Joannis Saresberiensis ...

발행: 1848년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

74 OANNI MosBERIENSES A. D. rescribat quatenus profecerit,initia et vobis et vestria sumptus desunt ne ad colloquium ejus possitis accedere nec tutum eat alicui vestrorum ingredi terminos regis Angliae. Doceat vos magni consilii Angelus, et ait in ore et corde eorum quos mittetis, Spiritua Sanctus. Si legatus, quod in fine litterarum mulcitus est, adimpleverit, ei multiplices gratias arbitror reserendas. Si Lundoniensis episcopus, et vester archidiaconus recipiunt a Domino quod merentur, sibi imputent vos tamen videte an sententia vestra, si eitatio non praecesserit, robur sit habitura. amulinam, sicut de merito, ita de jure et facto sortiri possit essectum. EPISTOLA CCXXΙ.-ΑD ILLELMUM PAPIENSEM.

FAM vulgante didicimus vos et dominum otionem, sanctae Romanae ecclesiae diaconum cardinalem, ad preces illustris domini nostri regis Anglorum ex mandato domini papae in partes Aquitaniae descendisse, ut auctore Deo, si fieri potest, Anglicanae ecclesiae debitam reddatis libertatem, et inter dominum

regem et Cantuariensem archiepiscopum Pacem et concordiam res metia A magnis etiam et a venerabilibus viris auditum est, quod praelatus dominus noster rex adeo do amore vestro confidit, ut consilio vestro in omnibus obtemperare decreverit: udo vehementer exhilaratus consilium vestrum et auxilium mihi censui implorandum, vobis in omnibus pariturus, salva indemnitate conscientiae, et honestate Personae. Confido enim in Domino quod tanti non erit apud Vos accePti Personarum et munerum, ut aliquid committatis unde laedatur ecclesia, scandalum gene-

92쪽

I167. ErisTOLAE. oretur in mundo, obfuscetur clarita nominia vestri. Haec enim sunt opera eoriam, qui aut legem nesciunt, aut legis Dominum non verentur. Vos autem non sic, cujus fidem et prudentiam vile Dominus approbavit, ut vos in capite mundi super candelabrum aureum septem lampadarum tanquam lucemam eximiam collocaret, ut qui ingrediuntur lumen videant. In vos ergo omnium oculi diriguntur, timentque plurimi ne lucifer denuo tentatus extinguatur et corruat veriti ne familiaritas, quam cum rege, ut dicitur,

ulterius contraxistis, vobis sit occasio delinquendi Et prosecto

ne animi vitium tanto eo pectius in se Crimen habet, quanto major qui peccat habetur.

Caeterum ego interim spero quod haec vestri et domini regis familiaritas, quas multis adeo suspecta est, mactuosa erit ecclesiae, necessaria nobis, salubris illi, et vobis gloriosa. Si enim vos audierit, in eo quod juris necessitas cogit, et quod sine salutis suas dispendio Vitare non potest, proculdubio poemtebit, confitebitur culpam, et humiliis satisfaciens ecclesias, pacem et libertatem nobis omnibus ablata cum integritate r stituet, et fratemum odium de corde prorsus avelleti Alioquin quis eum eripere potest a laqueo mortis λScio utique, quoniam indubitanter verum est etiam et notissimum, quod nec Petrus ipse hanc accepit a Domino potestatem, ut impaenitentes Possit absolvere, et proculdubio constat, quia si res ablata reddi potest, et non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur. Ubi autem principis apostolorum cohibetur auctoritas,

nulla ratione crediderim convalescere posse inu quam hominis potestatem Fateor autem et verum est

domino regi, utpote gloriosissimo principi, quamplurimum deserendum, sed ita ut Deus nec in minimo offendatur. Alioquin species idololatriae est sub cuju

93쪽

76 IOAΝΝΙS SARESBERIEΝSIS A. D. cumque utilitatis praetextu creaturam creatori praeponere, sicut beatus docet apostolus. ala enim iacienda non sunt, ut proveniant bona, nec licet alicui dispensare contra praeceptum Domini, quod in lege vel evangelio perpetuam habet causam. Ut autem mihi possitis commodius providere, ut clamor pauperis introeat in aurea vestras, quartus exilii mei annus elapsus est, quum tamen domino regi per me et per alios saepe obtulerim, quod licet conscientia teste, non meruerim iram ejus, tamen pro recuperanda gratia ejus, libenter facerem quicquid ei placeret, salva conscientia et famae integritate. Actum est autem mecum per quosdam mediatores, ut recederem a fidelitate, et obsequio domini Cantuariensis, et jurarem fidelitatem regi, et observantium consuetudinum regni Quod quia sacere nequeo, nec Volo, quoniam contra Onscientiam est et honestatem, proscriptus exulo, et Oxulabo libonior, dum Deo placuint. Numquid enim obediendi necessitatem rumpens in periculo ecclesiae, in causa Dei, patrem et dominum deseram, et in consuetudines jurabo quas sacri canones reprobant, et dominus papa de consilio fratrum apud Senonas,

