장음표시 사용
101쪽
ut eisdem subjaceant satis et simul patientes gaudeant simul. Valete. EPISTOLA CCXXVΙ.-Α ΜΑO GIRARDUM PUELLAΜ A. D. I 167.4Ioan Saresb. Magiatro Girar .
INSTANTIA portitoris, et temporis angustia scribentis quidem verba coarctant, sed scripturientis assectionem cohibere aut coarctare non possunti Essent autem nunc plura scribenda pro tempore, sed animus sapientis ex paucis plura deprehendere consuevit. Ut ergo vobis primum innotescat nostra, quam optimam
esse desideratis, conditio, noveritis dominum Cantuariensem et coexules ejus primum regi Christiauissimo, deinde totius Franciae optimatibus, secundum quod operis exhibitio judicat, esse acceptos, et Pacem ecclesiae in brevi, ut spes est, astuturam a Domino expectare. Ad hoc etenim destinati cardinales laborant, dicentes quod si alia via vulpeculas Assophylorum compeScere nequeunt, caudas eorum et sata jam in messes germinantia acibus succensis et succendentibus inurent in correptiones et exemplum Omnis camis et generationis. Sed quid verba eorum recolo λ
fructibus eorum cognoscemus eos. Vos autem
dilectissime quae circa vos sunt nobis rescribere non gravemini, et interim in subventione ecclesiae naufragantis, immo jam auxiliante Deo convalescentis, talenium vobis creditum erogare. Nam fortasse pro salute inultorum vos ad illam barbariem Dominus destinavit, ut contrito schismatis capite Coloniensis ecclesia per industriam vestram ad catholicam redeat unitatem. Imperator enim, quasi torris raptus de incendio, confusus ab urbe recessit: et licet cetor cadaverum a
102쪽
II 67. EPISTOLAE. 85 castris in nares ejus ascenderit, Domino manum suam extendente super eum, nondum tamen voluit agnoscere et confiteri errorem suum. Erigatur itaque Spiritus vester, quoniam Christus vincit, regnat et imperat, et recordatus pauperum suorum potentes
impios potentius torquet. Valete. EPISTOL CCXXVII. D OAΝΝEM PICTAVIEΝSEM EPISCOPUΜ A. D. 1167.JAmicus amico verba domini Cantuarientia cum legatis intermisortium et Triam.
QUIA te super statu ecclesiae, et impetratae legationis eventu sollicitum esse non ambigo, ad tuam et aliorum Deum timentium consolationem haec tibi succincta brevitate censui perscribenda. overis itaque dominum Cantuariensem, ei nonnullos de coe
ulibus suis, in octava beati artini inter Gisortium et Triam accessisse ad colloquium legatorum Quum vero illi multa proposuissent de caritate domini papae et sollicitudine nostri, quam attentius gerit de laboribus ipsorum et itineris periculis, de magnitudine principis
et necessitate ecclesiae, de malitia temporis, de amore et beneficiis, quibus dominus rex Praevenerat Cantuariensem, et de honore quem ei semper exhibuit, adjecerunt etiam querelas et injurias, quibus rex se laesum esse a Cantuariens conqueritur, imponens ei et inter caetera, quod ei excitaverat guerram regia Francorum, quaerentes consilium quomodo tantam indignationem placare possent: quia sine multa
humilitate, et moderatione, et exhibitione honoris noverant tantis periculis remedium adhiberi non posse. Cantuariensis vero in omni humilitate, et
103쪽
mansuetudine spiritus, post gratiarum actionem domino papa et illis debitam, respondit ad singula, rationibus veris et probabilibus querelas regis evacuans, et injurias ecclesiae et damna intolerabilia patenter exponens. Et quia humilitatem, et delationem honoris ab eo exigebant, respondit se omnem humilitatem exhibiturum, et honoris et reverentiae quantumcumque plus posset Miso honore Dei, et litem
aioni a ecclesiae et si eis aliquid videretur adjiciendum, aut demendum aut immutandum, rogavit ut ei consilium darent, habens adquiescendi propositum, salva conditione professionis et ordinis Isis autem dicentibus se non venisse ut ei, sed ut eum consulerent, et reconciliationis tentarent viam, item quaesitum est ab archiepiscopo, an in praesentia legatorum vellet promittere observantiam consuetudinum, quibus decessorum suorum tempore reges usi sunt, et sic sopitis omnibus querelis redire in gratiam regis, et recipere sedem suam, et administrationem, et pacem sibi et suis. Ad haec archiepiscopus respondit: Nullam decessorum suorum ab aliquo regum ad hanc professionem fuisse arctatum, neque e De auctore, promi urum unquam ut Obεervet conεuetudine8 quae legi Dei patenter adversantur, edis p tolicae con-τellunt privilegium, ecclesiae perimunt ubertatem, quas dominus papa Senonis in illorum et multorum praesentia condemnavit, et ipse postea domini papae
sequutus auctoritatem, quaSdam earum cum observatoribus suis subjecit anathemati, sicut in multis conciliis ecclesia catholica fecisse dignoscitur. Item
