Joannis Saresberiensis ...

발행: 1848년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

LA. D. 168. Mense Iun. Idem Magistro Gmbar .

quin i ἡ '' ' in Q nos contractae non immemor, brevitat. ' ''doqui gestu sunt, quanta possumsit dotasti 'g0, et quem fructum ibi consequutus mandui tu riensis quem, nostis, de Quuta44 δ'' 'gliae illuc Flandriae traxerat comes.sudo i ''tinato ad colloquia reges accederent, inulta, hes '' me8, et 'olandus inanionsis, tiarii,έ - η μγ' de rege Anglis apud regem Christalii. d. 'μ'r' ' deposuerunt Sed Eudo specia baei ' μ'ixi quod filiam ejus virginem, quam illi iaci. ''d' dederat, impraegnavit ut proditor, ut

'x'r, ut incestus Rex enim et uxor Eudonis deuRhu sororibus nati sunt Uctavienses videlicet,

renῶε, et obortus do Silli, et Gausredus de igis ac , et Heimerieus de Rancone, et abbas Carrofiter egerunt, ut eis aesarcirentur damna, quae rex Angliae et sui post treugam illis intulerant. Abbas enim monasterium suum ad jus regis Francise a tempore Caroli magni, qui illud fundavit, pertinere dicebat Post multas autem disceptationes hinc inde habitas, promisit rex Anglis se Pictaviensibus ablata redditurum, sed monasterio nequaquam, quia suum orat et domini papae Tandem tamen dixit se non pro jure regis Francorum, Sed pro amore Dei, et

eomitis Flandriae, et Homini Millelmi cardinalis,

abbati restituturum, si quid de suo habuerat. Rox vero Francorum, quum audisset ibi cardinalem esse in consili, regi. Angliae, motu est dicens, se non meruisse ab ecclesia Romana, ut cardinalis, sicut

162쪽

1168. EPISTOLAE. 43 semper hactenus secerat, foveret hostes suos, et se non recepturum hac vice quidquam pro amore comitis vel cardinalis, sed pro jure suo, si rex Angliae vellet. Quod quum ille refutasset, omnino submonuit eum rex Franciae per sdem qua se oblagaverat, ut accederet ad fluvium, ubi ex condicto colloquium eme debuit, a quo per duos dies remotus manserat duarum spatio leucarum, sed ille non adquievit. Rex vero

Francorum, quum sere usque ad Vesperam XSpectasset, transivit flumen, et ex altera parte residens lavit manus suas, et bibit coram omnibus Protestatus se

fidem pactionis implevisse, et sic dimisit comitem

Flandrensem, et alios proceres, exspectans ibi cum paucis usque ad crepusculum. iserat autem ad alium regem nuncios, qui illum summonerent, ut

satisfaceret de fide laesa. Quo audito ille detentis

nunciis secum, cum multitudine militum loricatorum et galeatorum armatus venit ad flumen, nec nuncios permisit ut praecederent, et regem Praemonerent. Franci videntes hoc arma corripuerunt, sed O non permisit ut convenirent, et sic rex Angliae reversus est. Prosequuti sunt eum comites Robertus frater

regis, et Stephanus frater comitis Henrici, quibus admodum supplicavit, ut persuaderent regi, ne ipsum compelleret confugere ad hostes regni Franciae, et multam in verbis praetendebat humilitatem. Die

vero sequenti misit Carnotum nuncios suos, ut regem inclinarent ad pacem, aut comitem Flandriae summonerent per fidem, qua se obligaverat, ut veniret in deditionem regis Angliae, sed rex Francorum se cum eo pacem habiturum negavit, antequam eis satisfaciat et regno, de hoc quod armatus, et sero de noctu sic in eum irruerat, nec tamen unum do Francia OVere poterat de loco suo. Adjecit autem se paratum

ostendere, vel in archia, vel 4n Curi comitis

163쪽

Flandriae, quod et ipsum comitem, et alios, qui intercesserant ex parte sua liberaverat ab obligatione. Νunci vero regis Anglis ex adverso reSPonderunt regem suum ostensurum in curia imperatoris, vel

regum, avariensis, aut Aragonensis scilicet, quibus filias suas dare disponit, quod ipse fidem servaverat, et comes Flandriae, et alii intercessores Franciae fidem laeserant, et interim petebantur induciae, sed non sunt exauditi. Sic autem ad propria singuli redierunt. Huic colloquio interfuerunt Britones, et ictavi, et nuncii regis Scotiae, et regum Walliae regi Francorum

auxilium promittentes, et obsides offerentes, et recesserunt obligati, similiter et proceres Guasconiae. Soluto regum colloquio, ne latere Posset, quomodo

