장음표시 사용
151쪽
secerant. Omnes qui verba haec audierunt exhilarati sunt et Lombardi jam caeperunt mitius agere,
sperantes hominem esse conversum. Interim saepedictus marchio egit cum cognato suo comite Mauriannensi ut imperatorem permitteret egredi, promittens et non modo restitutionem ablatorum, sed montes aureos, et cum honore et gloria imperii gratiam sempiternam Viri autem religiosi quos evocaverat, arripuerunt iter, excepto abbate Cisterciensi, qui gravi detentus infirmitate, vice sua misit dominum Gaufridum Antissiodorensem, qui Clarevalensis fuerat abbas, praemittens fratrem quendam, qui a tyranno XPloraret, ubi et quando eorum vellet uti colloquio. At ille audito adventu eorum et litteris, jam de exitu suo certus, induciis impetratis, respondit eos ob hanc causam frustra venturos esse, nisi angelum de coelis secum patenter adducant, aut veniant in potestate iaciendi miracula, ut possint mundare leprosos, et mortuos su
citare et sic illi ad propria reversi sunt. Hoc mihi idem conversus Curiusiae, qui legationem gesserat, retulit. Imperator autem, collectis obsidibus quos disperserat, ad reditum properans, Venit ad sanctum Ambrosium habens circiter 80 militos in comitatu suo, et inde mane festinanter egrediens prope Secusiam in eminentia cujusdam montis suspendit quendam obsidem nobilem Brixiensem, imponens ei quod conjurationis Italorum conscius fuerat, et quod plus est artifex congregati exercitus, qui eum ab talia expellebat alios vero obsides secum duxit intra Secusiam. Cives autem et incolae loci portas claudi secerunt appositis custodibus armatis, et tyranno obsides abstulerunt, dicentes sibi ab aliis civitatibus excidium et exterminium imminere, si vicinos suos et amicos, viros Italiae nobilissimos, sic paterentur abduci in Alemanniam occidendos: prs sertim quum adhuc in Italia suspenderit virum poten-
152쪽
tem et generosum sibi vero et suis exitum patere
pro libitu Tantam quidem adhibuerunt diligentiam
obsidibus retinendis, ut neminem permitterent egredi qui Italice loqueretur. Imperator autem, assumPto habitu servientis, quasi ut alicujus magni viri procuraret hospitium, cum aliis quinque servientibus
noctu egressus est, laetus quod ei sata concesserant Italiam perdere, quam demeruerat divitus retinere. Inde transiens Chrysopolim suam turbavit Burgundiam, proceribus intentans minas et Progrediens, Alemanniam et Saxoniam supra modum turbata reperit, et fratrem suum sentit prae caeteris inimicum, quum tamen ei plurimi adversentur. orro Lombardi Post egressum ejus Blandratum diruerunt, extractis
inde obsidibus qui ibi relicti erant, et intersectis Teutonicis fere Omnibus quos ad custodiam castri deseruerat imperator. Decem autem nobilissimos et ditissimos Alemannos dederunt, in solatium mariti, uxori illius Brixiensis quem supra prope Secusiam Suspensum retuli, ut illa, prout libuerit, eos aut suspendat, aut perpetuae subjiciat servituti, vel redemptionem accipiat. Exinde damna multa marchioni dicuntur intulisse: et nunc rumor est eos obsidere ripiam. Et certum est quod Papienses jam in Alemanniam miserunt nuntios imperatori, denuntiantes quod nisi redierit et opem tulerit, nulla ratione poterunt diutius resistere civitatibuS. Haeresiarcha Cremensis Romae est apud sanctum Petrum, ubi eum Romani morari patiuntur inito commercio de reddendis captivis suis sed tamen ut aiunt recedere non paterentur Episcopus Albanensis domini papae vices agit in urbe et si ombardiripiam ceperint, spes est Guidonem Cremensem caPtum iri, et quod non modo Romani omnes, sed et Tuscia tota schismaticos impugnabit Adhuc autem
