장음표시 사용
121쪽
101 ΟΑΝΝIs AREABERIEΝAIS A. SuSceptus, aegrotus adversetur medici sui cauterium vel caesuram. Quid ergo si medicus manum, quae ad
opera bona diu aruerat, ad tempus incidit vel urit, ut reddat perpetuo sortiorem λ on stupet ad haec qui Cirillum quod est manum debilem curatum legit a Christo. Ipse enim est qui percutit et sanat, et quod magis est occidit ut vivificet. Esto quod regi sit indulta dilatio, non tamen in diem certum, quia nec
hoc asseritur, lacile poterit quia speratur auctore Domino causae status in meliorem calculum resor- mari. Sane nec ambigo resormandum, nec tamen
hoc praesumo de homine sed de illo cujus majestas tam crebris tam patentibus provocatur injuriis. amprosperitas stultorum perdet illos. Quod vero adjecistis illum electum, sed ut creditur reprobum Dei benedictionem a domino papa potuisse obtinere si barbam deponere voluisset, ridiculum est, nisi sorte tanti secerit barbam ut crediderit de se quod de Sansons legitur, quia ei virtus et sortitudo constet in pilis. Caeterum, quod fama divulgante et vivis extantibus argumentis notum est, sortitudo ejus in lumbis ejus et virtus in equitia et dolo et audacia mentiendi.
Comprehendet Dominus sapientes in astutia sua et ad gloriam nominis sui expediet causam suam non per eos de quibus spes habebatur sed quocunque miraculo suo. am ut scriptum est, ova bella elegit Dominus portas hostium ipse subvertit Pharaonem expugnaverunt culices, vidua Olosemem, et pedites regem Syrias potentissimum leguntur ante alios expugnasse. De reformanda pace ecclesiae laborat comes Flandriae, sperans inter reges se sacilius posse componere, si dominum Cantuariensem habuerit adjutorem Jam inde tractavit cum rege Angliae, pro quo maxime sollicitari creditur, et Cantuariensem ad colloquium secundo invitavit, et nunc quidem obtinuit
122쪽
1 68. EPIsTOLAE. 05 ut archiepiscopus accedat ad Turonens monasterium loquuturus et ibi quando proxime rege colloquentur. Laborat autem ut ipse rex et archiepiscopus conveniant et per se ipsos de pace sua adinvicem tractent. Utinam vos aut aliqui amicorum nostrorum praefato
positis interesse colloquio, et ibi certiorari de his quae fuerint digna scitu.
Haec a vobis ad tertium non transibunt, nec innotescat cardinalibus quicquam de hoc negotio domini Cantuariensis, quod propter colloquium Venturus sit, vel quod industria ejus reconciliationi regum sit adeo necessaria. Ex quo nuncii ejus quod in brevi suturum speramus redierint, Vobis nova eorum significare non pigritabimur. am in reditu eorum sanandus creditur et promittitur Cyrillus. De caetero noveritis nos audiisse pro certo quod Henricus dux Saxonum, in solenni praelio victus est ab archiepiscopo agile- burgensi episcopo Helvestadensi, et Iberto marchione, cecideruntque ex parte ducis septingenti milites et capti aut occisi sunt XXII comite et in parte episcoporum adeo pauci ceciderunt aut capti sunt ut nullus de jactura queratur. Sinduit imperator duci reformare pacem, sed ipsi non acquiescunt, maxime ut sub obtentu guerrae se possint a schi malicorum consortio separare. mperator Teutonicis et Alemannis nutu Dei ex maxima parte datus est in odium et contemptum. Lombardi, in ignominiam imperatoris, in castro cui Roboretum nomen erat,
edificant civitatem prope Papiam, quam Alexandrinam appellant in honorem papa Alexandri et perniciem
123쪽
ARCTIo nexus est caritatis quam sanguinis et ubi cognatio distrahitur animoriam, cam conjuncta caro non prodest quicquam. Ex quo fit ut inter ipsos fratres sit alius germanior alio, dum pro consormitate morum, pro dilectionis augmento vera cognatio suum recipit incrementum. am quae carnis duntaxat est, non magis est hominum quam brutorum. Quae quia rationis expertia sunt, et virtutis ignara, non reminiscuntur quod mala sunt, legitimos obliviscuntur assectus, et quo provectior fuerit aetas, eo longius recedunt a natura, et inutiles camis sequuntur appetitus. Expertus experto loquor, qui veram cognationem a carne desertus et sanguine inter alienigenas reperi. Tu ergo quum mihi sanguine quod iacies ipsa convincit junctus sis, et caritate, quod quum multa, tum inauratus hyacinthus quotidie probat, alios antecedas, quem praeseram tibi ρ scio enim quod et tu paucos admodum praeseras mihi, nisi sorte nepotulus meus adeo transfuderit in se patris assectionem, ut nihil caritatis aut solito minus reliquerit palmo. Sed certe hoc mihi persuaderi non potest. ec dubito quin in pectore tuo mihi reservatus sit amplissimus locus. Sed in domo tua mihi locum optimum destinasti, et jucundissimum post illum quem occupabit
archa, quae Species rerum continet perutiles ad omnem medicinam. Quae si exhaustae aut imminutae sunt, aestate praeterita, ne turberis quia in eisdem succrescunt hortis, ubi eas colligere consueveras et si radices
abdiderint in prosundum, eas profundius odito:
quia odor earum suaviSSimus Si et usu maximus:
124쪽
I168. EPISTOLAE. 07 eo quod omni die et hora solatium et compendium afferunt. Hoc est fortasse lignum scientiae singularis, et unicae sapientiae, pulchrum visu, et ad vescendiunsuave, quod patribus quidem prohibitum nostris, coaetaneis est concessum Valete. EPISTOLA CCXXXVΙΙ.-AD THOMAM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM. IA. D. 168.J
Domino Cantuariemi quando Reginal sinu Romae.