rex Angliae de domino papa, et ecclesia Romana triumphaverat, et ut dominus Cantuariensis fieret opprobrium hominum, et abjectio plebis, et sui omnes,

literas domini papae, quibus dedit ei impunitatem

peccandi, transcribi secit, et ad utriusque regni ecclesias, et Personas destinari. Gloriatus est etiam se tales amicos habere in curia, qui omnes conatus archiepiscopi Cantuariensis evacuabunt, et ita seduli sunt in promovendis negotiis ejus, ut nec unam petitionem

porrigere possit, vel aliquid impetrare, quod per

amicos non mittatur ad ipsum Scimus et nomina eorum, quorum consilio utitur, et quid nuper egerunt in curia, ut caussa Dei, et pauperes Christi vili pretio venderentur. eque enim fuit multitudo in commutationibus eorum. Nunquam fuissent illae uncise auri, quibus impulsi sunt ut caderent, quos ecclesiae columna oportuerat esse Adeoque de triumpho suo elatus est rex, ut in domo sua taceri non Possit, qui cardinales de illo pestifero et infami auro nihil acceperint, quive Procuraverint quomodo dispensaretur aliis plus, aliis minus, secundum quod magis aut

164쪽

I168. EPIATOLAE. 45minus promeruerant ad justitiae subversionem. Nuncius domini Joannis eapolitani, quod regem Francorum non latuit, a castris ejus, quum essemus apud

Μontem irabilem, transivit ad regem Angliae, et quosdam alios ecclesiae persequutores. Viri religiosi, qui stant cum rege Angliae, quando audierunt praefatas literas, doluerunt supra modum, et imprecati sunt Ioannimeapolitatiis, et Joanni Joannis et muli, qui dicebantur seduxisse dominum Papam. agister Gau redus Pictaviensis, clericus domini Willelmi cardinalis, non consensit consilio, et actibus nunciorum regis, quoniam exspectat et ipse regnum Dei. Sed palam protestatus est, illos esse Periuros, et anathemate condemnatos, quia juraverant illud mandatum domini Papae secretum fore, eisque in virtute obedientiae, et sub anathemate iriunxerat dominus Papa, ut celaretur. Illi vero, ut nos contemptibiles omnibus redderent, et subtraherent solatia amicorum, quasi de pace nostrade erantium, cum rege suo triumphos suae malitiae Praeconantur, de confusione ecclesiae gloriantes. Utinam sint aures cardinalium ad ora Francorum, quibus occasione verbi hujus in Proverbium vertitur: Quod ecclesiae principes in eis aum socii rum. Permittunt enim et praestant auctoritatem Persequut ribus ecclesiae concutere, spoliare, et depraedari patrimonium crucifixi ad nefarii lucri participationem.

Utinam Christianissimum regem audiretis et vos, quem timeo de caetero revocari non posse, quin ad preces imperatoris inter liberos eorum matrimonium contrahatur. Hoc enim Procurat comes Henricus, et sperat se voti compotem fore. De caeter nunc

quaeso appareat industria, et diligentia vestra, et dominus papa quod justi judicis est exequatur. Absolvat innnocentem, qui sine exemplo ligatus est, et condemnet impium, qui se persequendi ecclesiam toti

VOL. II. L

165쪽

146 IOΑΝΝIA ARESBERΙΕΝSIS A. D. mundo praebet exemplum Agite etiam, ut Eboracensi archiepiscopo Praecipiatur, quatenus ecclesiae Cantuariensi, quae tot et tantis oppressionibus diu fracta est, obedientiam et subjectionem exhibeat. EPISTOLA CCXLVII. D'ILLELMUΜ BRITONEΜSUBPRIOREM CANTUARIENS- A. D. II 68.4 Suo Britoni amicorum suorum minimus Salutem, et Dei gerere alubriter infutura praescriptum. AUDIEN tibi molestam mearum esse frequentiam literarum, calamum diu suspendi, decreveramque me non ultra novorum relationibus tuam perturbare quietem. Sed quum tam ex relatione Osberti mei, quam ex attestatione latoris praesentium me falsa sugge tione circumventum fuisse cognoverim, ecce muto propositum, scripturus de caetero quum fuerit opportunum, ea tamen moderatione, ut ecfrequentia scriptitandi nimia molestus esse non debeam. Neque enim me scribendi cacoethes sic impatienter exagitat, ut calamum nequeam continere, sed ingeram invitis auribus, quod fastidiosus auditor de rimoso pectore juste suspicetur effusum. Tu vero, prout e caritate Prodeuntia scripta receperis, aut stylum refrenabis, intra quos moderationis limites voles, aut fidei et amicitiae stimulis affectum diligentis etiam non amantis in

