Pauli Orosii presbyteri Hispani, Aduersus paganos historiarum libri septem. Vetustorum librorum auxilio a mendis vindicati, & annotationibus ex vtriusque linguae historicis illustrati, opera & studio Franc. Fabritii Marcodurani. Addita nunc demum Lud

발행: 1615년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

711쪽

Ha Pauli Orosita polog.

hoc est , perfecta fide in veritate gradientes, non declinantes haerctica prauitate,neque in dexteram, neque in sinistram. via Christus est siqui per spiritum sanctuna ducit ad patre.

Igitur qui sine macula atque lepra, nec Con- uiolatus ab his quorum sermo serpit ut cancer,venerandae gloriam trinitatis audit, credit, intelligit,beatus in fide immacuIatusque consistit. Ex quo etiam dicitur ad Abraham, Ambula coram me, Nesto sine macula. Necessario enim Abraham,qui credidit Deo rereputatum est ei ad iustitia, ut sit in eo quod credidit , vidit S grauisus est, perfectus esse

ac sine macula commouetur,multarum gentium pater constitutus in fide, ct fidelium si nus in requie ut simus omnes, qui speramus in Deo cum fideli Abraham.Beati immaculati in via,scriptum est: per fidem enim ambulamus non per speciem. At vero ii vis de immacu Iato,qualem David orans quaerit audire, vanam impossibilitatis tuae depone fiduciana, ct prostratus in precibus cum Propheta oratione coniungere, flens pariter ac dicens Delicta quis intelligit Ab occultis meis munda me Domine,, ab alienis parce seruo tuo. Si enim mihi non fuerint dominati,tunc immaculatus ero.Infelix ego homo,delicta quq nondum intelligo, qtlando vitabo Petrus diligit Christum,nec via qua a dilectione declinat,Testimonio dilectionis Domini,nunc petra fundamenti Ecclesiae constituitur,nuc

Satanae vocabulo deprauatur. Vnum atque idem semper operanti,nunc dicitur,Non reuela-

712쪽

De Arbit.Libertat.

uelauit hoc tibi caro sanguis,sed pater meus,qtii est in caelis: Nunc rursus ingeritur,N sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.

Apostolus diligendo electus est , diligendo

confusius: habes pro nimio amore peccatum. Si quidem annuntianti de pastione sua Dommino amoris impatientia dixerat: propitius

tibi esto domine,non erit istud tibi. O miseria miserorum. Si Petrus in aliquo Christum amando peccauit, delicta quis intelligit Clamat Propheta ct clamat in Spiritu sancto: clamat ille, de quo dixerat Dominus , Manus

mea auxiliabitur ei, ct brachium meum confortabit eD m , ct nihil proficiet inimicus in eo: quid clamet attende, Ab occultis meis Ibidem iri munda me Dotnine.Dauid ille electus secundiam cor, ille quem promisit Deus facturum omnes voluntates suas,ille quem unxit in regem, ille quem prophetici spiritus sanctificatione donauit, stupens in obreptione peccaminiana clamat ad dominum,ut ab occultis suis mundetur implorat&dicitur ei a Domi- notri alio loco, Non aedificabis domum Nomini meo,eo quod sis vir bellator re sanguinem fuderis, quali vero sordium abolitione cunctarum ita emundare eum nequiuerit,ulldignum digno operi praepararet, David usq; ad mortem non emundatur, sed praelato intempli constructione sibi filio se ipse condemnat re Collat cum Armigero suo calumnia- Atur niihi, curDominus non faciat in eo,quod eis es Cale- nunquam fecit in seculo Dicit , Ecclesia- mum. stes,Nahil sub sole nouum,nec va Iet quisqua EccI.1. dicere

713쪽

cs . Pauli Orosita polog.