153쪽
184 ΟΑΝΝΙ 8ΑREABERIENSIS A. D. incertum est an dominus papa ombardorum velit audire preces se transferendo ad illos creditur tamen. Prosperatur autem adhuc Beneventi, ubi nuncii regis
Angliae, et domini Cantuariensis in ipsius praesentia convenerunt. Et quidem utrique benigne et honorifice recepti sunt; sed regalium sicut justitia minor, sic pompa et divitiarum ostentatio major Quum autem dominum papam blanditiis et promissis dejicere
non praevalerent, ad minas conversi sunt, mentientes
quod rex eorum oradini citius sequeretur errores, et prophanae religionis iniret consortium, quam in ecclesia Cantuariens Thomam pateretur diutius episcopari. At vir Dei nec terrore concuti, nec seduci potuit blandimentis, eisque duas Proponens Vias, alteram Vitae, alteram mortis, respondit eos ut coeperant sacile posse contempta gratia et patientia Dei, pereuntium praeeligere viam sed se Domino propitiante non recessurum a via recta. Detumuit ergo in brevi Spiritus eorum :et videntes se hac via contra justitiam non posse proficere, miserunt in Siciliam nuncios et litteras regis sui, quibus muniti venerant, ut ope Siculi regis et reginae possent aliquid a domino papa adversus ecclesiam impetrare. Sed Christianissimus rex Francorum praesagiens hanc Versutiam malignantium, anormitan electo causam ecclesiae et domini Cantuariensis commendavit ut propriam. Quis alterutrius legationis prosectus sit, hactenus ignoratur. Supervenerunt interim nuntii legatorum, quos rex Anglis impetraverat, minime coarantes. Nam quicquid cecinerat alius in curia decantabat: sed nec de istis certum est quid sint ad dominos suos relaturi. Supplicatum est ex parte regis et legatorum, adhibitis multis intercessoribus, domin Papae pro episcopo Sarcsberiensi et tandem obtentum ut o summus pontiso suam remitteret injuriam et Offensam, t
154쪽
1l68. EPISTOLAE. 185 domino Cantuariens scriberet rogans et consulens ut ei dimitteret injuriam suam, et ipsum a suspensionis sententia relaxans in gratiam reciperet et amorem, si tamen ei in propria persona de satisfactione sufficuentem praestiterit cautionem, aut duos de majoribus clericis ecclesiae suae excepto, decano transmiserit, qui jurent, quoniam episcopus eis mandavit Et postea non demandavit, hoc praestare juramentum, quo
ipsius episcopi nomine et vice jurabunt, quod archiepiscopo de contumacia et injuria satisfaciet. Ex quo probabiliter colligi potest, quod dominus papa sententiam legatorum, qua jam dictum episcopum
absolverunt, aut ignoravit, aut ratam habendam esse non credidit obtinuerat autem idem episcopus ante litteras sere consimiles, quae tamen Psum et suo non onerabant aliquo juramento sed eis nondum usus
est, vel quia regi displicuerunt, vel quia minoris
efficaciae reputatae sunt. Quem ero calculum reportaturi sint alterutri nesciebatur adhuc quando reversus est praedictarum portitor litterarum, sed dominus papa rescripsit Christianissimo regi se ecclesiae Dei et suo Cantuariens non defuturum, quamdiu partem ejus justitia comite poterit sublevare.
Nunc ad regum nostrorum colloquia transeamus.