Verba coges erum Pere. am ut tam vero quam vulgato proverbio tritum est Probatio dilectionis, exhi bitio est operis. Sed Vereor ne praesenti scripto mihi proveniat quod cavebam, scilicet ne vera dicens, amicis aurium teneritudine laborantibus, eorundem jactura pericliter:

Nam quid Opus teneras mordaci rodere ferro Auriculas pDicam clamem quod debetur officio, etsi virtuti successum non clam fortuna Praereptura sit, quam

166쪽

l 168. EPISTOLAE. 47 rationem subvertens opinionis allacia Saepe quidem monui, nec a memoria tua debuerat excidisse, ut operam dares et diligentiam, quatenus ecclesia Cantuariensis, tum contemplatione Dei, tum propriae honestatis intuitu, aliquam consolationem impenderet patri, pro justitia et libertate ecclesiae exulanti. eventis verba dedisse, res indicat, et in contrarium eventum, si multorum assertioni credendum est, vota cesserunt. Quoties enim mandatum domini papae ad ecclesiam vestram dirigitur, quoties de utilitate archiepiscopi sermo est inter vos, statim ad excommunicatum illum, qui ecclesiae incubat, currit delatio, relatio destinatur ad regem apostolicus accusatur, et sub praetextu publicae potestatis contrahitur impietatis occasio, et quasi necessitas delinquendi. onne ob hanc caussam relegatus est Radulphus de Arundel, quia in capitulo, solis assistentibus ecclesiae filiis uterinis, et quodammodo intimis visceribus cordis, ecclesiae Anglorum literas apostolicas ausus est Praesentare pLiberi, inquit etiam gentium lex, parentes alant, aut vinciantur. Et haec utique, sicut melius nosti, sanctione utriusque testamenti firmatur. Unde colligitur, quum patrem habeatis egentem, quod ei debetis alimenta, aut vobis a Deo debentur vincula. Quis enim sani capitis homines credat, qui patris pro tam sincera caussa sine compassionis ossicio videant, immo, quod a multi dicitur, et rideant exilium, proscriptionem, et egestatem Θ Animus tamen ejus, quod multi mirantur, a vobis alienatus non ost, sed per tela, et per ignes, et ultimae vitae discrimina vobis salutis, honoris, et gloriae thesauros congerit, quibus auctore Deo, Britannorum

mater in Christo triumphabit in brevi gloriosa, Plus quam fuerit unquam in diebus antiquis. umquid solus adulphus fidelis erat domino papae, et devotus archiepiscopo p unquid provinciarum princeps in

167쪽

hata se- soaviat sex Lege res ta quae ita mitti--, attende effias et e nondum simium est Uahneari, quomm aliqua nori iam lita, et Maia scili, etiam ab amoti- relisionis affeta , --tani retia est. His auditis, consilio imae, ne a Ceris,

quod mihi quidquam petam, qui gratias aego Deo, nisi me vibi fere soli in ratione dati et aecepti voluit obligari. valete. RPIMOLA CCXLVIII. D EUNDEM.fΑ. D. II68.4m Palmo muriori Cantiae . At, κνιI , ut o litteris, quas agistro Radulphoinlηisti, conjicio, quod reprehensio mea vel declamatio facito poterit confuturi quia factum, quod arguebam, non 'o tuo cxlio situm fuerat processit modo et utlnain ego Otii in erraverim in facto exponendo, tuam eclogia in committendo. Sitis igitur probabillior xouκnti, dum tamen innocentia de meritisopiri lini, iunm do persuasibilibus humanae sapientiae v ,rbi priliu Plucoscat. Interim vos archiepiscopus hab0bit uxorisntos, nisi in Meusent Per Vestra.

Noli, uini quantini licet homini de homine udiea in

quod univomitatis vostrae profectum diligit et honorem, oi in ii no mi tori singulos amPl uteretur, nisi essent

168쪽

II 68. EPIGOL E. 49 et aliqui inter vos qui serenitateni ejus pravis suggestionibus adversus alios incitarent. Utuntur enim ad hoc ministerio quorumdam nugatorum, quibus interdum patet accessus, ut auribus ejus possint venena

suae vel alienae maliciae instillare ipse tamen requentissime contemnit talia et si interdum sed ad horam non possit non moveri parcat illis Deus et ad studia dirigat meliora. Quia ergo te quod ex invidia provenire non dubito prae caeteris insectantur, custodi innocentiam tuam, et in his quae vice prioris

egeris palam operare, ut fratrum tuorum testimonio contra semulos tua sinceritas conValescat. Nunc autem

