장음표시 사용
141쪽
122 IOANNIA ARESBERIENSIS A. D. Iicitia est fingat qui voluerit: quia inveniri non potest in tota aeri sacrariam scripturarum, ac nec antiquus dierum mendax invenietur, qui se voluntatem timentium ae promisit eme facturum. Arrham Pro-
amonia hujus accepimus, jam pollicentis experimur fidem, et miserentia sentimus assectum qui consolaturno in omni tribulatione nostra. Quintus annus exilii mei evotritur, et ecce quum mihi nihil ante desuerit solacii, cumulus est quod ecclesiae libertas videtur astam Pro foribus, et pro parte jam pedem fixit in
insula. Renunciavit enim rex, sicut nuncii cardinalium atteatantur, quibusdam consuetudinibu pessimis, qua tamen ante consueverat vendicare, cum juramento detestans illa et auctorea earum. --
sentit ut liberum ait ad aedem apostolicam appellare: ut elerici ad secularia judicia non trahantur et quaedam alia, quae aio utinam probaret facto, sicut firmat eloquio Cardiniae nullam habent in archiepiscopum minatatem et jumi sunt litteris apostolicis quas nuPor receperunt, Angliam non intrare neque intromittere se de consecrationibus episcoporum, vel aliis regni negotiis nisi priua Cantuariens archiepiscopo pax plenissima suerit reformata. Alii quoque praeceptum est eis, ut omni appellatione cessante reponant in anteriorem sententiam excommunicatos domini Cantuariensis, qui videbantur absoluti, nisi satisisciant incontinenti, restituentes illi et auia ecci aiarum possessione et omnia quae inde Perceperunt. Londoniensis episcopus cardinalibus denunciatus est excommunicatus et domino papae, ex cautis quas percurrere longum es IImotescent haec Per vos, si placuerit, domino episcopo, cui ideo minus scribo, ne mea necessitas sub obtentu litterarum quaesisse videatur, occasionem mendicandi. Unde nunquam sub exilii hujus angustia scribendum censui suapt-
142쪽
quaestum et consolationem angustias tendere sed his duntaxat quos arbitror amici sermonem non interpretaturos precum eas improbitatem Eum vero precor nomino meo salutari, cui multas habeo, et auctore
Deo gratias agam propter sinceritatem caritati quam mihi servat in corde, et quum necesse fuerit ostendet in opere Valete. EPISΤΟ- CCXLHΙ - AD BARTHOLOALHUM EXONI-ENfEM PISOOPUM A. D. 1168.JBal in Exonimai Archidiacon Ioanne Sareis
Si nihil humani a se comicus reputat alienum, non ambigo te curare quem sortiatur exitum causa Dei et
amicorum labor, qui pro libertate ecclesiae patiuntur, aut imminentia sibi pericula reformidant. Si quidem mihi pridem multis argumentis innotuit benignitas
tua, suo merito bonis omnibus gratiosa sed, quod de conscientia dixerim, nulli mortalium quam mihi dulcior Poterunt autem tibi quae gesta sunt in colloquio domini Cantuariensia et cardinalium, et item qualiter episcopi qui transfietaverunt adversus archiepiscopum denuo Provocaverunt, constare, quum ex relatione multorum, tum fidelius ut arbitror ex littoris quarum tibi mittuntur exempla. Contraxi namque semiliaritatem cum domino Cantuariens et coexulibus suis, ut amicis, si sorte opus fuerit, possim commodius suffragari, quum nec ille, nec illi secreta sua mihi censeant occultanda quae Deo propitianis celabo fideliter, et sic opportunitatibus amicorum S sidium seram, ut hi qui de fidei meas sinceritate PraeSumunt, dispendium non incurrani Hoc enim
143쪽
124 IOANNIS SARESBERIEΝSIS A. D. ossiciorum gerendorum norma praescribit hoc certum
est universis Cantuariensibus complacere Amici tui sunt eorum plurimi, et de te jure societatis antiquae velut de fiatro confidunt. Unde se necessariis suis latentur obnoxios, et illis tanquam ibi contemplatione tui desiderant esse prospectum. am quisquis amicis eorum commodus est, est et illis. Licet itaque dominus Exoniensis, qui sine tuo gravamine molestari non poterit, nec archiepiscopo nec alicui suorum amicus inventus sit aut ossiciosus in aliquo tamen quia tibi jure amicus est, doleo quod perversitas quorundam vix execrabiles ei tetendit insidias, provideat illi Deus: et tu praeeunte gratia sollicitus esto sum agiis eleemosynarum, orationis instantia, et deliberandi studio consilium prout a patre luminum impetraveris ministrare. am nisi Deus impediat, aut archiepiscopum offendet cum dispendio conscientiae, aut regem et cardinales suos. Receptum est enim, si nondum recepit litteras legatorum, praecipientes ut absolvat excommunicatos domini Cantuariensis, quum ipsi tamen praecipiendi sic nullam habeant potestatem, sed inhibiti sint litteris apostolicis Angliam ingredi, vel se de regni negotiis intromittere, nisi
prius archiepiscopo pax plenissime resormetur. Alia quoque praeceptione usia sunt memoratos excommunicatos sine dilatione, omni appellatione cessante, reponere in sententiam excommunicationis,