dicere,ecce hoc recens est,iam enim praecessit in seculis quae fuerunt ante nos et re notadriam dogmatii instructor affirmat, pol fieri quod nunquam factum est. Non reqUira S utria infuerit,quod posse esse non ambigis. Aedificari voluit Deus templum nomini suo,&hoc ut non nisi innocens , bene immaculatu S eXtrueret. Duo ad hoc Reges cunctis viribus eliguntur, uterque ad adiutorium et de custodia utrique promittitur. Ad Dauid fi- quidem dicit Deus,Veritas mea de misericorpia mea cum eo. De Salomone vero testatiar,

ipsum legi mihi in filium, Sego ero ei in patrem. Ex his duobus templum Domini unus praeparat, alter aedificat: praeparat seneX, perficit puer, Dignum est enim ut sanctum Domini templum sanctus aedificet. Praeparat, vedixi ,senex,sed quasi postquam peccare cessavit: perficit puer,sed tamen pene cum adhuc peccare non carpit: Ille ante peccauit:hic postea. Ille multo peccato aedificare Non merui triste multum peccando quod aeditica uerat,dereliquit. Et inter haec mirabiliter sibi ordinatio sancta disposuit:vt inter diras aetates,quod perpetuum in homine esse non poterat, pro captu temporis inueniret.uterque aliquando non peccauit, tamen uterque fine peccato esse non potuit . ut sit De US verax, omnis autem homo mendax : sicut scriptum

est,Vani filii hominum mendaces filii hominum in staturis. Habentes utique gratiam re adiutorium Dei,tamen fine peccato esse, nec obtinere David, nec Salomon valuit custodire

714쪽

De Arbit. Libertat.

dire, &Ioviniani filius ut omnipotens Deus pro ipso discipulisque eius tantum reriam ordinem mutet,sperat, quod si factum forte nota erit, Deum impossibilitatis accuset y Potest, in quit,homo esse sine peccato tamen cum Dei adiutorio. Quid faciam olerabo

interim pannum nouum,vestimento veteri colliga tum, donec emendationis mIserae Isitatem peior scisti ira patefaciat. Concedo enim , ut contra ducem veritatis loquentis,

cum dixerit , potes homo si velit, dixisse videatur , potest homo cum adiutorio Dei. Nunc demum, mihi veluti ad exordium propositionis sermo reuocandus est ; , pauli per iniuriae doloro sepolito, cum reuerentia disputandi ad celsitudinem capiti S recur- rendum. Capiat enim nostrum est Christus Iesus,quem, sicut Apostolus ait , Proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae,propter remissionem praecedentium delictorum, in sustutationena Dei ct ostensionem institiae eius

in hoc tempore; ut si t ipse iustus de iustificans eum,qui ex fide est Iesu. Itaque propitiator per fidem in sanguine suo positus ad ostensionem formamque iustitiae, ipse est mediator Dei re hominum , homo Christus Iesus. . De quo Ioannes usque ad ipsam pene inacces isibilem lucem introdistriis exclamat; In principio erat verbum, , verbiam erat apud Deum, Deus erat verbiam. Hoc erat in princi

pio apud Deum,omnia per ipsum facta sunt. Ac post paululum expolita diuini operis veritati

715쪽

s Pauli Or solo p.

ri tate subiungit . Et verbum caro factum est, habitauit in nobis : dc vidimus honorem eiu S, gloriam tanquam unici nati a patre,plenum gloria ct veritate. Qui peccatum non fecit,nec inuentus est dolus in ore eius, qui ta- qua magnus coram tondente,fic non aperi-cnSos suum , cum Ogellatus, crucifixus remortuus est, qui aculeum mortis edomuit, qui a mortuis resurrexit,qui eaptiuam duces captiuitatem,ascendit in coelos. Hic est unigenitus in patre,primogenitus in multis fratribu scin quo est omnis plenitudo diuinitatiScorporaliter. Hic ergo Dominus Christus,

hic inquam,filius Dei, in virtute patris re gloria quae in principio condidit, re redemit in medio,etiam in nouissimo iudicabit Itaquc post conditionem uniuersae, quae secundum

voluntatem eius extitit ereationis, compositionis modum rebus imposuit,vi quod rationale factum fuerat, ratione subsisteret: re quod libero donarat arbitrio, ne in licentiam perditionis excurreret praecepti legere strinxit:vt cum creatura creatorem dc Domini donum agnosceret, re praecepti stabilitatem in subiectione lapsus libertatem prospiciens,ad hoc tantum ipse Iibertate uti vellet, ut peream seruitium quo regeretur eligeret, digno habitus iudicio, ut ex prudenti seruitute defensionem , ita ex libera voluntate mercedem confirmante Apostolo qui ait: Si enim volens hoc ago,mercedem habeo. Duoliaminaria magna omnipotens Deus dixit refacta sunt,praecepitque ut dividant diem ac