Illustres viri Henricus Campanorum et Philippus Flandrensium comites procuraverunt in conventu Suessionensi causam regis Anglis apud Christianissimum regem, et tandem juxta preces memorati regis Anglorum in hanc formam pacis decursum est. Rex Anglis de-bobat redire in hominium regis Franciae, et fide corporaliter et publice data coram omnibus profiteri quod ei tanquam domino suo de ducatu Normannias
serviet, sicut praedecessores sui duces conSueVerunt servire Francorum regibus. Comitatum vero Andega-Vensem et Cenomanensem, et fidelitatem procerum ad
155쪽
186 OANNIA AREABERI ENSIS A. D. memoratos honores pertinentium, cedere tenebatur
domino Henrico filio suo, qui inde hominium et fidelitatem regi Francorum contra omnes homines sacturus erat, nec aliquid debiturus patri vel fratribus, nisi quod exigit ratio meriti vel naturae. Ducatum vero Aquitaniae lege simili rex Francus Ricardo filio regis Angliae concedebat, dans ei in matrimonium filiam suam, sed sine dote, quae tamen erat pro libitu parentis donationem propter nuptias acceptura. De Tolosa nec mentio habita est. ilites qui altrinsecus capti erant, debebant liberali, et sic consolidari pax
et concordia regum Quum vero rex Angliae voti compos audiret comitem Henricum ad se venire, ut haec ineundae concordis sorma confirmaretur, demandavit ei ne progrederetur, proficiscens in Pictaviam, ut Liginiacum castrum auferret proceribus, qui illud
readificare convenerant et munire. Causam Vero,
quam cum Francis tractabat, commisit archiepiscopo Rothomagens et Ricardo demuma et Ricardo de Luci finiendam vice sua quorum juramenta contra voluntatem domini sui Franci nostri non appreciantur vel obolum. Unde rex Francus, ratus se delusum esse dolo partis alterius, Bituricas indignans prosectus est ibique a proceribus Pictavorum juramenta recepit et obsides, quod nullam sine consilio et voluntate ejus cum rege Anglis facient pacem eis auxilium mutuum repromittens et juramento Petri fratris sui, et comitis Stephani, et Willelmi militis Carnotensis, firmans quod nec ipse faciet pacem, nisi facta pace eorum, et nisi eis restituantur ablata. Iterato itaque sed diligentius, per ante dictos comites Campanum et Flandrensem egit rex Angliae, ut alterius regis haberet colloquium et Pacem pro forma, inquam convenerant, resormaret. Et quidem in octavis Paschae colloquium obtinuit optimatum Francorum,
156쪽
Il68. EPIATOLAE. 187 sed iaciem regis videre non meruit, nisi ante securitatem praestiterit quod Pictaviensibus, et omnibus qui regi adhaeserunt, pacem et universa ablata cum
integritate restituet excepto quod non teneatur Pictaviensibus, sicut nec ei Pictavienses, mortuos suscitare, vel casas reaedificare combustas. ancergo fide corporaliter data praestitit cautionem, et quod alios articulos pacis apud Suessionem dispositae fideliter observabit. Hoc ipsum simili modo cautum
est a proceribus ejus. roceres autem Francis ei se
fide obligaverunt, quod rex Franciae, si sibi pacta
superius posita et suis servata fuerint, praemonstratam pacis observabit conditionem, excepto quod filiam suam non consentit Ricardo destinato duci Aquitaniae in matrimonium collocare. Hoc tamen de Tolosa expressum est, quod, si Ricardus de comite sancti
Egidii sibi petierit justitiam exhiberi, rex causam
tractabit judicio curiae suae. Quae quum regi Francorum relata fuissent ex ordine, consensit ut cum rege Anglorum loquatur Dominica proxima post ascenSionem, et secundum praedictas conditiones faciat pacem. Sed ictavienses ei postea conquesti sunt, quod rex Anglis eos transmisso exercitu expugnabat,