nisi satisfecerint prout videre potes ex litteris quarum lihi mitto rescriptum Archidiaconum quoque Victaviensem cardinalis Papiae nuper absolvit. Ex quo patet quam nulla fuerit a Gualensi episcopo eis collata absolutio, et quam periculose sit eis exinde communicatum. Si ergo illos absolverit Exoniensis, quum liquidum sit eos impoenitentes esse, ostendet primo in Deum, deinde archiepiscopum graviter ex-
144쪽
1168. EPIsTOLAE. 125 asperabit. Si vero non absolverit, regis et cardinalium suorum indignationem videbitur meruisse. Dicent
enim: Ecce jam in propatulo est quod archiepiscopo prorsus favet quod domini regis honorem non diligit:
quod apostolicae sedis contemnit auctoritatem. Potuerant cardinales, si circumspecti essent, si timerent Dominum, si brachium suum non ponerent amem,
revolvere quid ansceperint in mandatis, quae sit apostolicarum conceptio litterarum, quid ecclesiae e pediret, et a mandatis hujusmodi penitus abstinerent. Aut si hominem Deo praeserendum decreverint, quam non injunxerunt hoc munus uni eorum qui praesentes aderant, et sestinabant ad reditum λmam Londoniensis, Saresberiensis Cicostrensis, Wigomiensis, assidebanteis, et in humeros Exoniensia ut dicitur impegerunt hoc onus magis tamen imponitur Wimmiensi. Qui, si vera sunt quae dicuntur, plus quam tantae modestiae virum deceat, in archiepiscopum suum loquutus est. Sed accusentur episcopi. ovit Dominus qui sunt ejus, et declarabitur veritas in illa die, nec interim nocens se judice absolvetur et qui fratri foveam parat, incidet in eam prior. Quid ergo faciet inter has tendiculas tuus et pro amore tuo meus Exoniensi. Si consilio polles aut aliquis tuorum gaudens eo utere. Sin autem in eo interim, quod sine melioris praejudicio dictum sit, adquiesce. Scio enim quod libenter te audit Exoniensis. Si illi venerint absolvendi, mandati tenorem inspiciat, flagitet poenitentiam, extorqueat conseSsionem: et si mandati forma non impedit, legitimam de satisfactione exigat cautionem ostendat et apostolicas litteras, quibus in anteriorem sententiam ex necesSitate reponendi sunt, si satisfactionem exhibere distulerint. Exerceat admonitiones et quae pericula immineant, diligenter exponat. Quod si per eo si terit, quo minus absolvantur, res ei in tuto est Quod
145쪽
si poenitere nolunt, et tamen absolutionem importunius quaerunt respondeatur ei in omni caritate et modestia, quia aste absolutionis forma evangelicae et apostolicae doctrinae contraria est, et quae ab antiquo episcoporum sine majori auctoritate exerceri non potest, ut sic ad cardinalium consuliationem negotium referatur. Dicatur etiam eis quod absolutio non proderit eis ad salutem, nisi praecedant poenitentia et consessio et satisfactio pro facultate. umquam enim sic impudentes erunt legati, ut impaenitentes judicent absolvendos. Si vero poenituerint, et emendationem publico promiserint, licet ab eis cautio nequeat exto queri, ne inserta mandato sit, absolvi sortasse poterant, ut regis et cardinalium indignatio declinetur: quia praesumi poterit mandatoribus uisse cantum. Habeatur autem, quoties aderunt, ubique et publice protestatio divini juris. Veruntamen, archiepiscopo displiciturum scio, si mandato illorum absolvantur, qui non de accepta potestate, sed de temeritatis audacia
mandare praesumunt piscopis, suPer quos nudam
habent auctoritatem. Et quidem merito displicebiti Sed quia ego et alii amici tui Cantuarienses in multis
promeruimus archiepiscopum quamvis laesum confidosore placabilem, et quod nobis plene remittet in animo, si quid in hac necessitate contra se viderit eas praesumptum. Si vidissem mandati conceptionem, planior esset via consilii. Quare precor attentius, ut ipsius litteras, si adhuc traditae sunt, mihi mittere non moreris. Nec excidat a memoria, quoniam in litteris quas Iohannes de xenosordia attulit, jussit dominus papa, ut si Xcommunicati essent in mortis periculo constituti, tunc absolverentur praestit juramento, quod si convalescerent apostolico parerent mandato. In litteris quoque quibus cardinales praecipiuntur eos reducere in sententiam anathematis, nisi satisfecerint
146쪽