interrogatus est, an, Si non confimationem, saltem dissimulationem et tolerantiam vellet repromittere, aut non facta altrinSecus aliqua mentione consuetudinum, Sedem Suam recipere et pacem Respondit
104쪽
1167. EPIATOL E. 87 archiepiscopus, quod nostrae gentis proverbium est: Quod taciturnus spiritum prostendit m ventis, et
quum rex sibi videatur in possessione consuetudinum esse, et ad eas observandas iniuste et violenter cogat ecclesiam, si sic taciturnitate impetrata cessaret concursio, auctoritate maxime legatorum inter reniente,
statim sibi et aliis videretur obtinuisse in causa ista. Adjecit etiam se malle perpetuo exulare, et proscribi, et, si Deus ita disposuit, pro justitiae defensione mori, quam in salutis suae dispendium, et praejudicium ecclesiasticae libertatis hanc ineat pacem. Deus enim est qui in talia caussa tacere prohibet sacerdotes, qui dissimulantibus gehennam praeparavit, ubi nulla erit dissimulatio poenas. Lectus est et libellus abominationum illarum, et quaesitum a cardinalibus, an a Christianis talia liceat observari, nedum a Pastoribus dissimulari Progressi sunt ad aliam quaestionem, sciscitantes an vellet eorum judicio stare super his, quae inter ipsum et regem vertuntur. Ille autem de causae se sinceritate considere respondit, et quum ipse et sui, qui a tempore multo destituti sunt, plene suerint ad omnia restituti, habita ratione causarum rerum, et temporis, juri libenter pariturum, et se nec Posse, nec velle declinare, quin, ubi, et quando, et quomodo debebit, subeat judicium ejus, vel illorum, cujus, vel quorum judicio dominus papa eum stare debere decreverit interim so et suos ad litigandum urgeri non posse, nec aupertatem suam ad hoc sum-cere, cui etiam victualia desunt, nisi Christianissimi regis Francorum vivat expensis. oluit enim prima lacio declinare judicium, etsi aliquem eorum juro
optimo posset habere suspectum, ne caussam regis justificare videretur, nec se liti immergBre, antequam ad omnia sit restitutus, ut possit causam susticienter instruere, ut quemlibet divitem adversarium non Or-
105쪽
det, innitens gratiae Dei. Procedentes hinc quaesierunt, an sub ea judicibus vellet respondere episcopis, qui contra eum appellaverant, quia Praesentes eranti Archiepiscopus ver memor literarum, quibus ei praesentata est illa qualiscumque, vel nulla potius appellatio, concepta, ut ibi perhibetur, sub nomine omnium comprovincialium episcoporum, et abbatum, et personarum regni in provincia Cantiae degentium, et cerius quod isti non convenerant Rothomagum, ei quam phirimi eorum hujus fuerant appellationis ignari, et multis, qui noverant, displicebat, utpote justitiae, quantum in ejus auctoribus erat, olusio Potius, quam appellatio, respondit similiter super hoc nullum domini papae se recepisse mandatum, et quum illud receperit, consulto responsurum et sacturum quod ratio dictaverit. Caeterum paupertatem suam et suorum ad itineris sumptus et lites non esse idoneam, et clementiam Christianissimi regis hoc fine molestias pati non posse, ut liberalitas ejus, quae exulantes episcopos decrevit humanissime consolari, eum et coexules suos saepe et diu exhibero eogatur in domibus alienis. am ubi est copia victualium, facilius est procurare expensas. Die autemgequenti Christianissimus rex legatos admittens ad colloquium, sub religione juramenti purgavit innocentiam domini Cantuariensis perhibens ei testimonium, quod ei consilium semper dederat, ut pax Servaretur salvo honore utriusque 'egis, et populi utrimque debita quiete gauderent. Rogavit archiepiscopus legatos, ut aliquod ecclesiae consilium darent, etsi alicubi excederet, rectiorem ostenderent viam. Illi autem gelum quem habet in Domino approbantes, ei compassi sunt, sed de proposito ejus non dixerunt aliquid immutandum. Sic data benedictione ab invic0m discesserunt, et Staium est, et auctore Deo
106쪽
I167. EPIsTOLAE. 89 stabitur in finibus istis, donec ecclesia convalescat, et persequutores ejus aut convertantur, aut pereant. Illa rogavit pro te, et rogare non cessat, ut non deficiat fides tua, et tu, quandocumque opportunitas fuerit, conversus ad illos, confirma fratres tuos. Haec illis ostendes, ad quos missus es, lapsos erige, Stantes robora, ut firmi sint. Plures enim sunt patroni et defensores ecclesiae, quam impugnatores. Eam non deseret in tribulatione, qui pro liberatione ejus posuit animam suam. Causam sancti non deserent, pro qua veriti non sunt sanguinem suum dare. Hanc omnium coelestium virtutum tuetur exorcitus et
majestas, quae Satanam conterit sub pedibus suis, de membris ejus, ministris nequitiae, ut spes fidelium eSt, et Promissio patrum, cito, acile, et eliciter triumphabit. EPISTOLA CCXXVIIL D EUNDEM. DEC. A. D. II 67.J Joanni Pictaviem epis. I S.