dum verba concordiae tractarentur exercitum tamen
consecerant, et ducem ejus comitem Patricium inter- secerant, sed inviti. Unde rex Francus plurimum motus est, sed an hoc impedire pacem possit ignoro, licet eum poeniteat sic consensiSSe. Caeterum aliquatenus inductus fuit contemplatione devotionis, quam regem Angliae opinatus est concepisse: quum enim idem rex pro reformanda sibi pace, Francos, de quorum amicitia confidebat, perosius sollicitaret, et electum Carnotensem didicisset Christianissimo regi familiarem esse prae caeteris, eo quod alios optimates praecedere creditur in timore Domini et operibus
157쪽
138 IOANNIS SARESBERIΕΝSIS A. D. sapientiae, accessit, ad eum operoSius supplicans ut eum reconciliaret domino suo, cum quo et pro quo si placeret paratus erat in AEgyptum proficisci: Electus Vero, ut te Vir prudentissimus, Volens orbi latebras
sibi prosundius aperiri, Estne inquit verum quod dicitis, ut cum eo velitis ire Hierosolymam pV At ille, Nihil unquam seci libentius, si placuerit domino meo,
et me permiserit domui meae disponere, et liberis providere ' Carnotensis autem, et si dolum subesse suspicaretur, hoc retulit regi Francorum. Ille autem respondit quod turpe erat totis decipi, nec se aliqua ratione crediturum ante, quod ex animo loquutus sit, quam humerum ejus cruce videat insignitum. amquum hoc antea ei promiserit, et firmaverit cautione qua etsi commissa nemo fidelis est, et religionis praestitae prevaricator appareat, ait stultum esse nudo verbo ejus haberi fidem. Pronior tamen fuit exinde ad concordiam ineundam. Nunc autem quum audi set, quod dum hoc promitteret, Pictavos aggrederetur, . adeo turbatus est, ut ei per nuntios suos denunciaverit se ad colloquium non venturum, nisi illelictaviensibus securum praebeat commeatum, et det obsides, quod nec in tu, nec mora, nec reditu ipse vel sui aliquam eis inserret laesionem. Etiam certum est quod si salva honestate potuerit a conditionibus resilire, opportunitate temporis gratanter utetur. Sunt etiam qui putent, quod rex Anglis nullo modo tantam possit
ignominiam sustinere, ut his pacem et castra cum caeteris ablatis restituere compellatur: qui interfecerunt Proceres suos, et honori et voluntati ejus tanta contumacia restiterunt. Solet enim improbus esse,
praesertim ubi impetum impatientis animi succendit
injuria, alii autem quia homo versutus est, et se videt in acri positum, opinantur quod solita simulandi et dissimulandi arte utetur ad praesens, et accepto tem -
158쪽
ll68. EPIATOL E. 189pore de inimicis optatam expetet ultionem. Sed qui quid faciant reges, non creditur quod Pictavienses cum eo ineant pacem, eo quod desperant se posse fidem
reperire in homine, a quo se etiam innocentes contra fidem laesos esse queruntur. Verum Sumrvacaneum est varias retexere opiniones, quum rerum eventus in
brevi ipsam detegat Veritatem quam, quum inn tuerit, tibi, auctore Deo, quantocius potero, significare non pigritabor, tam de pactis regum quam de statu domini papae, et causa ecclesiae Anglicans diligentissime reserens quicquid relatu dignum esse credidero. Tu mihi de statu tuo et amicorum rescribens vicem redde habens, et a sanctis haberi faciens, in
bono, mei et meorum memoriam ante Deum.
ΕΡ1STOL CCXLV. D IOANNEM PICTAU. EPISC.DA. D. II68. JJoanni Pictav. episc. I S. BENEFICIA saepe conseruntur invitis: et eum, qui in
suam perniciem Properat, revocare caritas consuevit.