1168. EPIsTOLAE. 27 incontinenti ejusdem juramenti conditio inserta est: et posteriorum tibi mitto rescriptum litterarum, ut earum sententia publicetur, et possit indigentibus esse praesidio. am qui Deum timuerit, movebitur ut minua audeat in mortem suam, sed si nodum istum ille tuus amicus aliqua ratione expedierit, laqueum timeo duriorem. Vereor enim ne principes sacerdotum qui consilium inierunt quomodo occidant Christum Domini, et ecclesiae perimant libertatem aecitas ossicialibus regis, illum tuum Exoniensem inducere velint aut compellem, ut appellationi factae consilio regis et cardinalium, nomino regni et sacerdotii subscribat, et actionem munia suarum testimonio litterarum. Et fortasse regis auctoritate praecipient per fidem quam illi debet, et sicut honorem regni et sacerdotii diligit, ut cum aliis nunciis causam suscipiat, et in persona Propria Prosequatur. Quorum si unum secerit, indubitanter credo quod Deum, et scio quod offendet archiopi copum fortassis irreparabiliter. Fuit enim cum aliis appellatoribus apud Νorthamptonam adversarius Rus. Item secundo appellantibus astitit, et habita sunt haee
quasi non fuerint. Si vero nunc tertio non gravatus ratiliabitione retorquet ad se malitiam aliorum, cum eis videbitin sitire sanguinem Patris, et magis vulnerabit conscientiam propriam quam ecclesiae causam, quam personam illius cujus ruina quaeritur. Si non secerit, praeterita non proderunt merita, quin regni et sacerdotii denuncietur publicus hostis. Et licet haec omnia secerit, hunc eundem exitum timeo. Ea enim est natura hominis illius, ut apud eum acturam faciat omnium meritorum, qui quacumque ratione Praeterierit aut distulerit unum qualecumque sit adimplere
mandatum. Ea autem est moderatio precum et sobrietas mandatorum, ut ei quandoque necesse sit
obviari. Quare summa consilii mei est ut adhibita
147쪽
diligentia, et tota mentis sollicitudine semper teneatur amicus dum fieri potest incolumi religione: si vero
contingat articulus ut aut ipsum ostendere necessitas urgeat, aut peccare, Deus est praeserendus, ut conscientias servetur integritas. Nec fieri mala debent ut Proveniant bona nec offensis placanda est indignatio majestatis ut fidelium suorum convertat aut conterat inimicos. Si ille pro nobis, quis contra nos 3 Itaque si ratthabitionem exegerini, si petierint subscriptionem, mihi videtur, salva reverentia consilii potioris, quod dilatio peti potest, donec episcopus ecclesiam
suam consulat, et religiosos viros parochiae suae. onenim videtur grandis esse prudentiae, si bomo sine
querela se immergat litigiis alienis et quum testis sit asserere quae vidit et audivit, quid testificari poterit, qui nec intersuit negotio, nec audit nisi partis alterius
hoste quaerentes quae sua sunt, non quae Dei 8 Et hac eadem ratione uti poterunt, qui appellantibus desuerunt: praesertim quum nec mandaverint appellari, nec congcii fuerint. Poterunt, inquam, si qui tamen sunt in tanto regno, qui Veritatem, quam mente Onceperunt, audeant profiteri Londoniensis timet capiti suo, et ideo furoris socios quaerit, ut remaneat impunitum quod a tam multis constiterit suisse praesumptum. Quod si instantius urgeant, deseratur si fieri potest ad cardinalium consultationem. Hoc tamen voluntati regis negandum non erit, qui Pro eo scribatur, quatinus apparuerit justitia ejus et exoretur dominus papa ut ecclesiae reformet pacem et regis honorem servet, et justitiam promoveat, sicut docuerit Spiritus Sanctus. Si autem specialiora quaesierint, quicquid contra conscientiam et honestatem specificabitur, non habebit speciem vel decorem, certe necessitas elices Persequutionem causae suScipere quidem non expedit sed qui coactus fuerit, gaudebit
148쪽
I168. EPIATOL E. 129 fortassis dilatione qua necessaria quaerat, et domui Suae disponere possit sortasse sub eo praetextu colligi Poterunt, quae Deo gratius erogentur. In ipsius vero legationis susceptione omnia causae vitia et impedimenta protestanda sunt, ut et conscientia servetur indemnis, et ut amarus exitu postea non debeat imputari. Exigetur sorte de mandatis diligentius exequendis novi cautio juramenti sed non video quo modo sine turpitudinis nota praestetur. Nihil autem utilius osse dilatione credo si potest impetrari: quia auctore Domino interim aut pax reformabitur, aut dominus papa, vel cardinales alio procedent consilio, aut totius negotii formam oporteat immutari. Utinam veris graviora sint pericula quae timentur, et sollicitudo varios timores incusserit amanti. Si Cicestrensis et igornensis operam dederint et diligentiam, quod ut arbitror poterunt, quomodo tuus Exoniensis expediatur, minoribus minus credam. Alioquin praesumetur eos machinatos esse periculum fratris quod noluerint impedire. Hoc autem certum habeas, quod archiepiscopus ratas non habet absolutiones quasdam factas cardinalibus et hoc ipsum significavit eis: deserens tamen apostolicae sedi noluit eos arguere publice:
praesertim quum promittant se celeriter correcturos quod circumventi praesumpsisse noscuntur. Rogaverunt cardinales archiepiscopum ne Londoniensem vel alios denunciaret excommunicatos, dum spe pacis esset, et ipsa tunc adquievit.