RoΜΑNos amicis verba dare jam nemo miratur, quia percelebre est, et innotuit universis quod apud eos
Quantum quisque sua nummorum fundit ab area,
et plerumque obliquata mente, legum et canonum, qui munere potior est, potentior est et jure. Si
ergo ibi duplicitas reperitur, nihil accidit inopinatum, quum frequens sit ut divina lex dispendium patiatur, ubi dispensandi necessitatem fingit avaritia:
quum tamen aequitatis eversionem, et honestatis ludibrium numquam ratio introducat. Veruntamen, unde gratias ago Deo et domino papae, adhuc bene nobiscum agi censeo, quod ad tot et tanta tonitrua comminationum, ad tot et tantarum promissionum blandicias, ad machinas Balaamitarum, quas subornatis et exquisitis mendaciis ab oriente usque in Siciliam dolo multiplici erexerunt, non omnino
stactus est, sed ut arbitror, artem eorum arte conatur
eludere, et furoris impetum frangere ratione, et sapientia declinare laudes tamen ejus, prout meruerit, in fine canam nec in inchoatae virtutis auspiciis exultabo, nisi perseverantia meritorum finem deduxerit ad triumphum. Interim vero in partem meliorem interpretanda sunt omnia, praesertim opera Patris et Domini, quae non constat in perversitate criminis
125쪽
contineri. Hic autem puto regi et illi pro quo intercedit, verba potius esse data quam vobis, quum in litteris ad vos destinatis post consilium, post Preces rei summa in vestrae discretionis arbitrium conseratur. Et quum pro relaxando domino Saresberiens adhuc Preces vobis porrigat, perspicuum est quod sententiam cardinalium aut ignoravit, aut ratam habendam esse non credidit. Et quamvis credam quod episcopus ante reditum nuntiorum suorum his litteris non utetur:
vel quia haec forma negotii regi displicebit vel quia archidiaconi consilio plenius desiderat informari, si
tamen eis usus fuerit, credo indubitanter, quod vos expectabitis reditum nuntiorum vestrorum, et ab ipsis, annuente Domino, audietis quid possitis aut quid expediat. Caeterum nostis me domini Sarisberiensis esse a multo tempore debitorem et Deus novit quantum infortunio ejus compatiar ideoque quod semper feci, et auctore Domino facturus sum, omni devotione supplico, ut ipsius, quantum Salva honestate ecclesiae et vestra, poteritis, misereamini: nec a me unquam, aliud consilium audietis. Quum
illi rodierint qui hinc inde Romam profecti sunt,
confido quod causa nostra plenius elucescet, et Deo propitiante reformabitur in statum meliorem Precor autem ut quam cito redierint, mihi per vos quae reserenda attulerint, innotescant.
DOLEO, magister carissime, et plurimum doleo, quod severitatem Vestram adversus dominum Cantuariensem, ut ex animi sententia loquar, plus justo tur-
126쪽
II 68. EPIATOL E. 109batam video, quia ipsum meruisse non arbitror, ut vestra sinceritas adeo debeat indignari. eque hoc dixerim, Vivit Dominua, ut vestram, quam Deus incolumem servet, circumveniam caritatem, sed ut veritatis assertione firmius ad invicem connectantur amici, ne
ex levi suspicione, quod absit, contingat alterum alteri deperire. ostis enim quis dixerit: Qui non diligit,
manet in morte. Quod autem nescio qui suorum honestati vestrae dicuntur apud Christianissimum regem, et Francorum curiam detraxisse, unum vobis constet, si tamen constat ignoro, sed hoc mihi certissimum est, quod ipsum audivi Saepius excusantem, tam apud regem, quam apud alio recessum vestrum, et pro vobis pluries intercedentem. Unde nec credere possum quod de conscientia ipsius quisquam suorum detraxerit vobis. am si nescivit, Si non sensit, eum
non consentisse verum est, aut certe probabile.