vobis ipsis, ut opinor audientibus condemnavit λCerte observantiam canonum aut etiam ipsius evangelii non jurarem, quoniam, ut Apostolus ingemiscit, in multis offendimus omnes. Et minus malum est simpliciter praevaricari, quam praevaricationem cumulare periurio. Scio autem quod pessuri aut inob dientiae aut cujuscumque turpitudinis nemo vos habebit auctores. Sed quia timeo ne vos taedeat verbositatis meae, verbis hunc lacio finem, supplicans ut vos ecclesiae diutius naufragantis studeatis finire miseriam, et quae nobis jugiter inseruntur propulsare injurias. Valeat semper dominus meus, et proscriptorum Christi misereatur. Intercedo enim vice omnium coexulan-

94쪽

1167. EPIATOL E. 77tium : et, si mihi non fuerit exhibita consolatio, mihi tamen reputabo impensum quicquid aliis proscriptis Christi per vos novero eas exhibitum. EPISTOL CCXXII. D JOANΝEM EPISCOPUM PICTAVIENAEM. A. D. II67.J Domino Ioanni Pictaviana Episc. I S.

REGNORUM collisiones et terrae motus magni et imminentium periculorum exitus me calamum Suspendere diutius coegerunt, et commodiora scribendi tempora expectare Bellici namque tumultus aestate sero tota serventes intermeandi facultatem litterarum portitoribus praecluserunt, et in urbe Remens orta seditio sic turbavit provinciam, ut vix tutum fuerit ingredi vel egredi civitatem. Conspiraverant enim cives de clericorum consilio et auxilio militum nitentes contra archiepiscopum, qui novas quasdam indebitas et intolerabiles servitutes volebat imponere civitati, et

ecclesiarum turres et domos munitiores occuPantes,

ossicialibus et amicis archiepiscopi ejectis ab urbe, multas ei injurias intulerunt. Et primo quidem ei omnem humilitatem exhibuerant, parati duo millia

librarum, sicut multi testantur, consere in aerarium ejus, dummodo eos jure tractaret et legibus vivere Pateretur, quibus civitas continue usa ost a tempore sancti Remigii Francorum apostoli Adierant etiam Christianissimum regem, sed nec per eum, rigorem archiepiscopi flectere potuerunt. Confugerunt itaque ad comitem Henricum, et ex ejus consilio effferunt regi, quem archiepiscopus adduxerat, ut in brachio ejus contereret civitatem. Rex autem dolens, sed tamen fratris satisfaciens voluntati, circiter quinquaginta domos dirui socii, et recessit. Cives vero dis

95쪽

tertia redierunt, et in ultionem dirutarum domuum hinditus everterunt domos militum faventium archiepiscopo, vice domini scilicet sui, et alterius qui in urbe gesserat praefecturam. Unde motus archiepi copus comitis Flandriae imploravit auxilium, eumque cum mille militibus adduxit Remos, ut cives perirent in ore gladii, aut redimendi et torquendi conjicerentur in vincula. Sed illi praesentientes adventum comitis,

iterato cesserunt, sic evacuantes urbem ut landrenses, inedia consecti, vix unius dici et noctis moram potuerint sustinere. Et quia archiepiscopus in recessu eorum cives ad propria redituros non dubitabat, per comitem 'bertum statrem suum, ignaria Flandrensibus, cum eis Pacem fecit, acceptis quadringeniis quinquaginta libris in recompensationem damnorum quae, ut multiplicea injurias et coni melias taceam, in quadruplum excreverant, concedens ut de caeter legibus utantur antiquis. Sic itaque damnosam et ignominiosam cum civibus faciens Pacem, adhuc cum clero exercet inimicitias, et se juri offerentes vexat ecclesias. Maec apud nos. Caeterum ad partes vestras accepimus venisse legatoa, de quibus adhuc incertum est quid nobis sperari oporteat, quid timeri. Hoe autem certissime constat,

quod dominus Cantuariensis judicium eardinalis ad vincula non subire disposuit, multis ut puto et justis

suspicionibus motus, quia manifestus adversarius ejus hactenus exstitit sed an expediat adeo manifestae ei suspicionis causa exponere, non satis liquet. amarchiepiscopus ut audio eiciam rescripsit, contra

meum et quorumdam aliorum consilia, quod se illius judicio non supponet, nec tenetur supponere, et Plura congessit quibus animum hominis exasperasse potest: quum ego potius eum crederem verbis blandioribus demulcendum, et retinendum in amicitia, donec ipsum