149쪽
dilectissime super his quae in Francia et Italia gerebantur praemunire decrevi caritatem. Scio enim quia interdum expedit, et saepe jucundum est, Praenosse temporum motus, et quasi satorum seriem ex his quae nutu divino mortalium praeVeniunt mentes contemplari. Sed quia de pace regum tractabatur, et Fredericus, stactus crimine et pertinacia schismatis ex-Αugustus, simulabat se velle ad catholicam redire unitatem, propositum distuli, donec plenius innotesceret, quem tanta negotia sortirentur eventum. Quum enim Teutonicus tyrannus sentiret se militum praesidio destitutum, et Italiae civitates in ipsum irruere Propararent, et ipse temeritate suorum, qui nobilem quendam Papiensem excaecaverant, Papiae minime tutus esset, eique aurianensis comes ob injurias sibi illatas omnem exitum praeclusisset, ut Lumbardorum manus nulla ratione posse evadere videretur, ipse comitis Blandratensis et marchionis montis errati retus auxilio, divertit in terram marchionis, relictis triginta obsidibus Lumbardorum apud Blandratum. Alios autem obsides quo acceperat per castra marchionis divisit custodiendos, et ipse cum praefato comite et marchione, quia eum Lumbardi congregato exercitu usque ad 20 milia militum prosequebantur, et obsidere decreVerant, Per castella quasi in umbra mortis latitans fugitabat, ut vix, sicut aiunt probi viri pleni fide et auctoritate qui interfuerunt, duobus diebus aut tribus auderet in eodem hospitio pernoctare: hanc
150쪽
consolationem, de nostratibus quidem viderunt canonici Noviomenses et nuncii comitis Henrici de vestratibus autem legati illustris regis Angliae, illuc prosecti
ex variis causis. oviomenses enim archidiaconum suum Bonifacium Italiae marchionem quem elegerant in Episcopum, virum honestum et tota schismatis tempestate catholicum reducere quaerebant. Comes
Henricus statuni explorabat imperii nuncii vero regis Angliae juramenta praestiterunt de matrimonio contrahendo inter filium praefati marchionis et sororem regis Scotis et ad saepe dictum tyrannum legatione functi sunt, ut de opinione multorum loquar, quo sic vires et familiaritatem praetendentes imperii, terreant Francos. Sed calliditas haec in contrarium prorsus exitum pergit. Franci siquidem magis animantur, dum vident hostes quasi desolatos, immo desperatos emendicata suffragia quaeritare, et illos implorare patronos quibus opus est defensore. Dum itaque in tantis imperator versaretur angustiis, et omnino de exitu desperaret, tractatum habuit cum viris religiosis, quos constabat fideles esse domini Papae, simulans se cum ecclesia Dei pacem esse tacturum. Est autem in domo Carthusiensi vir admodum
religiosus quondam familiarissimus imperatori, qui
ab eo pridem recesserat ob conscientiam schismatis, et ei plurimo compatiebatur affectu. Hic ergo accessit ad eum cum lachrymis sibi pro certo innotuisse asserens, quod pacem non erat habiturus, nisi eccilesiae Dei redderet pacem institit autem, et obtinuit ut evocaret per litteras suas priorem Carthusiensem, abbatem Cisteretensem et episcopum amensem, quem e Pulerat, et promitteret se consilio eorum in omnibus ad