Quod utinam rex Anglis salubriter experiatur. Debitores enim ejus sumus et uterque nostrum si fieri posset, ei debet ex multis causis quas enumerare longum est ea quae ad salutem pertinent et honorem diligentissime providere, et quantum libet detrectantem revocare ab his quae salutis dispendium offerunt. Quis enim non doleat tantum principem et ecclesiae
Dei tam necessarium in eo fortunae calculo esse positum, ut impellente consilio reproborum, in suam et liberorum suorum quam Deus avertat subversionem totus praeceps currere videatur 3 Ex quo enim ecclesiam Dei quod sine dolore et gemitu nec dicere, nec meminisse possum vexare coepit, et proscribere inno-
159쪽
centes, statim excitavit ei Deus hostes undique, et tantam vexationem, ut vix sedari possit aetate nostra. Locus hic nimis conspicuus est, patens undique a Britanniarum extremis finibus usque ad novissimos
terminos Galliarum. Ergo in eo diutius immorari nec oportet, nec expedit. Fredericus ille schismaticus insignis, dum in ecclesiam maliciosius et crudelius
saevit, factus est ex-Augustus, et e perductus est, ut
jam optaverit Italiam perdidisse, quam retinere non potest. Timeo ne Praelatus rex ambulans in viis
ejus, exitum quod Deus impediat similem consequatur. Prosecto mirum est quod nullus religiosorum ei denunciat tanta pericula imminere. Quid faciunt nunc illi Grandimontani, quos ille adeo diligere consuevit et venerari Z ubi nunc sontis Ebraudi fidos et servor in Domino p Certe confido quod si ille ecclesiae pacem reddiderit, et recesserit a via mala, propitiabitur illi Deus, et impendentia pericula transseret a domo eius. am et Achab, quia reveritus est faciem Domini, divinae comminationis flagella declinavit. Scriptum quoque memini quod in Proverbiis legitur, Quum placuerint Domin viae hominis, inimico quoque ejus conrertet ad pacem. Si ergo expedire credideritis,
Precor attentius quatenus procuretis, ut sancti illi Grandimontani, vel alii quos audire benignius consuevit, eum statuant contra faciem suam, commonentes
redire ad cor et declinare a vestigiis rederici, ne Domino irascente tyrannum quem habuit in culpa praeambulum, praevium habeat in ruina. Nec desistant, si obdurescit ad preces, si irascitur ad commonitiones meminerint potius illud Catonianum
Quumque mones aliquem, nee se velit ipse moneri, Si tibi sit earus, noli desistere caeptis.
Si vero sapiat, audiet illos, et Per se ipsum cum domino Cantuariensi saciet facem, nec mediante
160쪽
Romano pontifice, nec rege Franciae, nec opera cardinalium, nec aliquo praeter illum qui medius est, biscumque duo vel tres congregantur in nomine ejus.
Sed istud adimpleri non potest, nisi ipsi personaliter
colloquantur, et sibi mutuo de se adinvicem fecerint fidem. Scio enim quod si alter de altero posset confidere, ipsi sibi optimam dictarent et inirent concordia formam. Et quidem rex bene plenam de archiepiscopo, sicut certissime arbitror, posset habere fiduciam quia vir religiosus est et id duntaxat agere studet, quod ad gloriam Dei proficiat et ei conserat ad salutem. Rediens nuper a sancto gidio sanus et incolumis per ipsum transitum iaci, et tam
eum quam coexule suos sanos esse gavisus sum, et
in divinis exercitiis occupatos. Expectabat nuncios suos a sede apostolica redeuntes sed quia quatenus profecerint incertum est, quid super eo scribendum sit nescio. arvum munusculum vobis mittit frater meus, sibi nuper transmissum in quo, si placet, potius metiemini devotionem mittentis, quam gratiam vel usum muneris. De his quae vertuntur inter reges
quid scribam nescio, quia adhuc incertum est quid nuncii regis Angliae, qui ad comitem Henricum tam
crebro discurrunt valeant obtinere. Comes enim procurat apud regem Francorum causam alterius regis.
Dominus Willelmus apiensis interfuit ordinationi
Carnotensis electi, viri quidem magnae spei, et famae clarissimae, et magnae auctoritatis, et virium multarum in regno Francorum. Is est post regem Franciae qui domino Cantuariens et suis patrocinium, consilium et auxilium singulariter praestat. Vobis autem desuderat familiaris esse et utinam quandoque De Propitiante amicitiam ulterius ineatis. Non est enim in clero Franciae, ut ex animi sententia loquar, qui eum prudentia et eloquentia antecedat.