tibi de novo imputatur, quod ecclesiam quandam donari seceris, et charta ecclesiae confirmari cuidam excommunicato, nepoti scilicet Randulphi de Broc, quem nullus ambigit anathemate condemnatum. Et scias quod dominus Willelmus cardinalis mihi consessus est se non Praecepisse ut aliquis excommunic torum vestrorum absolveretur, nisi ante dimissis possessionibus ecclesiarum, et juramento secundum

morem ecclesiae praestito de restituendis ablatis, et condigna satisfactione exhibenda. Debent etiam qui detrahunt tibi, quod desuncti prioris thesauros occupasti, et ordinem plus justo et solito resolvi promittis,

in his tamen omnibus nondum aversus est animus archiepiscopi, a te operum expectans testimonium. Partes tuas et ecclesiae, quantum Deus donaverit, tuebor ut proprias immo sicut inspector cordium novit,

majorem his operam decli, et dare paratus sum. Η ab eo impetrare non potui ut episcopo Roffensi vel alii de officio suo quicquam committat. Sed et si quis se immiscuerit non seret patienter. Vale post donem, et saluta amicos nostros memor mihi utiliter epistolarum Hieronymi.

169쪽

EPISTOLA CCXLIX.-ΑD BALDWΙΝUI ARCHIDIACONUM EXONIENSEM fA. D. II 68.JIdem Balde no Archidiacono. E I parvitas mea ad dignas gratiarum non suffciat actiones, opinioni tamen praejudicium faciam, si de tacitumitatis merito praesumatur me beneficiorum esse immemorem, et vicem reserendi in ossiciis amicitiae deesse voluntatem. Ubi ergo facultas suspenditur

voluntatis, par est, ut Voluntas cumulata caritate, et

gratia suppleat inhibitae facultatis ossicium. Si enim

verum est quod nulli dubium est verum esse, quia totiens experti sumus fidem habendam esse proverbio:

Νitimur in vetitum semper, cupimusque nemium,

probabiliter conjici poterit me quo magis inhibeor et

arceor ab amicis, eo amplius ad amicitiae ossicia rependenda, et ardentius incitari. Si mihi non credis consule amatores et, si Persecte vis instrui, disce vel nunc quod te hactenus arbitror ignorare. e mulieres

fidelissime perdocebunt quanta sint prohibiti amoris incendia. Et si adhuc persectius desideras erudiri, te tibi commissi docere poterunt sacerdotes. Amergo devotione quae cohiberi non potest amplissimas gratias, certus quod qui calicem aquae frigidae remunerat praemiis sempiternis, et hic tibi juxta fidem evangelii centuplum reddet, et in futuro pietatis merita coronabit. Et quidem spes est quod procella quae tandi collisit ecclesiam, serenabitur in brevi et qui eam turbaverunt ab aquilone et occidente, jam videntur in illius judicio conveniri qui potentes potenter punit, et aufert spiritum principum. Jam qui ab

Italia proscripti fuerant redierunt schismaticus exaugustus turpiter et ignominiose perturbatus, fugatus et exclusus est a Lumbardis, in transitu suam turbavit

170쪽

II 68. EPIATOLAE. III Burgundiam Alemanniam totam reperit turbatam, ut eiciam videatur promeritum praecipitium imminere. Quid ergo superest a Domino expectandum, nisi ut et ei compereant latera sua et quos complices habuit in errore, comites habeat in ruina. am et in Rith- machia ludentium hoc indicat ocus ubi quotiens aufertur pyramis intercepta, totiens concidunt laterarius. onne harum pyramidum instar habent seculi Potestates, et quaelibet amplae domus, ubi quasi corporis membra capiti suo concurruunt, qui de illius viribus contra Dominum intumuerant, et in Christi pauperes

saeviebant. Profecto coelum et terra transibunt, sed non verba Domini. Ergo et qui nunc praedator est, erit

et ipse in praedam et qui sine misericordia judicat,

sine misericordia condemnabitur et cum perverso pervertetur et Deus, et per quae peccavit quis per haec

et punietur et pro justitia patientibus verse beatutudinis dabitur consolatio. Hoc utique probabilius,

quam ut coelum et terra transeant, quia evidentior assistit ratio sequitatis, sed non verius quia utrumque Dei decretum est, et integritas fidei Valete. EPISTOLA CCL. D ROBERTUM FILIUM AEGIDIAE. A. D. II68.4

ΜΑΟΝum frater est quod praerogativa exigit sacerdotis, sed gratia Dei est quae maxima largiri consuevit sine ea nihi potest humana fragilitas, et per eam quaevis infirmitas ad quantumlibet grandia con-Valescit, ut exigente necessitate vel utilitate saliat sicut cervus claudus, et eloquens sit lingua mutorum. In eam ergo te projicias totum, et ut obtineas Prosectum

SEARCH

MENU NAVIGATION