716쪽

De Arbit Libertat.

noctem , fini in signa,& tempora, ct dies, vannos; N u quid haec semel decreta distinctio, non usque in praes em permanet diem Et

tamen haec ipsa,quae sic ordinato motu feruntur,creatori mutare cum velit, potentia inerat,fi ratio non teneret: quoniam in omnibus potentiae Dei ratio coniuncta est. Si enim esset apud creatorem mutatio operum,qualiter a creatura expectari posset obseruatio mandatorum Lissum a Deo est,ut germinet terra herbam, foenum lignumque fructiferum hoc etiam nunc annuis vicibus incessabili parturitione custodit. Et tamen iratussiepissime Deus terrae, fructus negata imbriuubertate diminui t, , quod auferre in totum potuit, maluit castigare, ut S correctionem plaga ostenderet , , ordinem natura seruaret. Fecit Deus hominem de limo terrae , cicvitalis spiritus insufflatione uiuetem posuit in paradyta deliciarum libero insuper donab

uit arbitrio circumdatum qu e mandato me

dio immortalitatis re mortis; quamuis Asserant tui,qui abundantiora depectore tuo venena suxerunt,mox talem eum fuisse factum, nihilque eidem damni ex transgressione contigisse praecepti.At vero praeuaricante homine, terra maledicitur,Iaboribus ac doloribus homo ipse coonustat ur,ut in sudore fa ciei pa

nem adquirat iubetur: nota mortis circum

scribitur , donec in terram, de qua sumptus est,reuertatur. Eijcitur Adam de Paradyso, generat filios trahetes secum seminis infide- is originale peccatu peccat humanu genus, Tt Deum

717쪽

s Pauli Oros . o g.

Deum quoque poenituit quod hominem fecisset in terra. O Domine sit stine paulisper stultitiam meam , donec qui sapienSct prudens videtur,erubescat , sentiat imprudentiam. Peccante uno homine exqtio in uniuersana successionem dira contagio transierunt, regnumque in uniuersos mortis inualuit, poenitet te,irasceris, doles: ct usquequo verbum caro factum passione , cruce, ac morte opus habeat commoueris. Forte satius fuerat unum deleri ilico peccatorem, , mox alius secunda plasmatione substitueretur,quo ab omni sorde libera ct immaculata propago descenderet.At haec te Deus omnipotens quia non fecisse agnoscimus , non potiaiste credimus O Petre supra quam petram Christiis suam fundauit Ecclesiam, o Pau Ie qui fundamentum posuisti, praeter quod aliud Nemo potest ponere , qui est Christus Iesus,

beati Apostoli columnae ct firmamenta veritatis, vos saltem huic, qui consiliarius Deo est S mediator , sacris respondete sermonibus. Ait Petrus Benedictus Deus S pater Domini nostri Iesu Christi, per quem Vocati estis in haereditatem,incorruptibilem, Sin

contaminabilem , conteruatam in caesi S,vos

qui in virtute Dei custodimini perfidem iri

salutem paratam reuelari in tempore no Uim

simo. Deinde Paulus vas electionis, proferet thesauros salutares,ct ait Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo , sicut elegit nos in ipso

718쪽

De Arbit Libertat.

ante mundi constitutionem,ut essemus san isti de immaculati in conspectu eius in charitate, qua praedestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum securipum propositum Moluntatis suae in Iaudem gloriae suae, in qua gratificiuit nos in dilecto filio suo,in quo habemus redemptionem per Languinem eius , remissionem peccatorum, secundum diuitias gratiae eius , quae supera bundauit in nobis in omni sapientia re prinis dentia : ut notum nobis faceret lacramen tum voluntatis mae secundum bonum placitum eius,quod disposuit in eo, in dispensa tionem plenitudinis temporum, restaurare omnia in Christo.quae in caelis lant , quae iri terra.Dicit Mirus in salutem paratam reue, Iari in tempore nouissimo: testatur re Pauius, quod proposuit in eo in dispensationem plenitudinis temporum ins purare omnia in Christo : ct nunc nobis nescio quis quasirena e coeno emergit de personat: Quid mihi est expectare tempus, expectare iudiciu De M

us si potest, semper potest: v semper potest,

Personarum acceptor non est.Potest ergo, re modo potest: in in te vere perionarum acce-