Habet quidem aliquos de coexulibus suis in curia regis minus fortasse providos, ut verbum incautius contra vos, Vel alium potuerint protulisse, quo eis sorte fierent gratiores, quibus quod loquebantur placere crediderant Deus mihi testis est, quod illos non vidi, nec audivi committere quod arguuntur, et adhuc qui sint illi, prorsus ignoro, si qui sint tamen.
Caeterum memoratum regem ex tribus caussis non
ambigo indignatum. Quarum prima est, quod quum post multam gratiam et familiaritatem ejus prope locum, ubi morabatur, transitum saceretis, divertistis et recessistis a regno, ubi tot bona vobis ab insantia
collata suerant, ubi nomen vestrum claruerat, ipso nec salutato. Secunda, quod ad schismaticos, non dico schismaticus, transistis, et qui opinione virtutis et eruditione literarum erexisse et confirmasse debueratis infirmiores, omnibus in commune malum dedistis exempliani. Verentur enim minus communicare schisma-
127쪽
l 10 IOANNI AAREABERIENSIS A. D. ticis, quum in eorum consortio tantum virum videant detineri, qui ex necessitate multiplice, dum in ea conditione est, se nec ab oratione, nec a menSa, nec ab osculo suspendere potest, nec ab aliis quae in religione communionis argumenta esse noscuntur. Et,
quod hanc caussam praegravat apud ipsum, illi vos dicit adhaesisse schismatico, qui totius schismatis faber erat, incentor, et signifer, et a sede apostolica condemnatus ex nomine Tertia autem est, quam et egον quidquid alii dicant, maximam puto, quod ad eutones divertistis, qui, sicut ei persuasum est, si poSsent et auderent, in regnum suum libenter insurgerent. Et, quod possunt et audent, loquuntur grandia, minis tument, et qui etiam in regno ejus sunt, immo in sede quiescunt Parisiis immorantes, hoc in eo depretiant, ut nostis, quod civiliter vivit inter suos, quod barbarorum more tyrannum non induit, qno non incedit semper satellitibus armatis septus, ut qui timet capiti suo. os gentis mores novit, de his saepe conquestus eSt, ut opinor, etiam vobis. Et tamen supplicavit dominus Cantuariensis me praesente et tandem obtinuit, ut quantum ad ipsum pertinet, licita sit revo
Quod autem adjungitis ipsum misisse domino papae
rescriptum literarum vestrarum, non quidem inficior, quia ei bona fide, et nostro etiam favore communicatae sunt. Sed ille, quod novit inspector eordium, hoc ad vestrum incommodum non procuravit studebat potius ut caussae suae proficerent, et opinionem vestram apud dominum papam relevarent. Volebat autem ei innotescere, quod fides et devotio vestra cum ecclesia Dei ot sede apostolica est, licet vos ex dispensatione, quo facilius per vestram industriam convertantur
aversi ad honorem Dei et utilitatem catholicae veritatis, ad tempus illis cohabitetis. Et si aliqui nunciorum
128쪽
1168. EPIsTOLAE. III minus seduli suerunt in obtinenda revocatione vestra, negligentia eorum mandatori non debet imputari. Constat etenim de mandato, et de nunciorum per batur industria. ec dubito, quin super hoc dominus papa contentus sit, quum certum sit ipsum respondisseae neminem unquam, nec maximum Patriarcham, si
aliquid tale accidisset, revocaturum. Sed redeat qui voluerit, et redeat ut debet. Et si discipulus vester, Μagister Ricardus, cognatus meus, rediisset, qui in
redeundo obiit, super hoc verbo essemus certiores.