ΙΝSCRIPTIONIS mutatae causas reddere superfluum puto, quum Perspicuum sit, praesertim sapienti, quoniam malitia temporis, et insidiantium vigilantia Praeter morem scribere cogant, et contra rationem. Indulgendum est ergo necessitati, si non desertur honori nec habere ηebet suspicionem injuriae, cui conspicua sustingatur approbatae ratio causae. Unde vero praesumptio videtur ossicii attulisse dispendium, inde caritas necessitatis arctata stimulo suscipit incrementum. am et fornacis augentur incendia, si inflammas erumpere prohibentur. Et ut experto credatur auctori,
Quanto phiis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
107쪽
90 ΟΑΝΝIs ARESBERIENSIS A. D. Et sicut hic semper in motu versatur, et impatiens est quietis, ita caritas otii nescia, jugiter ossiciosa, seipsam semper aliquo prodit indicio si non colit obsequiis, si opportunitates non expedit, si prohibetur utilitatibus deservire, certe quin votis adjuvet, quin desideriis obsequatur, quin precibus necessaria et expedientia procuret, omnino praepediri non potest. Hujus itaque purgetur ossicio, si quid temeritas inscriptionis videtur in limine praesumpsisse. Et quia memini me promisisse novorum, quae emergerent apud nos, communicationem, pauca, quae Postquam vobis scripsi novissime per servientem agistri Reginaldi innovata sunt, adhibita celeritate significare
Innotuit vobis praefati servientis ministerio quid actum sit in colloquio cardinalium et domini Cantuariensis inter Gisorcium et Triam. Illis autem ab invicem discedentibus cardinales adeo turbatum regem invenerunt, ut palam quereretur se proditum esse a domino papa et minaretur Se ab eo recessurum, nisi H Cantuariens archiepiscopo justitiam saceret exhiberi. oinde multis consiliis ultro citroque habitis, et rege nunc proceres, nunc PiScOPOS et abbates, nunc familiares suos, nunc cardinales Simul, nunc alterum sine altero consulente, tandem soad justitiam obtulit, dicens se paratum esse per Omnia stare judicio et mandato eorum super omnibus querelis, quae veriuntur inter ipsum et dominum Cantuariensem adjiciens a praestaturum in initio omnem cautionem tam juramontoriam quam fide iussoriam et ampliorem si cardinales vellent, quod de verbis eorum nec tota nec apicem praeteriret inobservatum: dummodo illi, quod minimo debetur homini, id est justitiam, exhiberent. Cui quum cardinale respondissent, quod non acceperant potestatem super Can-
108쪽
l167. EPISTOLAE. Ituariensem judicandi sed componendi, rex ab eis petiit et obtinuit, ut hanc humilitatem ejus scriberent domino papae et sinceritatem causae ejus sicut eam didicerant a sapientibus et religiosis viris Eb racensi archiepiscopo et episcopis Londoniensi et Cicestrensi et Wigomensi transmarinis, et item cismarinis Rothomagensi, Lexoviens et Baiocensi. Post processit episcopus Londoniensis et quum in
archiepiscopum suum veneni multum evomuisset, obtulit causam suam et aliorum episcoporum, qui contra memoratum Cantuariensem appellaverant, instans nomine regni et sacerdotii ut audiretur et finiretur: legatis vero dicentibus itidem se non posse compellere Cantuariensem et illum nosse contendere, prorupit episcopus et alii qui aderant, nomine regni et sacerdotii, in appellationem, inhibentes ne Cantuariensis contra alterutrum aliquid innovaret, ponentes utrumque sub protectione domini papae usque ad diem appellationis, quam prorogaverunt in annum alterum, scilicet ad sestum sancti Martini. Londoniensis tamen speciales causas pro se posuit, impugnaus libe talem ecclesiarum, quas Cantuariensis archiepiscopus habet in episcopatu illius. Quo facto direxerunt cardinales duos nuncios ad Cantuariensem, qui ei proxima die post sestum sanctae Lucis porrexerunt litteras, quibus continebatur ex parte series horum, et idem archiepiscopus prohibebatur ex parte domini papae et legatorum aliquid sacere contra hanc appellationem, antequam adeatur dominus Papa episcopi quoque duos uucios miserunt Walterum cantorem Saresberiensem et M. Iocelinum cancellarium Cicestrensem, ut factam denunciarent appellationem, et eam coram archiepiscopo innovarent. Sed archiepiscopus episcoporum nuncios ad colloquium non admisit: eo quod inter alios nuncius episcopi Londo-