96쪽

II67. EPIATOLAE. 79 adversarium esse convincant opera ejus Pacem vero

ad honorem Ecclesiae Dei et suum libenter recipiet

per manus legatorum sed an ad colloquia eorum accessurus sit, nisi restituantur ablata, unde se et suos valeat exhibere, nondum habeo exploratum. Certo autem certius est, quod nisi componatur per eos, nullam citra reatitutionem ingredietur causam quum

illata sibi injuria et violentia Hippis et tonsoribus nota

sit. Sed nec aliquem suorum mittet, donec interm antibus eundi et rede di securitas procuretur. Et quoniam conditionis nostrae calculus in adventu eorum videtur aliquantulum immutatus, precor attentius, ut mihi per latorem praesentium rescribatis, qualiter ad indemnitatem conscientis et famae me versari oporteat. Nam si de juramentia agitur quae dominus rex nobis exigere consuevit, Rogo Deum meum, ut ante mihi mortem misericorditer largiatur, quam conscientiam et famam juramentis talibus maculare.

EPISTOLA CCXXIII.-AD MAGIATRUM MIMUNDUM. A. D. 167.JMagistro Raimundo. QUID me tamdiu silere coegerit, in quo statu e satus sum vobis ex litteris domino Pictaviensi missis facile innotescet. Unde ad reliqua necessitatis meae progrediens attentius precor, quatinus conditione mea diligenter inspecta, ex omnibus circumstantii pers nariam et causae et temporis, rescribere placeat quid potissimum videatur, hoc in praeelectione consilii servato, ut semper honestas utilitati praejudices. Et, si domino episcopo, et vobis, et Magistro Lamrentio visum fuerit ut mihi et exulibus aliis Christi Procuretur facultas secura legatos adeundi, eam nobis

97쪽

desidero procurari ita tamen ut antequam illos adeam domini episcopi et vestro, et, Laurentii, si tamen ab Anglia rediit, super negotii gerendis sim informatus consilio Varius autem rumor est aliis asserentibus cardinales fideliter pro Ecclesia Dei laboraturos aliis dicentibus quod proposuerunt distrahere ecclesiae libertatem, et evacuare justitiam causae nostrae Pro Pecunia, quam tamen non licet mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est. Erat itaque diligentiae vestrae rescribere, quod de consilio eorum et statu domini regis et curias habueritis exploratum, et quae circa dominum episcopum et O agantur, fidelius intimare. Precor etiam ut mihi remittatis, si quid agister Iohannes rescripsit, petitionibus meis, aut si nondum rescripsit, detis operam ut rescribat. Valete. EPIST. CCXXIV. D MAGISTRUM LAURENTIUM.

Magistro Laurentio. Ex inspectione litterarum Vestrarum laetus accepi

quod domino Willelmo Papiens legatione ungenti

adhaerebitis nec dubito quin vobis et nobis possit ossiciosa et utilis esse familiaritas ejus. Et quia vobis notius est, quam alicui nostrum, in quo calculo,

quantum ad vestrates, causa nostra verSetur, precor

attonitus ut inspectis his quas domino episcopo scripsi et magistro scholarum, quod causas nostras credideritis eXPedire per latorem praesentium rescribatis. Dicitur autem quod hujusmodi legati neminem recipere consueverint in ulteriorem domus suae familiaritatem, qui non eis de exhibenda fidelitate et fide servanda et occultandis secretis praestiterit juratoriam cautionem. In quo quidem articulo dilectionem vestram, si tale

98쪽

I167. EPIsTOL E. Iquid exactum uerit, desidero praemuniri, ut se Sic, si res exegerit, obliget ad humanum obsequium, ne conscientia innocentiae dispendium patiatur. Et licet

arcana sua sic studeant occultari, non iacile crediderim quod, nisi quatenus Romanis de more antiquo licet, exercere velint opera tenebrarum praesertim quum sciant omnium oculos in se esse defixos. am, si rumoribus credi oportet, alter eorum proposuit regi Anglorum ecclesiae vendere liberialem, et sanguinem innocentum exulantium et proscriptorum pro Domino. Valete.

EPISTOLA CCXXV. D PETRUM SCRIPTOREΜ. A. D. II67. JI S. Petro Scriptori.