Hor probandus,si quodin omnibus potest

re utique acturus in tem pare suo est, in te se Io ante tempus faceret,quod neque in Moysi fecit, cui unum tantummodo in hac vita

peccatum exprobrauit, ct tamen ante mor- .

tβm rem iiii quem ob hac culpam mori tu sit, ne terram repromissionis intraret. Audiat ergo Salomonem super ordiriatione tem

719쪽

o Pauli Ora Apolog.

porum S Dei constitutione testantem, Omnia tempus habet, oc sitis spatiis transeunt v niuersa sub caelo.Tempus nascendi ct tempu*moriendi. Tempus plantandi ; ct tempus ei. Dellendi,quod plantatiam est. Tempus occidendi,& tempus svandi. Deinde alio loco dicit;vidi sub sole in loco iudicii impietate, in loco iustitiae iniquitatem, S dixi in corde meo ; Iustum ct impium iudicabit Deus di tempus omnis rei tunc erit. Quamobremo homo vacue,si quam fiduciam habes , patienter expecta ordinem Dei, quem dignatus est & ipse Dominus expectare qui fecit factus sub lege, qui fecerat legem. Audi ipsum tibi dicentem, Non est vestru in scire tepora, quae pater posuit in sua potestate Aut si vis apertius accipere testimonium, quia cum utique possit Deus, tamen pro ipsa sui ordinatione non faciat,dicit ad Petrum,An putas no possse me modo rogare patrem meum, , exhibebit mihi plusquam duodecim legiones AngelorUm Sed quoi'odo complebuntur scripturae Quia sic oportet heri. VideS ergo quia operator temporis, temperat virtutes: ratio dispositionis , miscet potentiae patientiam. Deinde ait Dominus, Reconde gladium in theca.Fieri enim non potest, ut calicem que dedit mihi pater non bibam illum. Et tamen Deus nihil no potestinec est quicquam quod non faciat nili forte quod nolit , non oporteat,non proponat. Loquitur Paulus ad Thersa Ionicenses,significans de aduentu Antichristi: Non retinetis , quod cum adhuc essem a

720쪽

De Arbitri Libertat. Scr

pud vos, haec dicebam vobis i Et nunc quid

detineat scitis: vi reveletur in suo tempore. Tanta vis est decreti Dei, ct tam irreu&Iubilis status constitutorum in suis quibusq;

cauliS temporum ut propter electos suos da es saeculi abbreuiari dixerit dominus,no auferri ; ut faceret temporum statutorum pro maiestate plenitudinem , pro pietate breuitatem simulque re compendium misericordia caperet, re numerum mundus impleret, ct tu vis iam Ecce ego cum dolore misericor' diae loquor , tu, inquam, viso homo similis mei,ut tibi homines in hoe praesenti temporea quod nunquam antea dictum in sacris vo- Iuminibus inuenitur,quenquam sine peccato esse respondeant,reii in hoc forte consenserint,de die momentoque subscribant: nouam calumniae machinam instrues , ut quod

non fieri dici nus, non posse fieri dixisse videamur, , in quo praecipue operantem in ditapoimonem quam statuit omnipotentiam praedicanaus,ne impatienter infamare impotentiam iudicemur Vanum, quaeso te, iurorem ab ijce:quoniam hoc ipsum ad peccatum proficit, de quo obstergendo possibilitatem..temporis non clementiam iudicis cogitasse. Hactenus de potentia Dei , quam praedicamus ct colimus , , de praefinitione temporum,quae profundissimo ipsius sunt statuta

consilio,dixisse sufficiat,de quare si plura qua

sunt sanctorum scripta non essent, daemonusaltem responsio sola sufficeret , qui propria

SEARCH

MENU NAVIGATION