109쪽
niensis quem archiepiscopus excommunicatum habet, o cardinalibus denuntiaverat, legatione fungebatur, et quia communicaverant excommunicatis ejus, etsi in fraudem apostolici mandati viderentur minus prudentibus absoluti Hoc enim tandem et tantum induuserat dominus papa, ut si essent in periculo mortis absolverentur, praestitio ante juramento, quod starent domini papae mandato si convalescerent. Illi autem simulantes se in mortis periculo constitutos, quia oportebat eos ex mandato domini regis nunc transfretare, nunc in Walliam proficisci, a quodam episcopo Wallens utriusque juris prorsus aut sere ignaro, Lanalvens scilicet, qui monasterium Abendonensem, utpote quaestuosius, pro episcopatu receperat de manu regis, absolutionem impetraverunt. Et, ne demandato domini papae possit ambigi, litteras apostolicas misit archiepiscopus legatis, quibus districte praecipiuntur illos sic absolutos reponere in anteriorem
excommunicationis sententiam, nisi possessiones archiepiscopi et suorum et omnia ablata cum integritate restituant, nullius appellationis obstaculo apostolicum hoc impediente mandatum. Receperant et alias literas ante, quibus jussi sunt operam dare ut pax sic reformetur inter reges, ne de eis alteruter queri possit, et prohibentur Angliam ingredi, vel se intromittere de negotiis regni, nisi prius pax plenissima Cant archiepiscopo suerit resormata. Quum vero episc. Suo et regni nomine appellassent, quidam clericus aulaedi Cantuariensis archidiaconi
vico domini sui appellavit et unus monachorum Cantuariensium non ad hoc tamen missus a fratribus suis, sed ut regis clementia imploraret, ne scelerosus illo Randulphus de Broc in res monachorum, mortuo priore, manum OSSet extendere Archiepiscopus autem rescripsit cardinalibus se scire et illos non igno-
110쪽
I167. EPISTOLAE. 93rare quatenus eis Obedire teneretur, et sacturum, auctore Deo, quod ecclesiae Dei noverit expedire. unciis quoque eorum et suo plura verbis exponenda commisit, increpans eos in pluribus ex justis et evidentibus causis rogavit etiam attentius ut juxta mandatum domini papae excommunicato Suo urgerent ad satisfactionem vel in sententiam anathematis revocarent nec antea credi posset quod Papiensis sac-dia collegas sui fidem subvertere valeret nisi nunc arundinea levitate et concavitate flecteretur ad auram venti non incumbentis, sed comminantis sonum excitantis, non plagam inserentis aut ictum Fortasse, sicut hactenus credebatur, spiritus hominis promptus est: sed deprehensum est amem esse infirmam.
Nam do Willelmo, quod ab initio creditum est nunc
clarius elucescit quia quam magnanimus, quam fidelis in causa ecclesiae Romanae coram rederico Papis inventus est talis et tantus in causa ecclesiae
Anglicanae si licitum uerit invenietur praesidente vel
assidente Henrico. Ex quo domino Cantuariensi Persuasum est, ut istorum Cardinalium vel aliorum, qui fructum legationis expectent in terra regis Angliae, judicio se nulla ratione subjiciat. De caeter tractatur de pace regum. Rex Anglis et comes Henricus contendunt ut alter alterum in hoc negotio possit astutia superare, sed quia nihil adhuc peperit conceptus eorum relatu dignum, verbi hujus exequutionem in aliud tempus credidi protelandam Lugdunensis archiepiscopus ecclesiam et civitatem suam cum honore et laetitia omnium recepit in est beati Μartini. Eadem die congressus Fredericus exaugustus cum ediolanensibus, amissis 25 militibus, in fugam VerSus est. Dominus papa, receptis nunciis qui Constantinopolim profecti fuerant cum muneribus et honore, et similiter legatis regis Siculi, prosperatur iu