De eo autem, quod de statu imperii mira quasi a vobis accepta domino papae insinuaverit respondeo, ipsum quod accepit insinuasse, sed non a vobis nec quod a vobis acceperit ei scripsit. Nam per alios magis innotescit imperii status. ec mirum, si tanta moles occultari non potest. Verum post illarum interceptionem literarum, et Μagistri Ricardi obitum, quum super hoc verbo cardinalibus loqueretur, dissuaserunt ne vos citra consilium et voluntatem domini papae
reVOcare Praesumeret. Quin potius attenderet quod dominus Remensis, et omnes suffraganei sui ad hoc convocati, non ausi sunt episcopum Cameracensem, etiam cum lachrymis poenitentem, in communicatione recipere, antequam Super hoc dominus papa consuleretur. Vestra tamen, sicut eis responsum est, caussa longe dissimilis est. ne enim in schismaticorum intraverat errorem, nec VOS in medio Achismate consensistis errori. Ille erat episcopus, et catholicos visus est
subvertisse, vos in statu privati ad unitatem schismaticos conamini revocare. isit ergo dominus Cantuariensis iterato ad ecclesiam Romanam injungens
nunciis, me praesente, ut revocationem vestram a
domino papa satagerent impetrare. Ego ipse ex conscientia agistri Radulphi Nigri composui literas. Ego rogavi ipsum, ut rei hujus seriem ex ordine
129쪽
112 IOANNIA ARESBERIENSIS A. D. scriberet vobis. uncios itaque nostros constat ad curiam pervenisse, et ibi contra legatos domini regis Angliae diu magnum habuisse litigium, sed de omnibus septem nec unus adhuc redierat Dominica proxima postascensionem Litigii eorum non scribo exiturii, quia adhuc ignotus est, nisi quod a redeuntibus ab apostolica sede audio eos in caussa Prosperato Praevaluisse nunciis regis. Sed quatenus, incertum est. Nescio enim si voti compotes redeunt petitionibus adimpletis, an haec prosperationis eorum summa Sit, quod nuncii regis insecto negotio inglorii revertuntur. Νuncium vestrum vidi nuper in colloquio regum, habito prope edoniam, ubi de pace tractabatur.
Ρlures apud Anglos habebatis autores, sed quid illi
pro vobis obtinuerint, explorare non potui. Alium de vestris vidi Parisiis, et qualiter domino Cantuariens scripserim pro revocatione vestra, novit amicus vester dominus G. . . inclusus apud sanctum Hilarium, qui literas inspexit, mihique foret gratissimum, si ad vestram notitiam pervenisset. Quum vero nuncii, Domino propitiante, redierint, quod in brevi futurum creditur, et de nostro, et de vestro negotio erimus certiores. Quare, si placet, Oderationem vestram non decet irrevocabiliter indignari, nec tam properum discessui debetis praefigere diem quia nec nostrum nec vestrum est Divinae miserationi praestituere tempus, aut sustinentiae terminum. Sed quod sacerdotes a Iudith vidua legitis didicisse, justum est nos
omnes, Christi pauperes et proscriptos, animas nostras in Virtute patientia possidere, et exspectare in devOtione, et silentio salutare Dei. Sic expectantibus ex inopinato aderit gratia consolatrix, et amputato capite Ηolosemis, filii Israel diu desiderata pace gaudebunt. Nec dehortor, quin si ita sederit animo, cum domino reges Anglorum pacem, quam sere pro
130쪽
II 68. EPIATOL E. II 8 voluntate vobis offerri dicitis, saciatis. Sed utinam
illa sormula conservetur, quae proveniente rerum
utilitate, nec opinioni vestrae praejudicet, nec saluti. Et quidem plerisque nostrum oblata est conditio pacis, sed exigitur ab omnibus juramentum, quod sine religionis dispendio non valet, ut arbitror, obse vari. am quomodo fides illaesa servabitur, si pastoribus et praelatis subje suos in his, quae Dei sunt, non liceat obedires Licet autem inobedientiae crimen non exprimatur in cautione, certum non est quid vertatur in animo exigentis. Unum scio, quod nemo domini regis gratiam poterit retinere, qui archiepiscopo Cantuariensi sub hac tempestate servet obedientiam,
aut cum eo credatur habere caritatis commercium.
Vos autem de ovibus ejus estis, et, ut opinor, ipsum primum aut inter primos a Domino recepistis pastorem. Videte ergo, dilectissime rater, et providete, ut caute ambuletis, ne perturbatio, quod a gravitate philosophi semper alienum est, dominetur animo vestro, ne ipsa impellente, tale quid committatis, cujus Postmodum sera sit poenitentia. Potius adorationis, et elemosynarum arma confugite, ut vos
Deus cum aliis justis deducat per vias rectas, et ambulare iaciat in semitis suis, qui diligentibus se omnia cooperatur in bonum. Ille vos expediet, cujus nomen sortissima turris est, et erit rei jucundus exitus, qui talom habebit et tantum ducem. Tractatur de pace regum, et adhuc creditur proventura. oster interim silet orbis. Unde nec nova scribo, nisi quod comes eicestris obdormivit in Domino. Comes Patricius a rebellantibus Pictavis occisus est. Dominus amotensis electus est in archiepiscopum Senonensem. Valete.