RIΤΑs intermeantium nobis subtrahit mutua solatia literarum, et chaos quod inter nos, meritis nostris exigentibus, a Domino firmatum est, securum intermeantibus denegat commeatum. Sed licet nobis subtrahatur opportunitas colloquendi, non praepeditur mutuae dilectionis affectio sed amantium more, quo

magis succensos animos vexat metus et manus corripientium, eo cumulatius et ardentius caritas suscipit incrementum. Si te ergo et alios amicos videre non licet, si mutuis deservire obsequiis non permittimur, amare certe licet votis et orationibus adjuvare Caritas enim, ut dictum est, cohiberi non potest, quia ubicumque Spiritus Domini ibi est et libertas. on licet

ecclesiasticam tenere et defendere libertatem certe proclamare licet, et protestari mandata legis divinae: licet pro verbo Dei, quod in carne suscepta Se Pro nobis morti exposuit, exponere non modo facultates et perituram supellectilem hujus mundi, sed et anima nostras. Ilio autem bonarum mentium Spiritua

99쪽

institutor nobis in hac affectione perseverantiam largiatur, qui ipsius affectionis contulit Oluntatem. Et quidem spes est resormandae pacis in brevi interveniente opera et diligontia cardinalium, qui ad hoc missi sunt nisi sorte hoc pacem differat, quod dominus Cantuariensis nullis conditionibus acquiescet, nisi ecclesia Anglorum debita gaudeat libertate. Quod autem dico debita non ad alicujus Henrici tempora reseratur, sed ad verbi Dei legitimas sanctiones, quia ex professione non Henricianus esse debet, sed Chris

Sed fortasso objicies Si ita statuit, quare sugit λQuare tot et tantis periculis exposuit ecclesiam, pro

qua sacerdotibus animam ponendam eSSe praenoverat,

si leges principum et avitas aegni consuetudines divinis sanctionibus postponere decernit quare apud Clarandonam in reprobarum consuetudinum verba juravit, quas divinis legibus, et sanctorum patrum consuetudinibus penitus adversantur Quare se non ingerit ut in conspectu regum et principum legem Dei loquatur intrepidus imae enim omnia gentes inquirunt Fuga quidem habet auctorem Christum et apostolum ejus, qui dimissus in sporta Persequentium manus evasit, sciens a lacie Personam, non

causam, persequentis ab una civitate sugiendum esse in aliam. Videbat enim reges et principes convenisse adversus Dominum et adversus Christum ejus. Monfugit ergo ad Romanum pontificem quem appellaverat, ut ejus praesidio validius opitularetur ecclesiae naufraganti, quam in Anglia, ut dicitur, principes sacerdotum maxime submergebant. Hoc autem non fuit ecclesiam exponere, sed liberationi ejus operam dare.

Nisi sorte et ille tibi navem relinquere videatur, qui, ut eam ad portum pertrahat, scapham ingreditur. Pollicitationem Clarendonae, ad quam de consilio

100쪽

1167. EPISTOLAE. 88 episcoporum impulSus est, purgare non possum, quia non fuerat utique acienda sed offensam consessio diluit, accepta solemniter poenitentia a summo pontifice qui perversas illas consuetudines multis audientibus auctoritate apostolica condemnavit. Si se non ingerit quaerentibus animam ejus, quum via pateat commodior et salubrior, recte facit, prophetarum et apostolorum retus exemplo quum David, Helias, Petrus, et aulus hoc idem fecisse legantur. Est enim tentare Deum, se ipsum certis et manifestis objectare periclis, quum in Domino pateat opportunitas evadendi. Deus autem, qui jam incepit ecclesiam suam in caPite consolari, per misericordiam suam consolidabit et membra et qui Teutonicum tyrannum schismaticorum principem coegit ab urbe recedere confusum, ipse dominum regem Anglorum gratia sua reducet et deducet in viam rectam, ut de caetero consiliariis malis non acquiescat. Et si astrologis creditur quos tamen ego non multum audire dignor annus iste exsorma constellationis dicitur esse mirabilis et et in eo regum consilia mutabuntur, et in orbe crebescent bella, servebit terra seditionibus, deprimentur mercuriales, sed tamen in fine anni relevabuntur. Ego tamen haec somnia vana puto, licet pro parte verum dixisse videantur. Obierunt enim consiliarii imperatoris, Raginaldus Coloniensis archiepiscopus, et, gontinus intrusus, Leodiensis, et Ratisponensis episcopi, et plures schismatici principes Bella et seditiones ubique servent, mercuriales adeo depressi sunt, ut Frantia, omnium mitigrima et civili ima nationum, alienigenas scholares abegerit. Est et revelationis argumentum quod seditio Remensis pacificata est, et urbis soluta est obsidio. Hanc enim sibi germanitatem ut aiunt hae duae exhibent civitates, G2

SEARCH

MENU NAVIGATION