur, ad illam usque aetatem , quae summum ipsis asser incrementum . Foetus in promptu non habui, neque in angustissimo septem dierum spatio in natis ipsis singulos aetatis gradus nisi intercisa serie comparare mihi potui. Id tamen rei, quam quaerimus, nihil quidquam ossicit , uti mox intelligetis. Quo vero maior meis observationibus fides haberetur, ipsas quas seci praeparation es huc attuli.

Quarum dure, quae litera A des gnantur uis Fig. ,

referunt in os a decerpta X agno duode Cim horas nato, Cnondum, ne lae te quidem , afto . Atque hi quidem apparent ossa duo primigenia , quae summa primum diligentia postea nullo negotio diduxi quo profecto intelligitis illud

verum non esse, quod intra matris alvum eadem duo issa in unum coalescant os septo partitum , sed adhuc distincta permanere quamvis Conta tu retissimo conjunecta . Reticendum tamen non est, periosite On , qua parte se tangunt ossa , tenuissimum esse , quemadmodum ipsorum quoque ostium parietes ibi loci, praesertim in medio, nonnihil tenujores apparere. Osticulum liter Fig. O signatum ad agnurn pertinebat nescio quot dies natum sed Certe paucos. Id pariter non sine anatomica industria fere totum in duo diducere mihi Contigit, quamvis laminarum , quae septum constituunt, portio unius alteri in diductione adhaeserit. Post id tempus laminarum CFig. CG coalitus , tenuitas usque adeo major fit ut non secus a talci foliolum transpareant , e qua Cumque adhibita diligentia, arte separari non amplius possint quin etiam brevi incipit septum foraminulis refertum apparere ut cribri speciem reserat, idque in media tantummodo sis parte, ut videre est in praeparatione , quam liter Fig. binsignivi. Foraminuta haec magis magisque deinceris ampla fiunt, ut in subtilisama tandem abeant flamenta. Cum autem agnus jam aries factus est, non sine admiratione vidi ego re- flare utique adhuc in ejus ossibus septum , in media tamen

80쪽

oslsis parte deficiens, sed non omnino, conspicuum enim eo loci vestigium semper superest, hinc scilicet osse spina, illinc tantula prominentia. Observate praeparationem liter D Fig. E signatam . Atque haec ad interiora ossis pertinent. Quod ad exteriora spectat, si de pede anteriori loquamur, in postica parte conspicitur sulcus ab ossis medio ad superiora sat

profundus in antica vero, quae tota convexa est , obserVatur

ossium conjunctionis vestigium , idque minimum tantum Versus ossis ipsius extrema. Sed in pede posteriori formam sere quadratam refert os , inique in eo occurrunt sulci alteranterius, posterius alter, uterque superficie tenus leviter insculptus. In agni tamen recens nati ossiculis nullum sulcum Offendi, sed levem tantum lineam utrinque insculptam ut Propterea mihi videantur sulci illi a circumpositis partibus deinceps eo modo consorinari, quo in ranio ab arteriis ful-C Conformantur

Quod vero ad epiphysium coalitum attinet, eas nullo labore in his omnibus omnino, quae in examen re V GCaVi agno

rum ossibus integras disjunx periost eo tantum antea diligenter separato , imo idem effeci vel in ipsis arietum ossibus, quamquam non sine aliqua vi veluti in praeparationibus litera E Fig. FFb designatis conspicitur

Post has observationes, quae non parum ab iis distant, quas Clari Fougerousim Academiae proposuit, non ab re alienum esse mihi videtur, si vobiscum communica Vero, me in istorum ossium examine ne minimum quidem perio stet indicium os inter epiphysim potuisse unquam cognoscere Agite nunc , conjecituras, quas feci dum phoenomenon hocce attente persequere , benigne excipite Et primum quidem animadverto bina haec ossa , de quorum conjunctione quaestio est, in utero materno extra parem inter se habere magnitudinem, figuram , atque ea Parte , qua se respiciunt, in planam desinere superficiem . Quod vero ossium reliquum est ad cylindricam figuram quam proxime accedit, exceptis extremitatibus, quae ut in aeteris hujusmodi ossibus nonnihil crassescunt. Eorum ossium unum X-ternum est, internum alterum , inter se parallela, laecundum longitudinem se mutuo tangunt. Utriusque ossis caput cum ossibus committitur nostro, carpo tarso respondentibus in basi vero adjunctas habent epiphyses unum Quodque

suam ν

SEARCH

MENU NAVIGATION